Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: animi

Your search found 2111 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1491-1581:


1491. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

feriat te flamma Machaerae.” 9.
Hoc ego compositus genii sermone loquentis
Attonitusque haesi atque minis perterritus ultra
Nil volui, sed vota animi inconsulta reliqui.
Quas potero tamen ipse novo stimulatus ab oestro
Ignotae telluris opes et commoda pandam. 10.
Hortus erat, divino unus


1492. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quod fuerat) ne Palladiae se germine plantae
Perderet acceptâ vetitis ex frondibus esca. 16.
His tamen externis opibus maiora fuêre
Dona animi, quem perfecto subiunxit amoris
Igne Deus, cui aethereae par gratia menti
Credita. Qua solâ tangebat sidera, felix
Naturae; quaeque hanc procul excessere, bonorum
Possessor, Charitum donis sublimis


1493. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sed quanta haec genetrix? Superi, vos dicite! Fallor!
Nec vos sydereae novistis dicere mentes,
Nec penetrare animo tantae miracula matris!
Divitias Caeli, Charites, peccare potentis
Ornamenta animi, vestras haec una, beati
Aligeri, superat flammas: quod gratia cunctis
Luminis ardorisque dedit, minus esse videtur
Huius ut augusto possit par esse decori.
Condicio hanc vestrae superet licet inclita


1494. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Virginis augustae Sobolem, immortale quod una
Numen erat, Regem accipiunt: par omnibus haesit
Sensus, adorandum venturum in membra Tonantem.
Sic statuêre quidem; sed postquam sedibus altis
Praecipites cecidere animi, cum scire superbis
Damnatisque datum geniis, super astra levando
Terrigenum caeno vacuique sedilia caeli
Aethere proscriptis pro mentibus insessuro
(Qua ferus imbellem serpens prostravit Adamum,


1495. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Decernente tenet: vitio non possidet illa
Imperium, regni princeps cui regula, Numen.
Primus ego statuo genua incurvare parenti.
Inferior nobis terrâ vitale sepultum
Lumen habet nostrique animi natalibus impar?
Dicite, caelestes animae, vos aurea caeli
Progenies, vos et rutilum superantia solem
Lumina, quid facimus? Purum nihil: inde profectus
Est nostrae virtutis apex: quod Prima Voluntas


1496. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hic pavidi, trepidi, nil respondere valentes
Nilque referre ausi, pergunt pugnare silendo.
Demum victi omnes, caelo cessere ruentes
Immani numero genii, deponere saevum
Indociles rancorem animi, quo Virginis almae
Regalem sprevere thronum; summam unde, Mariae
Perpetuo ardentes odio, vim nominis horrent.
Hanc eadem caeli solio exaltanda ruinam
Novit Virgo, Deum cum dispersisse superbos


1497. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Lucebit flammis venietque datura Tonantem
Sponsa recens, blando cui absque cupidinis igne
Terrenis impar succedet amoribus ardor.
Floribus in pluviam sparsis mulcebitis aestum
Augustae lapsurae animi languore maritae.
Foederis interea tanti solacia castae
Suspirate, nurus. Et tu, formose Sionis
Nympharum candor, sinceras pectoris, igni
Virgineo servare faces non degener, aptum


1498. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

dubium, faciat pendere quod illam
Non habeo: iam dicta reis laesae arboris, est mors.
Et mors illa quidem, non quae terrestre resolvit
Corpus et in cineres vertit; manet altera peior,
Atque aeterna animi ruituri in Tartara tabes.
Peccati quod homo reus est, iam debita carni
Vindicta est tumulus, mentem infelicior Orci
Flamma manet; vetita prior haec peccavit in esca:
Mens est tota nocens. Restat conferre


1499. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

hoc dabimus votum non triste superbis
Daemonibus caelo pulsis. Phlegetonte cremandis
Exulibus quas hic vacuas spectamus; iisdem
Sunt positae Aligeris sedes; cumque inde rebelles
Mersi Erebo cecidere animi, deserta protervis
Spiritibus repetunt alios subsellia cives.
Fine isto productus Adam, livore maligni
Flaminis impulsus prolem et se reddidit istis
Sedibus indignum temeratae crimine plantae.


1500. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Flaminis impulsus, partes gavisus habere
Ille suas, tantae sobolis cui pura relicta est
Nube tegenda Parens, ne qua huic terrena caleret
Flamma voluptatis, ne quo vel corporis aestu,
Aut non plura animi face conceptura labaret
Integra Virginitas. Subiit quam natus, eandem
Virgineam missus complevit Spiritus umbram.
Hic prior est, horam nostrae signante salutis
Gnomonis in morem, solem qui ostendit in


1501. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Divinae iam vero, Adam, non segnis odora
Prodigium flammae, fulmen vertentis in imbres
Innocuos, dantis placidos pro sulphure rores,
Teque tuosque isto cumulantis amore nepotes.
Sed maiore animi quo spe post multa salutis
Saecula venturae possis Adame foveri,
Nomen adorandum pandam tibi, quale Redemptor
Axe feret, Princeps pacis dicetur IESUS.
At Genetrix electa, tuae permagnus, Adame,


