Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: toti

Your search found 253 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 107-145:


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 752 | Paragraph | SubSect | Section]

maneantque salutaria verba vitae. Quod quidem etiam ego in toto hoc opere CLAVIS, omni conatu, collatis quanta potui diligentia Scripturae locis, consultisque linguarum fontibus, Dei ope perficere contendi, dum et singulis vocibus ac locutionibus, suum pristinum ac nativum vigorem sensumque, et toti contextui in unoquoque Scripturae loco, reddere sedulo conatus sum. Etsi autem in singulis verbis, ac etiam locutionibus, multae huiusmodi difficultates exoriri queant: multo tamen magis eaedem existunt in integris sententiis ac paragraphis, atque adeo etiam totis concionibus, si


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 787 | Paragraph | SubSect | Section]

loco consideratus, plurima dicta facilime conciliabit. Ea enim ostendunt, vel sermonis non esse eum sensum, quem externa species praese ferebat, aut nos pro nostra imperitia putabamus: vel res non esse easdem utrobique, seu subiectum, cui contraria tribuuntur, seu res aut quasi praedicata quae toti attribuuntur. Huc facit, quod Quintilianus monet, quod si diligenter legem consideraverimus, reperturi simus in ipsis verbis aliquid, quod antinomiam dissolvat, et mentem fuisse authoris aliam ostendat. 10 Quarto, circumstantiae de quibus supra diximus, multa loca conciliabunt: ut,


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 791 | Paragraph | SubSect | Section]

ut agnoscatur tam sollicitus ac condolens esse, nostrumque periculum suum facere. 23 Porro in lectione Scripturarum diligenter observanda sunt ea praesertim dicta, quae de Christo loquuntur. Ipse enim est finis legis, ac de quo omnes Prophetae testantur: ipse est primaria illa gemma, toti huic (ut ita dicam) annulo inclusa. 24 Caeterum alia loca aperte ac sine figura de eo loquuntur, quae tanto facilius observari et intelligi queunt: alia sub typo quodam, ut quae de agno Paschali dicuntur: item Melchisedech, sacrificatio Isaac, petra in deserto, eductio populi,


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 797 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Sunt porro in omnibus hisce compositionibus Dei ac hominis, veluti quidam contractus, mutua officia, aut rerum communicationes, in quibus alias Deus homini, alias contra homo Deo, aut etiam uterque alteri aliquid boni, malive dat, exhibet, aut offert. Nam primum Deus dat toti rerum creaturae ipsum esse, seu mundum creat. Deinde dat homini legem naturae, eum ad imaginem suam formans, et simul etiam externam legem eidem proponens de vetita arbore: et homo vicissim Deum agnoscit, ac veluti viva quadam imagine, aut purissimo speculo divinae factei lucem


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fuit: sed in eo uno vult indicare, totum genus humanum sic ad imaginem Dei conditum esse, sic mundi dominio donatum, sic mandatum obedientiae proposita vita ac morte accepisse. Vult quoque intelligi in eo totum genus humanum lapsum esse, ac datam ipsi promissionem sanationis per benedictum semen, toti humano generi dari ac valere: quia ille erat pater ac veluti fons totius humani generis, ac in eo omnes homines continebantur. Quare quae cum eo Deus agebat, cum toto humano genere agebat. Sic et quae de iustificatione ac salute Abrahami per fidem dicuntur, de omnibus intelligenda sunt: quia


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 800 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ullave certa noticia in rerum natura est, hoc certe praecipue deberet omni rationali creaturae esse notissimum et indubitatissimum; esse unam quandam summam ac primam omnium rerum causam, nempe Deum omnium rerum creatorem, omnipotentem et omnisapientem, iustissimum et veracissimum, cui magis quam toti rerum naturae omnibusque demonstrationibus credendum sit. Aristoteles dicit, peritis saepe non minus quam demonstrationibus credendum esse. At quis tandem fide dignior, peritior aut etiam veracior est vivente Deo? Quod si hoc principium per se non videretur fide dignum, at certe ab suis


