Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tanto

Your search found 1389 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 183-269:


183. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_277 | Paragraph | SubSect | Section]

Nemo fere paupertatem, humilitatem, castitatem, uigilias, ieiunia reliquasque corporis fatigationes, etiamsi omnes homines ea magnificarent, obseruare animum induxisset, si nullus reperiretur, a quo ante obseruata fuissent. Atque aliquis tanto oneri nullius uires sufficere ratus hortatoribus diceret: Hypocritę, ut quid humeris meis imponitis, quod ipsi ne digito quidem attingere uultis? Audio monitores, non uideo operatores. Facite ipsi prius, quod pręcipitis,


184. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_292 | Paragraph | Section]

ut suas expectaret nuptias, tacens fletibus obsecrabat. Et tamen illa siccos oculos tendebat ad cęlum, pietatem in filios pietate in Deum superans. Nesciebat se matrem, ut Christi probaret ancillam. O magni animi foeminam et tanto uirtutum suarum prqęcone dignam, quantus fuit ipse Hieronymus! Paris propositi nec minoris constantię fuisse creditur Elizabeth, Pannonum regis filia. Quę lantgrauio, Thuringię regulo, nuptui data, deinde marito


185. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_293 | Paragraph | Section]

cęlatique), pauperum et peregrinorum satis amplum in Marpurg ** corr. ex Marupre construxit receptaculum ibique iis humiliter ministrando, quanto se inter mortales fecerat uiliorem, tanto sublimius inter sanctos et electos postmodum fuit exaltata. Constantis uero animi haud obscurum argumentum fuit, quod, cum a patre, ut in Pannoniam rediret, missis nunciis plurimum solicitaretur, nunquam acquieuit malens


186. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_302 | Paragraph | SubSect | Section]

electus apud Arsinoen, decem milium monachorum pater fieri meruit, et qui omnes pręibat pietate, omnibus pręesse dignus fuit. Aeque pium uirum et Petrum Constantinopolitanum cognomento Telonarium fuisse ferunt, sed tanto maiori admiratione dignum, quanto ante conuersionem uixit nequius. Cum enim opum copia redundaret, dubitatum est, utrum ditior an auarior esset. Hinc inter mendicos ortum est certamen: unus profitebatur se ab eo


187. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_306 | Paragraph | SubSect | Section]

non acceperit, quę ei possum etiam de alieno tribuere, et mortuus fuerit, a quo anima eius requiretur? Nulla itaque in pauperes liberalitate satiata, ad egestatem pene ultimam peruenit. Sed quanto tunc se fecerat pauperiorem, tanto postea amplioribus locupletata est diuitiis in regno cęlorum. Elizabeth nondum marito lantgrauio uiduata, ob assiduam in pauperes benignitatem, mater eorum cognominabatur. Sanis uitę subsidia mittebat,


188. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_310 | Paragraph | SubSect | Section]

exoratos statim suscipiendos monet, alter, si ulterius recusarint, cogendos suadet; arguens nempe illos, qui sic summis labiis etiam notos interdum inuitant, ut palam sit ipsos hospitales uideri quam esse malle. Loth pręterea tanto affectu hospites suos ab iniuria nefandissimorum hominum erripere nixus est, ut duas uirgines filias pro illis stuprandas offerret. Sed perturbatus flagitium flagitio uoluit commutare. Nos in illo fidem hospitii


189. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_318 | Paragraph | SubSect | Section]

inutilemque cum appellasset, calumnianti gratias agebat affirmans uerius de se sentire oblocutores suos quam laudatores, qui opinione decepti supra id, quod esset; se ęstimarent. Itaque, quanto ab aliis magis extollebatur, tanto se gerebat submissius, cauillationibus potius quam commendatione ingenii morumque suorum delectatus, Esaię memor dicentis: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et uiam gressuum tuorum


190. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_321 | Paragraph | SubSect | Section]

Plerique uero non solum a iactantię uitio procul abesse studuerunt, sed etiam sic humilitatem sectati sunt, ut pene omnibus seruilibus officiis sese addixerint. Qui nihil detrectantes eorum, quę uilissima factu putantur, tanto excellentiores in conspectu Dei apparuerunt, quanto inter mortales magis infimi uidebantur. Horum nunc exempla percurrere non intempestiuum duco. Monachis Nitryę morem fuisse constat, pręter cętera in


191. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_328 | Paragraph | SubSect | Section]

NON CONCVPISCENDIS Propterea quidam sanctissimi uiri cum seculares, tum ecclesiasticas dignitates aut omnino recusarunt aut inuiti coactique susceperunt. Sciebant enim, quanto quis altius euectus fuerit, tanto propius periculo esse, ne cadat, et si ceciderit, grauiorem ruinam fore. Honoris gradum superbię irritamentum et inanis glorię materiam esse, nisi ita caute adeatur, ut is, qui episcopatum desyderat (iuxta Apostolum)


192. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_329 | Paragraph | SubSect | Section]

qui pręesse deberet, cum se cunctis inferiorem constituisset. Sic tamen se gessit, ut multis postea miraculorum signis nobilitatus sit, Deo humilitati eius gratiam conferente. At uero, quoniam quanto dignitas maior tanto maius in dignitate positi periculum, Lamon monachus mori pręoptauit quam episcopus uiuere. Hieropoli electus nullis suasionibus adduci potuit, ut electioni assentiret. Cumque Theophilus episcopus forte ex itinere eodem


193. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_333 | Paragraph | SubSect | Section]

Maglorius * corr. ex Maiorus Britannus, Dolensis archiepiscopus, cum Budocum in sua collocasset sede, ipse se ad eremum contulit et solitariam deinceps uitam duxit, tanto factus Deo uicinior, quanto ab urbanis tumultibus fuit semotior. Fecit idem et Iustus, Lugdunensis episcopus. Qui cum in terra positus uitam egisset cęlestem, de solitudine deserti ad paradisi celebritatem euolauit,


194. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_339 | Paragraph | SubSect | Section]

pro illa disponente, ne scilicet Loth cum Sodomis disperiret, iustus cum impiis. Vix etenim mulier septa monasterii egressa fuerat, cum monasterium ipsum terribili fragore funditus concussum reliquas oppressit ruina, ut ex tanto numero, ne una quidem saltem extremum in mortem anhelitum ducens post casum illum sit inuenta. Itaque contusis miserabiliter artubus una omnes tam paruo temporis momento extinctę, tunc demum auaritię, cum uitę finem fecere.


195. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_349 | Paragraph | SubSect | Section]

et lanis operiebamini, et, quod crassum erat, occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Vbicunque autem positum est in Scripturis, poenam ęternam obnunciat delinquenti. Quod tanto magis cauendum est, quanto quis maiori dignitate officioque pręcellit. Scriptum est enim: Iudicium durissimum in eos, qui pręsunt, fiet. Potentes potenter tormenta patientur. Fortioribus fortior instat


196. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_351 | Paragraph | SubSect | Section]

foliis contexto nuditatem operuit. Hoc tenore uitę in Dei seruitio tandiu perdurans non effugisse mihi uidetur martyrium, sed protraxisse et, qui diei unius mortem non tulerit, mortem annorum septem et nonaginta tulisse. Tanto quippe tempore hic perpetuus eremi cultor, humanis inspectibus semper inuisus, quotidianis corporis mortificationibus sese afficere, ut in ęternum cum Christo uiueret, non cessauit. Antonius


197. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_366 | Paragraph | SubSect | Section]

rem pertinet, tunc quoque ad offerendum Deo salutis sacrificium noctu consurgens, ne quiete occuparetur, contemptis lecti stratis super pauimento uestitus iacere consueuerat. Cum hoc uigiliarum pręludio ad monasterium uenit, tanto deinde minus somno concessurus, quanto perfectius uiuendi subibat institutum. Et quoniam sacris initiatus omni sanctitatis genere pręcelluit, etiam uigilantissimum fuisse nemo dubitat. Quod ergo noctu didicerat


198. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_380 | Paragraph | Section]

pręceptum: Nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. Ita ambo eiusmodi curę pariter incumbentes spiritui magis quam carni seruiebant. Sed illa deinde uiduitate facta liberior, tanto soli Deo intenta orauit ardentius, quanto a rebus familiaribus iam aliena uixit expeditius. Caput II / DE ORATIONIS VIRTVTE


199. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_397 | Paragraph | SubSect | Section]

deprecatio. Dum enim infidelem et iratum fugeret patrem et fugam pręrupti montis crepido inhiberet, orauit Dominum. Ac protinus illo, in quo heserat, saxo in aduersam paris altitudinis partem se inclinante euasit. Neque tamen tanto miraculo inclinatus est impius pater. Ut uel sic elapsam quęrere cessaret. Proh nefas! Pater persequitur, saxa miserantur, et ad inuocationem Christi montes mollescunt, hominis infidelitas obduratur.


200. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_409 | Paragraph | SubSect | Section]

librum etiam, qui Viarum Dei dicitur, angelo dictante ab ea scriptum. Cum hęc ita sint, nonne paradisum habuit in terris, quoniam mente semper in cęlis fuit? Clara uirgo, beati Francisci pręceptis imbuta dignaque tanto magistro discipula, pridie quam Natalis Domini ueniret, ęgrotauit nec licuit illi cum reliquis sororibus ad agendas sacrę noctis precationes pergere. Veruntamen aduersa ualitudo corpus impedire potuit,


201. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_413 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudicis tribunal in cęlum trahi, accusari, uerberibus affici, quod Ciceronianum dicerent esse, non Christianum. Denique cum iuramento dimissum, ne unquam posthac alios pręterquam diuinos codices prę manibus haberet, tanto deinde studio legisse diuina, quanto ante mortalia non legerat. Itaque latentium sub uelamento mysteriorum dulcore iam tandem plenius hausto exclamauit dicens: Quę pars fideli cum infideli? Quę communicatio luci ad


202. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_424 | Paragraph | SubSect | Section]

respondit. Igitur Basilius non uitę suę in terris producendę, sed salutis proximi cupidus, orando a Domino impetrauit exitus dilationem. Maneque hora tertia sanus de lectulo consurgens ad ecclesiam uenit ac Iudeum tanto miraculo stupentem baptizauit. Et quem sępe antehac testimoniis conuictum Scripturarum flectere nequiuerat, fidei tandem uirtute molliuit. Mox deinde ad stratum suum rediens extemplo expirauit, ita ut dubium non sit,


203. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_428 | Paragraph | SubSect | Section]

diis suis obsequendo delere nitebantur, eandem contempta inanium deorum cultura ultro susceperunt. Neque illis rubori fuit fidem Christi palam profiteri, quam palam oppugnantes expugnare nunquam potuerunt. Reliquum est, ut tanto triumpho lęti ac gestientes concinamus: Omnes dii gentium demonia, Dominus autem cęlos fecit. Caput IX /


204. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_430 | Paragraph | SubSect | Section]

Petrus et Paulus aduenissent, cum ipsis coram Nerone miraculis certauit. Denique se relictis terris cę1um petiturum dicens, a spiritibus immundis in aera ferebatur iamque fere omnes Simonem uere Deum esse acclamabant. Tunc in tanto errantium periculo apostoli minime cunctandum rati spiritibus in nomine Christi pręceperunt, ut illum dimitterent. Itaque demonum auxilio destitutus pręceps ad terram corruit ac repentino ellisu extinctus, qualis ipse


205. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_376 | Paragraph | Section]

flamma non adussit. Illęsi inter igneos globos laudes Deo concinebant, et idem ardor, qui illis intra fornacem ignouit, raptim exhalans eos, qui foris aderant, regis ministros corripuit atque consumpsit. Motus tanto miraculo rex non iam statuam a se errectam, sed Deum Israhel adorandum edicto iussit. Sic constans ac uera pietas captiuos rege ipso, a quo fuerant capti, fortiores reddidit et in igne positos periculi expertes fecit,


206. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_376 | Paragraph | Section]

documento fuere et mater sic amando filios, ut eos quocunque mortis genere affici mallet quam peccare. Ac ne in se quam in liberos indulgentiorem fuisse putes, quos ad necem pręmiserat, continuo sequi uoluit. Et id quidem tanto lubentius, quanto iam de eorum erga Deum fide magis fuit secura. Non supplicia reputabat, sed, an Deum amarent, gloriosam experientiam, multaque charitate ardens probari tam se quam filios poenis acerbioribus gestiebat. O


207. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_391 | Paragraph | SubSect | Section]

tegumentum, ne agnosceretur, mutare, urbes, quas fugerat, intrare, nihil intentatum relinquere, donec illam inuenisset, decreuit. Hoc igitur consilio usus quęsitam inuenit, inuentam conuertit, conuersam secum reduxit et tanto labore recuperatam diligentius custodiuit, ita ut illa salutem, de cuius spe deciderat, poenitendo acquisierit. Quod si ipse delinquentem neglexisset, nunquam fortasse illa a delictis resipuisset. Sed nescit torpere


208. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_397 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluntatique licebat, sed ipse pietate uictus, ut morbo eo liberaretur, precibus impetrauit. Idem a populo, quem de seruitute Aegyptia liberatum in terram lacte et melle manantem, id est, bonis omnibus affluentem perducere tanto labore tantoque uitę periculo moliebatur, sępe murmuratione lacessitus est, sępe furore impetitus et ad tabernaculum fugere coactus. Et tamen tali ac tanta ingratitudine nunquam, sic commotus est, ut benefacere


209. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_419 | Paragraph | SubSect | Section]

cernens pluuiam timeret dilabique sub tecta pararet, ne dubitarent, pręcepit et imbri, ne uerbum Domini impediret, iussit. Magna uis aquarum circa eos, qui ad audiendum conuenerant, in terram defluxit, nullum tamen ex tanto hominum numero attigit. Et pauor pariter ac pudor omnes cepit nolle illius pręceptis obedire, cui insensibile elementum paruisset. Itaque non sine melioris uitę proposito, finita prędicatione, abierunt multi, dum


210. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_428 | Paragraph | SubSect | Section]

qui digne non honorat, sed etiam pontificis edictum negligit atque contemnit. Et cum gemini criminis reus existat, alteras irreuerentię, alteras inobedientię poenas dabit, si modo poententiam non egerit et correctus tanto deinde ministros Dei coluerit submissius, quanto erga eosdem insolentius se gesserat peruersus. A Constantino quoque imperatore legem editam tradunt, qua decernat, plus honoris deberi homini in sacerdotali dignitate


211. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_429 | Paragraph | SubSect | Section]

ęquumque esset animaduerti fecerat, Mediolani ab Ambrosio episcopo ecclesię aditu prohibitus palamque reprehensus patienti animo pertulit et commissum confitens poenitentiam egit. Vide, quanta est sacerdotis autoritas, qui tanto principi publice insultare non dubitauit et cui tantus princeps populo inspectante cedere non erubuit. Idem, cum Paschali quodam die ecclesiam ingressus intra chorum consedisset, audiuit non eum locum purpuratorum


212. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_439 | Paragraph | SubSect | Section]

fecerat, nisi quod Ruben Deo inspirante in cisternam deiiciendum censuit et Iudas Ismahelitis uendendum. Vixit ille Dei beneficio, qui fratrum malignitate perierat. At quanto melius erat talem inter se dirimere concordiam quam tanto sceleri consentire! Hęc est illa pax, de qua Saluator ait: Non ueni pacem mittere in terram, sed gladium, quo scilicet talis pax scindi, distrahi separarique deberet. De Herode


213. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_446 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur: Agnosco, agnosco diaboli primogenitum. Itaque docet haud molliter cum huiuscemodi hominibus loquendum esse, siquando loqui necesse fuerit. Cur enim dissimulemus eosdem nos habere inimicos, quos Dei esse nouerimus, tanto maiore odio dignos, quanto dolosius catholicę insidiantur ueritati? Amplius aliquid dicam: Etiam cum fidelibus mundana tractantibus religioso uiro periculosa est conuersatio. Antonium, abbatem


214. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_448 | Paragraph | SubSect | Section]

quantę uanitatis esset ille ornatus, quo caro mox in terram cessura et in putredinem resoluenda comitur decoraturque. Tunc domum rediens impetrata a uiro, cui tradita erat, coniugii solutione religioni sese addixit. Ac tanto deinde Deo seruire coepit humilius, quanto ambitiosius ante seruierat mundo. Magnum profecto fuit uirentis adhuc ętatis et liberalis formę foeminam * corr. ex foeminę tam cito contempsisse uestem


215. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_454 | Paragraph | SubSect | Section]

tegminibus et illi quatuor in uastissima Aegypti eremo a Pafnutio inuenti: Ioannes, Andreas, Thaddeus et Philippus amicti erant. Hunc tamen tam syluestrem uestitum haud multo tempore post cum ueste immortalitatis commutarunt. Tanto nunc felicius cęlesti lumine illustrantur, quanto antea perusta solis ardoribus cute contemptius squalebant. Serapionem abbatem primitus quidem sola tunica simplicique paliolo contentum, deinde his etiam carere pietas


216. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_456 | Paragraph | SubSect | Section]

nunquam noua tunica aut nouo melote aut nouis calceis usam; semper alias sororibus recentia cessisse et ab iisdem sibi sumpsisse uetustiora tritioraque, ut, quanto cęteras forma pręstabat (erat enim omnium pulcherrima) tanto inconciniore magisque inepto habitu se deuenustaret. Neque enim ignorabat anima, non corporis decore sponsam Christi excellere debere, ut cęlesti thalamo digna sit. Maria Aegyptiaca, turpis


217. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_463 | Paragraph | SubSect | Section]

in Palmaria insula, quę a continenti Lunensis oppidi octo millia passibus abest, uitam dure admodum aspereque ageret, diu herbis pomisque syluestribus sustentatus, tandem ad agriculturam se accinxit, tanto Domini fauore, ut unum sarculum hordeique modicum habens, die uno humum prosciderit, semen sparserit, messem secuerit. Quo miraculo et hominis necessitati consultum est et palam factum, quam istud exercitii genus Deo


218. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_482 | Paragraph | Section]

asperitate fatigatus ita temperauit ieiunium, ut quotidie dimidio panis et aquę poculo uires reficeret. Et quoniam neque equo uehi uoluit, sed pedes ire detractis etiam calciamentis, ut alibi diximus, magis mirandum existimo tanto labori talem ac tam modicam coenulam sufficere potuisse quam quod sine illo tot dierum, quod dictum est, inediam tolerarit. Tali uitę tenore cucurrit ad martyrium. Et alii quidem martyres unam martyrii


219. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_485 | Paragraph | Section]

cum ipsam matrem ad id compellendo tum semet usque in finem eo incredibiliter macerando, id est, a duodeuigesimo usque ad septuagesimum tertium ętatis suę annum. Tunc demum pascuis cęlestibus satiatus est, tanto quidem huberius, quanto hic uixerat abstinentius. Sancto Liberali, cuius ossa Taruisii posita honorantur, uitę merito de cęlo concessum fuit (omne enim donum perfectum desursum est), uti Dominico quoque


220. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_516 | Paragraph | SubSect | Section]

libenter minus quam constanter, octo et triginta annos carcerem passa perpetuum. Tunc tandem, quod foemina fuisset, deprehensum est, cum defunctę corpusculum de more lauarent. O patientiam animi incredibilem, qua sustinuit tanto tempore sexum uestibus, se cęllula tegere, ut et Christo seruiret et abbati obtemperaret. Quanti autem meriti esset apud Deum, miraculo patuit. Frater quidam cadauer osculatus, oculum, quem olim amiserat, integrum


221. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_562 | Paragraph | SubSect | Section]

sensit intrare per fenestram. Et scandalizantem oculum erruit proiecitque a se. Post hęc solitus in gelidis mersare corpus aquis inediaque et uigiliis fatigare, ut ęstuantem in pręcordiis libidinem extingueret. Et qui tanto labore castitatem custodierat, montes dicitur transtulisse, quod nescio, an ullus alius, monte quodam Numidię Bajbylonem usque ad probandam Christianę religionis ueritatem ire iusso atque obediente.


222. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_573 | Paragraph | SubSect | Section]

ut aliquo corporis uitio ipsam deuenustaret, quo procorum inquietudo facile sedari posset. Itaque, cum oculorum decore maxime placuisset, alterum subito hulcere percussum amisit. Cui ergo charior oculis fuit uirginitas, nonne tanto pulchrior fuit in conspectu Sponsi cęlestis, quarto istis terrenis (qui iam illam, quam paulo ante tam ardenter appetierant, desponderi sibi dedignabantur) uisa est deformatior? Andragasina uirgo in Gallia Lothario


223. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_583 | Paragraph | SubSect | Section]

legem in membris meis repugnantem legi mentis meę, et non quod uolo bonum, hoc ago, sed quod odi malum, illud facio. At castiga corpus tuum et in seruitutem redige, ut obedire discat spiritui. Deinde, quanto infirmior es, tanto solicitius pete a Domino auxilium. Petenti datur et pulsanti aperitur. Frequentius ora, uentri minimum indulge. Hoc demonium non eiicitur, nisi per orationem et ieiunium. Somnolentiam caue et uigilils


224. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_598 | Paragraph | SubSect | Section]

multo confusibilius detegi multoque infelicius in igne illo inextinguibili sine fine cruciari. Victorino episcopo, dum eremum incoleret, diaboli dolis, qui se foeminam effinxerat, capto tanto dolori fuit semel perpetratę fornicationis crimen, ut manibus in fissura ligni impactis herba cruda et aqua frigida per triennium se sustentarit. Post hęc miraculis insignis episcopatum Amiternensem suscepit


225. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_606 | Paragraph | SubSect | Section]

gaudii pro luctu, palium laudis pro spiritu moeroris. Cum hęc ita sint, quis tam auersus est, tam sibimet infensus atque iratus, ut poenitentię laborem ferre aut recuset tanta mercede aut recusare audeat tanto proposito supplicio? Sed iam etiam foeminarum, quę Christum secutę sunt, poenitentiam parumper contemplemur, ut saltem pudeat nos, qui uiri sumus, isto uirtutis genere a foeminis uinci ac superari.


226. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_617 | Paragraph | SubSect | Section]

Tu ergo, qui templum Dei factus es, uide, quęso, ne per lapsum iterum efficiare spelunca latronum. Audi Dominum dicentem: Vade, et noli amplius peccare, nequid deterius tibi contingat. Quanto enim sublimior gratia, tanto cadentis ruina maior. In Ecclesiastico scriptum est: Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid proficit lauatio illius? Sic homo, qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens, quid


227. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_382 | Paragraph | Section]

et ostentis, quam magnus apud se esset, testaretur. Prostrauit ergo se et peccatum confitens ueniam petiit atque ita iam deinde, ut erat, de ipso deffinire coepit: quanto scilicet exteriori apparatu elatior uideretur, tanto interius humiliorem esse. Alium quoque eremi cultorem in Basilio deceptum tradunt. Qui cum festo quodam die in ecclesia multo compositum ornatu atque in loco editiore sedentem cerneret, non hoc (ut quidem debebat)


228. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_384 | Paragraph | Section]

iudicando temeritatem abbatissa nequaquam impunitam dimisisset, nisi Euphrasia de se obloquenti protinus ueniam suis precibus exorasset. Qua sane erga emulam benignitate ostendit, quam quoque syncero in Deum animo ieiunaret. Tanto tamen Germana male iudicans discessit confusior, quanto Euphrasia male audiens patientior. Et profecto inexpiabilis poenę inuidię crimen est ob hoc virtutem aliquam in aliquo mordere, quod eam ipse assequi posse


229. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_387 | Paragraph | SubSect | Section]

deiecerant, quem mox, ut seruus potius quam liber moreretur, inde exemptum alienigenis uendiderant. Non esset magna in Ioseph patientię et benignitatis uirtus, nisi et magnum in illum sęuientium fratrum extitisset odium; tanto plus laudis meruit, quanto maiorem iniuriam remisit. Moyses illatam sibi non leuem uerborum contumeliam et fratri Aaron statim ignouit et pro Maria sorore deprecatus est. Quamque Deus leprę morbo pro


230. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

sit. Innocentissimum nanque Dauid et semper optime de se meritum capitali odio persecutus est, ob hoc tantum, quia sibi militaris uirtutis gloria eum pręferri audiuit. Sed quanto ille aduersus Dauid extitit infensior, tanto ipse erga eum se gessit submissius. Necis in persecutorem suum non semel potestatem nactus, semper illęsum dimisit, fugiendo inuidiam declinare malens quam ulciscendo. Denique ipsum, qui uiuus uitę suę insidiabatur,


231. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_394 | Paragraph | SubSect | Section]

pati nec uindicare iniuriam. Gregorium quoque pontificem ne summa quidem dignitas ad iniurię impatientiam compulit. Mauricio augusto filiisque eius se persequentibus dicitur scripsisse: Quoniam ego peccator sum, uos tanto magis, ut opinor, Deum uobis conciliatis, quanto magis me illi ignauiter seruientem affligitis. Post hęc imperator, cum solus esset in conclaui, uidit monachum ad se intrantem strictoque ense ferociter minantem, nisi a


232. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

nequis ab ingratis saltem per impatientiam subtrahenda esse beneficia existimet, Eulogius, presbyter Alexandrinus, leprosum quendam domi susceptum iam per annos quindecim benignius, quam dici potest, aluerat. Et tandem pro tanto pietatis officio conuitia excipiens et ab eo, cui pro amore Christi, contempto contagiosi morbi periculo, suis ipse manibus ministrabat, contumeliis assidue affectus iam, quid ageret, nesciebat. Antonium ergo abbatem


233. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_401 | Paragraph | SubSect | Section]

patientię pręmia quisquis digne perpenderit, facile contemnet omnia, gaudebit in persecutionibus et contumelias ducet pro deliciis. Et, si idem mala etiam, quę iracundis et impatientibus proposita sunt, consyderauerit, tanto remissius iniurias perferet, quanto maiore in periculo se intelliget constitutum cum pręmii amittendi tum subeundi supplicii. Omnis - inquit- qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio.


234. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_416 | Paragraph | SubSect | Section]

pertulisse. At nos grauioribus quidem obnoxii delictis et nullo uirtutis genere cum hoc sancto comparandi, quoties morbo aliquo afficimur, indignamur, ut scilicet post hęc leuia, quę impatienter ferimus, nec illa tanto atrociora deuitemus. Neque enim indignando peccata minui solent, sed cumulari. Qui autem libenter corporis mala tolerat, ad expiationem spiritus proficit. Proinde Egidius, ad


235. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_424 | Paragraph | SubSect | Section]

filios, sed ad patientiam iam hortata fuerat, iam de illorum uictoriis lęta mortem alacriter subiit et, quos tunc tam acerbos cruciatus tolerare uidit, nunc una secum in ęternę beatitudinis regno triumphantes cernit. Tanto facta est post erumnas felicior, quanto in perferendo extitit constantior. Neque te, Rasia, uir non solum castitate (quę rara in Iudaismo erat) sed etiam fide pręstantissime, hoc loco pręteribimus. In quo uno


236. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_427 | Paragraph | SubSect | Section]

tradunt, uoluntate, non sorte martyrem, cum et ipse gentibus ea de Christo prędicare ausus sit, quę scripta reliquit; sicque martyrii corona nec illum caruisse. Hunc Apostolorum, Discipulorum, Euangelistarum finem tanto feliciorem fuisse haud ambigimus, quanto passi sunt grauiora. Sed etsi alius aliter consumptus sit, omnes tamen pari animi magnitudine nullum supplicii genus expauerunt, dum beatitudinis pręmia cogitarent, nullum laborem


237. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_431 | Paragraph | SubSect | Section]

immanitatem arguere coepit. Ipsi mirabantur, quomodo uiuere potuisset, et cum eo miraculo ad credulitatem moueri debuissent, ad indignationem moti sunt atque eundem tandiu fustibus cędi iusserunt, donec exanimaretur. Tanto igitur martyrii amore flagrauit Sebastianus, ut nec sagittas passus conquiescere potuerit, quousque ad optatum uitę finem peruenit. Vincentius martyr in Hispania Cęsareę passus est; uere Vincentius, quia


238. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_432 | Paragraph | SubSect | Section]

ęque constantis in tolerando animi exemplum posteris reliquit. Quam, dum suorum supplicia spectaret, non dolor solicitauit, sed timor, ne forte ipsi cruciatuum acerbitate superati prius a fide quam a uita decederent. Itaque tanto alacrius ad necem ruit, quanto de illorum uictoriis facta est securior. Pontianus martyr sub Antonino Augusto Spoleti passus, nolens gentilium sacrificare diis, uirgis cęditur, per prunas nudis pedibus ambulare


239. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_434 | Paragraph | SubSect | Section]

unum! Cumque non modo ferrent, sed etiam irriderent tormenta, erubuit Diocletianus contemptui se habere ab iis, quos torqueret, et ambos lanceis confodi iussit atque interimi. Et pręclare quidem cum illis actum est, quia tanto maturius ad coronam martyrii peruenerunt, quanto poenas minus expauescere uisi sunt. Per idem tempus Tranquillinus martyr, cum audisset Zoen, uxorem Nicostrati, pro Christo neci datam, exclamans indignum facinus esse,


240. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_442 | Paragraph | SubSect | Section]

crate distendi prunisque torreri. At ille supplicia irridens intentis in Decium oculis: »Iam satis assatum est — inquit — tolle et manduca!« Mox Deo gratias agens, quod se martyrii gloria dignatus esset, animam reddidit, tanto maius recepturus pręmium, quanto passus duriora. Hippolitus quoque (cuius custodię Laurentius traditus fuerat) et ipse in* Christum credens atque confitens Valeriani *add. pręfecti


241. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_443 | Paragraph | SubSect | Section]

patiendo clarus, quam eruditione in docendo. Arcadius martyr (ut Zeno, Veronensis episcopus, de illo prodidit) manibus pedibusque articulatim atque membratim discerptus, truncus in suo sanguine uolutandus relinquitur. Sed tanto integriorem spiritum Deo reddidit, quanto patientius corporis mutilationem tolerauit. Iacobus martyr in Perside passus, quem a supplicii genere alii Denodatum alii Intercisum cognominarunt, nos usitatiore uocabulo


242. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_449 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed etiam inter tormenta apparuit patientię uirtus: rotis conterenda subiiceris, et franguntur; in bulliens plumbum mitteris, et tepescit. Capitis demum obtruncatione imples martyrium, et Ecclesię capiti, Christo, iungeris, tanto morte facta felicior, quanto fuisti in tolerando constantior. Eadem uirtus et Margaritam uirginem Christo desponsauit. Hęc ab Olybrio, Antiochię pręfecto, adamata, deinde, quod Christiana esset, amore in odium


243. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_451 | Paragraph | SubSect | Section]

diffluentibusque intestinis corporis partes in suo utraque ramo suspensę palpitarunt. Nec tamen discerpi mulieris fides potuit, quam illa integram conseruauit et pro qua seruata immarcessibilem martyrii coronam accepit, tanto maiori honore a Christo suo affecta, quanto pro eius nomine a tyranno crudelius interempta. Iulita cum paruulo filio Quirico apud Tharsum, Cilicię oppidum, passi sunt. Ipsa primum Alexandri imperatoris iussu dure


244. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_456 | Paragraph | SubSect | Section]

corporis ualitudine terribiliter uexat. Sed fortis Dei athleta semper inconcussus perstitit, quodque diabolus ad eius integritatem euertendam machinatus fuerat, id illi cessit ad gloriam. Et patientię uirtute tanto est factus clarior, quanto calamitosius oppresus. Constat igitur aduersos interdum casus diaboli calliditate prouenire, ut hominem ad impatientiam trahat, quem prosperis in rebus modestum, pium ac Deum timentem uidet.


245. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_457 | Paragraph | SubSect | Section]

in hoc, quia demonia subiiciuntur uobis. Gaudete autem, quia nomina uestra scripta sunt in cęlis. Et: Videbam Sathanam — inquit — sicut fulgur de cęlo cadentem. Qui quanto se altius errexerat, tanto inferius corruit. Qui ergo acceptam gratiam semper integram conseruare cupit, semper humiliari studeat, in omnibus Deo gratias agat, si malarum tentationum uictor euaserit, illi soli acceptum referat. Ait enim: Sine me


246. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_462 | Paragraph | SubSect | Section]

discessere. Ille seruiendi Deo semel susceptum uotum magno constantique animo prosecutus est. Post hęc ueterator spiritus, nequid adhuc intentatum relinqueret, cogitationibus Antonii callide sese insinuans, tanto solitudinis tedio animum eius pulsauit, ut ille, quid iam agere deberet, dubius, ad Deum exclamaret dicens: En ego, Domine Iesu, cupio his in locis tibi famulari, et nescio quo me inuitum subinde rapit uiolenta mentis


247. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_477 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Certe, nisi ab ineunte ętate adusque uitę exitum iustitiam pietatemque coluissent, nunquam ad tantę dignationis culmen peruenissent. At nobis iisdem in uirtutibus perseuerandi facultas tanto quidem datur maior, quanto uita breuior et sic repente deficimus. Iacob, ut de illo adhuc plenius explicemus, ad Laban, auunculum suum, uenit, sibi aliquam ex filiabus eius ducturus uxorem. Seruiuit illi annos septem


248. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_478 | Paragraph | SubSect | Section]

per orbem ubique baptismi gratiam nunciando nec unquam deficiendo, donec, quod annunciauerant, martyrio confirmarunt, morientes prius quam tacentes religionis ueritatem. Et hi quidem tam fortes tamque magno animo uiri tanto primitus pauore perculsi fuerant, ut Domino relicto fugerent, Petrus etiam se illum nosse negaret. Nequis itaque sibi applaudat, quod firmus sit; ipsa perseuerandi firmitudo non a nobis, sed a Deo est.


249. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_492 | Paragraph | SubSect | Section]

potuerunt. Cumque intrepidum permanere mirarentur, nunquid necem non timeret, interrogant. Necem non timet — respondit — qui paratus est mori. Quis, quęso, militum ducumue seculi tam pręstanti animo unquam fuit, ut in tanto uitę periculo non contremuisset? Vnus miles Christi nudus et inermis inter tot armatos nihil expauit plusque ipsi audacię ad mortem patiendam quam illis ad inferendam fuit. Quem enim interimere uel saltem spoliare


250. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_495 | Paragraph | SubSect | Section]

Post hunc mortuus est seruus Dei Moyses et sepultus in ualle terrę Moab. Et non cognouit homo sepulchrum eius usque in pręsentem diem. Quid est, quod tantus uir in ualle sepultus dicitur, nisi quia, quanto maior es, tanto debeas te gerere submissius, in morte pręsertim, quę sola ęquat seruum domino, pauperem diuiti, stultum sapienti omnesque pariter conficit atque consumit? Quid est pręterea, quod sepulturę eius locus ignoretur, nisi


251. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_513 | Paragraph | SubSect | Section]

imponit aurum, argentum, lapides preciosos, id est, meras defecatasque uirtutes, non etiam, qui ferrum, ęs, plumbum, hoc est, delicta grauiora. Quis ergo? Quis, nisi qui superextruit ligna, foenum, stipulam? Quę quidem leuia tanto leuiora fiunt, quanto magis exuruntur. Et, si secus res se habet, dicant assertionis nostrę calumniatores, ubi illos collocabunt, qui statim, ut conuersi confessique fuerint, uita decedunt? Damnari non merentur, quia


252. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_514 | Paragraph | SubSect | Section]

et sic ad uitam redire iussos affirmabant. Rursum die uigesimo una cum Eusebio, eius discipulo, decessuros et cum eodem — si modo ęqualem interim delictis poenitentiam egerint — uitę ęternę pręmia consecuturos. Itaque tanto tamque euidenti miraculo explosa et exibilata hereticorum sententia est atque illi, qui paulo ante subuersi fuerant, statim resipiscentes catholicam amplexi sunt fidem, cum pręsertim eos, qui a morte surrexerant,


253. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_518 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam ratione argumentisque probari posse uidetur. Quippe exuto corpore, quod aggrauat, purior fit in anima intellectus. Vnde in Psalmo dicitur: Anima mea cognoscet nimis. Quanto autem quis Deum magis intelligit, tanto magis appetit. Hic uero appetitus ex certitudine quoque spei capit passionis incrementum. Auidius enim bonum illud quisque appetere solet, quod se minus dubitat assecuturum. Ideoque ex dilatione rei magis appetitę magis


254. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_527 | Paragraph | SubSect | Section]

astutia non deerit ad cauendum, non furoris immanitate terrere, quia non timebitis illum, qui tantum corpus potest occidere, sed eum potius, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Quanto terribilior erit hostis, tanto patientia uestra fortior et gloria insignior et remuneratio maior. De illo simul ac de uobis per Hieremiam prophetatum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summatibus terrę.


255. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_534 | Paragraph | SubSect | Section]

bibentes, nubentes et nuptui tradentes usque ad eum diem, quo intrauit Noe in arcam, et non cognouerunt, donec uenit diluuium et tulit omnes, ita erit et aduentus Filii hominis. O, miseri et sibimet infensi, qui tanto periculo se expositos agnoscunt et tamen, tanquam nullum sit, negligunt! Comedant, bibant, quantum possunt, gulę uentrique indulgeant, nubant, nubantur aut etiam, ut faciunt, illicitis libidinibus incumbant! Nunquam


256. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_540 | Paragraph | SubSect | Section]

uolatili cęli et bestiis terrę dedi te ad deuorandum. Per Gog Antichristus intelligitur, quia Gog tectum interpretatur, quę est pars domus superior, et ipse super omnes efferet sese, etiam supra Deum tanto superbię spiritu inflatus incedet. Mosoch autem et Thubal filii fuere Iapheth, et hoc loco designant illas gentes, quę ab ipsis originem trahentes cum Antichristo contra Ecclesiam uenturę sunt. Sed


257. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_547 | Paragraph | SubSect | Section]

uacua relinquetur et ubique erit uasta solitudo. Nullus prorsus usquam locorum erit, non homo, non iumentum, non pecus, non fera, non in mari piscis, non in aere uolucris, non saltem sub terra uermis, nullum postremo animal tanto incendio superesse poterit. Quod quidem per Sophoniam significauit Dominus dicens: Congregans congregabo omnia a facie terrę, congregans hominem et pecus, congregans uolatilia cęli et pisces


258. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_556 | Paragraph | SubSect | Section]

omni uoto maior, omni spe plenior! Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum! Vere benedicti et beati, quibus contigerit, ut sic euocentur. Quibus autem operibus tam benigne euocari tamque feliciter benedici ac tanto potiri regno meruerint, declarat dicens: Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et uisitastis me; in


259. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_578 | Paragraph | SubSect | Section]

beatitudine paulo diffusius Deo adiuuante dicemus, si prius illorum erumnam, quos proprium damnauit scelus, poenasque indagare pro uirili parte conabimur. Quanto enim plenius ęternę perditionis consyderabimus periculum, tanto ad uitandum cautiores ac solicitiores efficiemur. Poenalem igitur locum damnatorum subterraneum esse credi par est, et eum quidem, a quo maxime distat cęlum. Quantum enim peccando iniqui a iustitia


260. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_588 | Paragraph | SubSect | Section]

non timet, quando et has euadere licet et illa promereri, dignus est cruciatibus infinitis pro tanta animi sui temeritate tantaque stulticia. At aliquis fortasse incredulus eiusmodi minis non adhibet fidem; tanto magis meretur illas experiri, ut, quod credere noluit libens, credat inuitus. Cognoscat, quia uera sunt, quę falsa esse impie dubitauit. Tradatur diabolo et angelis eius, qui non credidit Christo et apostolis eius.


261. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_588 | Paragraph | SubSect | Section]

in equuleo suspenditur, ungulis raditur, uirgis uerberatur, cruci affigitur, membratim discerpitur, omnia denique, quę crudelium tyrannorum furor adinuenit tormenta, in suo ipso corpore excipit, quanto uehementior dolor est, tanto citius finem affore doloris confidit et totum, quem intolerabiliter sustinet angorem, se morte mox effugiturum gaudet. Soli illi, qui ad Tartarum delegantur, nihil penitus habere possunt, unde conquiescant, nedum unde


262. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_589 | Paragraph | SubSect | Section]

comparari nequeunt, ita e diuerso, qui in inferno minimum miser est, omnibus, quę supra terram haberi possunt, miseriis miserior est. Quanto itaque plus haurit gaudii, qui in cęlo minimus est quam qui in terra maximus, tanto plus poenę sentit, qui in inferno minimam sentit, quam qui maximam in hoc seculo. Caput XIV / DE REVELATIONIBVS INFERNALIVM POENARVM His


263. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_593 | Paragraph | SubSect | Section]

grauius peccent. Proinde nec dubitemus pręter hęc Ruffi supplicia esse adhuc quędam multo grauiora. Exempla, quę sequuntur, de beati pontificis Gregorii Dialogo recitabo, nequis ambigat, quin ea uerissima sint, quę tanto teste proferentur. Quidam in finibus Valerię prouincię ęgrotans, priusquam Seuerus presbyter ad ipsum a peccatis absoluendum adueniret, diem suum obiit. Mox eiusdem Seueri lachrymis ac precibus annuente Domino


264. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_607 | Paragraph | SubSect | Section]

uidere non possunt. Nouimus pręterea concepti formatique hominis primam habitationem maternum uterum esse, secundam hunc terrarum orbem, tertiam, si sancte pieque uixerit, regnum ipsum cęlorum. Quanto igitur primam secunda, tanto secundam tertia superat decore, claritate, amplitudine. Prima quoque in utero habitatio nouem mensium est, secunda in terra, cum longissima, centum annorum est. At uero tertia in cęlo perpetua est et ęterna. Nullo


265. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_616 | Paragraph | SubSect | Section]

figuras Deum uidet. Dictum est autem, non quod Dei essentiam uiderit, sed quod colloquiis eius usus sit simplicibus et apertis, non per somnium neque per ambages uerborum aut res aliud quam ostendunt significantes, ut tanto cęteris prophetis pręlatus uideatur, quanto minus obscura oracula meruerit accipere. Helias curru igneo per turbinem in cęlum raptus uideri potuit beatus, quoniam non est morte solutus, ne sicuti


266. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_620 | Paragraph | SubSect | Section]

resurrectionem expectant, hic multo ante pręuenit, prius resurgens quam esset sepultus, prius cęlum penetrans quam putaretur mortuus. Nec mirum, si feruens oleum membris illis nocere non potuit, quę tanto priuilegio mox donanda erant. In Petri apostoli martyrio a multis angelos uisos tradunt coronas illi rosarum liliorumque porrigentes atque etiam iuxta stantem Christum apertumque librum manu tenentem, in quo ea scripta


267. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_626 | Paragraph | SubSect | Section]

mortem melius uiuere coeperat digniorque esse, qui, quod orasset, impetraret. Vir iustus igitur et post obitum orat, non pro se, quia beatus est, sed pro aliis, qui nondum beati sunt. Siquidem, quanto quis proximior Deo est, tanto citius, quod orarit, exorat. Hinc nempe Ecclesię mos est illos, quos in sanctorum catalogo redactos colit, ut pro se deprecentur, precari. Ita nunc et Alexius ipse, ut oret pro nobis, inuocatur, qui prius a nemine


268. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_627 | Paragraph | SubSect | Section]

alter febri laborans, alter dentium dolore uexatus tactu corporis eius curati sunt. Siquis igitur uisionum reuelationibus parum credit, experimento credat operis. Palam est beatas esse animas eorum, quorum mortua corpora tanto adiumento uiuis sunt. Sergius et Bachus martyres, carceris angustia constricti, beatę uitę spe gaudebant. Et cum prior Bachus per tormenta consumptus animam exalasset, Sergius relictum se querens ualde animo


269. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_631 | Paragraph | SubSect | Section]

et litteris in marmore incisis beatitudinis eius testimonia relinquunt: mentem sanctam, spontaneam, honorem Deo et patrię liberationem. Quis dubitat, quin ab iis ad Sponsi usque thalamum perennesque nuptias euecta sit, quorum tanto obsequio in morte meruit honorari? At cur apostolorum consortio non dignam dixerimus, ad quam sanandam Petrus de cęlo ad terras descendere iussus sit? Agnes uirgo post martyrium parentibus ad sepulturam suam


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.