1502. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Accidit ut blandas Annae soror unica voces
Disceret Ismerie, peteretque: “Affaris amanter
Quem sic, Anna soror, nullum qui verba loquentis
Excipiat video.” Siluit tunc Anna, rubore
Fassa animi inter nos depictae Virginis ignes.
Quae tamen auditae quoque respondere sorori
Morigera, “Ismerie soror”, inquit, “imago puellae
Quam mea duxit acus, blandas a pectore voces
Elicit. En istam: manibus


1503. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hac morum probitate nitens, matura marito,
Iam tria completis quattuor septennia lustris
Anna recensebat virgo; turbisque procorum
Suspiratus Hymen, formam pro dote petebat
Virtutemque animi rarumque a pectore censum.
Foedera sed quamvis haec connubialia, gentis
More suae, sperata Deum cultura iuberet
Progenies, tamen illa sui candoris honorem,
Et soboli et genti caluit praeferre parata,


1504. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

patet adversum patitur tua taeda Tonantem
Cuius ab improli nullus defluxerit haeres
Connubio, qui ipsum cultor Iudaeus adoret.” 6.
Fortem animi sortita virum nisi acerba fuisset
Lingua, graves poterat probri sentire querelas;
Sed nitidae mentis robur convellere duri
Levitae nequiit ruditas: abit inde serena
Fronte Ioachimus. Rigidae tormenta


1505. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dissipat albentem spumam- sic saucia curis
Mens, ubi divini placiti sua pondera fidum
Proicit ad litus, pelagi velut ira, quietam
Pectoris humani motus sortitur arenam.
Spectantur variis animi maeroribus angi
Connivente Deo, cuius sapientia taetras,
Saepe secuturi ciet ad suffragia nubes
Luminis; innocuum feriunt cum verbera pectus
Augurium splendoris agunt: sors tristis inertes


1506. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Numen,
Eructans plenis divina incendia fibris.
Istius excelsae sobolis primo auspice vitae
Momento, tenerae multo sublimior aestus
Mentis erat quam plena suo si assurgeret igne
Quaeque animi virtus, almum fervore vel illo
Desuper inmisso, flagrans complexa Tonantem.
Civibus aethereis minor est concessus amoris
Impetus, aeternum quamvis praesente caloris
Ore bibant fontem: nec habent quëis


1507. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Accessit caelo hausta fides, meritumque videndi.
Mystarum e numero fuerat qui diceret alter;
Unius ingressi fanum, festivius Arcam
Applausisse viri merito, notumque beatis
Aligeris animi decus, hoc celebrasse strepentis
Prodigio poenae. Fuerat sed certius Annae
Iudicium, fulgentem auro quae credidit arcam
Exultare sui penetrantis in abdita templi
Maiestate uteri et clausae splendore


1508. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

lignea motu
Arca dedit, viva petiisse videtur ab Arca
Quam gero, vitales animos: vel mortua vivae
Cedere non deses praesenti Numinis Arcae,
Venturos hilari motu praesagit honores.”
His animi gavisa silens affectibus Anna
Laeta suum genetrix uteri tunc pondus adorat. 19.
O felix mater cuius de ventre serenos
Aurorae divinae ignes


1509. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

24.
Anna suae vero sobolis laetissima partu,
Fecundi cui fama uteri, connubia pactae
Cognatae plausere nurus fetuque solutam
Accurrere gravem donis recreare maritam,
Quantumvis animi gaudens legale videret
Non sterili tandem generosa puerpera lecto
Exclusisse probrum. Laetae solacia matri
Sed soboles maiora dabat, cui prodita quondam
Aligeri monito susceptae est gratia natae.


1510. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

omni,
Donorum pandebat opes, Charitumque fluentes
Pectoribus gazas, teneris quos fusa labellis
Gratia thesauros pleni dabat impete cordis,
Observat tacitus pater expertusque sciebat
Has animi multo spectari faenore dotes. 28.
Fortunata domus, cui contigit unicus iste
Connubii fructus, qualem non protulit unquam
Ulla thorum complexa


1511. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quare agite, o comites, superas properate sub auras
Et socias, vacuum quae replent aëra, turmas
Imperiis armate meis, immitis ut ista
Ambitiosarum suprema creaturarum,
Imbellisque animi crudeles femina poenas
Adverso Plutone ferat. Ruat illius alto
Reginae titulo temere insignita potestas.” 34.
Nec mora, Tartareus non unus


1512. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tempus vindictae: frangatur tota puellae
Ambitio; nullique suum fas dicere nomen,
Nulli audire licet: quos est habitura clientes,
Hos nostros censete hostes. Insumite vestras,
Hic opus est, animi vires Ditisque supremum
Tota sit invisae spolium fortuna puellae.”
Dixerat haec, Mariaeque omnes in damna rebelles
Coniurant mentes et quas concepit inanes
Quaeque suas fatuis prodit rugitibus iras.


1513. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Excipiens humeris, colloque albente, capillos,
Ceu radiis Aurora novis cum luce quieta
Memnoniis abluta comas emergit ab undis,
Fulgebat Maria et roseo vernante labellis,
Caelestes animi flammas prodebat in ostro.
Hoc igitur cultu sacrati limina templi
Virgo petit; matrisque latus sanctumque severa
Observare patrem Solymis ex aede paterna
Egreditur gaudens, communis victima voti.