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 805 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

iudicio legentes, aut non recte sunt assecuti, aut feliciter recteque dictis infeliciter sunt abusi. Historiae Ecclesiasticae libro secundo, capite decimoseptimo, ex Philone refert Eusebius, fuisse quosdam appellatos ἱκέτας, quasi dicas supplices, qui toti in perpetua rerum divinarum contemplatione occupabantur. hos autem sic enarrasse Scripturas, ut allegoricis expositionibus potissimum incumberent. Quandoquidem universa lex, inquit, fieri illis videtur animali similis, quod corpus quidem habeat ipsam literam, et ea quae secundum literam


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 822 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

noster Iesus est verus Meschias. Accedit et alter syllogismus: Quicunque tanta miracula facit, is habet a Deo testimonium veracitatis: Noster Iesus facit ingentia miracula: Igitur est verax, eique credendum est per omnia. 3 Infert quoque Christus suis concionibus admirabile lumen toti veteri Testamento, dum ostendit, quis sit verus ac primarius scopus totius Scripturae, quae sit unica ratio salutis, quis usus legis moralis, quis item ceremonialis, quae iam desierit. Nam ad hoc quoque munus caelitus a patre missus instructusque fuit, ut plenius clariusque ex sinu


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 822 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ratio salutis, quis usus legis moralis, quis item ceremonialis, quae iam desierit. Nam ad hoc quoque munus caelitus a patre missus instructusque fuit, ut plenius clariusque ex sinu caelestis patris nobis eius admiranda mysteria patefaceret, totamque religionem illustrius et copiosius toti mundo revelaret, quam unquam antea factum fuit. 4 Est quoque maxima varietas summarum rerum in Evangelistis. nam ibi reperiuntur tum acutissimae disputationes, tum et gravissimae errorum multiplicium refutationes. Occurrunt quoque ibi plurimae ac suavissimae salutaresque


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ergo qui in lectione Sacrorum librorum conabitur colligere hinc quod pertinet ad doctrinam, inde quod ad redargutionem, praeterea alibi quod ad institutionem seu admonitionem, alibi quod ad correctionem conducit: denique qui passim etiam eruet consolationes, et haec omnia accommodata vel publice toti Ecclesiae, vel privatim suae conscientiae: is profecto intelliget, se fructum multo uberrimum reportare: quandoquidem largiter sibi paraverit, quo totus homo, tam internus quam externus, fide, charitate et sperite imbuatur. Nullus vero occurrit in libris Sacris locus tam salebrosus,


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 842 | Paragraph | SubSect | Section]

concilio. Neque supervacue D. Augustinum dixisse arbitror, fieri ex causa ut doctissimi nonnunquam cadant et hallucinentur, et ideo doctoribus plerunque minus aliquid revelari. Idem Panormitanus cap. Significasti, de elect. Plus credendum vel simplici laico Scripturam producenti, quam toti simul concilio. ¶ Quandoquidem semel constitui, etiam Patrum regulas de ratione cognoscendi sacras Literas indicare: et Augustinus in hoc quoque genere, sicut et in aliis utilioribus theologiae materiis vel praecipue elaboravit: utile consultumque fuerit, non tantum eius hinc inde


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 901 | Paragraph | SubSect | Section]

Psal. 7, Scrutans corda et renes, simpliciter quis exponere posset de omnibus interioribus, aut etiam occultissimis totius hominis, quae omnia Deus perspiciat, nedum ista externa ac propalam manifesta. Israel nomen totius populi, pro uno Achan ponitur: seu illius unius peccatum toti Israel tribuitur. Nam ibi bis repetitur, peccasse ac praevaricatum esse Israelem: cum ille unicus homo peccaverit. Sic Maria Iohan. 20 inquit: Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt: ubi Dominus, nomen totius, pro solo cadavere usurpatur. Hosce et vicinos Hebraismos posses hisce


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 902 | Paragraph | SubSect | Section]

58 Nomina substantiva interdum extra regimen pro adiectivo et substantivo cognato ponuntur. Lux, pro lucidis corporibus: Genes. 1. Vos estis lux in Domino. Benedictio, id est benedictus, Gen. 12. tametsi illud etiam active accipi necesse est, quod Abraam et semen eius erit causa benedictionis toti mando. Mors, pro mortuis. Psal. 6. Non est in morte qui memor sit tui, pro, Inter mortuos. Vilitates in filiis hominum, Psal. 12, id est viles homines. Gloria, Psal. 16, 30, pro lingua, anima, aut quicquid est in homine gloriosum. Iustitia, pro


