Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: toti

Your search found 253 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 47-106:


47. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

suum multis severissimis mandatis alligavit: sicut mox Deuter. 17 mandatur regi, ut sibi curet describi librum legis, in eoque legat die ac nocte, et inde discat timere Deum, nec ab eo vel ad dexteram, vel ad sinistram declinet. Sic ibidem cap. 31 iubet Deus librum legis praelegi toti populo, ut inde discat timere ac colere se, non aliunde. quia alibi ipsemet inquit: Frustra me colunt mandatis hominum. Eodem modo et Iosuae praecipitur cap. 1. Quin etiam adeo totum genus humanum ad eum librum alligatur, ut maledicendus, ac aeterno exitio perdendus denuncietur,


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

quia signum datur illis tempore Isaiae viventibus hominibus ac in eorum confirmationem, non autem posteris: quare non posse id accipi de vitgine, aut facto post mille annos sequuturo. Respon. Prophetia est, et non tantum incredulo contemptorique divinorum miraculorum Achazo proponitur, sed etiam toti populo Dei: nec solum illis tum viventibus Israelitis, sed et omnibus omnium temporum Israelitis, aut cultorib. Dei: sicut propheta inquit, Dabit vobis signum. Non enim Scriptura de uno tantum homine aut


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

opus est? tam tristis et misera est nostra sors, tam etiam omnibus sumus odio ac execrationi, ut omnes sentiant, nos esse veluti communes quasdam pestes ac piacula mundi: qui si diris exemplis tolleremur, orbis terrarum esset melius habiturus. Saepe (inquit Hesiodus) unus homo est causa mali toti civitati. Sic igitur olim senserunt, quod ob alicuius unius hominis grande scelus impunitum, tot regiones punirentur gravissimis cladibus, ut etiam revera accidit, sicut Scriptura de peccatis Manassae pronunciat. Quare, tales putaverunt quamprimum esse tollendos, quo ira Dei averteretur. Sic


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

caelos, ac extra totum mundum existentium, praesertim cum illas aquas, affirment isti diversissimae a nostris naturae esse? Nullae ergo ibi aquae sunt. XI. Quia quid faceret elementaris materia extra omnes caelos? Experientia videmus, elementa ita esse sibi invicem associata, ut quam maxime huic toti mundo convenit, utque sese invicem ferre, et in se invicem facilime mutari possint. Terra plurimum habet affinitatis cum aqua: illa porro cum aere: qui cum igne, et ignis cum aethere. Quod si hunc situm ac ordinem rerum mutare velles, perderent sese invicem, non foverent, elementares partes.


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

Levit. [13:] pro superficies, vel etiam ipsa plaga. Aspectus leprae: ibidem, pro specie quae lepram prae se fert. Aspectus oculorum sacerdotis, ibidem, est iudicium, vel quatenus sacerdos aspicere solet ac debet. Aspectus aliquando id dicitur, quo respicimus, et unde toti pendemus, unde opem speramus. Isaiae 20. Et pudore afficientur ab Aethiope aspectu suo. Et mox: Ecce sic aspectus noster, quo confugimus pro auxilio, ut liberaremur. Aspectus ducum ipsis, Ezech. 23: pro, omnes videbantur similes dueibus, habebant speciem ac dignitatem ducum. Sic 2.


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

sed de reali ac efficaci tantum. Eadem faciunt omnes promissiones ac prophetiae de Meschia, quae maxima bona ex illo semine Abrahae mundo pro ventura affirmant: ut necesse sit hasce promissiones de benedictione in Abraham et eius semine, intelligi de realissima ac efficacissima beatione, quae toti mundo per hoc semen continget. Ex eo quoque manifeste vanitas istorum calumniae deprehenditur, quod si de sola exemplari benedictione ageretur, non toties, nec tanta ἐνεργείᾳ aut specie haec promissio repeteretur. Praeterea multi inter Ethnicos


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

beneplacet aliquid cui nos gratis ac sponte favemus, quod voce favoris et gratuitae gratiae exprimi queat. Sed dicam etiam plenius de hisce duobus vocis huius significatis. Significat igitur alias eum animi affectum, quo in aliqua re tanquam eximio bono acquiescimus, eoque ita delectamur, ac in eo toti sumus, et veluti deliciamur, adeo ut nihil ferme amplius aut aliud requiramus aut exoptemus, tanquam si ultimum et summum terminum omnium nostrorum desideriorum aut votorum, atque adeo ipsum summum bonum feliciter consecuti essemus. Quem animi affectum declarat Christus, cum dicit: Regnum


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

non est meus, sed eius qui me misit patris. Soter, Salvator ab Angelo vocatur, Lucae 2. Samaritani a Christo recens conversi, et vera fide flagrantes, eum salvatorem mundi appellant, Iohan. 4. Simeon vocat salutare Dei. Respicit autem haec appellatio ad officium Christi, nempe quod salutem toti mortalium generi adferat. Ideo iucundum est, et plenum consolatione, quod Mundi salvator, et a Simeone Dei Salutare dicitur: eo quod a Deo ad liberandos homines e carcere peccati et mortis sit missus, sicut audivimus angelum nomen Iesu interpretatum esse. Immanuel, hoc est nobiscum Deus,