1514. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

volatu
Quam vix luce sequi possis sua rura requirit –
Talis erat Virgo, visa est cui maxima semper
Libertas servire Deo, data quando potestas
Divinos intrare aditus, secura beatas
Hic animi libare dapes, terrena parentum
Aeternorum avido solvit retinacula gressu. 23.
Illius cognata domus maestique tribules
Postremos Mariae


1515. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

subivit
Fata Ioachimus, cuius rarissima terris
Non obscura fuit probitas: inferna petentem
Antra tamen nox atra tegit, tenebrisque Nepotem
Poenali expectat domiturum Tartara ligno.
Hunc animi postquam insolito splendore micantem
Aspexere rei Isacidae, nova provenit unde
Hospitis, inquirunt, virtus: num forte propinquum
Nuntiat authorem lucis? Quibus ista reponit
Ipse Ioachimus: “Vester


1516. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fati,
Lux eadem quoque nosse dedit, constanter ubique
Compositae servare decus moresque puellae.
Arcanique tenax Virgo caelestia numquam
Lumina secreto cordis prodire recessu
Passa, suos animi pressit prudenter amores. 8.
Mens proprium sciens puro demissa colore
Apparere nihil, fuerat fidissima tantae
Servatrix gazae: paris est nec


1517. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Regia quod novit Virgo, quae mentis et ipsum
Naturam superans penetrabat acumine verum.
Maturante magis, sapiens aetate puellam
Mirabatur anus, quod nullus in actibus error,
Nulla animi levitas, puris nil labis inesset
Moribus, aeternum natura imitante nitorem. 9.
Quae vero vitae ratio Mariamque teneret
Quae pietas, quae


1518. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Attrahit atque suos (quanti est hoc pondus amoris!)
Orbis communi pro pace paciscitur ignes:
Cui vestrûm, aligeri, tantae stat gloria flammae,
Quem vestrûm tantus stimulat calor? Ite, beatae,
Vel maiora animi ructate incendia, mentes,
Vel tenerae ardoris palmam concedite Natae.
Et dubitatis adhuc terrenaque membra morantur
Virgineis ignes vestros submittere votis?
Dicite, num potis est humanis artubus abdi


1519. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fines,
Exemptumque animae timidus sopire vigorem.
Debuit hoc etiam Mariam secernere damno
Reginae supremus honor, ne segnior esset
Mentibus aethereis, quëis nullo tempore fervens
Vis animi sacri studium intermittit amoris.
Talis erat, sed maior erat, cui gratia maior,
Fax Mariae, quae tantae animae concessa sub ipso
Corporis accessu, merito quoque iure stupendos
Ipsis Caelitibus semper


1520. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Explicet humanosque premat demissa rumores.
Hic etiam parere humilem, secreta petendi
Quantumvis adyta et vetitis succedere tectis
Nulla fatigaret mentis votique cupido.
Quin etiam demissa animi se crederet ista
Parte Domus ibidemque Arcae fulgore repostae
Longius arceri; tamen explorata iubentis
Numinis et semper Mariae observata voluntas,
Haec implenda suis statuit sacraria votis.


1521. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ingressu Delubra, fuit mos iste puellae
Continuus: modicum post pensa diurna soporem
Naturae intuitu teneros mittebat in artus.
Nec tamen (angelici terreno in corpore pollens
Libertate animi) somno detenta premebat
Internum lumen: nec erat par pectoris ille
Membrorumque sopor, flammis cui iugibus ardens
Nulla reposcebat somni intervalla voluntas.
At medio adversis cum sol radiaret Olympo


1522. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Iustitiae aeternâ propera componere famâ.
Terrigenûm caelique decor nostrique futurus
Adsis cordis amor, nostri pax pectoris, adsis!”
Pluraque dicebat, caelo quëis plura rogabat
Munera, possessas animi cumulantia flammas. 19.
Illa modo ingenitum votis sibi stringere Patrem
Ardet et aeternam Verbi modo hypostasin orat
Progeniemque Patris, de


1523. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

24.
His ita compositis, venturi praescia fati
Virgo laboratae defigit imagine telae
Crebra pios vultus suspensique icone rapta
Infantis, sic plena animi dicebat: “Amoris
O mira effigies, qualem praedicere nostros
Observo vates! Uno pro germine, talis
Divinam excipies Nemesim, cum pondus acerbae
Arboris, ingratum furere in tua funera Iudam


1524. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Arboris, ingratum furere in tua funera Iudam
Aspicies matrique tuae suprema doloris
Materies, vetiti solves mendacia pomi.”
Dixerat et pictae meditans emblemata telae
Corripitur maerore animi, turbataque vultu
“Me miseram! Quid feci?” inquit, “Prior ipsa nefandi
Ostendi seriem fati! Prior ipsa, latronum
Quod scelerata manus post est factura, peregi.
Supplicium tibi prima tuli; quem


