Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: animi

Your search found 2111 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 324-416:


324. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_279 | Paragraph | SubSect | Section]

animę exultant, horum non sine multo mentis stupore tum uetera tum noua narrantur miracula utpote omnem naturę uim atque modum supergressa. Nam primum, quod ad uitę probitatem spectat, quę tanta unquam constantia, fides, temperantia, animi magnitudo, iustitia, mansuetudo, misericordia, liberalitas in ullis fuit, quanta in istis extitit? Nullis tyrannorum cessere minis, ut obedirent Deo, nullis largitionibus corrumpi, nullis uoluptatum illecebris deliniri potuerunt, et


325. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_281 | Paragraph | SubSect | Section]

cui tu summam manum imposueris, qui et ingenio et eloquentia pręstas, humani diuinique iuris scientia excellis et ecclesiastica dignitate non parum emines et antiquę Cippicę domus claritate fulges generisque nobilitatem animi uirtute superas, quem denique omnes, summi, medii, infimi amant, obseruant, uenerantur. Aut, si prorsus nihil usque adeo ex omni parte absolutum, ut malignorum hominum inuidiam uitare queat et ędificantibus muros Hierusalem


326. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_292 | Paragraph | Section]

iam nubilis, ut suas expectaret nuptias, tacens fletibus obsecrabat. Et tamen illa siccos oculos tendebat ad cęlum, pietatem in filios pietate in Deum superans. Nesciebat se matrem, ut Christi probaret ancillam. O magni animi foeminam et tanto uirtutum suarum prqęcone dignam, quantus fuit ipse Hieronymus! Paris propositi nec minoris constantię fuisse creditur Elizabeth, Pannonum regis filia. Quę lantgrauio, Thuringię regulo, nuptui


327. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_293 | Paragraph | Section]

ex Marupre construxit receptaculum ibique iis humiliter ministrando, quanto se inter mortales fecerat uiliorem, tanto sublimius inter sanctos et electos postmodum fuit exaltata. Constantis uero animi haud obscurum argumentum fuit, quod, cum a patre, ut in Pannoniam rediret, missis nunciis plurimum solicitaretur, nunquam acquieuit malens alienigenarum opprimi iniuriis quam suorum illectationibus blandimentisue


328. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_299 | Paragraph | SubSect | Section]

coepit. Conuersus uere loannes: Tace, inquit, fili! Nam fortasse hic Dominus noster Iesus Christus periculum nostri faciens, an tandem offensi crebris repetitionibus cessabimus misereri. Hic, quia maxime in dando propensi animi erat, cognomento Elemosinarius dictus fuit. Idem pauperes non aliter quam dominos suos appellare solitus dicitur. Et cum a diuite quodam uile ac sordidum grabatuli sui tomentum miserante plumeam


329. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_305 | Paragraph | SubSect | Section]

uidebuntur. Nec est, ut causetur quis fortunarum suarum tenuitatem. Nemo tam pauper est, ut pietatem colere non possit. Seruulus mendicus erat, immo mendicorum miserrimus, si tantum sortis attendatur malignitas, non etiam animi patientia, qua sola poterat uideri felix. Hic (ut Gregorius in Dialogo refert) paralysi resolutus, cum se prorsus mouere non posset, iacebat in carruca sub porticu sancti Clementis Romę, a prętereuntibus uictum


330. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_316 | Paragraph | SubSect | Section]

Non minus se contemni gaudens Constantius, Anchonitanę ecclesię monachus, cum e longinquis partibus quidam, ut ipsum uideret, aduenisset ostensumque despexisset, eo quod statura admodum breui esset, quasi corporis uitium animi uirtuti officere possit,- irrisorem suum osculo excepisse dicitur, lętari se affirmans, quod tandem nactus esset hominem, a quo iure paruipendendus existimaretur; seruum enim se esse ut habitu pusillum, ita ad ea,


331. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_319 | Paragraph | SubSect | Section]

circa se tum monachorum multitudinem, tum eorum, qui sanandi ad cum undique confluebant, flebat quotidie et ad seculum redisse se atque in uita mercedem recepisse aiebat. Abire cupientem inhibebant. Denique biennio in tali animi solicitudine peracto, cum postremo comedere nollet, donec discessum impetraret, et iam dies septem nihil gustasset, ne inedia conficeretur, dimissus reliquit Palestinam. Pręterea gloriam semper fugiendo, dum crebro


332. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

Alexandrię pręsidis, filia, quoniam parentibus idolorum culturę deditis Christo seruire non poterat, eos reliquit et sexu cęlato, uirorum monasterium ingressa, monachi habitum induit et se Eugenium uocari fecit. Tandem ob animi sapientiam morumque integritatem in abbatem electa hoc primum a fratribus exegit, ut, quanuis dignitate pręstaret, permitterent tamen se interdum officia obire infimorum, ne per ocium insolesceret, pręsertim in illo


333. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_330 | Paragraph | SubSect | Section]

illis iam tandem comparandus euaderet, quibus dicitur: Vę uobis, qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. Par animi humilitas uel idem periculi metus fuisse perhibetur sancti Goar, monachi in Gallia. Qui a rege Sigiberto ad Treuerensem episcopatum uocatus, postquam recusando nihil se proficere uideret, triginta dierum manendi in


334. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_336 | Paragraph | SubSect | Section]

contemptum in tam paupere uiro rex admiratus, non ita cupide paulo ante expetiuerat sanitatem ut tunc Christi suscepit fidem. Neque enim dubitauit ueritatem ab eo syncere prędicari, a quo aberat captatio lucri. Pari animi magnitudine pręditus Cyriacus martyr, cuius gloriosus exitus VI. Idus Augusti nobis celebris habetur, a Roma ad Persas usque ab Sapore, eorum rege, euocatus, cum filiam illius Iobiam a demoniaca uexatione uindicasset,


335. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_337 | Paragraph | SubSect | Section]

ne eodem tumulo cum fratre componeretur, quandocunque ipsis uita defungi contigisset, nihil tam iniquum existimans quam pro labore, qui propter Deum susceptus fuerat, ab homine mercedem quęrere. Eadem animi constantia Leonardus, sancti Remigii discipulus, quoniam Gallorum regis coniugem difficili partu laborantem, medicis iam desperantibus, ipse diuina uirtute a periculo liberarat, regi amplissima dona offerenti haud quaquam


336. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_339 | Paragraph | SubSect | Section]

ducens post casum illum sit inuenta. Itaque contusis miserabiliter artubus una omnes tam paruo temporis momento extinctę, tunc demum auaritię, cum uitę finem fecere. Quis hęc audiens non contremisceret, quis prauum animi propositum in melius non commutaret? Scio tamen et uehementer doleo esse quosdam, qui etiam multa talia legentes nihilo segnius insistere coepto sceleri pergunt spinis concupiscentię pręfocantibus semen * corr.


337. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_343 | Paragraph | SubSect | Section]

pręstiterunt, illi terrere non potuerunt offendere noluerunt. Cui unquam locupletum hoc contigisset, qui, quocunque sese uerterint, neque inuidia neque insidiis carere possunt. Et dum omnia metuunt quantum diuitiis, tantum animi solicitudinibus abundant. At uero Hilarioni pauperculo, tametsi pene nihi: esset, cum tamen nihil appeteret, nihil deerat. In secretiori Sicilię angulo manens succisiuis temporibus ligna colligebat, ut uenditis uitam


338. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_362 | Paragraph | SubSect | Section]

miraculum sui faciant et exinde lucra sectentur. Qui ergo talis erit, quam hic Ecclesię nostrę Plato luculenter explicuit, huic solitudo non periculum, sed periculorum effugium erit et puppis diu in alto iactatę portus, et animi soli Deo uacanti quies, et locus myrrha, lacte, casia, omnibus sanctimonię aromatibus fragrans, mannę inuisibilis rore perfusus Sanctique Spiritus lumine illustratus, noctes quoque lucidas habens et iam quidam in terra


339. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_374 | Paragraph | Section]

tam continenter orasse. Vtrunque sane difficile, sed timor gehennę et amor Christi omnem uincunt difficultatem. Pastumius quoque abbas usque adeo orandi studio ducebatur, ut nulla corporis debilitas animi sedulitatem coerceret. Aduersa ualitudine pressus, cum de lectulo surgere non ualeret, iacens orabat. Iam langor uehemens expeditius loquendi ademerat facultatem, et tacitus labiorum motus etiamtum illum orare testabatur.


340. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_379 | Paragraph | Section]

Tot illi simul attulit bona nec sola uiduitatis castitas nec solum corporis ieiunium, sed utrique accedens etiam assidua deuotę mentis obsecratio. Veruntamen, ne continenter orando defatigatus quandoque concidat animi uigor et cogitationibus diffluat atque dilabatur, recte maiores nostri horas diuiserunt, alias orationi, alias actioni, alias uero lectioni. Hinc quidam tradunt Virginem Beatam, postquam a parentibus in templo cultui


341. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_385 | Paragraph | SubSect | Section]

cęsi. Has tantas uictorias Hebreis olim attulere non Iudę pauci milites, sed Iudę Deo gratę preces. Et si adeo magnificum existimatur hostes uincere, spoliis inimicorum ditari, quanto magnificentius pręstabiliusque est animi magis quam corporis bonis excellere? Sed et hęc quidem a Deo petentibus dari Sapientię liber testatur, ubi scriptum est: Optaui, et datus est mihi sensus; et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientię; et


342. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_398 | Paragraph | SubSect | Section]

precibus eius a Domino concessum nunciauit. Hinc demum deposito errore Sisinius Christianitatem accepit et uir infidelis per mulierem fidelem saluatus fuit. Non illum suasionibus, non argumentis est aggressa, ne peruicacis animi hominem, dum lenire nititur, grauius irritaret. Tacita Dominum rogauit, et lupus in agnum mutatus est factaque sunt praua in directa et aspera in uias planas. Quid mirum autem tantum uirium inesse orationibus


343. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_410 | Paragraph | SubSect | Section]

perspiciebat. Et quod ne ipsę quidem, quę illo conuenerant, uiderunt, uidere meruit. Alias etiam, a die Coenę Domini usque ad Sabbatum sanctum, corporeorum sensuum usu subtracto quasi mortua permansit. Sed interim toto animi uigore in Deum translato omnia Dominicę passionis mysteria iisdem horis, eodem ordine geri cernebat, quo gesta noverat. Vbi autem corpori fuit reddita, haud amplius quam unius horę spacio se dormisse putauit. Ex quo


344. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_375 | Paragraph | Section]

a filio suo Salomone legimus ędificatum. Cuius opulentię amplitudinisque gloria apud posteros uix fidem inuenisset, si eam humanę tantum, non etiam diuinę Scripturę monumenta retulissent. Sed mirentur alii opus, nos animi Deo deuoti affectum pensemus, qui mea quidem sententia maior in Dauid quam in Salomone fuit. Multa quippe postea populo populique principibus indulsit Dominus, et propter seruum suum Dauid ea se indulsisse protestatus


345. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_376 | Paragraph | Section]

gustaret, compelli (quoniam illegitimum erat) nullo modo potuit, sed neque pro illa suppositam aliam, qua uesci licebat, ut sumeret, exorari, uolentibus amicis ea simulatione ipsum subtrahere neci. Vtque cęteris constantis animi perpetuęque in Deum obseruantię exemplum fieret, extrema pati maluit quam quicquam prophani aut agere aut omnino egisse uideri. Itaque corpus carnifici crudelibus poenis conficiendum tradidit, ut spiritum absque labe


346. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_376 | Paragraph | Section]

reputabat, sed, an Deum amarent, gloriosam experientiam, multaque charitate ardens probari tam se quam filios poenis acerbioribus gestiebat. O dignam talibus filiis parentem! O dignos tali parente filios! Vtrique pari animi constantia ostenderunt, quam omni morte fortior esset sola Dei dilectio. Hic est ignis ille, quem Dominus noster Iesus uenit mittere in terram et, quid uolo, inquit, nisi ut ardeat? Videamus


347. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_377 | Paragraph | Section]

Nauis uelo remoque satis propere obuiam agebatur, sed amantis cupiditate tardior erat. Annuente Domino succinctus prosiluit, super aquas cucurrit, mox crebrescentibus uentis commotoque mari pauefactus dubitauit et, cum ob hanc animi hęsitationem mergi coepisset, clamasse dicitur: Domine, saluum me fac! Arguitur itaque, quia timuit, sed saluatur, quia eius ope etiam saluari posse credidit, cuius uirtute super mare incessit. Vt dubitaret,


348. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_385 | Paragraph | Section]

Ideoque optimam partem elegisse dicitur, quę non auferetur ab ea. Charitas enim nunquam excidit. Sed ut alia omittam, quis digne explicare, nedum laudare queat, iam sepulto Domino animi eius solicitudinem assiduumque angorem? Comparauit aromata, ante lucem ad monumentum uenit et non inuento corpore recurrit ad Discipulos. Tulerunt, inquit, Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt


349. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_385 | Paragraph | SubSect | Section]

PROXIMVM Quoniam uero neque Deum diligere probatur, quisquis non dilexerit proximum suum, discamus sanctorum exemplis, ipsi quoque proximi, id est omnes homines - omnium enim unus pater est Deus- quali amore quantoque animi affectu prosequendi sint. Ionathę erga Dauid amicitiam non imminuit Saulis patris indignatio, sed auxit. Pater sępe uitę Dauid insidiatus est; semper filius detexit insidias patris,


350. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_386 | Paragraph | SubSect | Section]

patris mei! Qua pietate diuinam placauit iram sibique et iis qui superfuerant ueniam impetrauit, tam iustus in poena eligenda quam promptus in perferenda. Sed cum neque populus a culpa credatur alienus, ipse corporis, ille animi dolorem passus est, minus doliturus, si soli pati contigisset. Abdias, Iezabele impia prophetas interficiente, centum ex eis speluncis abditos pauisse dicitur. Non pepercit impensę tot homines pascendo et magnum


351. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_403 | Paragraph | SubSect | Section]

scribę illi officium, in quo antea fuerat, restituens, cum eidem manus quoque redintegrata Beatę Virginis beneficio fuisset. Quis acceptam remittere iniuriam arduum putabit, si tantę offensionis odium tanta repensum est animi benignitate? Sanson, Dolensis archiepiscopus, eum, qui sibi ueneni poculum propinauerat, spiritu immundo oppressum miseratus, Deo supplicando sanitati restituit, ad poenitentiam hortatus est, ueniam


352. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_412 | Paragraph | SubSect | Section]

filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin minus, ad uos reuertetur. Neque enim inuitantium gratia perire debet, si ad conuiuium inuitati uenire fasstidierint. Qui autem usque adeo inueterata animi peruicacia obdurant, ut piis hortatibus mollescere prorsus nequeant, eos Dominus anathemate uidetur execrari dicens: Quicunque non receperit uos neque audierit sermones uestros, exeuntes foras de domo uel ciuitate


353. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_418 | Paragraph | SubSect | Section]

pabulo prędicationis pascere negligunt et se pastores profitentur, si is, qui quotidianis exercitationibus sese fatigabat, non solum parere nolentes dimisit, sed etiam dignitati renunciandum censuit. Quod si is, qui tanta animi solicitudine uocisque contentione in monendo usus fuerat, ob incorrigibilem tamen plebis peruersitatem locum tenere pontificis dubitarit, quanto magis timere debet lucerna sub modico posita, sal fatuum, canis mutus non


354. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_443 | Paragraph | SubSect | Section]

lęta, iocunda, suauia sunt. Siquid aduersi incidit, pax eleuat moerorem; si prosperi quid contingit, pace gaudium augetur. Hanc itaque eleganter definiuit Augustinus dicens: Pax est serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris uinculum, consortium charitatis. Nec poterit , inquit, ad hęreditatem Domini peruenire, qui testamentum pacis noluerit obseruare. Nec potest concordiam habere cum Christo,


355. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_463 | Paragraph | SubSect | Section]

miraculis nobilitatus est. Nunquam autem magis patet uanis cogitationibus mens nostra, quam cum ocio corpus ipsum indulget. Et hoc quidem Antonii exemplo probare possumus. Qui quondam solitudinis tedio affectus, cum dubius animi ęstuaret, clamare coepit: »Salvari cupio, Domine, et ecce cogitationes meę mihi aduersantur.« Mox, ubi de cęlla prodiit, conspexit hominem monachali habitu succinctum nunc calathos texentem nunc ad orandum


356. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_466 | Paragraph | SubSect | Section]

Finxit enim piissimus simulator habere se fratrem in Italica cohorte militantem, Latinis litteris instructum, et Simeonem petiit, uti sibi apostolicum Pauli codicem Latine conscriberet, fratri mittendum, quo ille legendo animi uirtutibus proficere posset. Sub tali prętextu et ipsum ad scribendi exercitium excitauit et quasi mercedis loco cuncta eius uictui necessaria obtulit, ueritus ne uel propter rei inopiam uel ocii copiam nouus homo illis


357. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_473 | Paragraph | SubSect | Section]

uincula illa nullo conscio operuisse. Sed cum tandem penetrantibus nodis exesa et iam suppurata caro foetore secretum prodidisset, abbatis iussu funem detractum, ipsum de monasterio pulsum fuisse, quoniam id facinus magis animi stulticię quam deuotioni imputabatur; pulsum autem abiisse in solitudinem. Et cum ab eodem abbate nocturnis terrificationibus per uisum agitato reuocandus quęreretur, in cisterna sicca inuentum atque ad monasterium


358. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_482 | Paragraph | Section]

de Sisinio, Thaunensi episcopo, refertur, scilicet ipsum quoque, cum editus lacte genitricis suę aleretur, quarta et sexta feria tantummodo semel tenelluli oris labella huberibus admouere consueuisse. Cum autem et hunc multa animi sanctitate pręstitisse manifestum sit, cur non speremus eum sanctum et beatum euasurum, quisquis uel integrę iam ętatis uitam ab hac ieiuniorum obseruatione auspicabitur? Eosdem quartę et sextę ferię dies


359. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_491 | Paragraph | Section]

Domino suo stat aut cadit. Stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Sint igitur examinata, sobria, pura, simplicia, humilia ieiunia, non immoderata, non lauta, non animi uitio polluta, non ficta, non suę laudis cupida, alienę inuida et liuoris magis quam abstinentię pallore infecta. Caput II / DE CIBI


360. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_503 | Paragraph | SubSect | Section]

ascoperam uini et uas olei et polentam et palathas * corr. ex lapates et panes et caseum et profecta est. A carnibus ergo abstinebat atque, ut ego existimo, etiam a uino, tune tantummodo illo usa, cum et animi audacia opus esset et uires, quas ieiunio cilicioque ante fregerat, excitandę acriore potu essent, ut foeminę dextera ad secandam torosam tyranni ceruicem posset sufficere. Quę enim uinum contra Olophernem tulit, eam


361. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_513 | Paragraph | SubSect | Section]

iussu publice circumtulisse, unamquamque singulatim distrahendo, ea tantum de causa, ut diutius in foro esset et, an illum tam abiectę negociationis depuderet, longiore experientia plenius nosceretur; omnia summa animi constantia curaque peregisse, postposita generis nobilitate sanctę obedientię humilitati, ne stiuam manu tenens et aspiciens retro ineptum se faceret regno Dei. Idem autor Mutii abbatis miram


362. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_516 | Paragraph | SubSect | Section]

culpam flagellis dilueret, mandauit. Continuo illa positis uestibus, linea tantum tunica, quę nuditatem tegeret, derelicta, ipso spectante tandiu se loris diuerberauit, donec idem, ut cessaret, pręcepit. Minus obsequiosi animi argumentum edidisset, si tunc ad ecclesiam, cum iussum fuerat, accessisset. Leui in re non obediuit, ut in multo difficiliore se obedientem probaret. Euphrosina uirgo, Pafnutii Alexandrini filia (Smaragdus monachus


363. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_516 | Paragraph | SubSect | Section]

defungi officiis. Paruit non libenter minus quam constanter, octo et triginta annos carcerem passa perpetuum. Tunc tandem, quod foemina fuisset, deprehensum est, cum defunctę corpusculum de more lauarent. O patientiam animi incredibilem, qua sustinuit tanto tempore sexum uestibus, se cęllula tegere, ut et Christo seruiret et abbati obtemperaret. Quanti autem meriti esset apud Deum, miraculo patuit. Frater quidam cadauer osculatus, oculum,


364. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_534 | Paragraph | SubSect | Section]

simus elogio, quod in Malachia legimus: Lex ueritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius. Caput V / DE MANSVETVDINE ANIMI Nunc de his dicemus, qui auersis ab omni asperitate animis mites mansuetique uixerunt, affectum ita moderantes, ut uel nunquam in alterum commoti sint uel adeo temperate, ut non deliquerint. Obseruarunt enim


365. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_539 | Paragraph | SubSect | Section]

euolasse. Testata mihi uidetur naturam eius non gestu solum, quo se illi libere atque ultro obtulit, sed etiam pennis uarietateque colorum. In candore signabatur mentis puritas, in uirore spei alacritas, in plumarum mollitie animi lenitudo atque facilitas. Maxentii etiam, Pictauiensis abbatis, humanitas effecit, ut agrestes uolucres non cupidius arborum ramis quam manibus suis insiderent. Panes micis aut tritici granis ab eo pastę auolabant.


366. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_540 | Paragraph | SubSect | Section]

mansuetudinisque uirtutem suis precibus a Domino impetrasse, ita ut ille, cuius rigidę mentis asperitatem nulla mitigare castigatio poterat, postea multis patientię ac lenitudinis exemplum fieret. Siquando igitur ullum animi morbum industria nostra leuare non poterimus, ad precationum remedia recurramus. Quia, quę impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Et, ne foeminarum mansuetudinem silentio


367. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_540 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Deum promererentur, in eo apparet, quod prępositis libenter obediant, quod labori alacriter insistant, quod dicto factoue lacessitę non reclament, non murmurent, non mussitent, non denique uultum mutent, sed semper eandem animi lenitatem prę se ferant. Harum exempla partim dicta sunt, ubi de labore obedientiaque tractauimus, partim dicentur, cum de patientię uirtute disseremus. Igitur, ne eadem sępius repetere necesse sit, hoc loco de illis


368. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_541 | Paragraph | SubSect | Section]

hominum gloriam diligeris. Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo inuenies gratiam. Profecto, siquis ista memoriter tenuerit recteque perpenderit, studio diligentiore, diligentia studiosiore contrariis animi motibus temperabit. Caput VI / DE TACITVRNITATE SERMONISQVE MODERATIONE Nunc, quoniam mansuetos pręcipue taciturnitas decet moderatioque uerborum,


369. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_553 | Paragraph | SubSect | Section]

casta editus matre, casti serui opera ministerioque uteretur. Itaque Ioannes plus quam propheta est, quoniam plus est uirginem esse quam futura prędicere. Ipse est Helias, id est, robustus dominator, qui carnis lasciuiam animi puritate superauit. Denique inter natos mulierum nemo maior est illo, quia perfectę castitatis merito iam inter angelos computatus erat. De ipso enim dictum est: Ecce ego mittam angelum meum, et pręparabit uiam


370. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_563 | Paragraph | SubSect | Section]

(acceperat enim sponsionem a quibusdam lasciuis et sui simillimis iuuenibus, si illum ad coeundum secum compulisset), finxit se uia aberasse. Et quoniam iam uesper erat, flens petit, uti nocte illa tecto susciperetur. At ipse animi suspensus aliquandiu stetit. Castitatis periculum denegare, quod petebatur, suadebat, charitas uero cedere cogebatur, nequid foeminę foris manenti aduersi contingeret, cum locus feris frequens esset. Denique receptam in


371. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

uiri nuptias suis donis se cumulaturum polliceretur: Opes meę — inquit — Christus est. Dona tua aliis dato! Quid prius mirer, nescio, senilem tenerę ętatis in respondendo sapientiam an puellaris animi in proposito constantiam. Sed idem ille hanc Christiano principi respondere docuit, qui gentilibus philosophis Catharinam. Et qui fecit, ne Luciam uirginem homines bouesque mouere possent, fecit et hanc ne imperator.


372. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_616 | Paragraph | SubSect | Section]

nunquam decidere, quia clementissimus est, cui peccauit. Quem igitur in poenitendo sequi nobis expediet? Sequamur sanctos, quorum exempla proposuimus. Imitemur prodigum filium, ut, cum quo in regionem secessimus uitiorum, bona animi consumpsimus, porcos pauimus immunditię seruientes, cum eodem ad indulgentissimum Patrem reuertamur et ante ipsum humi prostrati dicamus: Pater, peccauimus in cęlum* et coram te; iam non sumus digni uocari filii


373. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_618 | Paragraph | SubSect | Section]

separatus est, lex datur, ut habeat uestimenta dissuta, caput opertum, os ueste contectum utque contaminatum se ac sordidum clamet et solus habitet extra castra. Quę omnia non nisi magnę humiliationis signa sunt dolorem animi luctumque pręferentia. Per hanc enim purgantur peccata, lachrymisque et confessione humiliantis se deletur scelus, quod superbiendo contractum fuerat. Delictorum autem confessionem cum in multis diuinę


374. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_638 | Paragraph | SubSect | Section]

Et Zacheus quidem, cum ipsum Dominum suo suscepisset hospitio, reddit quadruplum pro eo, quod ante fraude interuerterat atque dolo. Et in pauperes sua incipit effundere, qui rapuerat aliena. Pręstat quoque contra illicitas animi cupiditates resistendi robur, ut seipso fortior sit, qui cęlestis cibi pabulo fuerit saginatus. Quemadmodum enim illi, qui in mari fluctibus agitabantur, cum Iesum undas pedibus conculcantem in nauicula suscepissent,


375. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_373 | Paragraph | Section]

sterilitatis opprobrium foecunditate deleuit. Exteriorem corporis gestum notauit Heli et ebrietatis obiecit uitium, sed Deus intima respexit cordis et compotem uoti fecit. Sic enim sępe falli necesse est, qui ex facie hominis animi occulta iudicat. Et quia solius Dei est nosse mortalium cogitationes, quisquis eas in altero coniecturis explicat, Dei iudicium sibi usurpat. Dumque in dubiis male de proximo sentit, charitatem offendit. Quod ut


376. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_376 | Paragraph | Section]

Quomodo enim in pauperes pius esse poterat, qui in Dominum suum tam impius fuit? Proh indignum facinus! Misericordiam effert, qui proditionem meditatur. Non ergo ideo commendat elemosinam, ut commendandam putet, sed ut animi sui auaritiam tegat, qua unguenti effusionem non in suum uersam lucrum tristatur. Itaque mulier, quam ille accusat, a Veritate defenditur: Bonum — inquit — opus operata est in me. Quid ei molestus


377. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_383 | Paragraph | Section]

tumentem tolerare non possent, sed pręciderent, quod in cęllulis sagum haberent, quod secularibus hominibus oleum pro medicamento consecrarent; duo prima ad impatientiam referebat doloris et paupertatis, tertium quandam animi arrogantiam uirtutisque ostentationem prę se ferre aiebat. At uero quicquid dudum in aliis reprehenderat, mox ipse egit inuitus. Nam in morbum uuę incidens prę dolore eam pręcidi non solum passus est, sed rogauit.


378. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_385 | Paragraph | Section]

idem apostolus: Mihi autem pro minimo est - inquit - ut a uobis iudicer aut ab humano die; sed neque meipsum iudico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Discamus in Apostolo magnam animi modestiam! Nullius conscius culpę, non audet se iustum dicere. At nos, qui quotidie aliquid delinquimus, saltem aliis uelle pręponi erubescamus. Et cum ipse subsequenter dicat: Qui autem


379. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_387 | Paragraph | SubSect | Section]

II / DE PATIENTIA INIVRIAE Cum igitur ratio constet, nostris iudiciis neminem lędi debere, quo ab eis facilius abstinere possimus, lęsi quoque pati potius offensas quam uindicare discamus. Nihil est enim, quod ita animi tranquillitatem conciliet atque conseruet ut omnium aduersitatum, quę accidere nobis possunt, toleratio stabilis et firma. Et proprium quidem Christiani est ut non inferre iniuriam, ita illatam obliuisci, ut non amare


380. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

rediret, milites, qui eam contumeliam armis ulcisci moliebantur, coercuit, turpissimum ratus, si paucorum obtrectantium inuidiam ferre nequiuisset, qui tot millium bellatorum exercitum potuit superare. Magni profecto animi uir, si uitiis postea non fuisset deprauatus, ita ut idem et patientię et impatientię exemplum sit. Innocentissimum nanque Dauid et semper optime de se meritum capitali odio persecutus est, ob hoc tantum, quia sibi


381. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

suum non semel potestatem nactus, semper illęsum dimisit, fugiendo inuidiam declinare malens quam ulciscendo. Denique ipsum, qui uiuus uitę suę insidiabatur, ab hostibus cęsum fleuit. Hanc tantam in eo patientiam, tantam animi magnitudinem magis ego miror quam belligerandi pręstantiam, cum multo magnificentius sit seipsum quam hostes uincere. Seipsum autem uincit, qui perturbatę mentis libidinem rationi cedere cogit et iniuria lacessitus non


382. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_395 | Paragraph | SubSect | Section]

admirati, tandem didicerunt abbatem quoque patientię illius conscium id ex industria, non ex culpę castigatione egisse, ut scilicet ipsa patientię uirtus cęteris, quibus adhuc incognita erat, exemplo foret. O inuicti animi iuuenem! Percussus in maxilla ita stetit, ut prębere uideretur et alteram ac dicere: Posui faciem meam ut petram durissimam, et scio, quoniam non confundar. Idem Cassianus Pafnutii


383. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

utrum illum dimittere deberet, a quo talia patiebatur. Vtrique consultum est, modicum adhuc sustinerent, donec alter sicut pietatis ita et patientię meritum impleret, alter ingratitudinis uitium emendaret, ne grauiorem animi quam corporis lepram incurreret. Itaque, cum admoniti tranquillius manere simul coepissent, Eulogius dies quadraginta superuixit, leprosus die tertio post eum obiit. Pius ergo ac patiens Eulogius consilio saniore usus


384. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_399 | Paragraph | SubSect | Section]

in Euangelio patientia uoti compotem fecit. Cum repelleretur, non indignabatur, et canibus comparata, magis se submisit. Quod ergo confidenter petierat, efficaciter obtinuit, dum contempta atque despecta mitis modestique animi constantiam non dereliquit. Euphrasia uirgo (cuius sępe mentionem fecimus) coram illa, a qua contumeliam indigne acceperat, ad genua procidens, ueluti quę offendisset, ueniam petiit. Abbatisę quoque in illam


385. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

quę (ut tradidit Cassianus) Athanasium episcopum adiens petiit sibi dari unam ex uiduis, quę Ecclesię impensis alebantur, cui ipsa benefacere posset. Cęterum, cum petenti optima concessa esset, queri deinde coepit non ex animi sui sententia uiduam sibi datam. Ea igitur restituta deterrimam omnium accepit. Et dum illi benigne humaniterque deseruiret, nihil ab ea nisi contumelias maledictaque referebat, uerbera quoque interdum excipiens, nequid


386. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

uiduam sibi datam. Ea igitur restituta deterrimam omnium accepit. Et dum illi benigne humaniterque deseruiret, nihil ab ea nisi contumelias maledictaque referebat, uerbera quoque interdum excipiens, nequid ad exercendam animi tolerationem deesset. Inde lęta gratias egit Athanasio, quod eam tandem sibi delegisset contubernalem, cui pro malo bonum, pro iniuria beneficium reddere assuesceret. Nam se ab illa priore, quoniam mitis et mansueti


387. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_408 | Paragraph | SubSect | Section]

conflictatus et semper superior, ita ut non immerito post beatum Iob alterum patientię dicatur exemplar, amissis fortunis, seruis, uxore, liberis Christum suum (cuius fidem miraculo edoctus acceperat) nunquam dimisit. Qua animi constantia meruit post annos aliquot dure miserabiliterque peractos recuperare, quę amiserat, uxorem scilicet olim a pyratis auectam, duos filios, alterum a leone, alterum a lupo raptos; utrunque enim pastores illo


388. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_409 | Paragraph | SubSect | Section]

contempta, ita omnia constanti animo sustinuit, ut ad patrem regem in Pannoniam, cum accersiretur, redire nollet, ne patientiam et humilitatem, quam in miseriis inuenerat, inter regales delicias amitteret, unamquanque animi uirtutem thesauris omnibus habens chariorem. Nos quoque talibus instructi exemplis iacturam omnem pręsentium bonorum fortiter constanterque feramus, ut huiusce perlationis merito ad illa tandem uera et ęterna bona


389. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_410 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput IV / DE PATIENTIA AEGROTATIONIS Aduersas etiam ualitudines, quoties in has inciderimus, ęquo animo ferre uirtutis lucrum erit. Languente enim corpore animi uigor in contemnendis uoluptatibus roboratur, iuxta illud Apostoli dictum: Cum infirmor, tunc fortior sum. Quod si corporeę infirmitati quicquam inesset mali, hanc sanctis suis Deus contingere non permitteret.


390. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_418 | Paragraph | SubSect | Section]

ut, dum ęgrotarent, promiserunt. Sergius, Senogallię princeps, elephantico morbo diuinitus liberatus, omnia, quę habuit, partim Ecclesię, partim pauperibus erogauit et relictis omnibus soli Deo humilis et egenus toto animi affectu seruire coepit. Compulerat enim sua ipsum infirmitas humani generis conditionem altius consyderare. Et deprehendit nihil prodesse homini terrenum dominatum atque illum, ubi conualuit, dereliquit,


391. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersa corporis ualitudo tolerabilis erit. Quod quidem etiam Elizabeth de Sconaugia, Deo dicatę uirginis, probatur exemplo. Quę (ut Sigebertus scribit) toto corpore hulceribus contabefacto iacens, nunquam ob hoc aliquam animi tristitiam uultu prętulit, multas interim futurorum reuelationes accepit acceptasque prodidit, ut facile dixerim et ideo sanctam fuisse, quia patiens erat, et ideo patientem, quia sancta. Sic


392. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_423 | Paragraph | SubSect | Section]

lapidibus obruitur, Esaias in duas partes uiuus secatur. Dum enim missi a Domino ueritatem prędicarent, sęuissimorum principum uim atque minas pro nihilo habuerunt. Deinde Sydrach, Mysach et Abdenago pueri ętatem animi magnitudine supergressi, cum regis Nabuchodonosor statuam adorare nollent, in fornacem ardentem proiiciuntur et inter furentes flammarum globos laudes Deo decantant. Daniel leonibus deuorandus datur. Sed nec illos adussit


393. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_424 | Paragraph | SubSect | Section]

de arduo loco in pręceps mittens et erumpentia uiscera manibus propriis direpta in turbam proiiciens ac Deum tuum inuocans, ut illa tibi iterum redderet, futurę resurrectionis spe certissima ipse stabilitus. O incredibilem animi tui fortitudinem! Terruisti tyrannum nihil tuę uitę parcens, dum Dei consulis honori. Sensit inimicus se ab uno uinci, qui te uno uicto cęteros facile in suam erroris sententiam se tracturum credidit. Ostendisti te


394. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_427 | Paragraph | SubSect | Section]

sicque martyrii corona nec illum caruisse. Hunc Apostolorum, Discipulorum, Euangelistarum finem tanto feliciorem fuisse haud ambigimus, quanto passi sunt grauiora. Sed etsi alius aliter consumptus sit, omnes tamen pari animi magnitudine nullum supplicii genus expauerunt, dum beatitudinis pręmia cogitarent, nullum laborem refugerunt, dum ad supernam quietem ascendere festinarent, Deo fruituri, qui pro Deo mundum contempserant.


395. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_428 | Paragraph | SubSect | Section]

contempserant. Post hos deinde Martyrum innumerabilis per orbem multitudo exhuberauit. Ex quibus paucos commemorabimus, quorum tamen singulorum exempla ad pellendam omnem animi ignauiam timiditatemque propulsandam sufficere possint. Martinus martyr, tenellus adhuc, sed fortissimus Christi miles, in quo, sicut in plurimis, Deus ostendit facile se suos fideles ab omni iniuria tutari posse, si


396. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_430 | Paragraph | SubSect | Section]

occluditur, in ignem mittitur, clauis configitur. Sed iis omnibus superstes, feris tandem beluis obiectus, conculcatu pressuque earum pręfocatur, in nulla corporis parte cruentatus. Unde tam tenello tantum animi robor, tanta tolerationis vis, nisi quia Christi charitas, in quocunque fuerit, omnibus fortior est suppliciis. Hinc et Mammes puer septennis Cęsareę, Agapitus quindecim natus annos Pręneste audacter se Christianos


397. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_432 | Paragraph | SubSect | Section]

alligatis per urbem ducti sunt, acclamante pręcone sic puniendos esse deorum contemptores. Postremo capite cęsi martyrium consummauerunt. Martha post illos in Nympha aqua suffocata et ipsa ęque constantis in tolerando animi exemplum posteris reliquit. Quam, dum suorum supplicia spectaret, non dolor solicitauit, sed timor, ne forte ipsi cruciatuum acerbitate superati prius a fide quam a uita decederent. Itaque tanto alacrius ad necem ruit,


398. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_434 | Paragraph | SubSect | Section]

inuitatus Apronianus et ante eum Sisinius mortem contempsere et uitam ęternam adepti sunt. Polycronius episcopus et Parmenas presbyter Babylone passi, magni ambo spiritus inuictique animi uiri. Cum enim a Decio comprehensi multa singulatim interrogarentur et Polycronius nihil omnino responderet, quęrenti imperatori, an mutus esset, Parmenas ait: non esse mutum episcopum, sed ideo tacere, ne impiorum


399. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_434 | Paragraph | SubSect | Section]

Parmenę linguam pręcidi iussit, Polycronio os lapidibus contundi, deinde utrumque decollari. Itaque alter ne loqui quidem cogi potuit, alter sic locutus est, ut illum, qui in se necis potestatem habebat, contemneret. Hac animi pręstantia ostenderunt uerum Christi militem omni terrena uirtute esse fortiorem et occidi posse, terreri non posse. Siquidem Marcus quoque et Marcellianus, Romę passi, gaudenter ad supplicium ibant et, quoniam


400. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_443 | Paragraph | SubSect | Section]

a quo percuti deberet, quinque et uiginti aureos mercedi darent, quasi beneficium ab eo, non interitum accepturus. Itaque oculos ipse sudario tegens, extensam ceruicem gladio subiecit et coronam accepit martyrii, tam animi constantia in patiendo clarus, quam eruditione in docendo. Arcadius martyr (ut Zeno, Veronensis episcopus, de illo prodidit) manibus pedibusque articulatim atque membratim discerptus, truncus in suo sanguine


401. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_452 | Paragraph | SubSect | Section]

torqueri, et tamen, ut in confessione perdurent, hortatur. Ipsa demum colaphis fracta carcerisque angustiis afflicta, cum liberos, quos ad martyrium pręmiserat, sequi optaret, decollatur. O uere felix Felicitas, cui tantum animi fuit, ut et filiorum tormenta constanter spectares et tua fortiter perferres. Felix, quę octuplici patientia, octies martyr, octo donanda coronis cęlum ascendisti, toties pro Christo mortua, quota cum


402. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_461 | Paragraph | SubSect | Section]

uicum curandi gratia delatus est. Cumque aliquantulum conualuisset, rursum eodem se referri iussit, iterum uerberari cędique paratus, si ita Domini ferret uoluntas, nec ulla unquam diaboli iniuria a proposito deterrendus. Hac animi constantia armatum cum iam contingere nequissimi spiritus non auderent, monstrosa diuersarum imaginum facie metum illi incutere conabantur, ferarum more in eum rugientes ululantesque ac simul serpentum


403. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_463 | Paragraph | SubSect | Section]

ferream manu uibrans ac percussuro similis eidem occurrit. Cumque nec sic eum terrere potuisset, superatum se fateri coepit, superatum tamen non uigiliis, non ieiuniiis, cum et ipse neque dormiret neque comederet, sed sola animi semper se submittentis humilitate. Iterum illi apparuit medici speciem pręferens multasque uitreas ampululas circa se gerens. Et, quo pergeret, interrogatus quidue sibi uascula illa uellent, ad


404. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_476 | Paragraph | SubSect | Section]

deterrimum inconstantię genus est — cum diu sancte uixerint, ad uitia delabuntur. Nos ista sedulo deuitantes, cum semel boni alicuius exercendi propositum Sancto afflante Spiritu arripuerimus, semper idem simus eademque animi alacritate curramus, qua coepimus. Viam nanque Domini incedentibus magis cauendum est, ne remittant gradum, quam curandum, ut intendant. Nullaque certior ad finem usque perseuerandi ratio est quam uiribus ęquare opus, ut


405. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_479 | Paragraph | SubSect | Section]

secus uiam sedentes, cum post Iesum clamitarent misericordiam implorando, increpabantur, ut tacerent. At illi magis clamabant. Perseuerarunt ergo in clamoribus piis et, quod uolebant, assecuti sunt. O constantis inconcussique animi uiros, quos non retraxit obtrectatio multorum ab irruocatione Saluatoris, sed accendit! Qui, sicut non cessarunt sanitatem petendo, ita impetrata non fuerunt ingrati, dicente Scriptura: Et secuti sunt eum. Sic


406. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_482 | Paragraph | SubSect | Section]

nunquam corripuisset, si nullo poenę genere affecisset, irato nocentior esset. Malum enim, quod, quantum in ipso est, pręcidere debet, crescere licentia sineret. Itaque, ut eodem, unde digressus sum, reuertar: semper eandem animi lenitudinem seruasse, non omissa delinquentium animaduersione, magnum atque magnificum fuit. De Elpidio quoque abbate memorię proditum est, quod per quinque et uiginti


407. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_487 | Paragraph | SubSect | Section]

uerterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. Denique ait: Scio, quia morti trades me, ubi constituta est domus omni uiuenti. Hęc et talia assidue secum cogitans, cum omnia corporis bona amisisset, animi non amisit. Et beatus propheta Dauid identidem reminiscens se esse mortalem, ut morti paratior occurreret, diem quoque, quo moriturus esset, nosse optauit Deumque deprecatus est dicens: Notum fac mihi, Domine, finem


408. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_502 | Paragraph | SubSect | Section]

Merulo, eiusdem monasterii monacho, egregia morum sanctitudine prędito, in quiete uisum est coronam candidissimis floribus contextam e cęlo labi ac super caput suum sisti. Post hęc aduersa ualitudine agitatus cum magna animi alacritate diem obiit extremum. Anno deinde decimoquarto Petri abbatis iussu aperto eius sepulchro incredibilis odoris inde suauitas exhalauit. Qua ex re illud, quod per somnium uiderat, uerum fuisse cognitum est. Qui


409. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

febri implicita ęgrotauit. Iamque in ipsius morbi accessione uehementer anxiabatur, cum Christum uidit, atque ad eos, qui aderant: Facessite hinc — ait — abite! Ecce Dominus Iesus uenit. Itaque ad eum, quem uidebat, toto animi affectu anhellans expirauit. Odoris insecuta suauitas fidem fecit uere ibi affuisse Iesum et illam una cum ipso abiisse. Sed neque mortem timere potuit, quę ante mortem mortis destructorem uidit.


410. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_511 | Paragraph | SubSect | Section]

non morietur, sed uiuet in ęternum. Et quoniam maxime, cum uitę finis instat, leo ille rugiens modis omnibus ambit nos, ut deuoret, si aperte se ostenderit, facile contemnitur. Sin autem occulte dolis contenderit, solerti animi circumspectione opus erit, ut deprehendatur. Nam (ut alibi diximus) angelum lucis interdum malignus assimilat et callidis inductionibus fidem primum euertere nititur, ut subruto fundamento destruat in nobis ędificium


411. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_524 | Paragraph | Section]

quod uia illa, quam ingredientur, uia perditionis sit. Quoniam ergo abundabit iniquitas et refrigescet charitas multorum, succedentibus uitiis deficiet uirtus. Quid autem infelicius quam charitatem amittere, sine qua cętera animi bona nihil sunt? Abundabit iniquitas. Quę iniquitas? Illa plane, de qua Apostolus ad Timotheum scribens ait: Hoc autem scito, quia in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa et erunt homines seipsos


412. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_526 | Paragraph | Section]

confidenter. Quanto autem tempore durabit prędicatio hęc et quibus miraculis proficiet, superius expressum est. Post hęc uero Antichristi aduersus Ecclesiam furere incipiet persecutio, de qua non sine uehementi animi dolore nunc nobis restat dicendum. Caput II / DE ANTICHRISTI PERSECVTIONE Teterrimam bestiam omni immanitate atrociorem, Antichristum, ab


413. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_554 | Paragraph | SubSect | Section]

precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Sera enim nimis est poenitentia, cum iam pro delictis paratur poena. Tunc flesse decuit, cum uacabant iocis, tunc tristari operęprecium erat, cum irrefrenato animi appetitu uoluptatibus indulgebant, cum denunciabatur eis: Vę uobis, qui nunc ridetis, quoniam flebitis! Vę ergo illis, quibus nunc ueritatis uerba pro ludibrio sunt, quoniam tunc, quam uera fuerint, damno


414. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_588 | Paragraph | SubSect | Section]

Profecto, quisquis infinitę beatitatis promissa paruipendit infinitęque calamitatis minas non timet, quando et has euadere licet et illa promereri, dignus est cruciatibus infinitis pro tanta animi sui temeritate tantaque stulticia. At aliquis fortasse incredulus eiusmodi minis non adhibet fidem; tanto magis meretur illas experiri, ut, quod credere noluit libens, credat inuitus. Cognoscat, quia uera sunt, quę falsa


415. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_609 | Paragraph | SubSect | Section]

metallis magis excellens materia pars magna gaudii lętitięque beatorum erit. Sed profecto magis etiam gaudebunt sua inter se societate sanctorumque angelorum. Electus gloriosusque conuentus immensam singulis pariet animi uoluptatem. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israhel, ad confitendum nomini Domini. Illic sunt primi parentes nostri, illic patriarchę, illic prophetę, sacerdotes, duces, iudices,


416. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_627 | Paragraph | SubSect | Section]

conuersi sunt; iam certi animam eius cęlesti perfrui beatitudine, in cuius cadauere contra aliorum cadauerum naturam et lux pro pallore erat et odor pro foetore. Marcellus, Tudertinę urbis non ignobilis ciuis, magis tamen animi probitate notus (ut in Dialogo beati Gregorii relatum legimus) cum mortuus iaceret, a Fortunato episcopo ad uitam reuocatus est. At uero non dissimulauit hoc se oppido quam ęgre ferre, quod diceret ad quietis beatę loca


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.