Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: anno

Your search found 2400 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 101-104:


101. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Et quoniam, iam transacta aestate, hibernum tempus appetebat, cum reliqua classe nauium longarum ad Peloponnesi urbes se recepit. Ibi enim statuit futurum expectare annum, habens in animo adueniente aestate aliquod praeclarum facinus facere, quo posset acceptam cladem superiori anno amissae Euboiae resarcire. Interim tamen, et naues inualidas reficere, et alias circum Aegeas insulas mittere, ad confirmandos sociorum animos, operam dabat.


102. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

missum, Rhodum aduenisse, eumque scire uelle an aliquod egregium facinus gesturus esset: se quoque socium, si id in animo est, uenturum polliceri. Tunc imperator respondit: Ego et superiori anno et praesenti multa bene et prospere gessi, quae, etsi, pro magnitudine animi eius, legato forsitan parua uidentur, hosti tamen grauia et christianis principibus magnifica atque egregia uisa sunt. Et nisi omnibus nota essent, possem referre quae ab Hellesponto ad


103. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

expleuerat. Ex regiis ad decem milia, ex Othomani quadraginta milia desiderati sunt. Rex ergo non copiis, nec uirtute militum ab Othomano, sed arte atque tormentis superatus est. Imperator his ex litteris Katarini Zeni cognitis, qui eum etiam monebat, ne hoc anno ultra regem expectaret (nam instante hieme in hiberna exercitum rex ducturus erat), Cilicia soluens Cyprum concessit, de filio nato reginae gratulaturus, quem antea enixam audiuerat, simulque si qua ad tutandum regnum necessaria forent prospecturus. Ubi ad reginam


104. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

expugnandi oppidi prouinciam demandat. Hic, captus in Pannonia inferiori, quam regionem nunc Bossinam dicimus, puer admodum, ob egregiam formam Othomano dono datus est; quem ille eunuchum fecit et in consuetudinem stupri habuit. Deinde superiori anno, iam uirum, in locum illius Bassae, qui in Persico proelio occubuerat, ad summum magistratum prouexit. Cui ad octo milia Ianizaros ex sua cohorte


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.