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

Genes. 4. Acquisivi virum a Iehova, Domino. Item: Cain offerebat de fructibus terrae (la Iehova) Domino. Item: Respexit Iehova ad Abel, et ad munera eius, etc. Capite 8. Recordatus est Iehova (Dominus) Noah. Item: Odoratus est Dominus odorem suavitatis. Et quidem Iehova appellatio toti Trinitati tribuitur: id quod satis evidenter probatur ex Genes. 11. ubi est, quod Iehova descenderit: et tamen sequitur, Venite descendamus, et confundamus lingnas eorum. Cap. 12. Abram invocavit nomen Iehova. Similiter in cap. 13. cap. 15. Factum


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

Iacob. 2. Sic et illud, Dixit Dominus Domino meo: recte exponi potest. pro, praecepit aut ordinavit. Centurio dicens, Domine dic verbum, et sanabitur puer meus: petit, ut modo mandet angelis, aut morbo ipsi, sic fore protinus ut sanetur aegrotus, quandoquidem ille pro sua divina omnipotentia toti rerum naturae imperitet. Hoc modo multi etiam illud Dei dicere, Genes. primo, Fiat lux, etc. explicant: quod idem significat ac, praecepit: sicut sane et ipsa adiuncta Imperativa indicant, Fiat, colligantur aquae, producat terra aut aqua, etc. declarantia illud


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

aliosque Apostolos sequutos esse in praedicando Christo, arte compositas fabulas. Porro esse, fieri, aut tradi in parabolam, proverbium, et fabulam, Deuteron. 28, 1. Reg. 9, et saepissime alias significat, aliquem horrendis modis castigari, aut etiam prorsus perdi, ac veluti in exemplum poenarum toti generi humano proponi, ut omnes habeant quod mirentur, ac metuant, vel etiam rideant ac exagitent, et denique sit ille ita castigatus cantilena ac fabula vulgi. FACIES vox admodum multum usum habet in Sacris literis, variique inde Hebraismi per diversos tropos deducuntur: de quibus


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

A facie ad faciem cum aliquo loqui aut versari, nonnihil obscuritatis habet, praesertim cum ad DEUM refertur. Nam Deut. 5 legitur, quod Deus sit loquutus a facie ad faciem cum populo Israelitico, ubi nimirum intelligitur tantum illa externa species aut visio, qua Deus in nube apparuit toti populo. Sed Deut. 34 dicitur, non surrexisse post Moysen alium prophetam, quem Deus sic nosset a facie ad faciem: id est, cum quo Deus adeo familiariter versatus esset, ut cum Moyse. Sic et Num. 12 dicitur, quod Deus cum Moyse loquatur a facie ad faciem: id est, tum familiariter, tum


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

peccati, eiusque est mancipium, non solum ita ut ipse in se patret quae peccatum vult, sed etiam potentiam, regnum, ac tyrannidem peccati largissime propaget et ampliet. Filii contumaciae, aut inobedientiae, id est, filii contumaces, inobedientes, qui Deo credere ac obedire nolunt, quasi qui toti regantur et possideantur ab incredulitate ac impietate. Videtur omnino idem valere, quod viri aut filii Belial. 1. Samuelis 2. quod significat, sine utilitate, inutiles, perditi. vel potius sine iugo: id est, qui nullo iure, iustitia aut ratione regi vult, aut cuique legi subiici ac


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

eos. Actor. 22. Non respiciebant prae gloria splendoris illius. In hac significatione credo vocem eam accipi, cum toties dicitur Christus venturus ad iudicium extremum cum multa gloria ac potentia: id est, admiranda, et divina quadam specie ac maiestate. Levit. 9. Et apparuit gloria Domini toti populo. Sic saepe dicitur replevisse gloriam Domini totum templum: id est, veluti nubem quandam divino fulgore splendentem. Gloria quoque Dei significat illam summam felicitatem, qua caelites perfruuntur. Luc. 24. Intrare in gloriam ipsius. Talem gloriam vidit Stephanus Actor. 7. In


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

dicimur: ubi gratia est quaedam animi gratitudo, et beneficiorum Dei celebratio. 1. Corinth. 10. Si autem ego gratia, aut cum gratiarum actione comedo, quare accusor? Plenus gratia et veritate dicitur fuisse Christus Iohan. 1. id est, favoris Dei copiae cornu, quam non solum sibi, sed et toti generi humano secum attulit et acquisivit. De diva Virgine habet Vulgata Luc. 1. Ave Maria gratia plena. At in Graeco κεχαριτωμένη est proprie, gratis dilecta, in qua significatione saepe hoc verbum in novo Testamento accipitur. Vox Gratiae


