Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: animi

Your search found 2111 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 481-490:


481. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

etiam exteri te faciant, dicerem, nisi uererer, nequis me existimet hoc, quod a Te impliciter postulo, callide eblandiri uelle. Quamobrem rogo, ad proferendam de nostra lucubratiuncula sententiam nihil aliud Te moueat nisi syncera illa animi Tui in omnes fides, et in eos pręcipue, quos omni ex parte correctos emendatosque fieri exoptas. In quorum numero me esse non dubito; ita me amas. Vale! MARCI MARVLI


482. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non confundar in aeternum. Male tamen sperat, quem peccati non poenitet. Scriptum est enim: Desyderium peccatorum peribit. DE CHARITATE ERGA DEVM ET PROXIMVM Parabola VI Erat cuidam regi seruus, qui tota animi intentione, totis uiribus dominum suum diligebat, Et dum in omnibus obsequi illi cuperet, nullum laborem suscipere, nullum uitae discrimen adire recusabat. Cunque tam ardenter amaret, non poterat non etiam omnes conseruos suos diligere. Vnumquenque fratris loco habuit, quem una secum regi


483. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ignaris rerum aestimatoribus ueluti uilia contemnuntur. Paupertate utique, non diuitiis delectantur, humilitate, non honoribus, continentia et castitate, non luxuria neque libidine, et honestis laboribus, non turpi uoluptate. Mentem quoque sanam a Deo sibi optant, non corpus, animi constantis robur, non uirium, uitae integritatem, non sensuum, purique cordis, non formae pulchritudinem, et ea quae spiritus sunt, non carnis. Quam obrem insanire quidem mundi hominibus uidentur. Sed postquam hac sancta stulticia caelestem thesaurum assecuti


484. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

propositi pudor, et turpi seruire incipient luxuriae, qui ante seruierant Christo. Qui uero a mulierum consuetudine, quantum potest, procul se fecerit et non minus eis quam Siculis illis ardoribus accedere ueritus fuerit, semper cauens periculum, quod multos perdidit, hic demum animi corporisque integritatem, quam Deo uouit, laetus offeret et angelorum consortium merebitur in caelo, qui angelorum uitam uixit in terris. DE IIS QVOS TENTATIO SVPERAT ET A QVIBVS SVPERATVR Parabola XVI


485. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

semper suo nomini infidi infensique extitissent. Rebelles autem et inimicos ire sinit illaesos, quin immo blanditiis lactat, benignitate allicit, ut, cum sibi seruire coeperint, et ipsos repente perdat. Non enim aliis nocet, nisi quos sibi amicos fecerit; adeo peruersi animi est malignaeque naturae. Tyrannus iste diabolus est, notae impietatis. Ei sane obsequuntur et obtemperant, qui uitiis seruiunt. Quid enim aliud ab hominibus exigit, nisi ut superbiant, oderint, rixentur, crapulam impudicitiamque sequantur, rapiant,


486. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

me tibi spondeo praestiturum. Extemplo iste ueniam meruit, amplexu osculoque exceptus a patre, et cum illud, quod pollicitus fuerat, sedulo implesset, haeres factus bonis omnibus affluere coepit. Vsque adeo profuit ei mores uitamque correxisse. At uero alter magis arrogantis animi proteruitate obduratus, nec promissis allici nec minis potuit deterreri. Et quoniam nunquam ab inueteratae maliciae proposito discedere uoluit, patre post diuturnam patientiam in indignationem tandem concitato meritas tanta obstinatione poenas dedit, non modo ab eo


487. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

intra se fouent. Scriptum est enim: Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. Porro idem, si poenitentiam egerit, si uitium illud, quod radici animae pertinacius inheserat, extirpauerit abieceritque, totus iam sanus factus mereri beatitudinis praemia incipiet tum perfectius constantiusque animi bonis exhuberans, tum usque in finem in his perseuerans. Frustra autem ad fruendam beatitudinem peruenire nititur, qui uel unius flagitii morbo affectus claudicat. Singulis quibusque uitiis renunciet necesse est, singulis quibusque, quantum potest, careat, qui ea, quae bene facit, prodesse


488. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

caelesti praedictum est: Estote parati, quia, qua hora non putatis, Dominus uester uenturus est. Tunc uenit Dominus, cum morte sublatos suo nos tribunali sisti iubet. Si pietatis iustitiaeque armis instructos conspexerit, continuo beatitudinis praemiis donandos laetus excipiet. Sin autem animi bonis exutos uiderit, supplicio afficiendos iratus deputabit. Igitur, quoniam diem uitae nostrae ultimum nosse non possumus, hunc semper hodiernum esse existimemus. Talesque semper simus, quales in fine futuros esse cupimus. Quotidie quippe uigilandum nobis


489. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sit, quod maiestatis diuinae conspectum offendat. Quicunque igitur ex hac uita non satis emaculatus emundatusque decesserit, ardentibus purgatorii carbonibus tradetur excoquendus, si tamen, priusquam decederet, dolendo supplicandoque impetrauit, ne poena aeterna dignus sit. Cum autem omni penitus animi labe ablata omni auro purior euaserit, ad regis regum mensam uitae aeternae nectare alendus feliciter transferetur. Et cum gustare coeperit, quam suauis est Dominus, ineffabili gaudio perfusus pro tantae beatitudinis beneficio gratias aget gestiensque et exultans cum sanctis


490. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

eius ullo unquam fine concludetur. Et nos interim nullus concutit metus, nulla distrahit futurorum sollicitudo, quasi certos de promissa bonis beatitudine, cum nihil tanta mercede dignum fecerimus et non pauca, ob quae perplecti meremur, perpetrauerimus. Vnde igitur tantus mentis stupor, tanta animi stulticia? Friuolis nihilque ad nos pertinentibus periculis terremur, et futurae aeternitatis iudicium non reformidamus! In meditullio infiniti boni et infiniti mali fluctuat nostra mortalitas, et magis cure nobis est cauere, nequid aduersi in hac uitae


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.