Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: calamitatis Your search found 50 occurrences
Occurrences 22-23:22. Andreis, Franjo... . Oratio Tranquilli Parthenii... [Paragraph | SubSect | Section] offero / Te Christianorum principum caput / ac certissimum terrarum numen atque tutelam Caesar obsecrans obtestansque / vt ruenti fidei Catholicae mature consulas / Te omnes sequentur Principes: tu vel sola tua florentissima Germania et oppressos liberaturus es Christianos / et omnem imminentis calamitatis metum dissipaturus. Hac via imprimis tui caesares inter deos recepti sunt: his tu summotis periculis / et fides nostra est verior et sanctior / eo certius recta in coelum es euolaturus.
HABITA.
Qvamquam scio multum acerbitatis ad meum dolorem accessurum esse fortissimi Germani, si ingentem immanissimorum Thurcarum potentiam referre voluero: partim quod meum recens atque grauissimum vulnus mihi ipsi refricare necessum est / partim etiam magnitudine imminentis calamitatis / ne dicam excidii reipublicae Christianae / nisi deus optimus maximus tantam ruinam auertat / repellat / exterminet: tamen neque propriis periculis / ac diuturna malorum serie / neque communibus incommodis / in quibus maxima pars diu versati sumus / ac (vt video) longe diutius
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.