1525. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Flumine surgentem media inter gramina fontem
Mirantur; praebensque viro rea pabula laudi
Est mulier prendensque epulum fatale maritus.
Pomiferis vero suspensus frondibus infans
Pendentes animi nymphas tenet: omnibus una
Vox tandem erupit, Mariam proferre reposcens
Ignotum cunctis appensi aenigma puelli.
Rettulit illa nihil prudensque referre vetabat
Religio, sed maesta et languida


1526. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

thalami nymphas, quarum illa magistra,
Dux, speculum, vitae plusquam terrestris imago. 28.
Augusta siquidem templi dum sede moratur
Virgo piaeque animi numerant maiora caloris
Incrementa faces, mentem versare per omne
Suevit opus, durumque magis disquirere sollers
Obsequium quo Numen amet, quaecumque laborum
Ardua dilecti nutu subitura Tonantis.


1527. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Imbellemque sibi sexum contraire querentur.
Cogar et hinc sacro quod me pudor abripit aestu,
Non bene morigerae probrum tolerare puellae.
Te, cui cunctorum, o Numen, subiecta voluntas
Servit, egens animi supplex ancilla precatur:
Consilii me luce tui, pater optime, serva
Connubii expertem defendendoque pudori
Sacratas templi votis appone tiaras.”


1528. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cuius ut effigiem genitam natura videret,
Tota laborabat motu totius Olympi,
Temporis immani spatio, tellure gemente.
Sed quid ego haec? Non est sanctorum gloria pulchrae
Frontis honos; animi species mentisque character
Divinus totum est, verum quod poscit honorem.
Laus tamen est Annae, quod nullam a corpore laudem,
Nullam a fronte tulit, quam non calcaret et omnes
Naturae premeret subiectas


1529. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nec tibi vota calent, castos ubi spernis amores.
Crede, nec est virtus, quae non imitabile cunctis
Transit in exemplum; quae si transiret in omnes,
Laus foret humano virtutem crescere damno.
Finge alios animi eiusdem votique tenaces
Eiusdem, quo virginitas communibus orbis
Moribus accedat: modico post tempore splendor
Humani generis nullo nascente peribit.
Forte putas, Iosippe, Deo concepta placere


1530. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Laudator Deus: et renuens contenta vel uno
Esse Deo, propria virtus se cuspide mactat.
Sat mihi servati si corporis innuba virtus
Numinis accedat placito, quod respicit unum
Quaecumque esse animi nostri vult optima virtus.
Dicitur Helciadae vati quod culta fuisset
Virginitas, data signorum miranda potestas
Et portentoso Memphim dare vota sepulchro.
Thesbites etiam rutilis superare quadrigis


1531. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Effingebat ovem; mitisque lacinia fili
Apta fuit, miseris pronae quae viscera nymphae,
Stamine mansuetae pecudis contexta, notaret. 30.
Huic animi virtus chlamidi par: illa pudico
Non festina ibat, sed vera modestia passu
Quo graderetur, adit templi sponso ante petitum
Vestibulum, comitata sacris, quas illius ingens
Gratia pellexit, decoranda ad


1532. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

puellae
Officiis propensus ait: “Lectissima Virgo,
Non me praesentes audacia poscere nexus,
Nulla maritales accendere pronuba taedas
Flamma fuit peregrina mihi. Quin si qua fuisset
Fax animi, desiderium fortasse tuarum
Caepisset Charitum, at tantae virtutis habendae
Nulla mihi ratio spem, nec fortuna dedisset.
Post tamen, ut nosti Virgo, lex unica nostri
Connubii Deus est. En me tibi, nympha,


1533. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


An non ista Deo afflatus, Iosippe, monebam?”
Cui ille: “Hae, genitor, solo mihi Numinis ardent
Imperio taedae. Tamen et cognata puellae,
Me quibus adstrinxit caelum, connubia tantas
Eliciant animi flammas, ut solius ergo
Virginei affatus, merces cuicumque futura
Esset (vera fero, genitor) non parva labori.
Non hominis, sed forma Dei est: qua purius ullum
Sumere membra nequit caeli mortalia


1534. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Virgineis castus tectis collegerat Hymen;
Discessumque parant, ad propria quisque reverti
Sollicitus, neque enim caluit diuturnior istis
Hospitibus mora. Tunc postremùm utrinque modestis
Certatum, veros animi prodentibus ignes
Verborum officiis. Oris parcissima Virgo
Debuit hic non pauca loqui, dum comiter usa
Composito ad normam summae virtutis amico
Alloquio, affectus, vitii procul arte, benignos


1535. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Multa subire animum, votis cumulanda solebant.
Talia dicebat, non quod se matris honori
Electam, veluti dubia aut incerta fuisset,
Sed tantae studiosa decus librare parentis,
Cui Virgo demissa animi componere prudens
Terrigenum sortem, trabeas regumque secures,
Pulvere componi stellas caelumque sciebat;
Despectu proprii cineris flagrare Tonantis
Igne, puellam humilem sic exultantis, amabat.