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

significat indoctum et plebeium hominem. 1 Cor. 14. Qui supplet locum idiotae, quomodo dicet Amen? Aliqui vertunt, in docti. Videtur autem ideo ineruditus vocari idiota, quod tantum propriae domui praeest tantum propria privatave negocia tractat: non est idoneus ad publica munia, aut communes toti societati res tractandas. nam ἰδίος Graece proprius est. IDIPSUM, vel in idipsum, vertit saepe vulgata versio adverbium Hebraeum יחד Iachad, quod proprie significat una, simul: ut Ps. 4. In pace


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

edocti dixere, Saepe unius mali hominis, aut paucorum scelera ac poenas, contaminare, polluere et gravare totam civitatem, in qua illi agunt, quare prorsus sceleratos, nefarios et pollutos soliti sunt tota regione pellere ac exterminare. Quo modo etiam Deus unius idololatriam non punitam toti populo imputat, ac Iudaicam gentem ob homicidia Manassae punit. Quinto imputatur aliquando aliquid vel bonum vel malum, sive rationem culpae aut meriti, sive etiam poenae aut praemii subeat translatum ab alio in alium non reipsa, sed sola tantum ratione, voluntate, consensu utriusque partis,


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

caedis IESU a Pilato in se suosque liberos derivari. Sic Iudas dicit ad patrem: Si tibi non reduxero filium, sim tibi perpetuo peccator aut reus: id est, etiam si alieno scelere perierit, tamen ego volo culpam ac poenas sustinere, ut si ego eum scelerate perdidissem. Sic unius Achan peccatum toti populo imputatur, ac ob eum illis Deus irascitur, et vicissim eius supplicium pro toto populo satisfacit. Sic caedes unius principis Israelitici, adducentis scortum Madianiticum. veluti pro satisfactione quadam toti populo imputatur, ita ut ira ac plaga Dei cohibeatur ab eis. Sic dixi hostiis


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

ac poenas sustinere, ut si ego eum scelerate perdidissem. Sic unius Achan peccatum toti populo imputatur, ac ob eum illis Deus irascitur, et vicissim eius supplicium pro toto populo satisfacit. Sic caedes unius principis Israelitici, adducentis scortum Madianiticum. veluti pro satisfactione quadam toti populo imputatur, ita ut ira ac plaga Dei cohibeatur ab eis. Sic dixi hostiis esse imputata sacrificantium peccata, et aliquando etiam clare super caput earum enum erata aut recensita: et vicissim, perinde ac si illis quaedam pecuniae aut res numerarentur et darentur, sic quoque illarum mortis


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

Christo, persequutionem patientur: 2. Tim. 3. id est in Christianismo. Vita nostra abscondita est cum Christo in Deo: Col. 3. pro Deo commendata ac concredita est, ipsiusque gratia in extrema pericula proiecta, ipsique soli nota ac probata: qui et tandem eam glorificabit in lucem productam, et toti mundo ostensam, ut sanctam, ac sibi probatam. INANE, sumpta metaphora ab instrumentis aut uasis, eo quod inesse deberet vacuis, significat rem non solide bonam, carentem suo nativo bono quod in se habere deberet. Hieremias hanc phrasin plenius exponit


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

Indui aliquem salute, Psalm. 132. id est, servare eum. sic enim ibi bis repetit: primum petens a deo, ut sacerdotes eius induant iustitiam, et sancti eius iubilent, scilicet prae gaudio, de accepta liberatione: postea promittit Deus, se illos vestiturum aut ornaturum salute nimirum ita ut et toti Ecclesiae eorum functio sit salutaris. Eadem phrasis de sacerdotibus etiam 2. Paralipomenon 6 reperitur. Indui veste violentiae, Psal. 73. pro, violentiam excercere Hieremias capite quadragesimotertio, praedicens regem Babylonis depraedaturum, et sibi subiugaturum Aegyptum,


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

CHRISTUS DESCENDIT AD INFEROS, propria, et non metaphorica significatio ponenda sit. Hinc etiam eius definitio colligi potest. Postremo quaeritur, an et satisfactorius sit ille descensus, seu meritorius? Paulus Philippensibus secundo, et Hebr. quinto, meritum et satisfactione Christi tribuit toti obedientiae et humiliationi eius, enim illi, quod cum esset Deus, tamen ita se coram Patre humiliaverit, ut servi quoque formam suscipere non indignatus, et non soli passioni ipsius. Proinde cum descensus Christi ad inferos sit pars obedientiae, humiliationis, et


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitiam hic significare oppositum eius quod in prohibitione dixerat. Ad peccandum nempe externa bona opera aut recte facta, non autem internam quandam causam potenter operantem. Nihil ergo hic locus patrocinatur iustitiae inhaerenti aut infusae, sive Osiandri, sive Papistarum. Magnam quoque huic toti doctrinae lucem ac certitudinem affert, quod passim Scriptura nostra peccata aut iniustitiam comparat ingenti debito 10000 talentorum: Christi vero meritum aut passionem, persolutioni: ac denique post applicatam passionem assimilat iustitiam nostram condonationi debiti: quia ille in hoc ipsum


