Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: diuina

Your search found 354 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 233-255:


233. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 422 | Paragraph | SubSect | Section]

iumenta, ut seruiant ei. Ista de sabbato. Sed pręter hęc opera Domini nostri admiranda, ne illi laudi essent, nolebant Deo tribuere, sed Sathanę. Videamus igitur, quoties ei demonium inesse dixerint, quoties in Belzebub ipsum eiicere demonia. Nam si uirtute diuina illa fieri faterentur, ipsum, per quem illa fierent, charum acceptumque Deo esse negare non possent. Demoniacus igitur mutus ab eo liberatus loqui coepit miratęque sunt turbę, ut Euangelistę testantur, dicentes: Nunquam apparuit sic in Israhel.


234. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

qui primus occurrerit. Marcus enim et Lucas aiunt: Occurret uobis homo quidam amphoram aquę portans. Et discipulis ergo occurrere fecit hominem, quem uolebat, et eidem occulta inspiratione persuasit, ut ipsos domi suę conuiuio excipiat. Cumque talia non nisi diuina fiant uirtute, per hoc quoque ostendit potuisse se uim cauere aduersariorum, si uellet. Et fecerunt — inquit Euangelista — discipuli, sicut constituit illis Iesus, et parauerunt Pascha. Non inquisierunt, quinam ille esset aut


235. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

suo seruiunt, dum sub religiosę uitę uelamento collectas elemosinas hauriendis uoluptatibus turpiter impendunt. Christum aperte osculantur coram populo precationibus insistendo, ante sanctorum imagines genua flectendo, uultum modo in terram quasi humiles demittendo, modo ueluti diuina contemplantes cęlum uersus errigendo. Inde autem semoti lasciuiunt, tuburcinantur, libidinibus diffluunt et Deum offendere, dum prauę cupidini indulgent, non dubitant. Et quoniam aliter quam uideri uolunt uiuendo Iudam emulantur, nisi ad poenitentiam conuersi sese


236. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

eius laude etiam illi auerterentur, qui in eum credebant, uidentes publice damnatum et tanquam uere reum affici supplicio. Non satis ergo putarunt eum morti tradere, nisi et famam eius, quantum in ipsis erat, extinxissent. Sed quod illi pessimo animo cogitarunt, hoc prouidentia diuina in maximam patientis gloriam disponebat. Ob hoc nempe omnibus mors eius patere debuit, ut, qui postea resurrexit, nemo eum a morte resurrexisse dubitaret. Si enim occulte occideretur, plurimi tam de resurrectione eius ambigerent quam de nece incerti essent. Quicquid igitur


237. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 465 | Paragraph | SubSect | Section]

in nostrum uergit commodum. Sanguinem illi comparant precio; cuius quidem sanguinis lauacro nostri mundantur animi, ut ęterna *corr. ex etęrna beatitudine digni habeantur. Illos igitur ubique condemnat male agendi uoluntas, quanuis ex eorum actionibus diuina benignitate nobis bona proueniant. Quin etiam illis, quod impie egerunt, in bonum cederet **corr. ex cęderet , si de commissis dolerent et in Christum credere uoluissent. Sed uideamus peruersitatem illorum! Mittunt Iesum cum


238. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

miraculorum spectaculis firmari expetunt, ut uera esse credant, indigni beatitudine illa, de qua dictum est: Beati, qui non uiderunt, et crediderunt! Non meruit Herodes signum uidere, quia noluit credere. Et isti, quia non uident, cupidinibus potius obsequuntur et diuina contemnunt. Interrogabat Iesum Herodes multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. Non enim discendi causa, sed tentandi experiundique id agebat. Stabant — inquit — principes sacerdotum et scribę constanter accusantes


239. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

militum lancea latus eius aperuit, et continuo exiuit sanguis et aqua. Fractis igitur latronum cruribus Christi crura non fregerunt; et hoc sane non miseratione impulsi, sed quod necessarium non putarunt ultra in mortuum tormenta exercere, prouidentia quoque diuina sic disponente, quoniam de illo prędictum fuerat: Os non comminuetis ex eo. Sed cuius ossa non contuderunt, inuentus est tamen, qui etiam exanimis latus lancea aperiret. Quasi uero parum fuerat uiuum flagellis cecidisse*, spinis coronasse, arundine uerberasse,


240. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 513 | Paragraph | SubSect | Section]

post partum Virgo permansit. Neque enim aliter nasci debuit ille, qui in delicto originis humanę nascentibus subuenire ueniebat. Purum, inquam, omni culpa esse oportuit eum, qui pro omnium culpa in sacrificium Deo Patri erat offerendus. Quod autem desponsata fuerit Ioseph, diuina factum est prouidentia, ut per genealogiam Ioseph origo quoque Marię nosceretur, Lege iubente de eadem tribu fieri connubia; deinde, ne ut adultera lapidaretur a populo, cum hoc quoque Lex iuberet; postremo, ut in Aegyptum fugiens eius uteretur obsequio, qui maritus nomine


241. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

prędixisse, cui reliqua, quę prętermittebantur, minime repugnare uiderentur. Possumus tamen et huiusce negocii figuras quasdam de Veteri Instrumento in medium adducere, quę id futurum indicasse non incongrue existimari poterunt. De quatuor pueris Israhel in Babylone captiuis diuina narrat historia, quod dederit eis Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli autem, qui primus ex illis erat, intelligentiam uisionum et somniorum. De his postea dicitur: Steterunt in conspectu regis; et omne uerbum sapientię et intellectus,


242. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 542 | Paragraph | SubSect | Section]

paupertatem colant. Non diuitum pedes ciuitatem superbam conculcarunt, sed egenorum. De ipsorum inopia et alibi idem propheta est locutus et ait: Addent mites in Domino lętitiam, et pauperes homines in sancto Israhel exultabunt, hoc est lętabuntur in uisione diuina. Deum enim uidens interpretatur Israhel. Ait autem Iesus: Qui me uidet, uidet et Patrem...quia ego in Patre et Pater in me est. Porro, siquis quęrat, quare Christus paupertatem amplexus sit, respondet Apostolus ad Corinthios dicens:


243. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 581 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersus docentem conspirabant. Quam ob rem in Hieremia quoque audimus lamentantem: Me dereliquerunt fontem aquę uiuę, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quę continere non ualent aquas. Dissipari enim et perfluere et euanescere necesse est, quicquid a lege diuina diuersum excogitatur. Propterea plurimę quidem hereses, quę Euangelio aduersabantur, iam desierunt. Iudeos ergo a se alienatos et in Osee propheta pręuidens ait: Quia uos non populus meus, et ego non ero uester Deus. A Domino itaque derelicti, stulti, fatui,


244. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 615 | Paragraph | SubSect | Section]

ut crucifigatur, et tertia die resurget. Et cum resurrexero — inquit — pręcedam uos in Galileam. Ibi me uidebitis. Sicut ergo a Patre suscitatus est, ita et a se suscitatus est. Eadem enim utriusque diuinitas, eadem uirtus, eadem maiestas. Diuina est natura, quę suscitat, humana, quę suscitatur. Deus autem et homo unus Christus. *om. **corr. ex incorruptionem Quod autem die tertia resurrecturus esset, et quidem* summo mane, cum adhuc tenebrę


245. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

Et: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum. Recte itaque post dictum istud et Deus clarificatus est in eo. Sequitur: Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum. Continuo enim diuina factum est uirtute, ut, qui passus et sepultus fuerat, spoliato inferno morteque deuicta exurgeret uiuus, sicut prędixerat, et appareret multis. Diximus, quare dictum sit: Exurge, gloria mea. Dicamus etiam, cur additur: Exurge, psalterium et


246. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 631 | Paragraph | SubSect | Section]

uidit librum signatum, quem nemo poterat aperire neque soluere. Vidit et templum apertum in cęlo, in quod nemo ualebat introire. Sunt enim quędam aperta et oculis mortalium patentia Dei opera, sed in ea intrare, ut cognoscamus, quare facta sint, nostra non ualet fragilitas. Diuina contemplanti in Prouerbiis dicitur: Mel inuenisti; comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus euomas illud. Et iterum: Sicut — inquit — qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui scrutator est maiestatis, opprimetur a


247. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 631 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit — sed quę pręcipit tibi Deus, illla cogita semper. Denique non solum humana imbecillitas, uerum etiam angelica sublimitas nequit ęquari sapientię et scientię Dei. Transcendit igitur omnem intellectum mens diuina, ita ut, qui cuncta comprehendere nititur, ignorare conditionis suę mensuram probatur. Recte itaque iubet Apostolus non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Deinde abeuntibus a sepulchro discipulis Mariam retinet Magistri sui amor. Non enim


248. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 635 | Paragraph | SubSect | Section]

quando autem Dominum agnouit, dicat Magister. Sed tunc Dominum uocare compulit necessitas, ut, quod rogabat, facilius impetraret, nunc Magistrum dicere suadet cogniti familiaritas. Tu meus — inquit — Magister es, ego tua discipula. A te didici diuina pręferre*** humanis, per uiam salutis incedere, mortalia contemnere, ęterna bona diligere uotisque omnibus desyderare. Et quoniam te instruente cęleste bonum amare didici, te promittente illud expecto. Tu enim summum bonum es, te possidendo beata ero semper.


249. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 647 | Paragraph | SubSect | Section]

eis manus et pedes; Ioannes addit et latus. Modis omnibus nititur Dominus probare suam resurrectionem seque et Deum et hominem demonstrare; Deum, quia, quod illi intra se cogitabant, nouerat, et quia foribus clausis in domum penetrauerat, quod quidem fieri nisi diuina uirtute non potuit; hominem, quia corpus uisibile et palpabile se habere ostendit, et uulnerum, quę in cruce passus fuerat, cicatrices monstrauit. Ac non sum — inquit — spiritus; homo sum carne et ossibus constans. In his reuersa anima mortuum corpus uiuificauit,


250. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit: Nisi uidero in manibus eius fixuram clauorum et mittam digitum meum in locum clauorum, et mittam manum meam in latus *corr. ex Dydimus eius, non credam. Diuina credimus dispensatione factum, ne Thomas crederet, ut per eum postea credentem alii magis in fide confirmarentur. Licet enim alii et uiderint et palparint, non tamen ita diligenter et curiose, ut uulnerum quoque foramina digitum manumque inferendo scrutarentur. Nihil


251. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

Mirum id quidem, sed magis mirandum, quo pacto Dominus cum corpore passibili adhuc atque mortali de Virginis uentre exierit et uirginitatis integritatem non uiolarit, uel quomodo cum eodem corpore super aquas ambulauerit et se calcantis pondus elementum tam molle non senserit. Diuina quippe uirtus uires exuperat naturę. Nec comprehendere* possumus, qualiter id faciat, sed confitemur, quod faciat, quia, qui facit, potens omnium est omniumque Dominus. Alioquin, qua ratione suam omnipotentiam nobis indicaret, nisi ea, quę natura non patitur, ipse


252. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

suos dilectores; etiam cum non uidetur, in medio est. Eisque pacem largitur, ut caro consentiat spiritui et spiritus obsequatur Deo imperataque eius faciat, dicente Propheta: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Hanc habere nequeunt, qui diuina contemnunt. Non est pax impiis, *corr. ex compręhendere dicit Dominus. Pax primum uobis, inquit, qui in me creditis. Nondum enim erat pax ei, qui ipsum


253. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

meus et Deus meus. Aliud uidit et tetigit, aliud confesus est. Hominem uidit et tetigit, Deum autem confessus est. Vidit eum post mortem uiuere, de sepulchro clauso et signato et a militibus custodito surrexisse, obseratis foribus conclauim introisse, et talia non nisi diuina ui fieri posse consyderauit. Ideo in homine, quem uidebat, Deum fateri coepit, quem non uidebat. Dicit ei Iesus: Quia uidisti me, Thoma, credidisti. Beati, qui non uiderunt, et crediderunt. Vidisti me, inquit, eo modo, quo uoluisti, oculis simul et manibus, et


254. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 661 | Paragraph | SubSect | Section]

unquam dissensionem patietur. Summa erit omnium concordia, summa quies, summa singulorum in omnes charitas. Non inuidebit minor maiori, nec minorem maior contemnet; inuicem diligent, inuicem congratulabuntur; pariter Deum laudabunt. Quantum quisque capere poterit, tantum ex diuina uisione gaudio r eplebitur, et cum ad summum* peruenerit, nihil ultra requiret atque ideo erit beatus. Nulli igitur erit ibi uitio locus, et capax omnium bonorum rethe semper integrum, semper in se perseuerans Domino moderante permanebit. Vt igitur


255. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 693 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligas, ipsis tamen ęqualem, ipsis coęternum et consubstantialem. Nam sicut Pater Deus et Filius Deus, ita et Spiritus Sanctus Deus est, non tres Dii, sed unus Deus. Vt tamen unaquęque persona Deus dicatur, unius essentię inseparabilitas compellit. Nihil enim in natura diuina est, quod Deus non sit. Porro Spiritum Sanctum Deum esse illos, qui hoc negant, Scripturarum autoritate conuincimus. Paulus apostolus ait: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.