Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: tanto Your search found 1389 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 458-472:458. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]
459. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section] contendunt, uerum etiam omnes Poloni proceres, concordiae maxime ac publici boni studiosi, summis precibus petunt. Dices forsan Alberthum tuam gratiam factis suis nondum promeruisse. At hoc profecto tuam gloriam multo magis celebrem reddet: nam quanto maius officium in ipsum ultro contuleris, tanto magis tuam commendabis humanitatem. Etenim praeterquam quod non eadem sunt propinquorum et caeterorum hominum in dandis accipiendisque beneficiis iura - est enim de proprio iure in gratiam suorum aliquando remittendum,
460. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section] propenso, simul quieti dedito, Polonus orator persuasit, quum praesertim nollet fraternum amorem ulla iniuria exhaustum uideri. Huc accedebat quod in rem suam fore arbitrabatur fratrem aliena opera regem constituendum, moxque potentia aequalem prope sibi futurum tanto beneficio beniuolum potius reddere caeterisque hanc praeripere gratiam quam ei nequicquam forsan et non sine proprio aduersari periculo, quum studia hominum pro tempore ueluti marini aestus modo in hanc modo in illam ferantur partem.
461. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section] offenderet, negat se Hungaro, quod postularet, iure praestare posse, excusans Turcam haudquaquam esse sui iuris, utpote quem Rhodii per sese custodirent. Non ita multo post Innocentius Octauus, pontifex Romanus, et sibi amplum fore putans regem Turcarum tributarium habere, et tanto auro, cuius quidem sacerdotes hac tempestate maxime auidi sunt, potiri cupiens, oblata Rhodiorum principi dignitate, qua cardinales sacerdotes Romanae ecclesiae insigniti sunt, agit cum illo, ut Turcam sibi traderet. Rhodius non paruum fortunae suae additamentum existimans in
462. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section] una cum grauibus saxis insutum in Tyberim demersit. Hoc parricidio admisso Caesar, cardinalatu, quem a patre ultro oblatum non religionis studio, sed spe, ut plaerique faciunt, opulentioris fortunae accaeperat, sese sponte abdicauit, palam professus se a pontifice progenitum, et ob id tanto nequaquam idoneum sacerdotio, atque ac maius flagitium esset illegitime natum summum sacerdotium obtinere quam sacris Deoque dicatis pecuniis ac in hospitalitatem absumendis abuti, atque his ipsis regna pulsis iustis regibus per nefas parare.
463. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section] confestim necati sunt, bonaque omnia in fiscum relata. Mox de tonsore quoque supplicium sumptum, qui sane, non ut conscius, sed aeque ac instrumentum sceleris interfici iussus est. Indici uita solum concessa, praemium nullum datum, quandoquidem corrupta procul dubio fide tanto post, quae sciuerat, detulisset, et id suo, non regis periculo motus fecisset. Casus huius uiri prudentia, si calliditas eo nomine appellanda est, diuitiis ac dignitate apud Turcas insignis declarauit mortales auri nimium auidos non modo sapientes esse non posse, uerum etiam
464. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section] non posse, uerum etiam dementissimos esse.
465. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section] Thibiscensium praefectum, cum copiis suis proficiscitur, ratus illo duce superato totam nobilitatem consternatum iri. Porro Stephanus, id temporis cum parua manu in Thibiscensi agro ad uicum Nadlacum agens, haud procul aberat ab agrestium castris, opperiebaturque, quid illi in tanto motu animi haberent consiliique capturi essent, non nisi lacessitus pugnam initurus. Itaque ubi animaduertit Scytham sublatis signis in se progredi, uix tentato certamine, utpote uiribus impar, in oppidum Thibiscense sese recepit, paucis ex suis amissis,
466. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]
neque
colonos omnes, qui eum sequuntur, male in regem esse animatos, quippe quibus rex nullam unquam iniuriam intulisset, sed per speciem, immo consilio expeditionis aduersus
Turcas suscipiendae, cui quidem expeditioni rex ipse nullam afferret moram, si tanto
bello capescendo tempus idoneum foret,
467. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section] intromittunt, reliqui partem hostium, qui secreti a coetero exercitu ad tormenta aenea, quibus arx Chaualae deiciebatur, excubabant, adoriuntur, quosdam ex his repugnantes interficiunt, alios uiuos capiunt, plures in fugam conuertunt. Qui refugientes ad suos Turcarum manus euaserant, tanto terrore Hungarorum castra complerunt, ut uix ducis et caeterorum principum auctoritate ad auroram in castris contineri potuerint. Michael Paxius, coelo iam albente, aegre ferens tantum suae gentis dedecus cum his, quibus ipse praeerat, ad tormenta
468. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section] cadauera, reppererunt, magna spectantium admiratione, foeminas quoque uirorum armis ornatas, atque ita in hostem uersas, ut aduersis uulneribus uiderentur esse confectae. Et quod maiorem incutiebat admirationem, nullam earum uiuam in potestate hostium uenisse satis constabat: tanto sane apud Sophenos amore foeminae uiros suos prosequuntur, ut ne ad bellum euntes relinquant, tantaque his animi magnitudo inest, mortisque, cuius metus plerosque uiros exanimat, contemptio. Post hoc praelium Selynes,
469. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section] praelium inibitis, memineritis uos aduersus infestissimos latrones gladios strinxisse, et certam animis spem uictoriae concipite. Daturus est enim Deus nobis huius belli exitum, quem par est nos expectare, qui iisdem sacris ac religione coniunctos ab iniusta eripimus seruitute, ac tanto studio in libertatem uindicamus, qui nostrae sectae hominibus salutem, lucem, uitam restituimus. Quae enim uitae usura potest esse sub nefario degentibus latrocinio? Nec moueat animos uestros, milites, Cercassorum in obeundis pugnae simulacris
470. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section] res geri comminus gladiis stantibus equis, uulnera inferri et accipi, cruorque effusus late manare coeperit: insitae animis uirtuti ficta cedet meditatio. Itaque quum primum uideritis hostes tormentis nostris in fugam coniectos, quorum ne fragorem quidem, nedum lapidum tanto impetu excussorum ictus sustinere poterunt, subdite equis calcaria, et instate tergis fugientium, atque pauore attonitos ac dispersos uelut pecora trucidate. Neque enim uos magis ad dimicationem, quae ferme nulla futura est, quam ad caedem et stragem aedendam uoco.
471. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section] de maioribus rebus consultabat, ad eos de bello Hungaris inferendo refert. Et quo populares ad bellum ineundum uehementius accenderet, ementitur nulla regii decoris habita ratione, in uulgusque spargi imperat Hungaros sublato gentium iure legato suo aures et nares praecidisse. Nec uanitas tanto regi apud Turcas infamiae fuit, sed potius ― ita mores Machometanorum sese habent ― prudentiae assignata est. Caeterum quoniam animaduertebat animos quorundam amicorum ac purpuratorum a bello Hungaris inferendo haud parum abhorrere, nec facile ad eam
472. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section] commeatu, caeterisque rebus ad eius custodiam necessariis affatim munita, ingenti laetitia Hadrianopolim reuersus est, exercitu ita hybernatum dimisso, ut uere ineunte ad primum edictum cuncti, quo iussi fuerint, conuenirent, omnibus rebus ad expeditionem ineundam instructi. Nec immerito Turca tanto gaudio exultabat atque sese efferebat, propterea quod ei solo Othomanorum contigit urbe potiri, quam Omurathus abauus, regum clarissimus, qui alias quadragesies cum hoste signis collatis manum conseruit, nequicquam aggressus est, a qua Mechmethes proauus, cui ex rebus gestis
Bibliographia locorum inventorumCrijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.