Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tanto

Your search found 1389 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 425-452:


425. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 417 | Paragraph | Section]

aperiret, uolens ac libens passus sit? Cęterum, nequis cum Iudeis erret male de Messię aduentu sentiens, monstrabimus, quicquid olim in Lege de ipso prędictum erat, in Christo crucifixo fuisse impletum. Postremo loco de eius resurrectione et ascensione tractabimus, ut tanto promptius labores tolleremus, quanto maius pręmium in Christo nobis promitti intellexerimus. Totum igitur opus in libros tris erit diuisum et iuxta materiam singulorum primus dicetur euangelicus, secundus propheticus, tertius gloriosus.


426. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

delictorum semper gerentes in pectore, suorum in tergo, nunquam de quoque recte iudicando; quanto minus de isto, in quo dolus non erat, in cuius ore non est inuentum mendacium. Nihil in eo, quod non laude dignum esset, inuenire poterant. Et tamen, quanto laudabilior apparebat, tanto ipsi magis per inuidiam indignabantur modisque omnibus iam ad necem eius conspirabant. Lazarum ille de monumento ad uitam excitauerat. Et cum plurimi, qui spectaculo affuerant, in eum credidissent, pontifices et pharisei — ut Ioannes ait —


427. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

statuet, ęternum erit. Sudans autem Dominus sanguinis guttas nemine uerberante, nonne ostendit, quod uolens passioni sese offerat, quod sponte uerberantibus quoque corpus suum subiiciat, ut susceptis uulneribus pro nobis sanguinem huberius fundat et redemptionis nostrę precium tanto plenius persoluat, quanto nos magis diligit? Vna talis gutta satis erat ad eluendum humani generis peccatum, sed ad testandam sui erga nos amoris magnitudinem, quicquid restabat in corpore, dispersit in cruce. Qualiter autem ab impiis comprehensus fuerit, quoniam


428. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

ingratę matres! Filii uestri relicta terrenę uanitatis syndone ad Ecclesiam confugiunt; uos fugientes persequimini, uos eos, quantum in uobis est, illi seruire uetatis, qui Filio suo unigenito non pepercit, ut uobis parceret, morti eum obtulit, ut uobis uitam donaret. Hancne tanto benefactori uestro rependitis gratiam, ut ab Ecclesię limine arceatis filios uestros, in qua diuino addicti cultui Deum laudent ab omni iniuria securi, ab omni terrenarum rerum solicitudine soluti? Quid, quęso, faceretis, si pro Christi nomine ad martyrium, ad subeunda


429. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi nomen machinati sunt, hoc in uerę resurrectionis efficacius cessit **corr. ex cęssit argumentum et in luculentiorem resurgentis triumphum. Quid nunc de te, Iuda miserrime, dicam? Auaritię stimulis inquietatus Dominum tuum uendidisti et tanto commisso scelere doles, pecuniam acceptam proiicis et simul de uenia desperas. Quare doles? An quia resurrecturum nunc recordaris, antehac oblitus? Sed si uirtutem resurrecturi agnoscis, cur non eadem uirtute etiam tibi crimen remittere eum posse non confidis? Et si posse


430. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

tam mira opera neque uidisse neque audisse, et tamen* nulli unquam sic fuisse infestos atque infensos. Quid hoc fuit, nisi quia pontifices ipsi, scribę et pharisei (ut ante diximus) plus nimio ambitiosi erant? Primas amabant cathedras in foro, primos recubitus in coenis, et tanto dignitatis suę fastu intumuerant, ut pati omnino non possent alium ullum in populo ęque ac seipsos honorari. Quem ergo sibi publica plebis ueneratione uel pręferri uel ęquari uiderunt, licet innocentem, licet incredibilia solo uerbo facientem nossent, de medio tollere


431. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

enim pacis uisio interpretatur. Nolite flere super me, cuius mors uestra est salus, cuius mors mortis repellet autorem, ut, qui hactenus dominatus est, mortuos ab inferis dimittere, uiuos ab erroribus soluere mox cogatur. Si ergo supplicium meum tanto uobis erit emolumento, nolite flere, sed gaudete potius. Et cladem illam flete, quę propter multorum impietatem urbi huic est uentura. Venient enim Romani (ut alibi dixit) et circumdabunt eam uallo. Tanta autem tunc fiet afflictio, ut


432. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

utrique ut Deum adorarunt, ut hominem oculis intuiti sunt. Scio te, fili dulcissime, Deum de Deo ante secula natum, de me assumpta humanitate in tempore genitum, et utrunque in te confitens me Dei et hominis matrem esse agnosco. Veruntamen, quanto hęc mihi gratia maior, tanto et dolor meus acrior atque acerbior. Itaque pręteritorum recordatio beneficiorum pręsentis calamitatis grauitatem non mitigat quidem, sed auget. Veluti cum diuitis alicuius opes uis hostilis diripit, eo plus doloris ei accedit, quo plus habuit facultatum. Heu, quid agam


433. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

acerba et tandiu dolenda, donec exoptatus resurrectionis tuę me consoletur dies. Interim doloris impatiens quęrere compellor: Quare diuinitas tua non aliam inuenit uiam, quę hominum saluti consuleret, qua captiuos de seruitute liberaret? Quid necesse fuit, ut te tot laboribus, tanto ludibrio, tam graui supplicio, tam ignominiosę morti exponeres et me tuosque omnes simul affligeres? At quoniam istud, quod ab initio fuit decretum, mutari non potest, da saltem, ut te moriente moriar, quando te patiente nullo modo possum quiescere. Tertia quidem die te


434. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

autem non modo sanguis, uerum etiam aqua sanguini mixta de uulnere dicitur emanasse. Fluxit autem sanguis, ut sub maledicto uenundatos redimeret*, fluxit aqua, ut iam redemptos ab omni prorsus mentis corporisque inquinamento ablueret et emundaret. Quanuis igitur nobis liceat de tanto in nos collato beneficio plurimum semper gaudere, non tamen deest materia flendi. Quia certe, nisi homo peccasset, Christum talia pati necesse non fuisset. Lugeamus ergo Domini nostri propter peccata nostra assumptas passiones dicamusque ei cum gemitu et


435. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

quod illa uentre gerebat. Hanc ob rem Euangelista: Antequam conuenirent — inquit — inuenta est (in utero)* habens de Spiritu Sancto. Ioseph ergo, quam dudum repudiare cogitabat, protinus accipere non dubitauit atque eam reuelato sibi tanto mysterio non ut sponsam habuit, sed coluit ut dominam. Genuit itaque filium, et Ioseph putabatur pater eius. Propterea quidem, cum Iesus ipse se de cęlo descendisse diceret, musitarunt Iudei — ut Ioannes ait — dicentes: Nonne hic est filius Ioseph, cuius nos


436. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 520 | Paragraph | SubSect | Section]

Nec ante in Iudeam sunt reuersi, quam Herodes morte sublatus Archelao filio regnum reliquisset. Et hęc quidem in Christo euentura Spiritu Sancto afflati prędixerant prophetę, nequis Iesum, Dominum nostrum, uerum Messiam fuisse dubitet, uidens cuncta in eo impleri, quę tanto ante tempore implenda prędicabantur. Indignatio ista Herodis iuxta quorundam expositorum sententiam in quadragesimo septimo psalmo habetur, ubi scriptum est: Ecce reges terrę congregati sunt, conuenerunt in unum. Ipsi uidentes, sic admirati sunt,


437. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 521 | Paragraph | SubSect | Section]

interfici pueros, sed et in mnibus finibus eius; per occisionem Bethlem intelligimus multos etiam de Beniamin fuisse cęsos. Vtcunque sit, pręuidit propheta et prędixit hanc in Christum puerum futuram Herodis persecutionem, ut agnoscamus eum, in quem Herodes tanto exarsit furore, uerum esse Messiam, uerum Christum, et Iudeos quidem intantum errare, ut nec suis prophetis satis credant. Quoniam uero tam immane facinus futurum cognouit Hieremias, ideo puto eum Rachelem, quę iam sepulta fuerat, nominasse, ut ostenderet non solum uiuis,


438. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

enim deesse potest illi, qui Deo seruit, si tam multa suppeditantur mundo seruientibus? Licet autem seculi huius amatores multis abundent, tanta tamen eis desunt, quanta insuper habere concupiscunt. Serui uero Christi habentes alimenta et quibus teguntur, his contenti sunt. Tanto igitur eis minus deficit, quanto expetunt minus, dum diuitias sibi non in terra, sed in cęlo quęrunt. Sed uideamus, si in his quoque, quę de Christi discipulorumque eius paupertate retulimus, in prophetarum reperire possimus uaticiniis, ut, cum cuncta, quę


439. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 552 | Paragraph | SubSect | Section]

et disperdamus eos de gente, et non memoretur Israhel ultra; hoc est Christianus, uidens Deum, obliuione deleatur. Sed nequaquam efficere potuerunt, quod statuerant, et omnis conatus eorum uersus est in contrarium. Quanto enim illi increduli magis cędibus grassabantur, tanto credentium numerus magis crescebat. Vnus occidebatur, et plurimi ad Christum conuersi baptismi gratiam sibi postulabant, non interfectorum sanguine territi, sed ad eadem pro Christo sustinenda supplicia magis animati. Eo demum res peruenit, ut etiam ipsi Cęsares, quibus


440. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 610 | Paragraph | SubSect | Section]

Isthęc autem, de qua locuturi sumus, tota imperatoris est, tota ad ipsum unum referenda est. Porro alii duces, non contenti sola palmę laude, magnam etiam spoliorum uim sibi impartiunt. Hic uero totum uictorię suę commodum atque fructum iis cedit***, qui signa eius sequuntur. Tanto magis igitur regi nostro congratulari debemus, quanto aliis omnibus ipsum et in bellando potiorem et in largiendo cognouimus liberaliorem. Solus quidem uicit, sed omnibus prodesse uoluit, quod *corr. ex qne **corr. ex


441. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

ex lętitiam ***corr. ex cędit uicerit. Denique in omnes diuiditur, omnibus dispensatur, quicquid unius partum est uirtute. Quoid si congiariorum, quę permanere nequeunt, largitionem tanto plausu* suscipere plebs ipsa consueuit, quanto magis nos exultare conuenit donatos munere beatitatis ęternę, quam nobis Dominus noster, mortis diabolique uictor, largitur; Nihil est eius uictoria gloriosius, nihil eius liberalitate profusius. Perieramus, nisi ipse


442. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo Domini reuoluit lapidem et sedet super eum, ut et tu super duritiem cordis tui sedeas et domineris ei. Alioquin lapis iste, quandiu in corde tuo sederit, tibi dominabitur, te sibi seruire compellet, et sicut olim pharaonem, ita et te duritia tua deducet in interitum. Si te tanto periculo liberare non potes, posce auxilium a Domino, et Christo miserante uidebis reuolutum lapidem cumque uirtutum odore redolere coeperis, etiam angelos mereberis uidere. Quibus ducibus usque ad resurgentis et iam ad dexteram Dei sedentis Christi gloriam poteris


443. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

nasciturum, angeli natum glorificauerunt. Angeli monitu Ioseph cum puero et Maria, matre*** eius, fugit in Aegyptum. Angelus ad crucem eunti apparuit confortans eum. Angeli nuncii fuere resurrectionis, comites ascensionis, nunc in gloria Patris considenti pręstant famulatum. Tanto enim ipse maior factus est angelis — ut Apostolus ad Hebreos scribens testatur — quanto differentius prę illis nomen hęreditauit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu; ego hodie genui te? Et iterum: Ego ero illi in patrem, et ipse


444. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 623 | Paragraph | SubSect | Section]

est, qui ad maximi pontificatus honorem promoueretur. In ueneratione tunc erat pręsulum probitas, nunc in precio luxus est, et plus laudis habet, qui opibus pręstat, quam qui animi bonis exhuberat. Hic igitur, de quo loquor, cum ad pontificalis dignitatis fastigium ascendisset, tanto affluentius uoluptuosiusque coepit uiuere, quanto antea uixerat continentius atque modestius, equos canesque alere, frequentius in siluas uenatum ire quam oratum in ecclesia, magis exquisite quam alii, qui pręcesserant, pontifices magisque licenter indui, lecti quoque


445. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 637 | Paragraph | SubSect | Section]

nunquam separor diuinitate unitus, maiestate ęquatus, non idem cum illo persona, sed idem substantia. Sequitur: Venit Maria Magdalene nuncians discipulis: Quia uidi Dominum, et hęc dixit mihi. Venit non tardius fortasse illis, quę prius recesserant, tanto leuior facta ad cursum, quanto ardentioris amoris acta stimulis lętitięque recentioris. Discipuli uero audientes, quod Iesus uiueret — ut Marcus ait — non crediderunt. Sed certe pro nobis dispensabatur, ut apostoli non crederent, nisi uiso


446. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

a mortuis suscitato, quem peregrinum esse arbitrabantur, talia retulissent, tunc ipse captata occasione dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quę locuti sunt prophetę! Hoc ipsum nos Iudeis impiis et incredulis dicere possumus. Quorum tanto maior est stuliticia nolle credere, quanto plura sui erroris experti sunt argumenta. Quotidie legunt, quę sibi de Messia futuro dicta sunt a prophetis, et eadem secundum Euangelistas in Christo crucifixo impleta fuisse cernunt, et tamen inclinari nulla ratione


447. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 645 | Paragraph | SubSect | Section]

et passionis, quam in animo, dum cum illo ambularent, senserant, in se reuersi recordantur. Et dixerunt ad inuicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in uia et aperiret nobis Scripturas? Quisquis enim diuinę Scripturę lectione delectatur, tanto magis intimi erga Deum amoris flamma succenditur, quanto ea, quę ibi referuntur, attentius auscultat, diligentius consyderat, frequentius contemplatur. Hoc nobis testatur Dauid ad Dominum dicens: Ignitum eloquium tuum uehementer, et servus tuus dilexit illud.


448. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 655 | Paragraph | SubSect | Section]

ut se cognoscant errasse et in eum, qui pro ipsis passus est, fuisse ingratos intelligant iusteque cum illis, qui ad sinistram erunt, computari, ut ab eo damnentur, a quo saluandi erant, si credidissent. Iusti uero uidentes ea in Christo, per quę liberati et saluati sunt, tanto magis amore flagrabunt, quanto crebrius in suo Saluatore summę charitatis insignia spectare eis contigerit. Fortasse et in martyrum corporibus uulnerum, quę pro nomine Domini sustinuerant, cicatrices apparebunt. Augebitur enim carnis beatificatę pulchritudo, ubi fidelis


449. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 655 | Paragraph | SubSect | Section]

omniaque sensuum suorum oblectamenta sine fide uiuere? Hoc autem, quod nunc uni Thomę dicitur, latius patet et ad omnes pertinet. Quid est enim digitum in fixuras palmarum Domini et in aperturam lateris manum inferre, nisi passionum, quas pro nobis pertulit, recordari ac, ne pro tanto beneficio ingrati simus, iussa eius exequi? Quod quidem si fecerimus, creduli inueniemur et fideles, creduli in confitendo, fideles in operando. Qui enim credere se aiunt et nequiter *corr. ex a deo agere non desinunt, hos notat


450. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 660 | Paragraph | SubSect | Section]

quęsierat, responsum est a Saluatore: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus, et sequere me. Et quoniam ista perfectio longe supereminet meritum imperfectorum, non centenario numero censetur sicut illi, sed ducentenario, quasi bis tanto, quanto cęteri, qui saluantur. In resurrectione enim sanctorum alia erit claritas stellarum, alia solis et lunę. Diuersa merita diuersitatem efficient pręmiorum, non temporum. Nam omnium una erit ęternitas uitę, unum denarium accipient, tam qui parum, quam qui multum


451. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 660 | Paragraph | SubSect | Section]

eis Iesus: Afferte de piscibus, quos prehendidistis.* Hoc spiritaliter intelligi potest, ut dicat: Venistis ad me in terram uiuentium beatitudinis pręmia recepturi. Ostendite opera, quibus hoc mereri potestis, ut uobiscum mea communicans in pisce asso et pane sancto tanto beneficio uos frui faciam. Ascendit Symon Petrus, et traxit rethe in terram plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus. *corr. ex pręhendidistis Non poterimus ad Christi terram trahi neque


452. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

sed Deus, qui uitam largitur ęternam, clarificatur. Deus autem, cuius claritati nihil addi potest, tunc in hominum noticia magis clarescit, quando serui Christi pro asserenda ueritate et supplicia pati parati sunt et mortem subire. Porro ipsa Christianę disciplinę ueritas tanto certior habebatur, quanto magis excrescebat credentium multitudo. Miraculis enim ubique euangelicam fidem approbantibus undique ad eam concurrebant. Sęuiebat aduersum Christi confessores persecutionis procella. Vnus occidebatur, et plurimi conuertebantur, citiusque defessa


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.