1536. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

recursus.
Et licet illius potuisset copia lucis
Amissa ingenti Mariam torquere dolore,
Cum tamen aspecti bene docta volumine veri
Sic statuisse Deum nosset; cedente beato
Lumine, non animi, non pectoris impos utrique
Par sorti, ipsius placitis accedit Olympi.
Quantumvis autem postquam sibi reddita, magno
Conatu luctata animi formare prioris
Fortunae exemplar, speciem sed imagine quavis


1537. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sic statuisse Deum nosset; cedente beato
Lumine, non animi, non pectoris impos utrique
Par sorti, ipsius placitis accedit Olympi.
Quantumvis autem postquam sibi reddita, magno
Conatu luctata animi formare prioris
Fortunae exemplar, speciem sed imagine quavis
Divinam fabricare impar, languentis amoris
Impete, continuis feriebat sidera votis.


1538. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

egressa Sionis
It vidua comitata nuru, quae nupta Rubeni
Stirpe Zabulonis genito, post rupta iugalis
Vincla thori per fata, supplere Rebecca
Praeteritos voluit cultu pietatis amores.
Hanc animi prudens, peregre Iosippus iturae
Addidit uxori sociam, perfuncta decenti
Obsequio donec rediens Hebrone veniret. 40.
Est in conspectu


1539. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

pium voluit Numen! Tua gaudia praesens
Spectatura adsum: obsequiis animosa probari
Advenio et sobolis faveo venientis honori.” 42.
His dictis animi plenus, velut auribus hausto
Virgineo rumore, puer materna fatigat
Viscera et exiliens, soboles semestris, Elisam
Erudiit matrem, praesens quod sanctior Arca
Adforet, Hebraeus quam Rex olim ipseque


1540. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


“Extollit mens laeta Deum festivaque laxat
Viscera et in Dominum fertur servare potentem.
Respiciens ancillam humilem dedit ille beatam
Dicendam cunctis populis saeclisque puellam.
Ille animi largus donorum ingentia fudit
Nomina quae potuit rerum suprema potestas.
Sitque suum toto sanctum, sit amabile mundo
Nomen; ab hoc siquidem populum se mitis in omnem
Effundit pietas, legis praecepta


1541. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ad sua festinans remeat domicilia templo. 11.
Cedenti Solymis Mariae iam tertia fulsit,
Atque viae postrema dies, cum saucia curis
Virgo animi purum validis turbare serenum
Triste legebat iter, tacito dum pectore versat:
“Iosippo quid mentis erit, tribus hospita lunis
Tecta ubi trivisse expendet fetuque trimestri
Agnosci facilem, tumidum sine


1542. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aspiciet? Quantus mentem huic prosternet amaror?
Omnipotens caeli genitor! Me forte putabit
Coniugii laesisse fidem spretoque profectam
In montana viro votoque pudore tegentem
Foedam animi labem, tantum voluisse marito
Impavido patrare nefas? Et forsitan eidem
Dicar moecha uxor, legale tonantia saxa
Digna pati. Signo quo monstratura Tonantis
Progeniem celare utero sexusque virilis


1543. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ad casum elatos spumoso gurgite fluctus.
Et licet opposito veluti mota impete puppis,
Quam venti ventisque caput contrarius aestus,
Vim geminam sensit, paretque incerta duobus,
Hoc animi motu poteras, Iosippe, videri.
Sed non talis eras, semper conversus ad unam,
Criminis ignara certans pro Virgine partem.
Et prosterni 338 prosterni: posterni impar, socii laus


1544. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fudisset genetrix, voti licet improbus esset,
Virgineae caperet quem non reverentia frontis,
Atque pavor tentare nefas: ea fulget honoris
Integritas talisque sui pudor eminet oris,
Ut nisi caelestes animi non spiret amores.
Solus ego, cui nota meae mage gratia nuptae,
Credere flagitium, iudex temerarius, ausim?
Anne vides quamvis ferme spectatur adulto
Non ignara utero, meque ad sua pondera pressis


1545. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Credere flagitium, iudex temerarius, ausim?
Anne vides quamvis ferme spectatur adulto
Non ignara utero, meque ad sua pondera pressis
Interdum pendere labris maestumque tuentem
Advertat prudens animi. Tamen illa serenum
Oris habet sine nube decus: tranquilla, pavoris
Inscia maiestas cordis, micat area frontis
Laeta, hilares oculi, quae nescio gaudia vultus
Non silet et verno similis florescit


1546. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Distaret cum parte dies, caeleste tulisset
Alatus legatus ‘Ave’, sociale volantum
Aligerûm saeptus turmis flammisque vibratae
Circumquaque velut lucis turbata fuisset.
Utque metum crescentem animi, mentisque pavorem
Ponere iussisset Gabriel sobolemque Tonantis
Aeternam, membrorum avidam compage teneri
Rettulit atque sui thalamum deposcere ventris,
Seque viri ignaram cum fando reponeret, Ales


1547. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Progenies habitura tuos desiderat,” inquit,
“Virgo, sinus!” Seque imperiis servire Tonantis
Dixit ut ancillam; subito sua viscera proles
Implevit divina, artus fabricante beato
Flamine, censo animi, nequiit quem dicere, raptu.
Hic defixit humi vultus et lumina Virgo
Et siluit rubefacta genas colloque caducam
Ut rosa sub lucem, caput inclinata pependit.