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 267 | Paragraph | SubSect | Section]

custodire. Labia alicuius osculari, est, in eius summam amicitiam admitti. Nam aliis tantum pedes aut manus osculandae exhibentur. Prover. 24. Qui recte responderit, labia osculabitur. Hinc quaedam Longobardorum regina, cum ei viduae ab omnibus proceribus permissum esset, ut sibi maritum, et toti regno regem deligeret, accersivit ad se unum quendam ex principib. regni, qui cum adveniens manum eius ut subditus oscularetur, dixit: Non manum, sed faciem ipsum oportere osculari, ut Luitprandus testatur. Labium Canaan Isaiae 19, linguam Hebraeam significat. praedicitur.n. conversio


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

ne qui [?:-uit ] , ipse nos iustos ac salvos faceret. Idem prorsus dicit illud dictum, Spiritus arguet mundum de iustitia, quia vado ad patrem. Gal. 5 dicitur, quod qui circumciditur. obligetur totam legem praestare. quod verum est: quia circumcisio erat foedus, obligans hominem ad toti legem. Tanto autem erat ea obligatio vehementior, et minus apud Deum dispensabilis, quod iam post agnitum Christum, veluti desperantes de eius plena salvatione, ad [?:---en ] recurrebant, a libertate in servitutem, a solido [?: do- ] ad paedagogum: idque cum ingenti


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

vices temporum ac fructus, et variis ac quotidianis beneficiis cor nostrum re [?:-lendo ] , ita etiam nos totos in eo vivere, esse ac moveri: ita denique eum nobis prope esse, ut illum ferme manibus palpare possimus: sed nihilominus ipsum et illis eruditissimis Atheniensib. et toti humano generi [?: ma-ere ] ignotum Deum, totumque mundum usque ad illud tempus errasse idola sectando. Sic igitur omnino (si quis locum diligenter expendat) et hic Paulus loquitur. dicit enim, Deum quidem semet nobis revelasse, et posse [?:-um ] ex operibus suis, ut


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

impurissimi idololatrae ethnici. Decimo, fingamus sane, quod alicubi fuerint. aliqui pauci excellentis Ethnici, divina quadam natura praediti, qui legem inscriptam habuerint, sibi ipsis lex fuerint, et natura quae legis sunt fecerint: num propterea ea quae de illis paucis et eximiis dicuntur, toti naturae humanae, eiusque noticiis conveniunt? Non valet ista ratiocinatio, ne in philosophia quidem, a selectis ac divinis quibusdam ingeniis (paucorum qui sane vitiisque iocisque Altius humanis exeruere caput) ad omnes homines communis sortis ac naturae. Et verum sane est, Deum quosdam


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 301 | Paragraph | SubSect | Section]

lignis lini. LIGO, instrumentum terrae fodiendae destinatum, non raro in hac proverbiali locutione in Sacris literis reperitur. Contundent gladios suos in ligones, et falces in vomeres: quo summa pax ac tran quillitas indicatur, ita ut homines neglectis studiis ac instrumentis belli, toti sese paci sint de dituri: Isa. 2. Plerunque autem tali externae ac corporalis pacis indicio interna spiritualisque regni Meschiae pax indicatur: et simul ostenditur, hunc regem, suum regnum non administraturum esse externis armis, aut ulla vi corporea. LILII metaphora aut


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 310 | Paragraph | SubSect | Section]

membro aut [?: applicatione-- ] rens: quod nempe, sicut oculus sit lucerna corporis, et omnium eius externarum operationum: ita etiam [?: ] illuminet ac gubernet hominem in rebus agendis, et denique etiam fides vel cor renatum, ac vera in eo pietate debeat praelucere toti homini, eiusque actionibus internis et externis, in rebus religionis vel spiritualibus. Quod si cor, eiusque affectus aut pietas sit vitiosa, perinde nullas rectas actiones aut vitam secuturam, sicut [?: ] cus nihil pie agere possit. Nam Matth. 6, Dominus [?: ] serit


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 329 | Paragraph | SubSect | Section]

una ad calefactionem, secunda coctionem fuerit accensa, et tertia in statuae fabricationem conversa. In medio alicuius loci, urbis, aut [?: coe- ] , significat simpliciter in: ut Genes. 18. Si reperero in [?:-domis ] quinquaginta iustos in medio civitatis, partem toti loco propter eos. Ponitur hic in medio civitatis, [?:-o ] , in civitate. Sic Genes. 42 dicitur, Iacobi filios venisse emptum frumentum in medio venientium: pro, [?:--ter ] alios, aut simul cum aliis. Forte hoc modo etiam [?:-cipiendum ] est, quod


