Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: animi

Your search found 2111 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 898-902:


898. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

exercere, sed quod magis ibi sim otiosus quam domi, nullumque frequentius in aula ista quam sedentarium ago servitium. Quotidie autem vel unum in aula gradum non progredi, profecto undecim regredi est. Haec soli tibi duntaxat scribo, tu vero idem ad me vicissim facito, ut sciam quid animi hac de re meus avunculus in me habeat. Cui ut omnibus in rebus obtemperare possim, omnia mea et me ipsum nihili facio, ut nihil penitus ab officio me, quo illi teneor, dimoveat. De inopia autem mea rei pecuniariae vellem tacere. Scis enim, quanta laborem, sed timeo quod nuper in adventu


899. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

ex amore facere, quo te prosequor, omnesque honorum utilitatumque accessiones tibi optare, quas quemque sibi ipsi ab immortali Deo optare decet. Reliquum est: Hieronymo Lasky, oro, commendes me et ita in gratiam ejus restituas, ut quicquid a maligno vel potius mendaci quodam homine ex Francia mali animi in me contraxerat, totum in bonum convertat, efficeque, ut me diligat, quemadmodum, si potest fieri, charissimos soleat; scis me eo etiam tempore ipsum semper coluisse et magnifecisse, quo illi cum avunculo meo non conveniebat, idque memor certe sapientis illius sententiae: ita amicis,


900. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

tuis invisere, quod ipse quoque vicissim me facturum tibi polliceor. Nec quisquam amicitiam nostram invalidam putet, utpote quae parvis initiis orta, et nullis adhuc officiis beneficiisque, ultro citroque tum datis tum acceptis, aucta et communita fuerit, quandoquidem tanta me humanitate, tanta animi hilaritate ac rei tuae domesticae largitate superioribus annis ex Italia redeuntem excepisti, atque in contubernio tuo honorifice pro voto et conditione mea habuisti, ut te non solum prae caeteris amicis unum potissimum, verum etiam non secus, ac meipsum amem.


901. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

soleo ad amicos meos charissimos eo longiores dare litteras, quo rariores, nostra hujus temporis nova largius perscripta accipe, quae quidem non existimo nova esse, quum jam inde a conciliata Turcae amicitia semper nobis et timenda et exspectanda fuere. Solimanum imperatorem Turcarum omnino irati animi erga nos esse, non dubiis argumentis percipimus, nec alia causa est, quam quod in mutuam concordiam principum christianorum proxime factam, Joannem quoque regem nostrum ivisse, et sanctissimae eorum unitati nomen dedisse, cumque Romanorum rege Ferdinando pacem composuisse intelligat. Quare


902. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

nostro dignissimo, cui tota nostra familia aeternum inserviet, diligenter me commendare, eidemque quicquid servitute mea praestare possim, oro velis offerre. Eum ita videre desidero, ut neminem mortalium ejus ordinis et sacerdotii desideravi, tanta illius integritas, tantus recti amor et magnitudo animi apud nos percrebuit. Vale. Thordae IIII. id. Augusti MDXXXVIII.


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.