Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tanto

Your search found 1389 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 336-345:


336. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Iacebat ille humi prouolutus et pelle tectus aliena, sed caudam sub ea condere non ualens, quis esset, apparuit. Mox pastoris fuste percussus, dimissa pelle quam induerat, ululando effugit nec postea est ausus misellas lacessere oues uerbera metuens pastoris. Quem tanto plus timebat, quanto fortiorem in uulnere sibi inflicto expertus fuerat. Lupus hereticus est, qui se ouem mentitur, dum nobiscum sentire simulat. Caudam autem caelare non potest, quia sermonis eius finis, cum semper falsum concludat, quantum


337. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

opus est, ut uincamus. DE POENITENTIA ET OBSTINATIONE Parabola XXI Cuidam patrifamilias duo liberi erant, quibus ille ingentia quidem contulerat beneficia, sed multo maiora adhuc se collaturum spoponderat, tanto eos amore complexus, quantus in nullo fortasse alio patre erga optimos filios queat reperiri. At ipsi omnium ingratissimi nec paternorum erga se beneficiorum nec suae prorsus humanitatis memores, pro bono malum, pro charitate odium inferre coepere, monita eius non audire,


338. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE ELEMOSINARVM FRVCTV Parabola XXVI Rex iustissimus usuras lege interdixit, et tamen foeneratores diligebat, qui uidelicet sibi, non aliis foenerarent. Multi itaque offerebant illi decem et recipiebant centum, quantoque plus impendebant, tanto plus multiplicato foenore lucrabantur. Sed nemo a rege usuras exigere poterat, qui non ante aliquid tribueret. Haec parabola elemosinae fructum commendat. Qui enim miseretur pauperis (ut ait Scriptura), Domino foenerat. Date, inquit, et dabitur uobis, mensuram


339. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

satis uterque artis periti, sed ingenio diuersi. Alter enim opus suum ardenter accelerabat, alter moderate admodum exercebatur. Ille ergo festinus, cum multum una alteraque die operis confecisset, lapsus demum resedit factusque est remissior, et laborem pertesus telam, cui texendae tanto studio incubuerat, imperfectam dimissit. Hic autem, qui in eiusmodi negocio minus strenuus uidebatur, quia tamen coepto operi manum nunquam subtraxerat, eo peracto boni prudentisque textoris laudem reportauit. Haec parabola admonet saepe contingere, ut religiosae uitae


340. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Illi autem pusilli et pomilionibus pares, cum ad certamen progrederentur, facile uitatis ictibus acriter instabant. Itaque proxime subeundo per subterraneos cuniculos urbem irrumpentes, ciuibus partim caesis, partim in uincula coniectis, rerum potiti sunt, tanto celsiorem adepti gloriam, quanto statura minores erant. Haec parabola superbiam premit, humilitatem extollit. Ciuitas Gygantum potentia demonum est. Sub ea superbi sedent, humiles pugnant. Diaboli iaculis homines arrogantia elati feriuntur, dum uitiorum offendicula non


341. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iuuare. Laedant illi, quantum uolunt, exteriora nostra, animae thesauro, qui intra nos est, nocere non possunt, nisi ipsi assenserimus. Assentiemus autem, si per impatientiam peccabimus. Nostra quippe delicta nobis detrimento sunt, non aliena. Quod si ne lacessiti quidem irascamur, apparebit tanto nos fideliores fuisse thesauri huius custodes, quanto grauiora pertulerimus. Ita denique depositum suum exigenti domino restituemus illibatum, si omnia extrema pati maluerimus quam peccare, si non illos timuerimus, qui corpus tantum occidunt, sed eum potius, qui simul corpus et animam potest


342. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ac parabant. Dignus enim erat, qui ab omnibus coleretur et obseruaretur ob singularem in omnes liberalitatem atque pietatem. Cum autem nuncium accepisset quosdam de finibus regni sui captiuitatem passos iugum subisse miserrimae seruitutis, in qua illis pereundum erat, nisi ipse succurrisset, in tanto uitae periculo constitutis opem ferre decreuit. Cunque cognouisset nulla prope alia mercede illos ab interitu redimi posse, praeterquam ut ipse eorum subeat uicem, ne hoc quidem recusauit. Semetipsum ultro inimicis obtulit, sua monte seruorum saluti consulturus. Rex itaque interimitur, et


343. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Tantam autem ac tam raram clementiam Deus remunerare uolens, regem, qui occisus fuerat, non multo post et uitae et regno restituit. Cum autem rediuiuus regnaret, ex iis, quos redimeret, alii fideliter ei seruierunt nec laboribus nec uitae parcentes, ut pro tanto beneficio, quam possent, gratiam referrent. Alii uero nihil quicquam pensi habentes eius imperium spreuere, non modo quod ipse iuberet agere contemnendo, uerum etiam econtrario illud agendo quod uetaret. Postquam autem rex illos, qui non ita erga se ingrati extiterant, in ciuitate receptos


344. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Saluator dicens: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi! O, prouocet saltem ad bene agendum tam immensae tamque inaestimabilis beatitudinis certa promissio, quos a uitiis terribilium suppliciorum minae non cohercent! Quamque magis uerendum est, ne tanto priuentur bono quam ne pro scelere puniantur! Maiori enim dolore, ut equidem reor, afficiet ipsos amissae caelestis felicitatis recordatio quam illata infernalis ignis poena. Vtroque autem torquebitur, qui praesentis uitae uoluptatibus diffluere quam Deo seruire maluerit.


345. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et tantum bonum acquirat, non denique omnia praesentia contemnat, dum contemplatur futura? Quod si ad parabolam respicimus, lex illa, quae malis necem, bonis honorem proposuit, sententia diuini iudicii est. Deus morte aeterna peccatores punit, iustos autem uitae immortalis felicitate remunerat. In tanto ergo uitae necisque periculo constricti, ita metuamus, ut non desperemus, ita speremus, ut nunquam sine metu simus, dicente Propheta: Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore!


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.