Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: diuina

Your search found 354 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 256-262:


256. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

inferos descendisse canemque tricipitem, quem Cerberum uocant, raptum ad superos tulisse, umbris hominibusque terribilem, cuncta Cociti loca latratu replere solitum et tunc quidem magis quam unquam antea in rabiem uersum atque ringentem. Quis facere hoc auderet aut, si auderet, posset, nisi cui diuina inesset uirtus firmitasque animi humana maior? (Mala Hesperidum XII) Postremus labor fuit, ab Euristeo illi iniunctus, quando in Lybiam profectus adiit fulgentes auro Hesperidum hortos. Hę sorores tres erant Athlantis filię uel, ut


257. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Sansoneque minus robustus Dauid. Neque tamen corporis uires a nobis exigit Dominus, sed animi in capessendis uirtutibus stabilitatem atque constantiam. Cole iustitiam, pietatem serua, Deum obsequio promerere, indigenti succurre, miserum subleua, hęc ut agamus, lex diuina iubet, non ut cum leonibus aut aliis feris belluis colluctemur. Lucta nobis assidua est cum diabolo. Ipse etiam tanquam leo rugiens circuit quęrens, quem deuoret. Cui resistite, inquit apostolus, fortes in fide! Non dixit: fortes in corpore, quia corporeę fortitudinis ui non uincitur


258. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

baltheo spoliat Hippoliten, qui superatis inconcessę libidinis obscenitatibus meretricique amoris uinculo soluto honestis legitimisque nuptiis uxorem sibi copulat et procreandę proli cum pudicicię fide operam impendit. Atque hoc sane non Euristeo, sed Deo seruire est matrimonio diuina lege constituto modeste ac temperanter frui et de Euangelio sati seminis fructum carpere trigesimum. Si ergo in matrimonio honeste, pudenter pudiceque uixeris, a Domino accipies mercedem, qualem nunquam Hercules recepisse creditur ab Euristeo, nisi eo forte tempore, ut ab aliis audiui et


259. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

si satis memini, mala aurea ab Hesperidum hortis ablata, peruigili dracone occiso, qui talium fructuum custos erat. Custodes autem fallere et aliena rapere apud nos crimen est, non uirtus. Iussit, inquies, Euristeus, cui parendum erat. Sed maximum nefas est homini obsequendo Deum offendere. Diuina autem lex est: Ne concupiscas rem proximi tui! Et si iniuste concupiscere culpa est, quanto maius peccatum male concupita per uim eripere? A tanto igitur talique facinore Christi seruus abhorrens, suo contentus est abstinens alieno. Hercules ille tuus dracone perempto Hesperidum hortos


260. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

mox moriturum se certe sciret, pręoccupare tamen fati sui diem non debuit. Nemini licet se ipsum interficere. Anima in corpore depositum Dei est. Quisquis depositum istud, priusquam postulatus fuerit, reddit, Domino iniuriam facit, qui tam diu seruandum dedit, donec reposceret. Ideo etiam lex diuina iubet: Ne occidas! Hercules autem iste non modo se, antequam periturus esset, perididit, sed Lycam quoque puerum, ueneni, quod attulerat, ignarum, iratus interfecit. Cum ergo tam se ipsum quam alium a culpa alienum occidere peculiare sit, cui dubium esse debet illos, qui sic


261. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

se dignum pręstaret. Hoc idem certe Christianis nostris, sed felicius ac beatius contingere scias uolo. Ille Euristei imperata fecit. Nostri autem Dei iussis parent atque obediunt. Ille in his, quę sponte egit, suo usus est consilio. Nostri uero non humana, sed diuina sequuntur consilia, ne a recto aberrent, ne a bono atque ęquo deuient. Quod illis accidere solet, qui in re gerenda nimium sibi confidentes proprio sensu nituntur. Duas ergo Deus noster Christus nobis ad beatitudinem assequendam monstrauit uias, alteram necessitatis, alteram


262. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Busyride omni crudelior est, omni bellua immanior. Hic est enim, qui secum communicantium animas uinculat et perdendas diabolo committit et perpetuo inextinguibilique igni facit obnoxias. Nullum autem crudelitatis genus est huic crudelitati comparandum. At uero aliquis ex nostris uir catholicus diuina pręditus disciplina hunc ipsum diaboli filium Scripturarum autoritate confundit, ueritatis argumentis superat atque ita heresim sectamque eius interimit, ut illos, qui iam titubabant, firmet, stabiliat, in statum reparet salutis. (Columnę Herculis) Quid


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.