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 905 | Paragraph | SubSect | Section]

est, multi sunt. Rom. 1, In suis cogitationibus stulti facti sunt, id est, tandem fuerunt. Dilectio perfecta est τετελείωται, id est, perfecta existit, 1. Iohan. 2. Sic in hoc positi sunt, 1. Pet. 2, id est, In quem pessimum conatum, finemque toti intenti sunt. Sic γίνεσθαι fieri, pro esse, saepe usurpatur in novo Testamento. 6 Sicut autem supra dixi de nominibus, quod saepe non tantum eam rem notent, cui proprie attributa sunt, sed etiam antecedentia, sequentia, et quoquo modo


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 917 | Paragraph | SubSect | Section]

crebro admodum obscurae sunt tales locutiones: ut Ezech. 20, Abiicite abominationes oculorum vestrorum. Hic imperitior putaret significari res quas illorum oculi abominabantur, cum illi eas in maximo precio habuerint. Indicantur enim idola eorum, quae dicuntur fuisse oculorum ipsorum, quia toti ex eis pendebant, in ea perpetuo respicientes: at Deo erant abominationes. 39 Aliquando hoc modo construuntur etiam ea nomina, quae eandem rem significant: ut Psal. 4. Lutum coeni, terra pulveris: spiritus Pythonis, id est, ille malus genius, qui vocatur Python,


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 932 | Paragraph | SubSect | Section]

observetur, quod vox quoquo modo respondeat rei, cum Christus non sit proprie respectu creaturarum primogenitus, sed potius Antegenitus, quia ante omnem creationem est genitus. Possis vero dicere etiam esse Metaphoram: quod sicut primogenitus omnibus fratribus imperet, ita et filius Dei dicatur toti rerum naturae praeesse: ut statim haec ipsa sententia declarari videtur. Sic etiam paulo post vocatur primogenitus ex mortuis, id est, resuscitatus ante omnes alios mortuos, itidem non propriissime accepta hac voce. Non semper ergo exactissime vocabularibus congruunt, quod etiam in aliis


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 980 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

spiritualiter. Deus vult omnes homines salvos fieri, 1 Tim. 2. scilicet, quantum in ipso est, et quod attinet ad voluntatem probantem: non autem omnibus dat efficaciter veram doctrinam, et veros doctores. Vicina huic regula est, quod Epitheton pluribus speciebus conveniens aliquando toti earum generi tribuatur: ut supra diximus, bina dici de omnibus animalibus, cum munda debuerint septena venire. Similis huic est iuridica regula: Oratio generalis revocatur ad verisimilem authoris mentem, nec patitur omnes ex se trahi sequelas, etiamsi iuramentum interveniat: in


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 988 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

stulti magnae autoritatis, ut falsi doctores, parvi gubernatores, et similes: tum respondendum eis est, ea potissimum rerum ac sententiarum veritate et gravitate, ut et ipsi et alii eorum errorem stulticiamque cernere, et quasi manibus palpare queant, seu ut stulticia ipsorum, sicut Paulus inquit, toti mundo innotescat. Sic igitur Salomon iisdem verbis alias alio respicit, primum quidem per stultum indicat hominem levem, vanumque et quasi notae scurrilitatis, dementiae aut etiam flagitiositatis homuncionem, cuius sermo alioquin ab omnibus cernitur et contemnitur. Deinde eiusmodi hominem, qui


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 990 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tria sunt consideranda. Primum quasi quaedam substantia ea fuerunt idola, idololatriae ac errores: deinde duplicia accidentia aut circumstantiae. Aliis enim fuere in summo precio, aliis in summo odio: Iudaeis erant in summo honore ac existimatione, ut qui ea pro suis diis habebant, indeque toti pendebant: ideo dicuntur esse oculorum ipsorum: id est, quae illi semper habebant in oculis, ea animo contemplabantur et admirabantur, ac ad ea subinde respiciebant tanquam ad unica suarum rerum praesidia. At Deo erant abominationes, eoque respectu Dei sic vocantur passim in sacris Literis.