1548. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quem tamen Augustus repetit, missisque Latinis,
Quae victor posuit Crassi pro caede trophaeis.
Dardanidae timidus reparavit foedera Parthus.
Iam fera captivo fasces Germania Rheno
Perdiderat vehemensque animi belloque subactus
Teuto palam fecit Latias nescire retundi,
Ne tandem hostili rubeant cervice secures.
Iam Capitolinis Ister glacialis ab urnis
Et cum Moeno Albis Druso victore fluebat.


1549. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Maior arenosis basilisci sibilus oris
Auditus, praestans etiam infamare remotas
Ante venena nocens crudelis spiritus auras.
Si Cato Cyniphios signis laurentibus aestus
Tunc invicto animi nisu et virtute probasset,
Victa reliquisset Virtus vestigia, pestes
Impatiens tolerare novas, armante recenti
Funere Marmaricos Martis cultrice colubros.
Talis erat Lybicas augens Discordia mortes,


1550. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

rerum me terret imago.” 37.
His monitis haeret tacitus, quem pectore multa
Versantem affatur prudens his vocibus uxor:
“Te precor adversos animi componere fluctus,
Iosippe. Augustus dum scribit nomina Caesar,
Divinum paritura dabo terrena gigantem
Si genetrix, agit ista Deo mandante Latinus
Isacidûm Princeps, numerum ut puer augeat iste


1551. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Illa tamen durum sponsi spectare laborem
Difficilis, non mansit iners, nec deside prompti
Auxilii dextrâ; retrahit neque vilibus aptum
Obsequium curis, tolerans et fortis in omni
Fortunae congressu, animi plenissima Virgo.
Dura velut validis tentata sub ictibus incus
Ignivomis ferri studiis immota resistens,
Dum chalybis pondus tolerat fabrûmque lacertos,
Regum delicias maiestatisque coronas


1552. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fabricat, imperiique et honoris signa: superbi
A molli numquam veniunt incude labores.
Talis erat Virgo, talis Iosippus, honores
Promeriti aeternos, nec non sublimia nacti
Casibus ingratis animi pro laude trophaea. 7.
Ut tepefacta foco mediae nox humida brumae,
Et rude correctum spelaeum hiemisque repulsus
E membris rigor et multam


1553. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vagituque sacri infantis didicisset Ioseph
Grande puerperium, tenui quo lassa remotus
Membra dabat somno, velox assurgere strato
Accurrit pronusque legens humana Tonantis
Ora, pios animi tacitus non sustinet ignes.
Suspirat flexoque genu flexaque repostum
In vili stipula Numen cervice tuetur,
Et palmas ferit et puerum demissus adorat
Et sic ore refert: “Ades ô aeterna propago


1554. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

e strato, attoniti stupidique recenti
Prodigio, quid habere velint moneantque requirunt.
Quid clarus de nocte dies signatque sereno
Quid maius quoque sole iubar splendorque, reposcunt.
Ut primum collecti animi, mox agmina quisque
Caelicolûm spectasse refert, memorantia natum
Hebraeis promissum ingentem Heroa suasque
Ad cunas, illos superûm sermone cieri.
Omnibus ire statim calor est omnesque petendam


1555. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

iste te nomine dixit.” 20.
Haec Aegon ubi dicta dedit, grata ora resolvunt
Et socii vocemque piis affectibus addunt,
Prout fas cuique animi tacitum proferre calorem.
His dum se cuncti exercent, iam sparserat orbi
Eoas Aurora faces laetusque sereno
Instabat iam sole dies et ovile petebat
Custodem pro more suum, cum providus Aegon


1556. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tela petent: illum probris et morsibus illum
Et linguae iaculis plebs inconsulta lacesset.
Inde tuo, durae velut si cuspidis ictu
Saucia membra gemant, luctu commota fatisces,
Ut pateant multorum animi tacitasque revelent
Edita de matre et nato suffragia 854 suffragia: suffragie mentes.” 38.
Dixerat haec Simeon,


1557. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Delubrum: unde sacrae maior reverentia nymphae
Et studium obsequii vehemens accesserat Annae.
Momento, divina sui cum pignore ventris
Quo templum subiit genetrix, advenit et Anna
Vota animi factura Deo – mirabile! – nuper
In templo notae videt inter brachia nymphae,
Natum ubi fulgere Ducem. Quem vertice prono
Intuita, afflictae tandem affulsisse ferebat
Messiae optatum Iudaeae et


1558. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et dubius sua quo vertat valitura parentis
Auxilia, ut sobolem genitor, dum Dorcada fidus
Ingeminat coniux, fatum complevit uterque.
Ense puer cecidit, periit sine cuspide mater:
Hanc animi dolor, hunc regnandi insana cupido,
Hanc mentis pietas, illum perversa tyranni
Sustulit ambitio. Tanta pietate parentis
Exitus infelix; tanta impietate triumphat
Filius: hanc melior rapuit, felicior


