Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: animi

Your search found 2111 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 85-99:


85. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

ceterasque naturae dotes: de his dico quae propriae hominis sunt. Est enim moribus integer, uita sanctus, in bello magnanimus, in deuictos clemens, in rebelles seuerus et asper, in subditos indulgens, in omnes denique iustissimus, alieni abstinens, sui liberalis, et qui omnes cupiditates atque animi illecebras facillime spernit. Nonne ergo iure hunc uirum non solum conferre, uerum etiam praeponere priscis illis imperatoribus atque ducibus debemus gratiasque agere nostris temporibus quae talem tantumque uirum tulerunt? Et quoniam solent pictores alicuius egregi artificis


86. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

maneret. Tum patres rogati conueniunt, fit frequens Senatus, graues atque uariae sententiae dicuntur. Tandem nihil potius in re fore decernunt quam eligere probatissimum imperatorem qui et auctoritate sua labantes ac fractos animos sociorum et subditorum confirmaret et uirtute atque animi magnitudine tanto hosti obuiam iret. Fit Senatus decretum ut Nicolaus Canalis imperator reuocetur, deinde omnibus suffragiis ad tale negotium idoneus imperator


87. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

imperatores, naualis belli gloria uiri illustres, fuere, Thomas denique inclitus Venetorum dux qui ob magnitudinem rerum gestarum caelo et immortalitate dignus extitit. Petrus quoque ipse non minus ob uitae integritatem atque fidei sanctimoniam quam ob animi magnitudinem et belli peritiam clarus habetur. Quapropter et strenuus imperator senatorque optimus, et ciuis bonus semper existimatus est. Itaque accepto imperio armata trireme festine atque sine mora nauem conscendit intraque paucos dies fauonio flante


88. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quae Venetorum sociae ac subditae sunt, habent Veneti mercenarios equites natione Epirotas, quos Graeco uerbo Stratiotas uocant, uiros magni animi et ad omne facinus peragendum paratos, qui, crebris excursionibus totam illam partem Peloponnesi quae Othomano subiecta est deuastantes, paene ad solitudinem redegerunt. Haec gens, natura ipsa hoc illi tribuente, est rapacissima, magisque ad praedam quam ad proelium


89. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nouae praedae nouos quaestores designare. Dum haec aguntur, nuntiatum est legatum Pontificis cum classe adesse. Igitur imperator instructa armis signisque ornata classe obuiam ei procedit. Cui occurrens ipse et tota classis, celeumate ac caeteris quae laetitiam animi exprimere et ostendere solent, legati aduentum excipiunt. Deinde imperator ad legatum se contulit. Quo salutato: Audisti- inquit- forsitan ac legisti, optime pater, multa quae Senatus Venetus pro fide christiana ac libertate


90. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Samos insula deserta est; olim ob fertilitatem celebratissima fuit, nunc feris tantum cuiusque generis referta, mellis quoque siluestris per siluas passim abundans, aquis etiam dulcissimis undique scatens. Hic equos caeterasque copias ad resumendas uires atque animi laxandi gratia exponunt. Milites ac turba omnis uenationi incumbit: per saltusque ac ferarum latibula discurrunt. Dum uariae ferae capiuntur, adolescens quidam, Dalmata natione et lingua, urso mirae magnitudinis occurrit, dumque eum uenabulo transfigere studet,


91. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

armati ad persequendum Antonium mittuntur, qui, prodentibus eum uestigiis, quoniam per arenosam humum iter fecerat, confestim ad siluam tendunt. Et iam ad latebras Antonii prope uentum erat, cum Rado, magni animi adolescens, manu promptus, natione Dalmata, Butuani oppidi accola, unus ex comitibus Antonii, strenue mori cupiens, stricto ense in hostes irruit, atque, duobus obtruncatis, ipse telis ac lapidibus undique obrutus occiditur. Antonius cum


92. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

egregium facinus gesturus esset: se quoque socium, si id in animo est, uenturum polliceri. Tunc imperator respondit: Ego et superiori anno et praesenti multa bene et prospere gessi, quae, etsi, pro magnitudine animi eius, legato forsitan parua uidentur, hosti tamen grauia et christianis principibus magnifica atque egregia uisa sunt. Et nisi omnibus nota essent, possem referre quae ab Hellesponto ad Syriam mari adiacentia nostris armis nostraque uirtute prostrata ac deuicta sunt;


93. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

forent prospecturus. Ubi ad reginam uenit, post gratulationem regina uolente puer ab imperatore et legatis ad sacrum fontem suscipitur, pueroque paternum nomen inditum est. Baptizato puero, a regina digreditur. Erat Cypri Andreas Cornarius, reginae patruus, uir mansueti animi atque benigni ingenii, ab adolescentia optimis moribus institutus, potiusque iniuriam pati, quam inferre paratus. Huius consilio regina in administratione regni maxime utebatur; quem imperator ad se uocat, de condicione regni, de fide


94. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

qui impensae faciendae gratia a Pontifice praepositus erat, abductas Chium uersus esse narrat. Legatus, de pugna regis Persarum cum Othomano ab imperatore edoctus, cum eo reuertitur, itaque simul Cypro recedunt. Et quoniam omnium animi ad regis Persarum copias atque exitum intenti erant, imperator, ueritus ne Othomanus solita astutia ad deprimendos hostium animos regem Persarum fusum atque fugatum a se diffamaret (solet enim saepe re etiam male gesta laetitiam atque alia signa


95. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

acris ingenii atque in re publica exercitatum, aetate tamen pergrauem, utpote qui octuagesimum et quartum annum expleuerat, designatum esse audiuerat, simul cum eo duos legatos, Lodouicum Bembum, qui ante biennium legatus etiam fuerat, et Iacobum Marcellum, uiros magni animi atque in re nauali plurimum uersatos. Qua re Senatus decretum, quo missus in patriam redire posset, expectabat, cum coniuratorum orator ad eum uenit: mandata exequitur. Imperator increpatum oratorem a se dimittit. Tum, non secus ac par est in tali re motus,


96. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quinque milia passuum sunt. Ultra aedem fluuius, pluribus in locis uadosus, triremes aliasque grandiores naues transire non patitur. Ex hoc loco imperatores oppidanis et oppidani imperatoribus quotidie mane ac uesperi accenso igne constantis animi signum ostendebant. Boliana infra templum octo milia passuum, ex utraque parte saxoso colle occurrente, in artissimas fauces coit. Hunc locum incolae Scalam appellant. Transfuga quidam imperatoribus


97. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

crassitudinis, ob uetustatem etiam debiles ac inualidi, facile ruebant. Erat in oppido Scodrae praetor et totius Albaniae legatus Antonius Laoredanus, clarissima familia ortus, uir maximi animi indefessique ingenii, et omnia extrema pro patria subire paratus, qui, praesenti animo omnia circumspiciens, ubi muros lapsuros aduertebat, palos defigebat, quos transuersis trabibus firmabat, deinde, interiectis cratibus ex terra et stercore equino, cuius in oppido


98. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et uiginti altum extruebat. Supra aggerem dolia uinaria terra repleta, loco pinnarum, disponebat, quibus oppidani tecti in hostem pugnare possent. Laoredanus adolescentem quendam, Epirotam genere, fidentis animi, magnis promissis perpulit, ut suas litteras imperatoribus deferat. Adolescens acceptis litteris, nactus tonitruis ac nimbis ingruentibus horridam et obscuram noctem, per media castra hostium euadit, imperatoribusque litteras reddit, quibus Antonius scribebat se situ loci,


99. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

commodum urbium quae Venetis subditae sunt reliquit. Itaque toto quadriennio, quo ipse imperium administrauit, res publica Veneta ne minimo quidem damno affecta est. Hunc ego uirum non tantum nostris imperatoribus, sed Romanis illis magni animi atque egregiae uirtutis praeferre ausim. Nam hic non ut illi, qui uana ambitione inflati caducis honoribus inhiantes et ad propriam potentiam omnia referentes cuncta gerebant, sed christianae religionis et uero amore patriae captus, semper propriae etiam saluti publicum commodum praetulit.


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.