Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: legibus

Your search found 476 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 114-118:


114. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

convulnerant, atque consensum ordinum dissolvunt, tollendae, et flamma odiorum extinguenda. Hoc enim malo, in viscera nostra deseviente, nulla salus et publica et privata speranda: Discordia enim magnarum rerum publicarum dissolvendarum semper causa fuit. Quid Romana Republica aut sanctius legibus, aut robustius armis fuerit, quae ab occasu solis, ad ortum usque et arma circumtulit, et imperium promovit; cui nemo resistere auderet, omnes parerent, ac ultro etiam in sua iura concederent? quae tamen tam potens foris Respublica uno intestino discordiae morbo, et non solum debilitata,


115. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

ruunt. Quod genus militum apud nos nullum est. Servis enim maiores nostri in agris colendis re familiari tuenda uti voluerunt: rei militaris et armorum disciplinam, liberis et generosis hominibus commiserunt; eamque partem regni nobilium ac principum virorum propriam et perpetuam esse suis legibus sanxerunt: nec mercenariis, viliorisque conditionis, et fortunae demissioris ducibus, ad eam rem uti voluerunt; sed reges ipsos sibi duces in bello gerendo esse decreverunt; quod generosus animus, et nihil praeter insignem gloriam virtuti suae praemium proponens, non cuiusvis imperium


116. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

potest; quod hoc Rege Stephano, quem singulari Dei Bonitate, et erga nos amore, tuaque Illustrissime Comes cura, et tuo beneficio habemus, regno praesidente, et ad clavem eius sedente, non saperetur, nihil est quod non speretur. Nihil enim in Rege Stephano desideratur, quod vel regno legibus gubernando, vel hosti armis frangendo necessarium fuerit. Est ingenium acutum, et in rebus perspiciendis solers, et in consiliis ex tempore capiendis praesens: est rei militaris scientia, non illa animo tantum, et cogitatione comprehensa, verum enimvero, usu, experientia, armisque assidue


117. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 41 | Paragraph | Section]

non iudicavi, praesertim, quod ipsi civiles controversias et Reipublicae procurationem dicuntur optimatibus permisisse. Iam venio ad alteram partem consilii mei declarandam. In primis autem considerare debemus primam huius regni constitutionem, quanta aequitate fundatum, quam sanctissimis legibus communitum fit, nc propendens ad dominationem, nec habens quicquam affine impotentiae libidinique tyrannidis. Ac optima quidem ratione provisum fuit a vestris maioribus, quum ornassent regiam amplitudinem clarissimis insignibus, quibus digni veneratione plurimum inter proceres


118. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 43 | Paragraph | Section]

relinqueret, diminuit potestatem regiam, creatis Ephoris, cuius magistratus erat ius intercedendi regiae impotentiae. Tum demum aequalibus se res habent, et is Reipublicae status non facile convellitur, in qua certatur inter populares modestia, legesque omnibus ex aequo imperant. Enimvero solutum legibus principem, quis non metuat? quem autem metuit, non oderit? Ubi hae perturbationes multorum procreatrices malorum dominantur; exulet benevolentia, fides, et virtus deserantur necesse est. Nullo autem firmiore vinculo Principis et popularium voluntates glutinantur, haerentque inter se diu


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.