1559. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Stabat et immotis Hermes latrabat ab aris.
Nescio cur aliis in prona cadentibus ora
Integra stantis adhuc duravit numinis huius
Effigies, nisi forte canis quod imagine culto,
Prudenti rectoque animi mentisque perito
Doctori Aegypto Teuti titulisque colendo
Pluribus Hermeti voluit committere Numen
Adventum effari sobolis: mortalibus olim
Ipse etenim quae fatus erat mysteria, sacrae


1560. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

virgas.
Hos etenim dans iura duci regina Latino
Non tulit Hebraeo frutices Cleopatra superbas
Engaddi florere solo. Iubet illa marito
Non fidei, sed labe thori; iubet ille fideli,
Non animi, sed spe regni, qua flectitur omnis
Ambitio, Herodi, soli concessus Idumae
Ut videat te Nile frutex. Valuitque superbum
Pellicis imperium, Engaddi quod colle revulsa
Ditavit 908


1561. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ora et praesentem pia strinxit ad oscula natum.
His autem quae tunc genetrix praesaga ferebat
Attonitus, tacito versabat pectore Ioseph
Consilium sublime Patris, cui funere cari
Unigenae, stat fixa animi sententia, culpas
Tollere et aeternum ligno componere foedus. 8.
Iam duo lustra super bis annua presserat astra
Delius, humanos postquam


1562. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Obruit et quovis ferri crudelior ictu
Anxietas tristisque repertum ingressa mapale
Consedit depressa animo maestosque volutat
Pectore, divinus fatum quod pertulit infans.
Et prope par animi, casu conflatus acerbo
Iosippum tenuit dolor, importuna vocantem
Sidera, nocturnis solem remorantia flammis.
Quaerendi studio iuvenis, lentum ille putabat
Plus solito, Arctorum currus agitare Bootem.


1563. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Paruit is Iosippo etiam maestaeque parenti,
Aetherei dum iussa puer genitoris obivit,
Conscius his semper placitum caeleste probari.
O divine puer, cuius cum patre voluntas
Est eadem, nostra hoc animi nutantia facto
Arbitria informas, dum sic contraria matrum
Lamenta aethereis monstras postponere iussis!
Hic tamen alta patris postquam mandata secutus,
Terreni dictata uteri non degener audit


1564. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

16.
At prius extinctus custos matrisque iugalis
Virgineus, virtutum ingens fato additus heros
Iosippus, quem post seri fastidia morbi
Sic postrema animi cum corpore lucta resolvit.
Iam senii ter quina gravis Iosippus agebat
Lustra pater, prope tricenis in foedere lapsis
Et sponsae et sobolis curam sortitus ab annis:
Pervigil, obsequii largus patiensque


1565. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Virginei pudor et virtus excelsa mariti,
Assiduos inter Mariae sobolique serenos
Intuitus – mirum! – radiis utriusque calescens,
Aligerûm primis si non certasset ephebis.
Flamma animi iam tanta fuit, transiret in artus
Ut calor immodicus cordis; sed terrea deses
Ferre caro peregrina cavis incendia venis,
Languebat manifesta mori stratoque iuvari
Debuit excessus membris mortalibus


1566. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

hortum
Prodiret, Mariae hoc fertur sermone locutus
Filius et maestam sic fato aptasse parentem.
“Mater amata, vale, divini postulat ordo
Decreti iam carne mori lethumque subire.
Macte animi generosa parens, nunc robore mentis,
Nunc opus est virtute regi: mors, flagra, dolores
Illotae tribuum voces, convicia, funes,
Sentibus implexum duris diadema, cruoris
Eluvium, dein poenalis nato imminet


1567. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Messiae sudantis erat, quae sanguine natis
Floribus imprimeret gemini simulacra doloris.
Primus erat proprius poenarum gurgite spumans
Immani torrens; alter maerore labantem
Et dulcem non uno animi mucrone petitam
Respexit matrem: stat flori impressus uterque. 28.
Mole velut Cyprias, ita sacro sanguine cretus
Flos praeit iste rosas,


1568. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ora sibi, pro more volat, tantumque nigrello
Est dolor in vultu, sed qui praecesserat, idem
Est vigor in motu: genetrix augusta gemebat
Prole quidem capta, ast eadem permansit in illa
Vis animi, semper iustis sua vota Tonantis
Arbitriis librare tenax nutuque moveri.
“Et quamvis sobolem” aiebat, “quae vincula stringunt
Quaeque dolenda nimis popularibus imminet arbor
Vocibus et matrem


1569. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Stant placito: o rectum, cui non haerere verendum est.
Quin genitor si summe iubes me pectora nati
Ense ferire mei, credentem imitabor Abramum
In sua funesto tendentem viscera ferro.”
Talibus internos animi componere fluctus
Virgo quidem potuit, ne quas fatalis amaror
Pectoris indignas divina Heroide voces
Mitteret, aut moris laudata lege decori
Solveret. At summos cordis lenire dolores


1570. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sic cute deformem, sic totum in vulnera paenè
Conversum praesens aspexit mater et illam
Acre dolentem animo suspexit filius: uno
Intuitu quorum dulci se nectare replet
Vasta cupido animi, tunc his sibi versa referre
Lumina maeror erat; sed nulla referre nequivit
Amborum communis amor, qui luce petitas
Alterius numerabat uti sua vulnera poenas.
Gnara fuit genetrix se corde micare


1571. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sacra sibi fieri poscens agnovit amara,
Auxilio prolis sese Titanide victam.
Purus amor sobolis quam sic lugere dedisset,
Poenarum ut nati vehemens extinguere maeror
Hanc posset, virtus animi nisi firma stetisset,
Una fuit Virgo. Poenarum filius esse
Rex voluit, propriae fluxit cui purpura venae;
Pallore emicuit genetrix, Regina dolorum:
Si dispar color est, dolor est communis utrique.


