Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tanto

Your search found 1389 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 348-417:


348. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

puerum, iam non meminit pręssurę propter gaudium, quia natus est homo in mundum . Tristitia quidem afficitur, dum persecutiones tolerat | siue corporis | siue animi. Sed cum ab imis ad superna se transfert, tanto perfunditur gaudio, ut pręcedentis angustię prorsus obliuiscatur. Quia natus est homo in mundum . hoc est, quia filii Ecclesię iam immortalitatis natiuitate lętantur, translati de mundo isto corruptibili ad mundum incorruptionis | et de


349. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et facta est ruina domus eius magna . Audire enim et nolle facere deficere est. Deficiens autem | et se sibi non restituens | quotidie deterior fit patet-que omnibus diaboli insidiis nulla circumspectę mentis uirtute munitus: tanto-que facilius supplantatur, quanto se putat magis tutum. Nam sicut arborem uentorum pulsatam procellis ruere necesse est, cuius radix uitiosa fuerit, ita illum labi quoties uoluptatum illecebris prouocabitur necesse erit.


350. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sibi ęqualem sibi-que consubstantialem. Quod sanctę Trinitatis mysterium in una deitate, nisi fides teneat, lingua non explicat. Ob hoc quidam, quia comprehendere nequeunt, retro cedunt, cum potius persuadere sibi deberent | tanto ea magis Deo tribuenda esse, quanto minus a nobis, qui homines non dii sumus, possint intelligi. Alioquin fateri oporteret, quod nemo unquam ausus est dicere, aut Deum non esse homine maiorem | aut hominem Deo esse ęqualem, si ad


351. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mulier quę duodecim annos profluuio sanguinis laborauerat, cum Christi fimbriam tetigisset, sana discessit. Luc13 Altera duodeuiginti annos morbi ui inclinata, Domino manum ei imponente curatur | et cęlum aspicere incipit, quę tanto tempore pecudum more terram tantum spectauerat. Io5 Plus dicam: octo et triginta annorum languorem sustinuit ille quem ad probaticam piscinam sanum surgere iussit Dominus. ita ut qui tam diu fracto debilitato-que corpore immobilis in


352. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quo Deo gratificari possimus laborem, nulli cedentes aduersantium persecutioni. Nam dum tyrannus minatur necem, Christus aperit paradisum, dum homo impius tormentis cruciat, clemens Deus refrigerii sempiterni sedem constanter tolerantibus parat | pręmii-que magnitudine tanto ampliat magis, quanto grauius pro amore suo affligimur. si tamen uindictam in eos qui affligunt, non appetimus, sed econtrario bene illis facimus bene-que optamus, a quibus male accipimur. dicente Domino:


353. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sequitur gloria, Mar7 apud eundem euangelistam habemus, quod Saluator noster | his qui surdum et mutum hominem ad se adduxerant | et sicut rogarunt sanum receperant, pręceperit ne cui dicerent | sed quanto magis pręcipiebat ut tacerent, tanto plus prędicabant | et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire | et mutos loqui. pręcipiebat sane ut tacerent, sed tamen prędicantes non increpuit. Quo etiam nos opera nostra | et ad laudem nostram latere uelimus |


354. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vadit inquit et uendit uniuersa quę habet, et emit agrum illum . Renunciat enim omnibus carnis uoluptatibus qui perfectus est, ut uoluptate spiritus, quę in Deo habetur, frui possit. Quanto tamen perfectior fuerit, tanto minus latere poterit. Non potest abscondi ciuitas in monte posita | neque lucerna super candelabrum lucens. Quanuis in solitudine et in montibus ferarum petat cubilia ab humano cultu semotus, Deo tamen uolente proditur, ut alii suo exemplo ad calcandam mundi gloriam


355. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in coenis | et primas cathedras in synagogis | et uocari ab hominibus rabbi . Igitur qui gloriam hominum appetit, non Christum, sed Christi aduersarios scribas et phariseos imitatur. quanto-que magis humano ore laudari concupiscit, tanto grauius judicio condemnatur diuino. Multos quidem uanę glorię cupiditas a Christi religione dissidere | et contra ueritatem stare compellit. Dum enim cęteris ingenio et eruditione pręstare uideri uolunt,


356. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non uenit, sed transit a morte in uitam. Quod si in Adam morimur et in Christo reuiuiscimus, si de morte nobis transitus est ad uitam, non est cur mortalitatem exui timeamus mox immortalitate induendi. tanto-que minus cum etiam corpus nostrum rursum assumpturi simus, non quale deponimus | tetrum tardum graue ignobile terrenum fragile mortale, sed lucidum agile leue gloriosum, omni pristina fece carens, nullis casibus obnoxium, beatitudinis


357. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quas ob res unam tantum habemus, (ut equidem reor) uitę diuturnioris concupiscendę causam. ut uidelicet quo plus uixerimus, uberiores poenitudinis nostrę fructus colligere possimus | tanto-que maius promereri apud Deum pręmium, quanto prolixioris temporis laborem eidem seruiendo sustinuerimus. dum et aliis prodesse optamus | et pro nobismetipsis cupimus facere satis. Alioquin longam uitam desyderare, non Dei sed seculi


358. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tamen magnitudine atque gloria illis pręstabunt. dicente Apostolo: Cor1-15 Stella enim a stella differt in claritate. sic et resurrectio mortuorum . Quanto quis plenius in se Christi similitudinem expresserit eum hic imitando, tanto illi proximior est futurus in cęlesti regno. Hoc certe ipso pollicetur dicens: Io12 Siquis mihi ministrat, me sequatur, et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Siquis mihi ministrauerit, honorificabit eum Pater meus .


359. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hac certe dulcedine affecti erant apostoli, cum inter flagella gauderent, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et cum sęuissimi tyranni tormenta proponerent, necem minarentur, ne Iesum euangelizarent, tacere omnino non poterant. tanto illis nomen Domini sui iocundius fuit | quam uitę pręsentis usus | aut doloris per supplicia infligendi euasio. Tales itaque esse debent qui uolunt montem excelsum conscendere cum Petro | et operarii fieri uineę Domini | et


360. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed spiritus, translato-que sacerdotio ad tribum Iuda, id est ad Christum, quicunque Christianus est, nisi uxori alligatus fuerit, potest eligi in sacerdotem. Omnes tamen qui Christo in sacerdotio succedunt, castos esse decet, sicut et ipse castus fuit. ut noui sacerdotii tanto purior successio sit quam ueteris, quanto et sacerdos noster Christus omnibus qui ante illum hoc munere usi sunt, noscitur esse pręstantior. Neque enim arietum ut olim aut uitulorum sanguine nunc sacrificatur,


361. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est, qui sic in ecclesia sacris prędicationibus interesse nititur, ut pręcepta uitę absque operatione non elabi sinat? alius nullo amoris affectu illa suscipit, alius tametsi donec audit aliquantulum compungitur, mox tamen inde discedens ad consuetas nequitię sordes reuertitur, tanto nequitior factus, quanto inexcusabilior. Talibus dicit Dominus: Io8 Qui ex Deo est uerba Dei audit. propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. Non ergo omnes qui in


362. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corporeos, ille incorporeos angelos fecit, utrosque ad fruendam cęlestis regni beatitudinem benignissime constituens. Ex his tamen non parua pars per arbitrii libertatem suo aduersata est creatori. Inter quos angeli cum peccassent, a tanto bono diuina largitate sibi collato excidere. Itaque protinus de cęlo pręcipitati | et intima corruentes irreuocabili damnatione puniti sunt. Homini autem quamdiu in corpore uiueret, quia ignoratione magis quam


363. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

supra se. Veruntamen prę omnibus, quę piis animis recolenda et contemplanda sunt, expediens erit | redemptionis nostrę ruminare mysteria | et eadem quam sępissime ad memoriam reuocare. Quanto enim maius beneficium fuerit, tanto illud rememorando magis erga benefactorem amore accendimur . Primorum parentum pręuaricatio de paradisi deliciis omnem ipsorum expulerat posteritatem | eadem-que damnationis lege simul omnes premebamur.


364. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non poterunt. Quis autem dicere queat, quanta sit infelicitas illius desperare conspectum, in quo uno uidendo omnis nostra beatitudo consistat? Quamobrem totis uiribus est cauendum, ne cum tanto animę nostrę dispendio illicitę cogitationis laqueis irretiamur | et dominus, cui nihil est absconditum, sicut olim Iudeis, ita etiam nobis exprobret dicens:


365. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de uigilia disseremus. De vigilia. Caput VI Vitę mortalium tempus quam breuissimum est. ipsi senes parum se uixisse conquęruntur. Sed cum uita uigilia est, nonne etiam tanto minus uiuit aliquis, quanto plus quieti ac somno indulget? Nolo tamen ut extendendę in longius spacium uitę gratia | uigiliarum obseruatio te delectet, sed ea duntaxat de causa ut a uitiis facilius abstineas | et uirtutibus


366. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iusti uigilia sit. Nam ubi diurna opera pie religiose-que peregit | et ante somnum quę Deo grata sunt cogitauit, etiam post somnum quę cogitauerat perficere maturat. Ideo-que citius expergiscitur et exurgit, ut quanto minus dormierit, tanto plus apud Deum meriti bene operando sibi comparet. Igitur non plures horas dormitioni impartit quam naturę necessitas postulat. ut totum quod superest, semper in Dei laudem | aut orando | aut aliquid aliud agendo expendat. Siquod momentum


367. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

serpentis more cum noua commutare. Sed nisi de Iudea transieris ad Galileam, Domini resurgentis gloriam uidere non poteris. Tametsi hoc tibi difficillimum sit, incipe tamen, tenta, experire | quanto magis tardas, tanto rem factu difficiliorem reddes. Neque enim ad hanc difficultatem, quam causaris, nisi per moras dilationes-que conuersionis descendisti. quo longius abieris, durius erit reuerti. oneri quotidie addendo, nisi rursum de illo demere incipias, grauitate crescente opprimeris.


368. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quibus (ut Hieronymus ait) coctum aliquid accepisse luxuria uidebatur. qui etiam languentes aquam frigidam, sicut de fonte hausta erat, bibebant | ac tam procul a uino quam ab urbibus aberant. nunc tanto magis Deo fruuntur, quanto continentius uixerunt. Rursum pensitare proderit, quantum deliquerant illi | qualiter-que a Deo mulctati sint, qui ob gulę incontinentiam in Moysen murmurauerunt. Profecti ab Aegypto ibant cum illo


369. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quę repulsa non recessit, despecta sustinuit | et dum suppliciter orando perseuerat, facta est uoti sui compos, dicente Domino: Fiat tibi sicut uis! Testis est Barthimeus cęcus, cuius perseuerans clamor oculos ei quos non habebat impetrauit. Increpabatur ut taceret | tanto ille magis clamabat: Fili Dauid miserere mei. ab hac precatione non cessauit, donec uisum recepit. Testes sunt et apostoli, de quibus est scriptum: Omnes erant perseuerantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. Denique,


370. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in pręuaricatione qua pręuaricatus est, et in peccato suo quo peccauit, in ipsis morietur. Hac sane de causa et Petrus apostolus de eisdem hominibus loquens: Melius inquit erat illis non cognoscere uiam iustitię | quam post agnitionem retrorsum conuerti Cum igitur in tanto te periculo constitutum perspicue intelligas, dum licet, dum uita suppetit, dum poenitendi tempus superest, errorem tuum corrigere festina | et eo unde recessisti te quamprimum refer | opus-que illud, quod stulte admodum demolitus es, instaurare stude | neque te ultra in aperta


371. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mysteria Scripturarum intelliges, latentes sub litterę uelamine sensus tibi aperientur, et cubiculum Sponsi ingressus pulchritudine eius capieris, amore exardesces, quanto-que illi propius accesseris passibus pii affectus fidelis-que considerationis, tanto magis ipso intelligentię lumine illustraberis. ita ut alios quoque docere ualeas | et errantes ad recti uiam reuocare | et contradicentes refellere | et Ecclesiam Dei ędificare. ex quo grande tibi meritum gloriam-que comparabis. iuxta illud:


372. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non est satis eam didicisse | nisi quę pręcipiuntur fecerimus, beati esse non possumus. Neque enim uiam qua ad cęlum itur, nosse, sed cum noueris, per eam ingredi sapientis est. Quin immo, tanto nequius peccat, quanto quis inter bonum malum-que discernere plenius didicit. Sit igitur in te sanctarum scientia Scripturarum, sed ita ut non desint, quas illa commendat uirtutes | et absint uitia quę detestatur. Hoc si


373. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eruditionis talentum in terra defodiant, sed illic dispensent, unde cum usuris exigi possit | et Domino cui negociantur, plurimum lucri accedat. Laxent igitur retia sua in capturam: alios doceant quod ipsi didicerunt, et non sibi solum, sed aliis etiam prodesse studeant | tanto-que accepto beneficio se dignos pręstent. Vt quid enim bonum sapientię tu qui Dei benignitate sapientiam adeptus es, si cum proximis non communicas? si nihil inde tibi deperit, si communicatum etiam augetur et excrescit? Quis est


374. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| prius naturam eius mores-que cognoscere. Demones igitur spiritus sunt | nocendi cupidi, iusti expertes, fastu elati, astu callidi, inter cęlum terram-que habitantes, donec postremo ad inferna detrudantur. ut tanto eant inferius, quanto altius efferre sese conati sunt. Qui ut ei cuius iudicio ad hęc ima deiecti sunt aduersentur, homini inuident | atque illos maxime infestant, quibus beatitudinem, quam ipsi amiserunt, promissam cognoscunt.


375. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Potestas autem illius tanta est, quantam Deus permiserit, qui eorum opera utitur | tam in prauos puniendos | quam in bonos probandos. ut hi cum aduersarii tentamenta uicerint, plus pręmii mereantur, et illi uicti si ad poenitudinem non redierint, tanto iustius crucientur, quanto diutius expectati sunt ut redirent. Pręterea si demonis potentiam ex testimonio Scripturarum pensare uolumus, profecto homini intolerandam insuperabilem-que esse inueniemus.


376. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

enim antehac patientiam eius laudauit, quam postea omnes admirati sunt? Hęc est igitur causa quare nobis Dominus dederit aduersarium, quare ab eo nos tentari uoluerit. ut uidelicet cum uicerimus, milites suos imperator benignissimus tanto magis remuneret quanto magis prompte ac strenue certauerimus. ad pugnam quippe non ad quietem in hoc terrę theatro missi sumus, ut neque fortes nisi pręcedentibus meritis mercedem accipiant | neque ignaui mulctam, nisi cum ab hoste uicti apparuerint. Non est ociosa Dei militia.


377. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quia Deus meus es tu. Quod si sanctus Propheta sic orabat, quomodo peccator poterit resistere, nisi et ipse instanter orauerit? Igitur quanto uiolentiorem motum intra se senseris, tanto ardentius auxilium inuoca. Iosaphat ab inimicis circumdatus clamauit ad Dominum, et illis protinus auersis liberatus est. Ita et tu si toto cordis affectu precatus fueris, inimici aduersum te machinamenta statim dissoluentur | te-que omni molestia liberum ac


378. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inueniemus Creatorem. et cum inuenerimus, ei nos reuerenter submittamus, ut quod altitudo meditandi contulerit, humilitas deiiciendi sese conseruet. et mens iam sanata gaudeat se iam obstantis turbę impedimenta non sentire. Quanto minus mortalia curabimus, tanto etiam minus cogitationum secularium stimulis inquietabimur. Quisquis autem ab his crebro ac frequenter solicitatur, reor quod nondum ut debet, seculo renunciauerit, sed aratrum tenens adhuc post tergum respiciat. si non


379. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sit | atque unus pater Deus, omnium una generis conditio, una humanitatis natura, una regenerationis gratia. cum denique nullum sit hominum apud Deum discrimen | pręterquam uitę ac morum. Quanto autem se quisque magis humiliauerit, tanto magis merebitur exaltari. Obedientia Ab eodem obedientię quoque petamus exempla. a parentibus quęsitus respondit: Quid est quod me quęrebatis? nesciebatis quia in his quę Patris mei sunt, oportet


380. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam modo patitur, quis tunc antistitum eius diues erat? quis arma tractabat? quis uim uiribus repellebat? Cędebantur quidem Christiani, sed Christi religio perire non poterat. Quin immo quanto magis infideles tyranni sęuiebant, tanto mirabilius credentium numerus augebatur. Creuit ergo Christi Ecclesia non diuitiis, non potentia hominum defensa, sed sola ui diuina protecta | et nunc seruari non poterit, nisi opulenti fuerint


381. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et intemperanter concupiscit, et ne inopia quidem oppressus humiliatur. Nec de illo qui pauper sub humilitatis palio hypocrisim nutrit, ut quasi sanctus laudetur ab hominibus. Hic enim quanto pluris uulgi opinione ęstimabitur, tanto uilior coram Deo contemptibilior-que apparebit. Simulata sanctitas aurum adulterinum est, exterius quidem preciosum apparens, intus uilissimum existens | cum frangitur tunc manifestum fit quale fuerit, et inter rudia


382. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eius in spem uitę melioris errigere | nec pati, ut te tacente et mortis uitante periculum ille separetur a Christo | iungatur-que diabolo | et in ęternum pereat. Mori tibi multo magis expedit, ne frater tuus in Tartarum corruat | quam uiuere | et ei in tanto animę periculo fluctuanti non succurrisse. Quod nisi ita affectus erga proximum tuum fueris, pręceptum (ut ego reor) non implesti charitatis. Quomodo enim alterum diligis sicut teipsum, si tibi parcis | et illum perire permittis? cum pręsertim patiendo pro Domino et te et


383. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tegendo ac dissimulando | uestem-que malignę duplicitatis induendo. cum Lex et hoc prohibeat dicens: Veste quę ex duobus texta est non indueris. Quanto autem magis Deo inobedientes fuisse conuincentur, tanto acerbiora inferni supplicia subire cogentur. hi sunt enim quibus Propheta in psalmo per Spiritum Sanctum stimulatus imprecatur dicens: ps. XI Labia dolosa in corde et corde locuti sunt |


384. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ex eo ipsi accedit cum pręstatur, sed nobis duntaxat prodest, qui pro modico bono quod pręstamus, bonum illud quod omnem superat taxationem, ab ipso recipimus. Quanto igitur benignior atque indulgentior Dominus, tanto nos ei promptius perfectius-que seruiamus. Quanquam penitus perfecti esse non possumus, donec corporis huius onere premimur. Vnde dictum est: Sap. IX Corpus quod corrumpitur, aggrauat


385. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nihil enim inquinatum illuc intrabit. Sed nunc de illis duntaxat nobis erit sermo, quę mortifera sunt | quę-que uitari et debent quidem et possunt. aut si commissa fuerint, poenitentię doloribus extenuari purgari-que. alioquin ad ęternum interitum compellent non poenitentem, tanto acrius puniendum, quanto delinquendo ab equitate recessit longius. Etenim ex his quoque quę perniciosa sunt, aliud alio execrabilius iudicatur | ac proinde maiore dignum supplicio poena-que acerbiore mulctandum. Quodcunque autem peccatum leuiorum modum excesserit, mortiferum


386. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non quia poenitentibus aliquid non remittatur, sed quod sic peccanti ad poenitentiam conuertendi se facultas denegatur, ueluti indigno Dei gratia qui sciens ac prudens Deo ausus sit aduersari | et iam cognitam sibi ueritatem linguę petulantia polluere | tanto-que se sacrilegio sponte astringi. Illos quoque in inferno magis plectendos credimus, qui credentes | euangelicis-que instructi doctrinis delinquunt | quam qui mandatorum Dei ignari peccant. quod testatur Saluator dicens: Seruus qui


387. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erant? Quis enim nescit | eum magis teneri | qui iam accepit beneficium | quam qui promissum adhuc expectant? Illud autem quod ab Israhelitis multo tempore fuit speratum, nobis in aduentu Christi est persolutum. Tanto igitur plus ingratitudinis committimus mandatis Domini non obtemperando, quanto plus accepimus gratię. Ex his quę dicta sunt, liquido apparet | inter peccata, quę ad mortem committi dicuntur, aliud alio


388. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qualis utrorumque futurus sit spectabimus. Iustis quippe uiris aduersa quę contingunt, summę perennis-que felicitatis meritum per patientiam comparant . Malorum uero prosperitas nequioris luxurię illis materia est | intemperantię-que dissolutioris. Tanto itaque maius merebuntur supplicium, quanto in pręsentibus uiuendo deliciis uidentur sibi esse feliciores. Male quidem Lazaro pauperi erat, bene diuiti epuloni, sed cito et malum illius in bonum commutatum fuit ęternum | et


389. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

VIII Quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Dilatio igitur poenę peccandi pręstat licentiam. Sed si cogitarent peccatores tanto acriorem fore uindictam, quanto magis uenire cunctatur, peccandi libidinem coercerent | et nequitię finem citius imponerent. Delictorum enim ultor Deus non semper statim punit. peccantis autem poenitentiam ideo diu expectat, ut si aberit correctio, minus excusabilis fiat


390. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cauere iubet ac de muliere loquens: Proverb. V Longe inquit fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius. Cur ita, nisi ne tangendi detur facultas si propius accesseris? quanto magis proximas, tanto maius inis periculum, ne tangendo corruas. Minus tibi noxium ignem fore crede, si manum prunis ardentibus indideris | aut ferrum candens tenueris | quam si lasciuientem adolescentulam digito


391. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nullus uiolentior in animantibus affectus, nullus insuperabilior. Assidue cum illo pugnandum est. et si sępius uiceris, periculum est ne postremo uincaris. Quanto autem difficilior uictoria, tanto et uictorię remuneratio maior ac pręstantior. Nunc ergo non incongrue referenda incidunt, primo castitatis pudicicię-que bona, deinde contrarię libidinis mala, ut his deterriti, illis allecti pertinacius in proposito persistamus


392. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nolite amari esse ad illas. Diligere quidem iubemur et proximos sicut nosipsos. Qui tamen proximum diligit, alterum diligit. qui uero uxorem diligit, seipsum diligit, cum uir et uxor una caro sint. Tanto igitur intentius diligatur uxor | quanto magis proxima est. Quid autem proximius | quam duo in carne una? Dilectionis pręterea ordo exigit, ut primo loco nobisipsis optemus bona, secundo proximis.


393. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sunt curę habens, et deglutis camellum, in uentrem negligentię demergens ea quę maximi momenti esse deberent. Mercenarius non pastor es | Vides lupum uenientem, et fugis. Perit ille adulterio, ille usuris, alius furto, alius odio, alius alio flagitio | et in tanto animarum periculo taces, obmutescis, hiscere non audes | et illos duntaxat perituros prędicas, qui decimas non soluerint, qui debitas ecclesię tuę pensiones in tempore non attulerint | et eidem legata interuerterint. perinde ac si non sit aliud peccati genus quod perdat


394. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| uel pro peregrinationis uoto perficiendo | uel pro aliquo alio pietatis opere exequendo | ęra efflagitant, quasi non furti uel rapinę sit genus | mendacio aliquid ellicere | et in alium, quam in quem datum est usum conuertere. Hi tanto grauius puniendi erunt, quanto fallacius egerint. dicente Domino: Marc. 12 Qui deuorant domos uiduarum sub obtentu prolixę orationis, hi accipient prolixius iudicium.


395. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

6 Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis | et mensura minor irę plena. nunquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa? Denique minatur facturum se, ut congregatę tanto flagitio opes fiant hostibus in predam | et ipsi opum domini in captiuitatem. Horum etiam in Amos propheta dolos ac malignitatem detegit dicens: 8


396. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui iustus erat, peccauerit, quomodo poterunt iniqui ea carere, qui certe magis opibus quam uirtute esse clari cupiunt? Sed quantum uolunt glorientur, cum interierint, non sument omnia | neque descendet cum eis gloria eorum | nudos et fortunę et animi bonis gehenna excipiet, tanto miseriores futuros, quanto sibi uidentur feliciores. Recte itaque admonentur a Domino per Hieremiam dicente: 9 Non glorietur sapiens in sapientia | et


397. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sibi uidetur a diuitiis quam a corpore discedere. Inde scriptum est: Eccl. 41 O mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis. Torquetur cogitans cui illas relinquat? quis illis post se fruetur? quas ipse tanto labore quęsiuit, tanta solicitudine auxit, tanta parsimonia ne minuerentur sustentauit. Tum si forte in mentem uenerint usurę, fraudes, rapinę, quibus in acquirendo usus est, magis nequitię suę conscientia cruciabitur | de salute desperans |


398. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Eidem leges pręcepta-que dedit, per quę ueram ęternam-que beatitudinem consequi posset | de terra translatus in cęlum, de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem. ICXC Atque etiam ut post pręuaricationem, per quam a tanto exciderat bono, pristinę gratię statum eidem repararet, filium suum unigenitum misit, qui humanę mortalitatis carne assumpta pro homine se Deo Patri in sacrificium obtulit | omnes-que per primorum parentum culpam sub maledicto uenundatos suo ipse sanguine redemit, etiam in


399. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipsi melius quam nobis nota est inopia nostra, nihil aliud exigit, nisi ut in eum credamus, ei seruiamus, eius mandatis legibus-que pareamus. Hoc si pręstabimus, neque benefecisse nobis illum poenitebit | neque ea quę pollicitus est pigebit exhibere. ac tanto quidem libentius hoc faciet, quanto nos magis in impartienda proximis nostris humanitate exerceri uiderit. Is enim proxime ad similitudinem eius accedit, cui potissima cura est operum charitatis.


400. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

obliuisci debet qui dedit, semper autem memoriter tenere qui accepit. Mar. 7 Ideo Saluator noster cum surdum et mutum curasset, eis a quibus oblatus fuerat, ne cui dicerent pręcepit, sed illi tanto magis prędicabant. Hinc igitur discas | et uitare iactantiam si beneficium dederis, et ingrati silentium si acceperis. Illud quod tua causa pręstas, non est beneficium, sed seipsum amantis consilium. Non enim pręstares,


401. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem res est quę pręcipue faciat ingratos? alios certe superbia, alios auaritia. Illi dignos se beneficio existimant, et dedisse putant cum acceperint. hi uero accepisse se dissimulant, ne reddant. et quanto cupidius acceperunt, tanto in reddendo lentiores existunt | nihil-que se fecisse lucri arbitrantur si paria reddiderint. quasi uero gratum esse non uirtus sit sed uitium. Quod enim turpe est id utile putant, et quod honestum est, hoc sibi


402. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in Dauidem ingratitudo de summis diuitiis ad summam ipsum redegisset paupertatem, nisi uxor eius Abigail multis oblatis muneribus pro illo satisfecisset. Scias igitur Deo atque hominibus pariter inuisum eum qui ingratus est. tanto-que magis si pro bono malum reddit. Tunc enim non solum ingratus est, sed etiam iniurius. LIBER SEXTUS. CHARITATIS.


403. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et tota nocte perpetuo non tacebunt . Sed etiam ipsi prophetę fuit olim a Domino iussum dicente: 58 Clama ne cesses | Quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum. Tanto enim diligentius instandum est doctrinę salutari, in quanto peccantibus maius imminet periculum salutis. Nec semel aut iterum admonendi tibi erunt, sed


404. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

panis | et abundantia | et ocium ipsius. Quod si non abundas, sed inopia premeris, et tamen ocio indulges | non es a periculo perditionis liber. quando quidem non solum abundantia et saturitas euertit Sodomam, sed etiam ocium. immo tanto nequius ociatur pauper quam diues, quanto minus habet causam ociandi. Diues nempe cum ociosus fuerit, uoluptatibus luxurię-que operam dabit. Pauperi autem necesse erit | furto ac rapinis quęrere unde uiuat, et in alios


405. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

damnationis iustę securi succidendus? Ne igitur sibi placeas ociose, quod nihil boni agens adhuc non plecteris. Dilatio poenę est istud, non uitii impunitas. Quanto diutius ociatus fueris, si te saltem in fine non correxeris, tanto acrius punieris. In salicibus infructuosis, in medio Babylonis | quę est mentis in deliciis perditę confusio | suspendisti organa sensuum tuorum, turpi uoluptati deditus | et ad flagitia in dies magis declinans.


406. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 137 Excelsus inquit Dominus humilia respicit, alta autem a longe cognoscit. Longe est enim ab eo qui inflatur, qui fastum fouet | se-que super alios errigit | et quanto magis insolescit, tanto longius a Deo recedit, ad quem non est nobis accessus nisi per humilitatem. iuxta illud: ps. 46 Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. Quod et


407. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Placebo inquit Domino in regione uiuorum. ps. 115 Credidi propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. Quanto maiora sperat, tanto magis humiliatur. Non enim euehit mortales ad cęlum superbia sed humilitas. Iob Iob patientissimus cum fortunę simul et corporis bona amisisset, ad extremam redactus miseriam | humilitatis uirtutem non amisit.


408. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

possunt medicamenta , isti potuerunt. Si magna gratia hęc, haud dubium, quin etiam magna quę gratiam secuta est merces fuerit. Quanto igitur humiliores Deo seruiendo erimus, tanto gloriam celsiorem consequemur. Maria mater dei. (!) Ceterum cum multos hoc loco breuitatis causa pręterierim, quorum exemplis uti magnifice poteram, Mariam


409. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

pro ornatu erit ignominia. Nihil enim secum feret superbus, cum hinc decesserit | omni pomparum suarum ornatu fastu-que decaluabitur | nudus ad inferos descendet, ingloriosus , contemptibilis, despectus, tanto aliis magis infimus, quanto sibi uidebatur sublimior. Hoc etiam per Sophoniam minatur Dominus dicens: 1. Visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen, hoc est, siue


410. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et conterendus est in die Iudicii. dicente Michea propheta: 4. Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum uestrorum in die quam ego facio dicit Dominus exercituum; ut uidelicet tanto despicabilior appareat malignus hic spiritus, quanto arrogantius contra Deum creatorem suum et dominum insurexit. Dixit enim, ut in Esaia est scriptum: 14. Ascendam super


411. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

superbis Dominus, ubi ait: Mat. 11 Et tu Capharnaum nunquid usque in cęlum exaltaberis? usque in infernum descendes; ut uidelicet poena delicto respondeat | et, quanto quis altius errigitur, tanto inferius labatur et corruat. Hinc est ille angeli in Apocalypsi clamor: 18 Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum!


412. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quę est igitur pax ista, quę obedientibus promittitur, si Christi discipulis non pax sed odia hominum offeruntur? De interiori ergo pace intelligendum est, quoniam obedientes mandatis non perturbantur animo, sed semper in spe futuri boni conquiescunt. ac tanto magis iustitię operibus proficiunt, quanto minus pręsentibus bonis deliniuntur. Longęuitas etiam promissa est dicto audientibus. quam quidem beatioris uitę ęternitatem interpretari possumus. Nulla enim felicitas est | in hac


413. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Patienter ille quidem talia pertulit pro Christi nomine, nunc cum Christo bonis fruitur sempiternis. Quid ergo tam graue, tam triste atque acerbum esse potest, quod non sit libenter subeundum proposito tanto pręmio? Si persecutione inquietaris, audi Dominum dicentem: matth. 5. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam . Si uerbis petulantibus lacesseris: Beati estis inquit


414. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aduersarii concedere | nisi plane se uictum confiteri? De iis igitur qui totum fere terrarum orbem suo subdiderant imperio ipsi Christi milites triumpharunt, non armis pugnantes sed patientia, non uiribus sed fide. tanto ista fidelis patientię uirtus omni ui humana potentior extitit atque ualidior. O pręstantissimam pro Christo patientium uirtutem. Inuictos uicerunt. totius orbis dominatoribus imperare coeperunt, dum pro Christi nomine nihil non sustinendum iudicant, dum illis quoque a quibus


415. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 709 | Paragraph | SubSect | Section]

respondit flentes et affligentes cor meum? ego autem non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. Non est ergo suorum lachrimis motus, non mortis periculo deterritus, ut a proposito desisteret | tanto amore flagrabat Christum omnibus quibus poterat euangelizandi, decernens non ante a prędicatione eius cessare, quam in corpore uiuere cessasset: neque solum Paulus, qui plus omnibus laborauit, certum ac deliberatum id habuit, sed plane omnes illi, qui supplicia necem-que pati


416. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

contraria est, Deo etiam qui charitas est aduersatur et repugnat, animum a cęlestium contemplatione auertit | et ęterni boni reddit negligentem. Impatientia enim tota de rebus terrenis est. a quibus certe quanto secedimus longius, tanto proximiores Deo efficimur. Cui quidem si iungi uolumus, humilitate opus est | et patientia et omni mansuetudine, non supercilio, non indignatione neque ira, quę Deus odit et execratur.


417. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Si tacitus irasceris | et linguam a contumelia coerces, reus es iudicio. quia quod iracundię motus intra te deliquit, hoc rationis iudicium, ne foras erumpat refrenauit. Grauius autem peccas, cum iratus in uerba opprobrii prorumpis | tanto-que magis, quanto furiosius id egeris. Racha Hebreum est | et uanum designat. fatue autem turpius dictum est. Illa ergo impatientię indignatio rea est concilio, ubi adhuc pendet sententia, donec uel progrediaris irascendo ut


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.