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 994 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mox secuturarum rerum Deus dat futura signa, quae postid tempus, imo et aliquando post mortem eorum accidunt, quibus dantur: ut Achaziae de partu virginis: mors duorum filiorum Eli, de aliis poenis: resurrectio Christi, de veritate eius doctrinae. Causa est, quia non ipsis singulis hominibus, sed toti posteritati illa signa dantur. Propter nos enim, teste Paulo et Petro, non propter illos tantum ea scripta sunt. Adventus Meschiae primus alias valde humilis, simul et laetus, ac hominibus blandus et salutaris describitur. Zach. 9, Dicite filiae Sion: Ecce venit Rex tuus iustus


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1001 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

se intelligamus. Ut cum laudatur villicus iniquitatis, Rechabitae, spoliatio Aegyptiorum, et caedes Cananaeorum, furor Chaldaeorum et Assyriorum in puniendis Iudaeis, communio rerum initio Actorum, quae in illa tanta copia revera studiosorum Theologiae fuit non solum utilis, sed etiam necessaria. Toti enim erant in id studium intenti, mox per orbem terrarum ad propagationem Evangelii dispergendi, idque non tantum viri, sed et mulieres. ASSERTIVA CONDITIONALITER, ET CONTRA! Assertiva saepe conditionaliter proponuntur. Si abiero ad patrem, mittam


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1061 | Paragraph | SubSect | Section]

satis liquet, quam decuerit Paulum sermonis humilitas, et ea ratio, qua sicut afflatum Spiritus, ita neglectum inanis cultus (quem caro admiratur) prae se ferret, dum ostenderet rem quam commendat, maxime popularem, et omnibus qui modo eam cupiant, perceptu facilem: denique artem hîc tradi, qua toti immutamur, et divinam quandam vivendi rationem consequimur. Atqui ista tamen dictionis in Paulo humilitas sic habet, ut quicunque potis est divinam hanc doctrinam intelligere, in singulis quoque eius verbis, si modo animum advertat, caelestem effulgere sapientiam cernat. Ex Spiritu sancto


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1065 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pater miserit me. Ubi ipsa opera resumitur ex praecedentibus continuandae dilucidius orationis gratia, et simul etiam emphaseos gratia repetitio, dum inculcantur ipsa opera, quae praecipue vult expendi. Antecedens pro Relativo. Est quidem toti Scripturae ac omnino sermoni Hebraeo usitatum, ut multum antecedens loco relativi repetat: sed huic Apostolo etiam magis quam aliis: Potentior est qui in nobis est, quam qui in mundo. Ipsi de mundo sunt, ideo mundo loquuntur, et mundus audit eos. Nos ex Deo sumus: Qui novit Deum, audit nos:


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1091 | Paragraph | SubSect | Section]

per quas porro et iustus et beatus fiat. Hasce vanissimas persuasiones, ceu falsas quasdam stateras, pondera, mensuras, ac perpendicula seu κριτήρια et amusses cum semel ex Philosophia hausissent, penitusque cordi ac animo suo infixissent, necessario toti ad iustitiam legis inclinarunt, ac beneficia Christi et Evangelion de eis ignorarunt, contempserunt et corruperunt, dum id ad suas opiniones violenter attemperarunt. In hanc sententiam praeclare dicit proverbium, οὐ δόξα βιάζει τὴν


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1106 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc capite brevissime monuisse sufficiat: quo quae nos exacte praestare nunc nequivimus, studiosus Theologiae ipse sibi aliunde conquirat, etc. DE VELAMINE MOSIS EIUSQUE DETRACTIONE. Doctrina de Velamine Mosis, multum lucis toti legi adferret, si aliquanto plenius exponeretur. Dicam ergo breviter de ea, ut praestantiores artifices vel hac ipsa nostra brevitate ac ruditate excitentur, ad praestandum aliquid plenius, perfectius et limatius. Neque enim scio, quod bona aliorum venia dixerim, quenquam aliquid integri ac


