Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: porro

Your search found 2004 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 84-89:


84. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

eduxisset, pars illa, quae in molli solo fundata fuerat, subsidendo totum aedificium traxit in ruinam, ita ut etiam pars altera, quae in petra collocata fortis admodum solidaque uidebatur, una concideret. Quicquid enim ruinosis cohaeret, casu eorum concussum stare non potest. Porro homo ille, cum pene omnia, quae habebat, in extruendo opere impendisset, nequiuit collapsa reparare pecunia deficiente. Tunc demum ad inopiam redactus, casso dolore grauiter animo angi coepit, quod in fundamento ponendo parum prudenter egisset.


85. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

concludat, quantum ipse a ueritate deuiet, ostendit. Denique ubi cum aliquo erudito ecclesiae praeside disputatione contendens uictus discesserit, ueretur iterum congredi, ne, dum ab eodem euidentioribus adhuc repercutitur argumentis, coram multis confusus cogatur erubescere. Porro oues, quae illius preda fuere, simplices erant, prudentes non erant. Ille autem huiusmodi luporum mortiferos morsus non timet, qui non solum simplicitatem columbarum habet, sed etiam serpentis prudentiam. Vis ergo esse a periculo tutus, simplex esto in credendo,


86. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

lucrum, lasciuis nefarios concubitus, inuidis alienae famae sugillationem, gulosis crapulam, iracundis nocendi appetitum, ociosis ignauiam inutilemque torporem. Cunque talibus blandimentis incautos lactauerit, captos perimit. Morti enim aeternae destinatos perpetuo cruciat. Porro, siquis ante mortem laqueis eius per poenitentiam sese liberauerit, memor, in quanto salutis suae discrimine uersatus sit, mauult humilitate deiici, egestate premi, caste uiuere, omnes diligere, ieiuniis extenuari, iniuriam remittere, in bonis operibus quotidie


87. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

perduxit, reliqui quoque temporis hubertate suo fauit cultori. Haec parabola eos respicit, qui, cum multum in uirtutibus capessendis desudent, parum tamen aut nihil proficiunt, quandiu crimen aliquod intra se fouent. Scriptum est enim: Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. Porro idem, si poenitentiam egerit, si uitium illud, quod radici animae pertinacius inheserat, extirpauerit abieceritque, totus iam sanus factus mereri beatitudinis praemia incipiet tum perfectius constantiusque animi bonis exhuberans, tum usque in finem in his perseuerans. Frustra autem ad


88. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

facit, quia infoecunda humus minus frugis domino reddat. Vnde ipsis, qui ad docendam ueritatem destinabantur, praeceptum est: In quamcunque domum intraueritis, primum dicite: Pax domui huic! Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin minus, ad uos reuertetur. Porro, qui docendi officium suscipiunt, si, quemadmodum debent, docere neglexerint, quicquid de populo perierit, illis imputabitur, dicente Domino per Ezechielem: Speculatorem dedi te domui Israhel: et audies de ore meo uerbum, et annunciabis eis ex me. Si, dicente me ad impium: Morte morieris,


89. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

niuis. Et in Euangelio: Ibi erit fletus et stridor dentium. Fletum fumus excitat, stridorem dentium frigus. Ventos uero et ignitam grandinem et procellas psalmista indicat, dum ait: Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Porro, quod plurimi ad inferna descendant nec inde exire possint quodque prae magnitudine cruciatus mortem optent et mori nequeant, partim ab Esaia discimus, ubi ait: Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere, partim a Ioanne in Apocalypsi dicente:


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.