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 352 | Paragraph | SubSect | Section]

sed nihilominus etiam hoc ipsum mortuum ac resolutum corpus, denuo gloriose resuscitabitur et vivificabitur, ut ibidem mox additur: Vita haec pro vitali aut victuro ponitur. Assumptio Iudaeorum [?: ] vita ex mortuis, Romanorum undecimo. id est, perinde ingens quoddam bonum afferet toti mundo, ac [?: ] quis ex media morte ad vitam revocatur: seu erit [?: ] de salutaris. Nemo sibi vivit aut moritur, sed Domino: Romanorum decimoquarto. id est vita et mors nostra in Domini gloriam et vitilitatem cedit, utpote [?: ] ius toti sumus: vel


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 352 | Paragraph | SubSect | Section]

bonum afferet toti mundo, ac [?: ] quis ex media morte ad vitam revocatur: seu erit [?: ] de salutaris. Nemo sibi vivit aut moritur, sed Domino: Romanorum decimoquarto. id est vita et mors nostra in Domini gloriam et vitilitatem cedit, utpote [?: ] ius toti sumus: vel potius, ad solius Domini nostri IESU Christi nutum, voluntatem ac praescriptum [?: di--mus ] vitam et mortem nostram, non ad nostrum [?:-tum ] et arbitrium. Quid faciunt ii qui baptizantur per mortuis, si mortui non resurgunt? 1. Corinthiorun decimo


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 354 | Paragraph | SubSect | Section]

et affectibus cum philosophis ponentes: cum ille vel maxime sit in summa ac nobilissima animae parte, nempe in parte rationali: eoque eum debilitatione ipsius a Deo conditae naturae expugnare sunt conati. inde vigiliae, cilicia, flagellationes, ieiunia, cibi corruptissimi, et similia. Secundo, cum toti ad opus operatum delapsi essent. putaverunt istas externas pietatis laruas, vestes loca, ritus, motus ac gesticulationes plurimum ad mortificationem facere. Verum Deus, qui dixit, Non occides, nequaquam praecepit tristia media, longas vigilias, nuditates ac frigora, et comestionem cinerum, ut


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 389 | Paragraph | SubSect | Section]

decretum notat. Cordis vero motus in facie relucere solent: faciei ergo tribuitur quod cordis est. Ezech. 21 iubetur Propheta ponere faciem suam versus Hierusalem, et prophetare contra eam gentem. Haec locutio forte inde venit, cum aliquid agere, praesertim serio volumus, eo nos convertimus, et toti in id incumbimus. Obfirmare vultum etiam in malam partem accipitur, Proverb. 21, Procaciter obfirmat impius vultum suum: id est, audacissime et impudentissime pergit in suo malo proposito, sententia, aut instituto. Obfirmare cor, est idem ferme, sicut et supra monui. Deut. 2 dicitur


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

usque quo formetur Christus in vobis. id est, quos maximo dolore ac solicitudine conor in viam reducere. Vide et infra in voce Praegnans. PARS, in Sacris literis non paucas obscuras significationes habet. Significat vero crebro, non minorem quantitatem de maiori sumptam, ut respondeat toti, ficut apud Mathematicos, et etiam in communi sermone: ut cum dicitur totum esse maius qualibet sua parte, et omnibus simul sumptis aequale. Sed plerunque idem quod portionem alicui convenientem, aut etiam commodum vel incommodum, praemium aut poenam alicui competentem: de qua significatione


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

promissionê haereditatis aeternae sibi et nobis accepit: et denique quia omnes pii in eius sinum, aut ad eius mensam congregari dicuntur. id est. ad gratiam favoremque Dei immensum in ipso, et per ipsum toti humano generi propositum, oblatum et donatum. Pater aliquando nomen quasi maiestatis esse videtur. et valere idem quod summus dignitate, aut etiam Deus. Sic accusantur ab Isaia et Hieremia idololatrae, quod dicant ligno, Pater meus es tu. Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 434 | Paragraph | SubSect | Section]

et eum placare. Aposiopesis est. Reperire aut invenire pacem, est consequi [?: ea- ] Cant. 8, Tunc fui in oculis eius ut reperiens pacem. Respondere pacem. Gen. 41, Dominus respondebit pacem Pharaonis. id est, Deus exposito somnio Pharaonis respondebit salutaria consilia toti huic regno et regi [?: ] verti in pace, est incolumen reverti Genesis 28, Ios. 10, [?: ] 8. 1. Reg. 22, et 2. Par. 19 Praecipit Achab Micham prophetam in carcere detineri, donec redeat in pace. Sed propheta negat eum reversurum in pace: id est, incolumem.


