Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: legibus

Your search found 476 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 247-265:


247. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

ne commissio quidquam decideret, sed pure inquisitoria esset. 2do. Ut excessus et violentias non assumeret alias, quam a regimine Suae Majestatis anno nempe 1740. Utrumque Croatiae status feriit, et quoad primum paruerunt nihil omnino decidentes, quoad alterum vero, cum legibus promissa foret et aliorum excessuum satisfactio, ad omnem eventum et anteriora assumpserunt. Commissio ista propter militares, in replicis tardissimos, diu protracta est, et tandem in Augusto dissoluta facultate regia, et in Novembri iterum reassumpta |


248. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam significatum. Quae dum consistorio suo easdem Labacensis litteras communicasset, proponente quaestionem canonico Kercselich, an non contradicendum foret ex parte Zagrabiensis episcopi ob parochias illas, quae in districtu et provincia Metlicensi Aquilejensem recognoscunt. Inque 1. Quia legibus regni et articulis etiam diaetae anni 1741. partes illae earumque decima regno et ecclesiae Zagrabiensi atribuuntur. 2. Quod Zagrabienses episcopi partes illas ad se pertinere semper contenderint et inde Zagrabiam venientes ad ordines promoverint sine dimissorialibus ullis tanquam proprios


249. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

Metuentes, ne Viennam vel Romam recurram, hinc per omnia petiit Gaszparich, ut suum tacerem nomen, ipseque a Paxio fuit eatenus repraehensus. Quare et ex me solicite in sacristia expiscabatur, an Romam scripserim? Reposui: Non. Sed et licet scriberem, quid tum? reposuit idem, quod scirem ipse ex legibus Hungaricis. Egoque subjeci; Scio aliud esse Romam scribere per modum- consilii et quaestionis, aliud per viam primae instantiae et aliud per viam appellationis. Caeterum cum sciverint, me Viennam submisisse staffetam, uti et superius fassus sum, episcopus quoque Viennam


250. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 82 | Paragraph | SubSect | Section]

quemadmodum 1423. tempore Benedicti Zagrabiensis episcopi accidit, qui aeque in jurisdictionem sese immittens, antequam Romae confirmatus | fuisset, ab episcopatu depositus, capitulum autem biennio suspensum interdictumque exstitit, ita canonicis exposcentibus legibus, vel unico autem ex capitulo contradicente, canonistis suffragantibus ac docentibus, salvari capitulum singulaque ejusdem membra. Quia attamen non obstante mea ut Romano catholici obligatione, qua regaliae assensisse non debebam, neque in vasalistica devotione sacratissimae Majestatis


251. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

in mandatis accepit. Ex quo evenit, ut nec conferentiam nec congregationem celebrare potuerit, qua venturam indixisset commissionem et pro illa quaepiam ordinasset; immo rusticorum examen, per vicecomites incoatum, suspendere debuit, repraehensus in eo etiam, quod tale permisisset, cum ex ipsis legibus scire debuerit, talia crimina Majestatis judicio et foro extraordinario reservata esse. (Incarceratorum miseriae.) Incarcerati illi Zagrabiae rustici heu quam crudeliter sunt habiti, re nulla provisi erant. In luto et tanta actitudine


252. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

regni notitiam. Jurisdictiones varias, nempe militarem, politicam, bancalitatis, commissionis invalidorum, privatorum item, uti cleri et dominorum terrestrium, atque has in uno exiguo regno commorantes et sitas, immo terris commixtas, confusionem summam causare, quia quaelibet distinctis uteretur legibus, privilegiis, a distinctis dependeret dicasteriis, quae ipsa protegendo suos, juxta informationes quae dantur, confusionem causarent. Erantque descriptae cum locorum notitia et situ hae jurisdictiones, quae et illud haberent, ut, quod una vult, nolit alia, et res quibusdam firmata exemplis.


253. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

vero, si prior regulandi hujus regni conjectura non placeret, Hungariae instar comitatus erigendi censerentur, ac instar inferioris Sclavoniae regulandi, qui a bano dependeant, eique omnia referant, et is per cancellariam Majestati, atque hoc quemadmodum et in Hungaria ac ipsis Hungariae legibus. Intelligendo videlicet de statu in regno hoc politico vocato. Alias jurisdictiones arbitrio Suae Majestatis relinquendo. Moritur interea praepositus major Sinersperg, et lector capituli Putz pro consequendo beneficio Viennam festinat. Ego quoque eo ascendere cupiebam, sed quia praemissum


254. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

banus? Praeterea in aulis principum degentes ad extremitates tales ex appraehensionibus devenire nec solent nec tutum est, immo tametsi quaepiam eis adversantia accidant, appraehensionem suam tegere sciunt, factaque principum et laudare et tolerare. Batthyanium autem quisquis noscit, his aulae legibus non carere fatebitur, sed nec adeo vindicativum esse, ut placari nequeat, et praecipue in interesse proprio, prouti banalis erat dignitas, quae ultra salarium solitum ex tot regiminibus banalibus, mondurae item procuratione, tot tantorumque numero officialium institutione ac vacantium


255. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 322 | Paragraph | SubSect | Section]

canonici Kercselich et acta. Superest, ut intermissam pag. 307. infelicitatis meae propriae narrationem continuem. Sub principio itaque anni hujus 1756. a praeside judicii Georgio Reess frequentius visitatus urgebar continuo, quatenus negotium accommodaretur, iis nihilominus legibus, ut ego integraliter reus, episcopus cum capitulo innocentes remaneat, consequenter ut divulgatarum culparum et infamiae, per intercessionem apud eosdem gratiae, illos absolvam, me autem ipsum condemnem. Quod cum ego facere nequivissem, allegans objiciensque Ressio (cui aliunde credi nil


256. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 330 | Paragraph | SubSect | Section]

quod illum sit instructurus, qualiter testabitur. Jurare autem non admittet, sicuti neque alios. Verum Jellachich non solum novam dedit protestationem, at hanc ipsam in originali Ressii epistolam ad me misit, quam ego ad processum produxi. Haec est totius rei hujus machina, praeter ea, quae ex legibus diffusius sunt allegata. | Sextum crimen pasquilli seu famosi libelli est nude propositum, procedens nihilominus ex scripto illo, quod fol. 269. et sequentibus descripsi. Hoc cum nulla ratione probare valuissent et ego ursissem Althamium, ut scriptum


257. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 346 | Paragraph | SubSect | Section]

Data ei sunt systemata regum Hungariae. Quoad secundum porro, ne pasquillum scribere videar, aut tali domino per ideas meas legem ponere ipsiusque esse directorium, systemata regiminis formae Hungariae olim regum conscripsi, et quidem ex corpore juris et legibus ipsis, ut sic me non divinando scribere videret, sed cum ipsis conferret legibus. Hanc enim tutissimam existimavi viam, praecipue in novo scriptionis genere, in quo nullus Hungarorum adhuc quidpiam evulgasset. Praeterea diversa scribendo systemata et in diversis |


258. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 346 | Paragraph | SubSect | Section]

secundum porro, ne pasquillum scribere videar, aut tali domino per ideas meas legem ponere ipsiusque esse directorium, systemata regiminis formae Hungariae olim regum conscripsi, et quidem ex corpore juris et legibus ipsis, ut sic me non divinando scribere videret, sed cum ipsis conferret legibus. Hanc enim tutissimam existimavi viam, praecipue in novo scriptionis genere, in quo nullus Hungarorum adhuc quidpiam evulgasset. Praeterea diversa scribendo systemata et in diversis | temporum circumstantiis videret combinaretque, quod aut quae ex aliquo


259. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 346 | Paragraph | SubSect | Section]

nam fundamentaliter nova non fuere. Neque ad Austriacos attingere ob aulam praesentem volui. Haec amicis non celavi, sibique descripsere, dum scriberem, originalia enim ipsa bano tradidi, ut ipse his caream. Habent nihilominus plures, qui descripserunt alter ab altero. Tertium similiter ex legibus Lucio et Rittero excerpsi, et post mensis laborem bano omnia tradidi. Cui haec placuisse observavi, quia non solum egit gratias dixitque mihi, quod opus pro ministro regio ei fecerim, sed et medio secretarii sui Queck 50 mihi submisit aureos pro eodem, qua occasione aperuit mihi sive pro


260. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 390 | Paragraph | SubSect | Section]

illis Americanis, redux in Belgium, tomos quinque contra illos Jesuitas vulgavisset, ex cujus patris libris originem accepisse persecutionis lamentabantur. Idem p. Norbertus a Capucinis dimissus est, et Ulissipone viveret sub nomine abbatis ac pensione regia. Praeterea de fastu, legibus dandis, anterioribusque Jesuiticis praesumptionibus Jesuitae etiam hujates remisisse sunt observati. Hic Zagrabiae colligendis libris illis, qui contra eos scripti vulgabantur, diligentissimam navarunt operam, ut nempe tales supprimerent, nec similium lectione artes eorundem


261. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 395 | Paragraph | SubSect | Section]

injuriarum ac persecutionum, seque ut archiepiscopum haud passurum, ut suffraganei suorum metropolitanorum sententiis non obediant, pluraque similia, atque brevi nos expediendos, cum nil supersit ac publicare sententiam. In Malenichium aeque invectus fuit sciscitando, quibus Zagrabiae vivatur legibus, exaggerandoque facta et attentata singula. Interea Malenichius circumire incepit varios, episcopo praedicta scribere, ad Batthyan Carolum postulare litteras, archiepiscopi cancellarium, ut vocant, corrumpere, viasque et modos mihi incognitos terrere, procurareque dilationem temporis et ne


262. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 403 | Paragraph | SubSect | Section]

diaetam appellabilitatis negotium in suspenso relinquendum censerem. Caeterum reflectere debeo, comitatum requirere fundum pro exsolvendis comitatus officialibus, ultra ac praeter contributionis regiae onus. Et cum extraneorum, quoadusque domestici ibidemque in maritimis partibus possessionati in legibus praxique juris perficiantur, necessario sequi debeat accommodatio, his ampliora stipendia pro fatigiis eorundemque intertentione ordinanda venirent. Nisi igitur excelsa bancalitas ad officialium comitatensium exsolutionem fundum alium, quam plebis suae eatenus taxas habeat ordinetque,


263. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 442 | Paragraph | SubSect | Section]

suum nequivisset docere, cum arbiter non fuisset, defectu compromissi qua judex intrusus et falsus convictus exstitit in fl. rh. 523, approbante sententiam aula et Szallio judicatum solvente, taliterque quaesitum interesse amittente. Casus iste inauditus fuit, ut vestigium ejus in legibus a sancti Ladislai tempore non reperiretur, neque lex ulla esset de falsis seseque intrudentibus judicibus ab epocha s. regis Ladislai; quae nunc lex per sententiam fuit renovata, a Szallio autem subtilizante factum lege vetitum. Quinto.


264. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 484 | Paragraph | SubSect | Section]

primatis collegium olim Pazmanianum emerit, egregie decipiendo capitulum. Quarto, quia Paxius eodem tempore, quo opus illud vulgari describique incepit, Posonio abiit, ut de illo qua absente haberi non possit suspicio, hinc neque purgatorio juramento gravatus est. Quaedam imperite et hiulce ex legibus applicata eo opere sunt, vel ipse Paxius talia congessit, vel cum Sigismundo Komaromi ad latus suum continuo. Quinto, quisquis stylum Paxianum perspectum habet ejusque cogitandi vim, arguet opus illud Paxianum esse. Interim certo istud affirmare nequeo, cum auctor


265. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

aulam plane regiam intuitu urbarii ivêre, demandabaturque urbarii Viennam submissio, quae fusius etiam annis sequentibus occurrent. Decimo primo. (Anno isto Posega in liberam regiamque civitatem) et quidem terminata diaeta evecta est, legibus plane novis reliquas inter, quod annue fl. rh. 850 ad cameram sint deposituri. Jus patronatus quoque parochiae illius in diplomate collatum acceperunt, cui episcopus Zagrabiensis in comitatu occasione publicationis contradixit, non item Varasdini in facta publicatione anno


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.