1572. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tuendo,
Ut trabe suspensae sobolis nova vulnera, cordi
Virgineo nova plaga foret, cui pectora sensu
Paenè pari fuerant laceratae prolis imago.
Arbore poenali nato confixa pependit
Pressa animi maerore parens. Quae ferrea ligno
Progeniem cuspis, matrem quae fixit amoris
Cuspis erat; quamvis eadem fixisset utrumque
Placabat pendens offensum victima patrem
Filius, illa suo stabat comes hostia


1573. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


In gremium, grates tibi ferre paratus, abibit.”
Laeta tulit donum genetrix, cui pectoris ingens
Terrigenas servare aestus pietasque calebat.
Utque fuit maerens altique in tabe doloris,
Ostendit pressis animi solacia palmis.
Respiciens post tergum oculis videt arbore fixum
Vicinum lateri fatis concedere Dismam.
Latro fuit Dismas: illum miserata, quod ante
Pendentem adversa trabe correxisse sodalem,


1574. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nec mora mutatur Dismas patrataque plangit 1124 plangit: plangis
Crimina, concutitur scelerum maerore doletque
Et veniam petit et fixum trabe Numen adorat
Seque animi memori poscit post fata teneri.
Talibus hunc subito verbis affatur Iesus:
“Non prius obscurae sese caligine noctis
Involvet tellus, quam tu mea regna beatus
Possideas.” Tanta est hoc fati in limine


1575. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Emittens animam natus: tunc omnibus illi
In membris rigor et pavor extremumque minatus
Deliquium pallor fugiensque ad viscera sanguis.
Illa tamen stabat, nec erat constantia saevo
Ense minor leviorque animi fiducia, vitam
Iusta resumpturae tumuli post ultima prolis.
Nec supremi huius luctus crudele parenti
Defuit augmentum, divinum scindere pectus
Ausa ubi completis Longini lancea fatis.


1576. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Funeris officium, pietas materna poposcit.
Nec mora, festinans (aderat audacia facto,
Non timuisse palam Christum hac virtute fateri)
Ingressus Solymam, impavidus petit ora Latini
Praesidis atque animi ferventior orat humandi
Corporis arbitrium. Concedit posse rogatus
Funereo Praeses tractum cruce condere saxo.
Ille volat Tyriaeque accepta sindone telae,
Mox pretio myrrhae lacrymas aloesque


1577. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

LIBER XII. IESSEIDOS 1.
Gaudia nunc matris detersaque lumina fletu
Prosequor et viso sobolis mutata sereno
Funera, maternas animi cumulantia poenas.
Iam stratos Erebi postes conclusaque ferro
Infera, depresso Victor Plutone tenebat
Limina Messias; victique per atria Ditis
Invisum Stygiis umbris vitale micabat


1578. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Patronam, fati Dominam, genetricis habentem
Viscera, terrigenas servare calentia, dicam.”
Aspectu gavisa parens, ac voce beati
Significante crucem caelo mutasse latronis,
Haec ita grata animi Dismae pro laude reponit,
Suspirans primum, in caelum pia lumina vibrans:
“Nate, meae vires, mea tota potentia solus!”
Tum vero Dismae faciem conversa profatur:
“Non ego te, Disma ruiturum in


1579. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ubi Numinis Ales
Nuntius assumpta iuvenilis imagine frontis
Almum dixit Ave Verbique aeterna potestas,
Humanae suscepit onus servile figurae.
Hic memor illius, quo se sublime levavit
Tunc animi excessus, viditque augusta Tonantis
Ora patris viditque Patris quod ventre gerebat
In propria Verbum forma, liquefacta labansque
Pectore, divini vultus splendore calebat.
Discipulis eadem culto mutata


1580. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

teli
Spicula vibrabat MARIAE ferientia pectus
Arcitenens; membrisque sacro languore solutis
Virgineos spondae lethali affixerat artus.
Nixa thoro genetrix, omnis vi libera morbi,
Uno animi languore labat flammisque liquescit
Numinis: his facibus, vitae fugientis agonem
Dum peragit, totam moriens illustrat arenam.
At quia divelli membris, prius illa sciebat
Luctantem non posse animam, quam


1581. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fixa polo siluit: placidis dein vocibus usa
Et vultum conversa, omnes ex nomine caros
Ad sua submissos appellat funera fratres,
Atque ait: “Est gratum, o socii, Natique propago
Fida mei, quod vestra animi virtute levari
Iam moritura queam et pulchro sudore madentes
Aspiciam sparso fidei pro semine frontes.
Me natus migrare iubet fatique supremas
Expecto vires: vos prout coepistis, opimas


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.