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

Contra vero caecus natus negat eum esse peccatorum: quia deus peccatores non exaudiat. id est, scelratos ac impios, dataque opera peccantes. Sic accipiendum videtur Peccatoris vocabulum et in illo Romanorum quinto, Cum adhuc peccatores essemus. Christus pro nobis mortuus est: id est, cum toti vitiosi ac in peccatis submersi essemus. Sic Galat. secundo, Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores. id est profani, perditi, et a Deo alienati. Sic 1. Timoth. 1, Sciens quod iusto non sit lex posita, sed iniustis et impiis, peccatoribus, homicidis, etc. Sic Iac. 4,


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

leges, iura, ac religionem depravit. Forte haec phrasis cum praecedente convenit, [?: quod- ] dicitur aliqua re plenus, in quam totus est proclivis, ut hic in munera aut corruptelas. Sic Christus obiicet Pharisaeis, quod intus sint pleni rapina et hypocrisi, Matth. 23. id est, toti in hypocrisin et rapinam intenti Manus vestrae sanguine plenae sunt, Isaiae 1. utrumque intelligi potest quod et iam sint contaminatae iniustis caedibus, ac laesione proximi: et quôd in id sint intentae. Ibidem, Civitas plena iudicio. Ezech. primo. Terra plena iudicio, civitas plena


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam nec proprie, nec in alia aliqua figura, quantum quidem animadvertere possum, hic accipi potest. Sumptam autem opinor metaphoram a navibus cum plenis seu inflatis velis incitatae feruntur. Ex qua ratione similitudinis et proverbium, Plenis velis navigare, ortum est: ac de eis dicitur, qui toti et veluti proni in aliquid incumbunt, aut alioqui felici cursu fruuntur. Ad hanc similitudinem videtur et Cicero allusisse in oratione pro Murena, inquiens: Cum contento cursu, acerrimis ducibus, hostium classis spe atque animis inflata Italiam peteret. Est enim quaedam convenientia navium


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

vulgus est, aut alioqui communes aliqui homines, qui non sunt in magistratu aut summa dignitate. 2. Reg. 25, Et septuaginta viros de populis terrae. Ezech. 22, Populus terrae opprimebantur oppressione. id est, vulgus. Dan. 9. Qui locuti sunt regibus, principibus et patribus nostris, et toti populi terrae. Populus Iehovae, aut Domini, est Ecclesia, in veteri Testamento. Sic primum sunt appellati omnes Israelitae, postea soli Iudaei potissimûm. 2. Sam. 1. Luxit David propter populum Dei. id est, ob caesos Israelitas cum Saule et Ionatha. Populus Israelis, idem quod


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

nostra conditio? [?: Si- ] regi, ut praecellenti: sive ducibus, ut ab eo missis. 1 [?: P- ] 2. id est, summum gradum dignitatis et authoritatis in hoc mundo divina ordinatione tenenti, a quo omni alii inferiores magistratus suam dignitatem ac potentiam accipiant, et unde toti dependeant. PRAECEPS: vide supra in verbo FESTINO. PRAECEPTOR, est doctor, docens aliquem Hebraice Rabi, Graece κατηχήτης. Christus Mattaei 21, notans sibi dicere aut habere praeceptorem in terris, [?: ] dit


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

ne quid eis desit. PRAEOCCUPARE: vide infra PRAEVENIRE, aut PRAEVERTERE. PRAEORDINARE, est iam olim constituere ac ordinare aliquem ad aliquid. Usa est Vulgata [?: ] hoc verbo Acto. 10, Deus manifestavit Christum [?: ] resurrectionem non toti populo, sed tantum testib. praeordinatis ab eo. in Graeco est, Prius ab eo delectis: in quos ipse iam olim ad hanc rem delegit. Sic dicit Act. 22 Paulus, Est praeordinatum ut cognoscat illum iustum,


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

ab hominibus perinde numerata es inter chiliarchias, sicut aliae minores civitates, cum suis pagis: at nunc et posthac parum hoc mihi est, ut tu sis aequalis vulgaribus chiliarchiis, hoc est nimis infra tuam dignitatem. Quare eris praecipua civitas, ac veluti metropolis, utpote quae dabis Regem toti Israeli, atque adeo toti mundo, nempe verum Meschiam. quasi dicat: Tu Bethlehem parva ad essendum in chiliarchiis vulgaribus, eis'ue aequalis, cum sis summa ac praecipua civitas et matertotius regni ac Regis. Talis aliqua vel tacita, vel etiam aperta celebratio Bethlehemi in hisce verbis a


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

es inter chiliarchias, sicut aliae minores civitates, cum suis pagis: at nunc et posthac parum hoc mihi est, ut tu sis aequalis vulgaribus chiliarchiis, hoc est nimis infra tuam dignitatem. Quare eris praecipua civitas, ac veluti metropolis, utpote quae dabis Regem toti Israeli, atque adeo toti mundo, nempe verum Meschiam. quasi dicat: Tu Bethlehem parva ad essendum in chiliarchiis vulgaribus, eis'ue aequalis, cum sis summa ac praecipua civitas et matertotius regni ac Regis. Talis aliqua vel tacita, vel etiam aperta celebratio Bethlehemi in hisce verbis a sequente versiculo omnino


