Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: anno

Your search found 2400 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 616-621:


616. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

in tam abominandum facinus saeviatur 13 ac rei eiusdem incolae pro debito puniantur. A Novi Mexici denuo in pristinum aut meliorem statum reductione plurimum omnes hae nationes dependent, solet enim plerumque unius error plures in malum pertrahere. Et hoc iam experti sumus anno antecedenti 1681, ubi ad exemplum rebellium in Sonora bis 14 rebellionem meditati sunt, non tamen eis successit. In capita rebellium inquisitio facta, eademque in patibulum affixa sunt. Fuit et in Guazaparibus, de quibus suo loco, tumultus aliquis, inque patrum necem


617. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

degentium cura, ex praesidio Cinaloae (quod prope iacet) satellitibus advocatis, compressa malevolorum audacia exstinctaque in patres odia, patefactis malorum insidiis pacifica rediit administrandi eosque pie edocendi consuetudo. Nec sua defuit Tarahumaribus 15 malitia. Eodem enim anno circa mensem Octobris, quo totum iam triticum collectum, cessantibus pluviis, (quae hic a Iulio usque Octobrem durare solent) ubi et tellus revirescit, pacate Indi 16 vivere videbantur. In Matachic 3 dierum spatio hinc dissito sanguineos 17 in


618. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

in terram semimortui quandoque ceciderint. Hi ipsi sunt (o grande Societati encomium), qui denuo instanter aliquot Societatis patres appetunt barbarieque abiecta a Societatis Jesu sociis mansuefieri expetunt, ab illis regi ac instrui viam salutis ardenter exposcunt. In hunc finem a medio anno iam a gubernatore harum terrarum totius nimirum Biscaiae vehementi zelo et fervore agitur, ut eorundem petitionibus satisfiat. Multis iam cursoribus Mexixum ad Vice Regem missis strenue solicitatur, ut Societatis aliqui Viri Apostolici ibi vivant. Iam est in confiniis Tarahumara in Missione


619. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

frumento contenti robustam conservant naturam; et licet ovium gallinarumque considerabilem quantitatem habeant, eas tamen pro dapibus haud adhibent, sed diffiso vellere vestes sibi conficiunt. Post sicut et gallinas pro variis rebus ad vestitum necesariis Hispanis vendunt, qui saepius in anno hanc provinciam peragrant. Nullus autem pecuniae hic locus est, nisi inter Hispanos oppido Paral dicto, quod ad fines huius provinciae iacet. Oppidum est 300 circiter aedibus constans, in quo quidquid praecipuum haec terra colit, quiquid ex aliiis apportatur locis velut in emporio conservatur.


620. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

degentibus melior. Dant pro eleemosyna centum modios tritici indici et alia ad victum necessaria subministrant mihi. Filiales eidem missiones sunt tres Beati 115 Aloysii Gonzagae Tahirachic, Sancti Casimiri Bacaguriachic, Sancti Angeli Custodis Papigochic 116 . Baptizavi hoc anno centum et quinquaginta parvos et magnos. Ceterum nec mihi, nec reliquis patribus Missionariis desunt necessaria habetque quivis suas vaccas, equos, mulas necessarias et, si aliquid uni missioni deest, altera ditior missio adiuvat et necessaria subministrat. Praeter haec ex liberalitate


621. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

uno, oraciones recitantur. Sunt et alii ex populo, qui equorum, alii, qui vaccarum curam habent, alii, qui patri triticum metunt, constituuntur et mulieres, quae patri ligna adferant, sunt et officiales, qui patrem ad infirmos vocant, est et alius ex populo sacristanus, qui Ecclesiam verit. Bis in anno festo Nativitatis et Paschatis solet quivis pater suis mactare tres aut quattuor vaccas aut tauros. Adveniunt eo omnes ac peractis sacris in templo ignem magnum construunt, iuxta quem 20 ollas ponunt repletas taurina carne ac interea, dum haec coquitur, illi se in lusibus, saltibus, curribus,


Bibliographia locorum inventorum

Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.