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1116 | Paragraph | SubSect | Section]

placationem Dei erga populum. Quis vero tam stupidus, et rerum divinarum ignarus fuerit, ut tam parvo metallo tantam rem, nempe placationem Dei erga totum genus humanum, ausit tribuere? Quare necesse fuit sanos intelligere, per illud indicium significari aliquem vere sanctum Domini, qui esset Deum toti mundo placaturus. Qui etiam a Daniele, proculdubio in hunc locum respiciente, vocatur Sanctus sanctorum, inungendus, ac mundo mittendus: cap. 9. 24 Exodi 31 est, Videte, ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1116 | Paragraph | SubSect | Section]

causis efficientibus aut fontibus salutem homines quaererent, haurirentue. Omitto nunc prophetias de Christo in Genesi et se quentibus libris a Mose propositas, quas proculdubio pii doctores diligenter ac prolixe exposuerunt, et publice ac privatim inculcarunt, et quae singulare lumen toti veteri Testamento, verae religioni et piorum cordibus attulerunt. Hic utile fuerit ad illustrationem veteris Testamenti, et perspicienda indicia verae viae salutis, considerare etiam tum Iudaeorum declinationem a veritate, et praesertim a vera cognitione verae viae et vitae seu


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1118 | Paragraph | SubSect | Section]

Tertio observandum est, quod cum Moses multa Dei nomina nosset, quae iam olim etiam apud Israelitas usitata fuerant: nihilominus quaerit de nomine Dei. Unde apparet, eum non de solo sono aut qualicunque nomine, quod Israelitis indicaret, laborasse: sed de tali quodam nomine, quo ipsi et toti populo quasi fundamentum aut scopus totius illius novi et praegrandis conatus aperiretur ac indicaretur. Nam alioqui quam facile erat dicere: Deus creator caeli et terrae, qui et maiorum vestrorum, praesertim patriarcharum, Abrahami, Isaaci et Iacobi, Deus fuit, misit me ad vos. In


135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1131 | Paragraph | SubSect | Section]

sui verbi lumen de submodio, quod id Antichristus per suarum traditionum iuriumque ingentem aceruum abiecerat, extraxisse, idque iam super candelabrum in domo Domini collocatum omnibus in eaversantibus praeclare lucere: videatque Deum per pios viros tantum sacrarum Literarum lumen esse sequendum toti pene orbi ostendisse, humanas vero, aut diabolorum potius doctrinas, quod ad aeternae salutis rationem attinet, reiiciendas esse: hoc ipsum lumen, atque hanc ipsam pedibus nostris propositam lucernam plenam obscuritatis ac tenebrarum esse ostendere conatur. Proinde vigilemus et nos sedulo,


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1135 | Paragraph | SubSect | Section]

seu cognatam pravitatem, qua ex veteri Adamo impellimur et rapimur ad peccandum: nempe cor ipsum pravum, et totam rationem cum omnibus etiam optimis et summis viribus suis, quibus nihil aliud possumus quam peccare: sic ut tunc facere peccatum dicamur, quando hac energia, ceu impetu quodam, toti ferimur et impellimur ad malum: neque ullum peccatum externum fit, nisi primum hac nativa vi totus homo totoque affectu ceu rotetur et transuersus auferatur ad peccandum. Hanc pravitatem cordis et propensionem nativam, hoc vitium, et hanc incredulitatem ceufontem et caput omnium peccatorum


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1142 | Paragraph | SubSect | Section]

peius peccato? Quare aut peccatum vocetur hoc satanae mancipium, et omnium scelerum mater, aut etiam aliquid eo deterius. Qualis est pater, tales et filii. Quid vero est in diabolis aliud naturalis aut originalis illa malitia, quam ipsamet eorum mala mens aut malus animus, seu ipsimet toti, quanti quanti sunt? Num volunt somniare eis aliquid accidentarium, veluti quandam malam scabiem aut venenum inhaerere, cum illi substantialiter sint conversi ex angelis lucis in angelos tenebrarum: sicut dicuntur aliquando thesauri mundissimi auri aut argenti in meros carbones converti? Sic


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1142 | Paragraph | SubSect | Section]

a lapideo pravoque corde, tandem amissa ipsa rei veritate, prorsus evanesceret: amissoque vero radicali malo, inde in nubes suis imaginationibus abstractorum et idearum avolaret, ipsamque pravam mentem aut cor, quam unam Spiritus sanctus in Scriptura accusat, crimine liberaret: si cut nos homines toti in id pronique ruimus, ut nos omnino crimine culpaque omni liberemus, et rationem humanam liberumque arbitrium admiremur et amplificemus. Nam istud sophisma, quod Deus erit author mali, facile reiicitur: quandoquidem Deus ipse nunc