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 501 | Paragraph | SubSect | Section]

cum mentiatur, loqui ex propriis. Idque mox exponit addens: Quia mendax est, et pater mendacii. quasi diceret Dominus: Haec est diaboli propriissima natura aut indoles, ut mentiatur. Sic ferme etiam Dialectici suum proprium nominant, quod quarto modo dictum appellant: quando aliquid uni soli, toti, et semper convenit. Tale vult esse proprium diaboli Christus: sicut contra de Deo dicit, Solus Deus est bonus. Sic Christus dicit Ioan. decimosexto: Venit hora, cum singuli dispergemini in propria. id est, in vestra intima latibula vos abdetis, quo quisque rectissime ac commodissime


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 535 | Paragraph | SubSect | Section]

de caelo. Isaiae vigesimo secundo. Revelatum est in auribus Domini. id est, blasphemia, quae ibi praecessit, innotuit Domino. Psalmo 98. Notam fecit Dominus salutem suam, revelavit coram gentibus iustitiam suam. idem bis dicit. Isaiae 56. Prope est iustitia mea, ut reveletur. id est, ut toti mundo patefiat. Revelari alicuius malitiam, aut scelera, crebro dicitur. Revelastis praevaricationem vestram, Ezechielis 21 et 23. Revelabitur ignominia fornicationum vestrarum. Oseae 7, Revelata est iniquitas Ephraim. Revelabit terra sanguines suos, et non teget ultra eos, qui in ea


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 535 | Paragraph | SubSect | Section]

terra sanguines suos, et non teget ultra eos, qui in ea occisi sunt. Isaiae 26. Hinc sit, ut non tantum ultimus ille liber Apocalypsis, sed et omnis alia patefactio Dei ac prophetia vocetur Revelatio: quia, ut propheta inquit, Dominus patefacit secreta sua servis suis prophetis, et pereos toti mundo, quae alioqui per sese nemo sciret. Dicitur etiam Revelare oculos et aures, cum Deus eos illuminat seu aperit: vel etiam cum alicui largitur, ut vere ac spiritualiter suam voluntatem ac mysteria videat ac audiat. Psalmo centesimodecimonono. Revela oculos meos, et intuebor mirabilia


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 539 | Paragraph | SubSect | Section]

vero die quievit: subintell. desinens novas creaturas condere. Est autem illa septima dies, ea quae etiam nunc vocatur Sabbatum. Nam prima est, Solis. Consecravit ergo sibi, ac sanctificavit Deus diem septimum, primum ut esset memoriale creationis Dei, et initii rerum omnium: secundo, ut ea die toti vacaremus ipsius cultui ac doctrinae: tertio, ut corpus requiesceret ab operibus suis, et anima tanto magis exerceretur in divinis: quarto, ut esset memoriale aeternae illius quietis, quae in altera vita sequetur. Quinetiam mundi durationem (ut habet Eliae traditio) in sex mille annis


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

quia ex Deo natus est. Quod intelligendum est [?: ] de novo homine, ac instaurata per verbum ac Spiritus Sanctum in eo Dei imagine: tum et de ipso Spiritu sancto, [?: ] da piorum intus regente ac vegetante. Contra in impiis dicitur semen diaboli esse, vel potius ipsi toti dicatur filii diaboli, ex diabolo, et ex patre diabolo: Ioann. 8. Et 1. Ioan. 3. Sic et Gene. 3. Semen serpentis nominentur, quia scilicet sunt ad imaginem satanae transformati, et spiritus Satanae potenter in eis habitat, eosque regit. Porro quod Christus et baptista incredulos vocat


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 572 | Paragraph | SubSect | Section]

Semen in promissionibus olim patriarchis expositis. ac si diceret: Semen ibi non collectivê de tota posteritate usurpatur, sed de uno quodam certoque individuo ex posteris Abraae, qui sit causa benedictionis futurus toti generi humano: is vero est ipse verus Meschias, ut ipsemet autor promissionis Deus illam suam vocem benedicti seminis tot sequentibus patefactionibus exposuit, et toties ad solum Meschiam restrinxit. Cum igitur Paulus ait, Non dicit in seminibus non ipsum vocis sonum (uti prius quoque dictum


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

humanis virib. prorsus impossibile, et ob id non tam iustitiae ac vitae, quam mortis et damnationis causam, in Decalogo contineri ostendat. Denique et in promisionibus divinis Davidi, Salomoni, aliisque in veteri Testamento factis, externum quid et corporale promitti videtur: cum tamen in iisdem toti generi humano aeterua ac caelestia beneficia, adeoque ipse Messias promittatur: cuius rei exempla in historiis veteris Testamenti et in Psalmis infinita occurrunt: ex quibus illustre est mactatio et esus agni Paschalis, et serpens aeneus in deserto: cuius literam ipse Christus in novo


