Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: anno

Your search found 2400 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 305-314:


305. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

urbem amplissimam, quam ipsi Moschouiam uocant, ad Rha sitam habent. Flumen autem Rha aquarum spatio caeteros Scythiae amnes uincens in mare Hyrcanum euehitur. Slaueni autem Rhaxanorum ac Gothorum, ut dictum est, progenies anno a Christi natali die circiter sexingentesimo Illyricum inuasere, atque, ut fit, una cum iugo linguam quoque uictos accipere coegerunt. Itaque bona pars eorum in nomen Sclauenorum abiit, quod profecto ipsius linguae, qua


306. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

communes prope sedes quondam cum Thataris intra Caucasum montem habuisse ― nam et eiusdem fere linguae homines sunt - Thatarosque ad Tanaim fluuium profectos circa Moeotidem consedisse, Turcas uero, meliores sedes expetentes, transgressos Caucasum in Albaniam irrupisse anno salutis humanae quinquagesimo quinto supra septingentesimum. Inde per Albanum agrum ad Cyrum amnem accessisse, moxque Armeniam Maiorem occupasse. Deinde cum Persis et Sarracenis, gente Arabica, diu uaria fortuna decertasse, tandem a Sarracenis pacem sedesque in Asia quietas hac


307. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

ultro cedentibus et coitionem Christianorum metuentibus. Homurathe extrema aetate extincto regnum Turcarum filio Mechmeti Secundo cessit. Qui quidem, sicut perfidia, auaritia, libidine ac crudelitate, ita et imperio omnes ante se Othomanos reges superauit. Eodem anno, quo regnum iniit, Constantinopolim coepit. Deinde Peloponesum pulso inde Graeco rege occupauit, et demum quicquid terrarum Istro amne et mari Aegeo atque Ionio continetur, cum toto fere Illyrico, praeter maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis


308. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

suffragatoribus, qui quidem summum imperium per stultitiam ad minus idoneum detulissent. Caeterum ne ipse quoque de maritima expeditione aliquid remisisse uideretur, in pluribus imperii sui locis naueis fabricandas, ueteresque reficiendas constituit. Itaque ad eas naueis, quas superiore anno aedificauerat, circiter sexaginta nouas addidit. Quas sane partim in sinu Ambracio, partim in flumine Aeante ad Aulonem oppidum construi iussit, hac uel maxime causa, ut Veneti eo terrore desperationeque resistendi compulsi animum ad pacem petendam flecterent, maritimisque Graeciae ac Illyrici


309. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

ut sociatis armis repeterent a Venetis, quae per iniuriam occupata possiderent, nec Romano imperatori tantam ignominiam inustam uellent, quum praesertim nemo Christianorum regum sit, quem illi non lacessierint. Igitur octauo et quingentesimo supra milesimum humanae salutis anno, auctore Iulio Secundo, Romano pontifice, omnes fere Christiani principes partim per se, partim per legatos indicto concilio Samarobrinam conuenere, ibique inter illos ad internitionem Veneti nominis foedus ictum est. Porro Samarobrinam nunc quidam Cameracense, alii diui


310. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

cedit Venetis; pacis conditiones Maximilianus reicit; Patauium frustra obsessum deserit. Dum haec in Veneto agro geruntur, Iulii Secundi Romani pontificis exercitus Rauennam accessit, ciuibusque eam dedentibus recaepit, centesimo et quadragesimo fere anno posteaquam Polentanis fide interposita in uincula coniectis eam Veneti occupauerant. Inde Ceruiam, Fauentiam, Cesenam, Ariminum, et quicquid eo in tractu locorum ad Romanam Ecclesiam unquam pertinuit, uoluntaria item omnium deditione in potestatem pontifex redegit. Eodem quoque


311. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

designarat. Cuius profecto interitu, ut saepe alias declaratum est, innocentiam laudari quidem, audaciam uero ac celeritatem rebus gerendis aptissimam esse. Iulius II pontifex moritur. Dum haec apud Turcas geruntur, anno humanae salutis quingentesimo decimo tertio supra millesimum Iulius Secundus, pontifex Romanus, moritur, quum decem annos in pontificatu uixisset. Qui ubi sensit se supremis appropinquare, iamque mortalitatem expleturum, conuocatis cardinalibus, qui id temporis Romae aderant,


312. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

carnem per se uehementer exulceratam cancer interim inuasit, qui ad uiscera tendens pulmone celeriter exeso ― et erat illi assiduo opii usu totus fere affectus ― intra quadraginta dies eum absumpsit. Hic uitae exitus fuit Selynis. Qui quidem septimo et quadragesimo aetatis anno, imperii uero octauo mortem obiit, nulli maiorum suorum ui animi et gloria rerum gestarum secundus extitit. Mehmethem auum, Magnum cognomento, qui multum terrarum Turcaico imperio adiunxit, audacia pugnandi longe superauit, uictoriis prope aequauit, nec Omurathi proaui gloriae cedit. Ille


313. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

in Moesico Turcaici imperii agro Syrmiensibus regionibus commodius incursandis ad ripam Saui construxerat. Septennio post Matthias Chugniades Coruinus credens ceruicibus Hungarorum impositam magno suorum militum detrimento de Turcis ui coeperat, tandem sexto et quadragesimo anno Turcae receperunt. Turca Sabactio in potestatem redacto, satisque explorato nullum Hungarorum exercitum in proximis esse regionibus, Sauum ponte confestim iunxit, copias in Syrmiensem agrum transportaturus


314. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

olim a Thracibus conditum, mox ab Vcris, de qua gente alio loco diximus, deletum, Stephanus Nemannius, Moesorum rex, quos aetas nostra a Rha, maximo in Sarmatia Asiatica flumine, Rhascianos, Bulgaris affines, uocat (inde enim utraque gens septingentesimo fere a Christi natali die anno in Moesias aduenit), abhinc centum et quadraginta annos aduersus Hungaros propugnaculum instaurarat, et pro antiquo Tauruno Belgradum, tametsi Hungari eandem urbem Nanderalbam uocent, appellarat; deinde moriens, quo


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.