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1164 | Paragraph | SubSect | Section]

incideret. Semper enim proportio quaedam, teste Aristotele, non tantum inter docentem ac audientem, sed etiam in universum inter omne agens et patiens esse debet: ut tale quid et tantum agens agat, quale et quantum patiens recte perpeti potest. Quod divinae providentiae vestigium, toti rerum naturae penitus inditum, Dominus ac servator noster, suam discipulorum institutionem ac formationem defendens, praeclara simul et crassa parabola vini, musti, ac veteris recentiumque et veterum utrium ostendit et declarat. Mustum enim et validum requirit vas ob coctionem, internam


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1171 | Paragraph | Section]

solitas esse controversias secundum sacras Literas iudicare ac determinare. Panormitanus quoque super de electio. cap. Solit. pronunciat, adeo solam Scripturam in synodo regnare debere, ut vel minimo laico Scripturam pro sua sententia proferenti, sit plus credendum, quam toti reliquo Patrum coetui. Sic et Gerson pronunciat. Hoc idem, ut sola Scriptura sit summus et unicus iudex, cui alia omnia cedant, etiam decretum Pontificium dist. 8 et 9 prolixe decernit, et autoritatibus testimoniisque Patrum confirmat. Vide ipse Christiane frater eum Decreti locum, et expende.


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1177 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit, furor Antichristi, eiusque seductorum, ut hanc ipsam viventis Dei Scripturam, authoritate ac commendatione ipsius caelitus humano generi propositam, propalam pedibus conculcent, et se suaque impia decreta aut dogmata supra Deum, eiusque verbum audiendos, sequendos et adorandos collocent, et toti mundo tum malitiosa fraude, tum sanguinaria violentia obtrudant. Quod sane si unquam illi antea impie et crasse fecerunt, tum praesertim hoc tempore cum in aliis suis actionibus et conatibus tum praesertim in suo Tridentino Conciliabulo, cuius plane execrandam formulam aut normam, et simul


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1196 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

luculenter ex verbo Dei probata sunt, coram Deo, sanctis Angelis, Ecclesia, ac toto mundo abnegare, damnare, et horribiliter anathematizare ac detestari. In quo uno est totum mare peccatorum, et extrema ac horribilissima blasphemia viventis Dei, qui istam Religionem ordinavit, ac severissime toti humano generi commendavit. 8 Octavo, hac ratione tales damnabunt omnes recte sentientes doctores et coetus huius temporis, imo et totam viventis Dei Ecclesiam, inde a Christo, vel potius a condito mundo. 9 Nono, facient se participes omnium ineffabilium peccatorum et


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1197 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

superbiam, quod illa ingentia bona, ut est etiam donatio corporis et sanguinis Christi, quae ex eius immensa benignitate habemus, iste vellet facere sua beneficia, ut scilicet ipsi, non filio Dei, propterea gratias ageremus. Agnoscamus eandem vere diabolicam ambitionem et in eo, quod iste conatur toti mundo persuadere, non satis esse quod filius Dei et instituit et severissime praecepit communionem sub utraque specie, nisi et ipse ex sua plenitudine potestatis, quam sibi plusquam tyrannice arrogat, de eadem re cum Ecclesia et membris Christi dispenset. Adeo nihil prorsus est Deus, eius


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

primarias voces (ut sunt, Peccatum, iustitia, iustificatio, gratia, imputatio, et imputativa iustitia) explicare, ut nostri scriptores faciunt: si quidem voluisset in praesentibus controversiis non suam sententiam in Paulum invehere, sed Pauli, aut potius Spiritus sancti doctrinam illustratam toti Ecclesiae, ut luceat coram hominibus, fideliter depromere, ac veluti in aureo quodam candelabro proponere. Verum ille nihil tale facit, sed tantum Sophistarum glossis Paulum obscurat. Non ergo ille Pauli mentem detectis vocum involucris illustrat, sed potius nube erroris suarum


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1226 | Paragraph | Section]

viri principaliter proferant 119 epistolarum Pauli ordo quis. ibid. in Epistolis Pauliquae observanda 61. 62. quid Paulo familiare. ibid. epitasis 169 epitheton pluribus speciebus conveniens aliquando toti eorum generi tribui. 217 epitheta quae maxime moveant 271. quibus interdum tribuantur 206. quid 136. Scripturae valde significantia 283 epithetorum ratio 136 epizeuxis 173 epulonis descriptio synecdochica 228. 229


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.