Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: diuina

Your search found 354 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 161-225:


161. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mar 6 Ecclesia nauis illa apostolorum est, quę fluctibus et procellis multarum heresum inquietabatur | sed dum fideles in remigando laborarent, hoc est in tuenda defendenda-que ueritate fatigarentur, ope adiuti diuina superiores euasere. Suscepto enim Iesu in naui cessauit uentus | et turbines errorum dissipati sunt. Sed obserua, quod ad laborantes uenit Saluator, non ad desides et pigros et a iustis operibus ociosos. Qui


162. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cęterum meminisse debemus | illis in ecclesia non esse locum, qui terrenis intenti negociis | corpus non animum in eam afferunt. ne tunc quidem uanis colloquiis et nugis inutilibus abstinentes | iocis-que et risu, cum a Sacerdote diuina peraguntur. Sciant eos minus fortasse culpabiles fuisse , qui Domini flagello eiecti fuere de templo dicentis: Jo. 2. Nolite facere domum Patris


163. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aliquo modo conantur. De primis conqueritur Dominus ad eosdem dicens: Io. 8 Quare loquelam meam non cognoscitis? quia non potestis audire sermonem meum. Et ut ostenderet eos, qui audire diuina dedignantur, ex parte diaboli esse: Mar. 7 Qui ex Deo est inquit, uerba Dei audit. propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. Hi ergo et surdi sunt et muti, cum nec aures accomodent Ecclesię doctoribus | ec quicquam


164. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quęrenda est, ut anima in peecatis mortua per poenitentiam ad gratiam uiuificantem reuocetur. Quoniam ut modo diximus, et pessimę animi cupidines minus in secessu uirium habent | et mens terrenarum rerum curis expedita ad contemplanda diuina magis attollitur . dicente ad discipulos Domino: Matth6 Venite seorsum in desertum locum | et requiescite pusillum! Multa quidem ubique pugna, sed tamen in


165. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui sitit ueniat, et qui uult accipiat aquam uitę gratis. Beati sunt qui sitiunt et esuriunt iustitiam. sed nisi Scripturarum lectioni operam impendant, iustitię pręceptis nequaquam saturari poterunt. Sicut autem sitientibus dulcis est potus, ita discere cupientibus diuina sapit lectio. Illi duntaxat ad cęlestem cibum nauseant et manna fastidiant , qui Aegyptiorum iurulentis repleti id est inani gentilium poetarum eloquio deliniti, magis fabularum


166. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum simplicibus iuuat. habes et montes excelsos, quorum altitudinem si adire nequiueris, mirari proderit. Medicamenta quibus rebus composita sunt, licet ignoret ęgrotus, prosunt tamen ei | eleuant-que languorem. Ita diuina uerba si legantur, etiam non intellecta | uim habent ad animę sanitatem conferendam. Te nunc appello qui diu multum-que in gentilium libris uersatus es, dum te comptus delectat sermo | et musici poetarum cantus deliniunt, quantum inde


167. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lectiones te conuerte | dormientem-que in puppi Saluatorem strepentibus inter legendum uel orandum uoculis excita. statim illo imperante omnis tentationum ęstus concidet | et concupita redibit tranquillitas. Tunc etenim diuina te lectio docebit in aduersis patientiam, in prosperis modestiam, in Deum pietatem, in proximos charitatem | pręstabit-que in dubiis consilium, in periculis opem, in tentationum certamine uictoriam. Quis hoc tibi Tullius, quis Demosthenes, quis Socrates, quis


168. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

conferre poterit? Quandoquidem nec sibi ipsis quicquam prodesse potuerunt, ueritatis nobis diuinitus reuelatę penitus ignari. Porro cum experiri coeperis uoluptatem atque fructum quem tibi lectio suggeret diuina, protinus cum psalmista concines: ps. 11 Eloquia Domini eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrę, purgatum septuplum. et: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua


169. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Custodiunt autem illud, qui bene beate-que uiuendi rationem edocti peccatis, in quibus hactenus fuisse se recognoscunt, finem statuunt | et ab his per poenitentiam resilientes ad capessendas uirtutes disponuntur | magnam-que capiunt uoluptatem uel legendo diuina uel audiendo. In quo Mariam ad pedes Domini sedentem diligenter obserua | Luc10 tanta-que perfusam sermonis eius dulcedine, ut nulla sororis Marthę interpellatione inde mota sit. et


170. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ille incorporeos angelos fecit, utrosque ad fruendam cęlestis regni beatitudinem benignissime constituens. Ex his tamen non parua pars per arbitrii libertatem suo aduersata est creatori. Inter quos angeli cum peccassent, a tanto bono diuina largitate sibi collato excidere. Itaque protinus de cęlo pręcipitati | et intima corruentes irreuocabili damnatione puniti sunt. Homini autem quamdiu in corpore uiueret, quia ignoratione magis quam malicia


171. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cordis crimen est, plecti non debet. Sed quid prodest pro cogitato flagitio humanę legis mulctam non subire, cum propter illud iudicio damneris diuino? et ęterni reus habearis supplicii? Lex diuina uxorem proximi, bouem, ancillam | et quicquid illius est concupiscere prohibet. si concupieris tantum, legem Dei pręuaricatus es. qui autem sic peccat, nisi eum poenituerit, non poenam temporariam meretur, sed ęternam. Ideo in Sacris Litteris est scriptum:


172. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

ut et misericordię magnitudo magnitudinem | et miserationum multitudo multitudinem tollat delictorum. Postremo ita tibi persuadeas uelim | nullum esse omnino genus, nullum numerum, quin utrunque clementia ignoscat diuina his quos peccasse poenitet | et misericordiam implorare non piget, a peccatis quibus Deus offenditur pro uiribus abstinendo, quibus placeatur , iustitię operibus sese exercendo. Solis impoenitentibus et desperatis non est uenię


173. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

a quibus certe tunc magis est abstinendum, cum diuino cultui opera impenditur. Neque aliam ob rem festo die cessare debent manuum exercitia, nisi ut quisque cęteris omnibus curis expeditus diuina tantum tractet, templa uisitet, precationibus incumbat, missalibus sacrificiis intersit, prędicationes audiat | et totum tempus illud in Dei laudem cultum-que expendat. Cum ergo Dominicis feriatis-que ab Ecclesia institutis diebus


174. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ps. 126 Nisi enim Dominus ędificauerit domum, in uanum laborant, qui ędificant eam. Ope igitur indigemus diuina, quę precibus impetratur. dicente Domino: Petite et dabitur uobis. Precationibus uero offerendis nullum tempus magis idoneum esse horis nocturnis, nullum acommodatius esse creditur.


175. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est ad deuitandos dolos, quos ille ueterator nobis dormientibus per ipsa somniorum phantasmata struere consueuit. Minimum itaque erit ei credendum, qui perpetuus humani generis aduersarius esse noscitur. Quicquid ille quocunque modo suggesserit, nisi uirtute diuina compulsus suggerat, non ueritatem sed laqueos esse certo scias. tunc etiam magis erit cauendum, cum se ostenderit amicum | et palpare animum blanditiis coeperit. Illa uero insomnia, quę uel ab aliqua animi passione | uel corporis morbo | uel negociorum cura | uel


176. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cęterum, cum eius uoluntas sit, ut pie iuste-que uiuamus, hoc quoque his uerbis poscimus, ut leges atque pręcepta, quę dedit nobis, per nos impleantur. Frustra enim imbecillitas nostra ad id niteretur, nisi illam gratia iuuaret diuina. Et si per se bonum aliquod agere possemus, necesse non esset orare, ut possimus. Charitas pręterea, quam omnibus debemus, exigit, ut sicut pro nobis ita et pro aliorum commodis preces offeramus Deo uota-que faciamus. Iacobi


177. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

computatus, quia Deum contempserat, inter aduersa animo resipiscens Deo se submisit | et poenitudine ductus ueniam ab eo petiit. quo miserante calamitatibus liberatus et in regno fuit receptus. Diuina igitur prouidentia cum poenitentibus clementer ignoscit, tum in uitio pertinaces diu frustra puniens, iuste postremo disperdit. et quos temporali animaduersione ad emendationem uitę compellere nequit, eos ęternis poenis afficiendos condemnat. Sicut enim deprauatę mentis


178. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in spiritum sanctum Quod autem Christus dixit | blasphemiam in Spiritum Sanctum irremisibilem esse, multi dubitant, utrum intelligendum sit, quod nunquam dimittatur, an quod difficulter. vsque adeo existimant, si poenitentia adsit, nihil obstare, quin benignitas diuina pręstet ueniam. Quale igitur uel quam magnum esse potest scelus tuum, quod te ad desperationem remissionis quiuit compellere? et de Deo non recte sentire, ut tibi poenitenti parcere omnino nolit, cum nunquam ad poenitentiam conuersis


179. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Manasses fecerat | et tamen, cum eum poenituisset ueniam-que orasset, exauditus est | hostili-que iugo liberatus regnum recuperauit quod amiserat. Nullum ergo tam immane facinus committi potest, quod poenitentibus miseratio non ignoscat diuina. Et cum ita sit, nonne stultissimum est id desperare, quod plurimis concessum fuisse non ignoras? Cęterum neque poenitentia ipsa peccati quicquam prodest ueniam desperanti, cum hęc ipsa desperatio peccatum tale sit, ut omne


180. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

condemnentur. Curramus igitur totis affectibus ad portum salutis, ne delictorum tempestatibus acti mergamur in profundum. Doleamus quod peccando pręuaricati sumus diuina mandata | et cum certa emendandi | satisfaciendi-que destinatione singula quęque, quibus offendimus, confiteamur. Alioquin ne illa quidem quę benefacimus, proderunt ad beatitudinem consequendam, nisi de malis quę commisimus


181. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

a te malicias tuas? Profecto (ut diximus) non solum non auferent, sed etiam addent. immo si is qui talia pręsumit, poenitentiam non egerit, in dies deterius labetur fiet-que imbecillior atque debilior diuina ope penitus destitutus. Proditum est in annalibus regum Iuda, quod Palestini arcam Testamenti captam Azothum detulerint | et in templo idoli Dagon collocarint. protinus corruisse simulacrum dicitur | et capite ac manibus fuisse


182. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

contenti sunt, aliis abstinent. Sed uirium habenda ratio est | atque ita ieiunandum, ut corpus non lasciuiat | et tamen ad uitę religiosę opera possit sufficere. Satius est orare in ecclesia, psallere, laudis sacrificia offerre, diuina discere uel docere | quam abstinentia nimia debilitatum nihil horum posse pręstare. His autem omnibus moderata ieiunia conferunt multum | plurimum-que iuuamenti subministrant. Vnde quosdam uini usu se abdicare uilioribus-que cibis uitam sustentare minime


183. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Eccl. 1 Cogitaui inquit in corde meo abstrahere a uino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam. Leuit. 10 Sacerdotes tabernaculum intraturi uinum et quod inebriare potest bibere lege diuina prohibentur. Dei enim ministros maxime sobrios esse conuenit. numeri 6; Ezechi. 44 Illis etiam qui ex uoto Domino consecrabantur, quos nazareos uocabant , pręceptum erat ne uinum gustarent | neque quicquid ab


184. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

foecundos reddit. Infructuosę quoque arbores in pomiferas mutantur solerti insitione. Displicere tibi incipiat quod patre tuo relicto in regionem abieris longinquam, et ad reditum te para. Volenti atque conanti pietas aderit diuina manum-que porriget | et te a malis liberabit ne pereas. Ex pecude tandem in hominem uersus, in his quę Dei sunt assuescere incipies, assuefactus perseuerabis, perseuerans uinces, uictor coronaberis.


185. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

felicem illius perseuerantiam cui in fine cum Paulo sic gloriari licebit | et cum eodem sic sperare. Huic perseuerantię uirtuti contrarium uitium est animi inconstantia uolubilitas-que mentis. quę quam fugienda sit, docere ope diuina fretus nunc enitar. De levitate ad vitia relabentivm Caput XXVII Perniciosa quidem res est | de proposito uitę honestioris decidere | et ad


186. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

coram uobismetipsis prudentes! Quod uitium et Apostolus prohibet cum ait: Nolite esse prudentes apud uosmetipsos! Neque illi quidem qui in terrenis duntaxat negociis prudentes sunt, laudantur, cum rerum fragilium cura implicati diuina negligant et aspernentur. Vnde idem Apostolus: Prudentia inquit carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax. Et iterum: Prudentia carnis inimica est Deo. Sed quę inimica est Deo, ne illi quidem cuius est, amica esse potest | cum idem corpori


187. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

adeo prudens sit | ut carnalia tantum curet | et spiritalia omittat. ne prudentiores appareant filii huius seculi in generatione sua filiis lucis, id est, infideles fidelibus, dum illi diligentius cautius-que humana exequuntur negocia quam hi diuina. Hęc de prudentia et simplicitate. nunc de sapientia, quę et has et reliquas omnes amplexa est uirtutes, aliquid est dicendum. Qvid sit sapientia et vbi


188. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates. . Quid est autem scientia | nisi perfecta ueri falsi-que dignoscendi ratio? Quę cum propria Dei sit, illa quę ab hominibus est, nisi cum diuina conueniat, opinio magis dici debet quam scientia. Falli, decipi, errare hominis est. In Deo ista non cadunt. Facessant igitur a nobis fallaciosę stropharum argutię enthymemata-que dialecticorum.


189. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sunt. Vani quippe sunt, qui sanctę Trinitatis mysterium non admittunt, qui uerę beatitudinis bonum non percipiunt, quia sibi magis quam Deo credunt. Quamobrem nobis non humana sed diuina doctrina institutis cum Saluatore nostro, Dei Filio, gratię agendę sunt | sic dicente: Confiteor tibi, Pater, domine cęli et terrę, quia abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. ita Pater, quoniam sic fuit placitum


190. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qvod sapiens docere alios debet. Caput VIII Docuimus et quę sequenda sapientia et quę fugienda sit. reliquum est ut eos, qui uera, id est diuina sapientia pręditi sunt hortemur, ne creditum sibi salutaris eruditionis talentum in terra defodiant, sed illic dispensent, unde cum usuris exigi possit | et Domino cui negociantur, plurimum lucri accedat. Laxent igitur retia sua in


191. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dat uocem suam in summis excelsis-que uerticibus super uiam in mediis semitis | stans iuxta portas ciuitatis, in ipsis foribus loquitur dicens: Viri ad uos clamito, et uox mea ad filios hominum. Cum ergo docendi officio fungi debeat uir diuina sapientia eruditus, nonne sal fatuum erit, si tacuerit? nonne uerum est quod dicitur: Eccl. XX Sapientia absconsa et thesaurus inuisus, quę utilitas in utrisque? Quid iuuat lucernam accendere | et


192. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Stultus est igitur, qui non totam resistendi spem atque uincendi in Deo posuerit. Sit ille licet Abraham uel Moyses uel Dauid uel Ioannes Baptista uel aliquis apostolorum, si propria uirtute | et non ope diuina niteretur, statim succumberet. in Deo autem sperans uictoria potiretur. Beemoth, inquit, quasi bos foenum comedet, hoc est paleas igni comburendas; fortitudo eius in lumbis eius, et uirtus eius in umbilico uentris


193. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Demones pręterea uolucres cęli appellantur, quia semen uerbi Dei, quod in duro solo et nullo compunctionis uomere proscisso cecidit, capiunt protinus et absumunt. Sic autem indurato homini diuina in Ezechiele iustitia minaciter intonat et ait: XXIX Bestiis terrę et uolatilibus cęli dedi te ad deuorandum. Locustę


194. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Extorres enim a cęlesti patria facit, qui suę consentiunt tentationi. Quis unquam tam terribilium bestiarum, tam malignorum spirituum | uel sęuitias uel dolos posset euadere, nisi periclitantibus Dominus opem afferret, nisi furorem eorum uis diuina cohiberet astum-que reprimeret? De nominibvs demonvm pvblicae dignitatis. Caput XIII Et hęc quidem a brutis animalibus mutuata


195. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

harum, aduersus spiritalia nequitię in cęlestibus. Quomodo enim fortissimi athletę uirtus probaretur, nisi ipse contra fortissimos dimicaret? Nobis uero ut minus perfectis ex diuina dispensatione minor incumbit lucta. Adhuc enim et aduersus carnem pugnamus | et demonum inferiorum insidias patimur, quoniam nondum tantum uirium concepimus, ut cum principibus et potestatibus manum conserere ualeamus. Procerum Ecclesię istud


196. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

spiritus expetit ea quę Deo placent, caro autem magis illa concupiscit, quę ipsam delectant, et ad peccandum est prona, quia traducitur de peccato. tanta-que eius uis est aduersus spiritum, ut luctanti repugnare spiritus ipse per se non sufficeret, nisi uirtus diuina quę illum creat | et creando infundit | et infusum conseruat, etiam periclitantem adiuuaret. Quis me liberabit, inquit Apostolus, de corpore mortis huius? hoc est de corpore, in quo primi parentes nostri cum non obedissent Deo mortui sunt. respondet et ait: Gratia


197. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

me liberabit, inquit Apostolus, de corpore mortis huius? hoc est de corpore, in quo primi parentes nostri cum non obedissent Deo mortui sunt. respondet et ait: Gratia Dei per Iesum Christum. Nos igitur in Christum credentes | a carnis uiolentia non nostrę uires, sed diuina liberat gratia. Quanuis autem ab Adę maledictione tunc absoluimur cum in Christo per baptismum regeneramur, manet tamen in nobis fomes peccati, ut ii qui Christi sunt, in certamine suę carnis probentur. et qui uicerint, eo ascendant, ubi ęternę pacis


198. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

perire non poterat. Quin immo quanto magis infideles tyranni sęuiebant, tanto mirabilius credentium numerus augebatur. Creuit ergo Christi Ecclesia non diuitiis, non potentia hominum defensa, sed sola ui diuina protecta | et nunc seruari non poterit, nisi opulenti fuerint | nisi locupletes atque potentes extiterint | qui ei pręsunt? Quid est autem quod Propheta clamat: ps. 34 Omnia ossa mea dicent:


199. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inquit, primum regnum Dei! Sed qui regnum Dei quęrit, non solum cęlestium contemplationi | aut impartiendę aliis doctrinę uacat, sed etiam manibus operatur, partim ut alimenta sibi paret, partim ne desidię se dedat, et quiescente corpore | feruor quoque animi erga diuina succensi tepescat. Act. XVIII Sic fecit Paulus, tantummodo sabbatis cum Iudeis disputans, cęteris diebus arte scoenofactoria se exercens. Quod si ad uictum labor non suffecerit, aliunde id quo indiges tibi


200. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et alius propheta: Baruch 3 Si in uia Dei ambulasses inquit, habitasses utique in pace super terram. Vera igitur certa-que et stabilis pax est | in Dei seruitio adunatorum | diuina-que sequentium pręcepta Legem-que colentium. Eorum rete plenum magnis piscibus, id est eorum concordia uirtutibus perfectionis referta non scinditur. eorum pacis tunica inconsutilis, quam a Christo acceperunt, non diuiditur,


201. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ex his quę diximus colligitur | pacem prodesse omnino non posse | nisi bonis, nisi honestis, nisi iustis et uirtuti sanctitati-que deditis, opportunum uidetur de bonitate ipsa nunc disserere. Bonum igitur id esse dicimus, quod iustum ac honestum censetur | quod-que ut fiat lege diuina iussum est. sic e contrario id esse malum quod turpe, quod iniustum | et a ratione alienum | quod-que fieri cęlesti interdicto prohibitum apparet. Cętera uero quę neque iussa


202. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Gen. 20 Pręter hęc Abrahamo orante steriles foeminę pepererunt. Exo. X. XVII Moyse orante plagę Aegypti cessabant, inimici uicti sunt, diuina in plebem ira placata est. Illo iubente orauit Aaron, et incendium quo populus inuoluebatur cessauit. Num. 14. XVI. XXI Eiusdem Moysi preces iis qui


203. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bonis felicitatis ęternę, et ipsa uirtutum esuries ac sitis refici merebitur dapibus glorię cęlestis. dicente Propheta: ps. 67 Iusti epulentur et exultent in conspectu Dei, et delectentur in lętitia. Illustrabuntur insuper ex diuina uisione, et animę beatificatę decor redundabit in corpore immortali atque incorruptibili. dicente Saluatore: Matth. XIII Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Cęterum ne pluribus immoremur in singulis, nemo


204. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Apoc. ultimo Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Bonarum quoque actionum meritum amittitur propter peccatum. hoc Salomon testatur dicens: Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. diuina et in Ezechiele uox est: Ezech. XXIII Iustitia iusti non liberabit eum, in quacunque die peccauerit. Etiamsi dixero iusto inquit quia uita uiuet, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem, omnes iustitię eius obliuioni


205. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lectionibus stude, nec solum auscultes quę dicuntur, sed etiam memoriter teneas. Non absque mysterio est dictum: Esa. I Audi, celum, auribus percipe, terra. Terra es, si aure tenus diuina auscultes, cęlum es si audis. Audit autem qui sermonibus sacris catholicę-que doctrinę cum auditionem | tum obedientiam pręstat. Vnde audire interdum pro parere iussa-que perficere


206. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

difficilibus assuesce, in omnibus morum synceritatem serua, innocentiam custodi affectibus-que moderare. moderandorum autem quę ratio sit, quia locus hic exigere uidetur, dicere nunc aggrediar, ope fretus diuina, non meis uiribus, quę nullę sunt, confisus. Liber Quintus Charitatis. De temperantia. Capitulum I


207. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Discant igitur coniugati quid ipsis apostolica pręcipiat disciplina. Nam sicut misericors Deus uult omnes homines ad salutem peruenire, ita apostoli Christi cuique hominum conditioni monstrare conati sunt quomodo saluarentur. Quorum Paulus diuina spiritali-que scientia imprimis pręditus ait: Ad Cori. prima VII Si acceperis uxorem non peccasti; et si nupserit uirgo non peccauit. Quin immo ut ostendat etiam in coniugio esse aliquid boni: Qui matrimonio inquit iungit


208. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod non ad uoluptatem uocati sint, sed ad liberorum procreationem, ut crescant uidelicet et multiplicentur. Tametsi fieri non potest, nequa intercedat uoluptas, non tamen in ea nuptiarum finis esse debet, sed in foetu multiplicando, quemadmodum benedictio pręscripsit diuina. Et cum ita sit audeo dicere: Scortator non maritus est, quem magis coire quam generare delectat | et mulier ipsa scortum non uxor, quę libidine magis gaudet quam foetu.


209. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

officio. Caput VII Meminerint pręterea uxores reuereri maritos, priorem honoris locum eis cedere | eorundem-que subdi imperio. Id quidem exigit et autoritas diuina (ut dictum est) et apostolicum pręceptum | et lex ipsa naturę. cum etiam inter gentiles et a religione alienos constet | uiros quam foeminas honorabiliores esse atque liberiores.


210. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

offerenda. Et, sancta inquit ac salubris est cogitatio | pro defunctis orare, ut a peccatis soluantur. Nunc quanta uis atque potestas elemosinę sit memoremus, non nostra pręsumptione usi, sed autoritate instructi diuina. nequis aliter sentientium cauillationi locus sit. Quis enim fidelium tam temerarius est, ut Scripturarum sententiam audeat impugnare? De elemosinę vtilitate.


211. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quis enim fidelium tam temerarius est, ut Scripturarum sententiam audeat impugnare? De elemosinę vtilitate. Caput XVI Legimus in Prouerbiis diuina humana-que sapientia insigniti Salomonis: Prouerb. 21 Munus absconditum extinguet iras, et donum in sinu indignationem maximam. Reprimitur igitur Dei uindicta in peccatores,


212. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

munera accipiunt, quos cupiditas illicit , non quos necessitas constringit. Ioseph. Daniel Neque enim peccauit Ioseph a pharaone accipiens dona | neque Daniel a rege Babylonis. Vtrunque diuina prouidentia contigit, ut populus Israhel prius in Aegyptum confugiens principem suę gentis haberet a quo aleretur. deinde in Caldea captiuus, a quo protegeretur. Ideo isti nec honorem nec dona recusarunt, ut suis in necessitate succurrerent, non ut sibi opes aceruarent.


213. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et qui impium arguit, sibi maculam generat. et iterum ait: Prouerb. 23 In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. Et fortasse non leuiter peccat, qui diuina mysteria ibi loquitur, ubi non est auditus. dicente Propheta: ps. 118 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi . Illos uero qui libenter audiunt | et uitę pręceptis erudiri affectant, nolle docere cum didiceris


214. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et Dominus in circuitu populi sui. Quid ultra dicam? Vos plenę illę nubes estis, de quibus Ecclesiastes ait: 11 Si repletę fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Sapientia enim repleti diuina, non cessatis pręceptis pluere doctrinarum. Vos estis cęlum late resonans tonitru fidelium eloquiorum. de quo in psalmo prędictum fuit: ps. 17 Intonuit de cęlo Dominus. et in alio psalmo: ps.


215. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ostentans manum ad Dominum suppliciter accede | et ipse postquam te pigritię tuę poenitere conspexerit, dicet tibi: Luc. 6 Surge in medium, extende manum tuam! Tunc tu ope adiutus diuina protinus exurges qui hactenus iacueras, et in medium stabis | in quo locus uirtutis est. nam extrema uitiosa sunt. dexteram-que diu contractam extendere incipies, ut opereris bonum. Atque ita qui tua


216. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

De Superbię vitio. Caput I Quare scriptum est: Eccli. 10. Initium omnis peccati est superbia, nisi quia omne peccatum | a uoluntate diuina nostrę uoluntatis auersio est. ut faciat seruus quod uetat dominus | uel facere nolit quod ille iussit. Hoc autem proprium superborum esse negari non potest. Quanuis igitur uarię sint peccati species, una tamen omnium mater est


217. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum trium milium manu tantum | castra-que eius contriuit | cecidit Nicanor, plurimi de suis desyderati sunt | caput et dextera superbissimi ducis ante portam Hierosolymę urbis suspensa. ut omnibus pateret | spes eorum in contrarium uerti qui diuina incessere pręsumunt, psalmista dicente: ps. 128 Confundantur et conuertantur retrorsum omnes qui oderunt Syon | fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam euellatur exaruit. Ab his liberari precatur iustus cum ait:


218. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

comparetur. act. 12 Herodes Non absimili fine consumptus est Herodes Agrippa. Sedens enim pro tribunali dum concionaretur, magno plausu exceptus dicentium | non humana uerba sed diuina de ore eius fluere, non egit gratias Deo, sed laudem illam totam sibi uendicauit, quod Deo conferendus uideretur. ob hoc ab angelo percussus uermibus scaturire coepit | ac tam infelici exitu is qui sibi felicissimus uidebatur, uitam obiit, adhuc deterius ab immortali uerme in


219. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

omnium dominum ac moderatorem. Esd. primo 10 notandum Quid uxore quid liberis in uita charius? legimus tamen illos qui de Babylone cum Esdra sacerdote postliminio redierant, cum didicissent ex lege diuina non licere sibi alienigenis mulieribus copulari, cum illis quas duxerant, diuortium fecisse | ac de ipsis genitos abdicasse. Vincere enim debet omnem erga alios amoris affectum sola Deo parendi atque obsequendi sedulitas. Quę profecto


220. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ius habent quod uolunt nobis imperandi, ut deo erit obediendum | semper tamen habita superiorum ratione, ne forte dum minoribus obedimus, eos quibus et ipsi obedire debent offendamus. Deinde parentibus nostris obedire nos et natura suadet | et diuina lex iubet. Vnde Apostolus: Ad Ephes. 6 Filii inquit obedite parentibus uestris in Domino, hoc enim est iustum. honora patrem tuum et matrem tuam , quod est


221. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

offerre adipem arietum. et alibi: Eccli. 35 Sacrificium salutare est | attendere mandatis | et discedere ab omni iniquitate. Quoniam autem nihil mali est, quod lex diuina non prohibeat, neque boni quod non imperet uel pręcipiat, omnium prorsus abstinentia uitiorum | omnium-que exercitatio uirtutum obedientia est. Ita ut ne fidei quidem sacramenta proderunt nobis, nisi ipsam obedientię coluerimus


222. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et hoc quidem egit ille sapientum consilium secutus, ut omnes mulieres discant deferre honorem uiris | et non minus obedientiam quam fidem pręstare. Quod si omnium de quibus locuti sumus, iussioni ac mandatis nos parere atque obsequi diuina lex iubet, profecto qui illis non obedierit, ne Deo quidem obedisse conuincetur. et cum dictum sit: Si uis ad uitam ingredi serua mandata, nonne obedientiam minus seruans ingredietur ad mortem | et uitę expers in interitum corruet sempiternum?


223. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

transituris non uidetur uiam impedire, tolerabile est | et iustę querelę causam dum uirtuti nihil officit, excludit. Ad illa ueniamus, quę falso fortuita mala nuncupantur, cum nihil sit quod non prouidentia diuina contingat. Ea sunt terrę maris-que pericula, proscriptiones, exilia, carceres, tormenta | cędes | incendia | cętera-que id genus multa.


224. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non sit ausus ipsi diabolo iudicium inferre blasphemię. (!) Hoc tam immane nefas in seruis uestris puniendo coercete terreni principes, aut mirari desinite, si uos una cum illis diuina uerberet uindicta. Siquis uos uel leuissima offenderit contumelia, continuo maiestatis lęsę reus peragitur | et acerbius etiam quam meretur punitur. Mulctatur quandoque qui in aliquem priuatum hominem indigne conuitiatus


225. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sanctus propheta mortem sibi expetiuit | indigne ferens, quod Niniue seruata suam fefellerit diuinationem. Vnde arguitur a Domino dicente: Putas-ne bene irasceris tu? Quis autem excusare illum audet, qui increpatione accusatur diuina? Apostoli Quid de apostolis dicam? et his quidem a Sapientia Dei electis? Mar. X nonne indignati fuisse memorantur, cum a filiis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.