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 604 | Paragraph | SubSect | Section]

autem et removerunt altaria. id est, confestim. Surgere mane, et facere aliquid: id est, mature et dextre agere aut expedire, saepe de omnib. actionibus per metaphoram dicitur, ac tum etiam ad Deum per anthropopathiam transfertur: quia diligentes patresfamilias mane surgentes, servis ac toti familiae mandata tradunt, operasque distribuunt. 2. Paral. 36. Misit Deus ad eos per manum nunciorum suorum, mane surgendo et mittendo. Iere. 7. Misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem mane surgendo et mittendo. Sic et de doctore dicitur Ierem. 32, Cum docerem eos mane surgendo


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

hominem, sed diverso fine ac ratione. Secundo, Tentare dicitur Deus hominem interdum, cum probando eum, ostendit eius malitiam, aut etiam probitatem. Exodi 16, Ut tentem eum, utrum sit ambulaturus in lege mea. id est, probem et experimento ipso omnibus faciam notum: seu, ut non tam mihi quam toti generi humano explorem, exploratumque ac notum faciam. Sic tentavit Deus Abrahamum Genes. 22, explorans an velit ei obedire in sacrificando filio. id est, experientia ipsa omnibus notum fecit. Sic et Deuter. 8, Per quam deduxit te iam 40 annis in deserto, ut affligeret et tentaret te, ut


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

omnino [?: ] rationem. Iac. 1. Beatus vir qui perpetitur [?: tent- ] quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae [?: ] tentari significat affligi, et castigationibus examinari. Deuteronom. 7. Recordando recordaberis, quae fecerit Deus Pharaoni et toti Aegypto: nempe tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, et signa atque [?: prod- ] , et manum robustam atque brachium extentum, [?: p- ] quod eduxit te Dominus Deus tuus. ubique tentationes necessario plane illas castigationes significant. Lucae vigesimosecundo:


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

adscribemus. Psal. 47, Deus [?: ] det super solium sanctitatis suae. Haec loquutio duplice sensum recipit. Saepe enim hac loquutione tabernaculum vel templum intelligitur: interdum vero caelum significatur. Si de templo exponere libeat, sensus erit Deum sic praeesse toti mundo, ac populos omnes sub imperio suo complecti, ut primaria tamen eius sedes Hierosolymae maneat: sicut etiam inde fluxit Evangelii doctrina, qua sibi Deus cunctos mortales subegit. De caelo tamen commode accipere licebit, quod Deus [?: ] suam exerens ad homines sub obsequium


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

Luc. 12. pro Graeca voce σιτομέτριον. inquit enim ibi Dominus. Quisnam est fidelis minister, quem constituit Dominus super famulitium suum, ut det σιτομέτριον demensum in tempore? id est, ut distribuat toti familiae suum demensum et pensum: id est, victum et laborem. Luc. 22: Simon Simon, ecce Satanas expetivit ut cribraret vos, sicut triticum. id est, sicut triticum in cribro duriter agitatur et concutitur, ut sordes et quae nimium minuta sunt, deorsum per foramina excidant: contra, quae


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt: ideo et talia turbarum nomine indicantur. Inde porro fit verbum Turbo, quod significat omnem quietis, pacis, aliorumque commodorum violationem. Achabus obiicit Heliae, quod turbaverit Israelem: quia et certamina de doctrina dissidiaque excitaverit, et sua impietate ac haeresi Deum toti illi populo infensum fecerit, ac poenas illas tristissimae siccitatis attraxerit. At ille verius in ipsum id crimen regerit. Sic Paulus accusabatur, quod turbaret populum Dei, dum docet peccatorem sola fide, ac prorsus sine operibus iustificari, salvarique. At ille ostendit, id pseudapostolos


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 633 | Paragraph | SubSect | Section]

Vendit iustum pecunia: Amos 2, videtur corru-ptelas iudicum significare, qui acceptis muneribus causas civiles et criminales insontium ad libitum iniustorum inflectebant. Ante diluvium et extremum iudicium dicuntur homines vendituri, empturi, aedificaturi, nupturi, etc. id est, toti in hac terrena vita immersi [?: ] , prorsus negligentes Deum, et diabolum ac utri usque regnum, nihil plane solliciti de aeterna vita ac morte Ezek 7. Venit tempus, ut neque qui vendit doleat, neque qui emit laetetur. id est, erit tristissimus rerum status, [?: ]


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 658 | Paragraph | SubSect | Section]

in templo decantatis, sed ab hypocritis, sine fide, et ex solo opere operato. UMBILICUS ponitur aliquando pro toto corpore, quia est in medio corporis. Iob 40, Fortitudo eius in umbilico ventris eius. id est, ipso corpore. Proverbiorum tertio: Sanitas erit umbilico tuo. id est, toti corpori, et tibiipsi. Umbilicum pro medio etiam Latini ponunt. Ezechielis trigesimo octavo: Populum habitantem in umbilico terrae. id est, in medio. Porro ludicum nono Umbilicus terrae videtur significare montem cum enim prius dixisset Gaal, Ecce populus descendit de cacuminibus


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.