Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: pane Your search found 192 occurrences
1 2
Occurrences 96-101:96. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 428 | Paragraph | SubSect | Section] peccatorum amicus. Conuincit eos in diuersę uitę sanctos iniusti iudicii. Si enim asperius uiuendi modus displicet in Ioanne, cur in Filio hominis communis reprehenditur? Si nec uinum nec siceram bibens et locustas tantum ac mel siluestre comedens demonium habet, quare pane ac uino utens homo uorax et ebrius dicitur? Si in solitudine habitans quasi Sathanę filius reputatur, quare Christus cum hominibus conuersatus ueluti peccatorum fautor habetur? Ex quo quidem satis patet nullum uitę sanctioris propositum apud scelestos homines laudis habere
97. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 526 | Paragraph | SubSect | Section] accepistis — inquit Dominus — gratis date! Et quoniam corporis Christi sacramentum non nisi baptizatis datur, uerbum comedite non ad aquas refertur, sed ad altaris sacrificium, quod sub uini panisque specie offerri solet. Lac autem pro pane posuit propheta, ut ostenderet animas hoc cibo digne nutritas candorem consecuturas angelicę puritatis. Cęterum sitientes, id est cupidos salutis, uenire ad aquas iubet, quia, qui c redunt, illi Ecclesię membrum fieri auidius desyderant magisque lętanter ad
98. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 550 | Paragraph | SubSect | Section] tribulationes in dorso nostro; imposuisti homines super capita nostra. Transiuimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. O felices poenas et lęta tormenta, per quę uir fidelis meretur ęterni refrigerii mercedem! Et rursum alibi aiunt: Cibabis nos pane lachrymarum, et potum dabis nobis in lachrymis in mensura. Posuisti nos in contradictionem uicinis nostris, et inimici nostri subsannauerunt nos. Et iterum in alio psalmo: Posuisti nos — inquiunt — opprobrium uicinis nostris, subsannationem et
99. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 585 | Paragraph | SubSect | Section] in quibus pharao flagellatus populum Israhel, quem seruitute oppresserat, liberum dimittere compellebatur***. Atque ideo, ut ego reor, sic sudare uoluit inter orandum Dominus, ut nos a maledictione illa soluere inciperet, qua dictum est homini: In sudore uultus tui uesceris pane tuo, utque ipso autore sudoris nostri labor iam uerteretur in spem et expectationem quietis pacisque sempiternę. Discipuli dormiunt, ipse uigilat, ut impleatur dictum illud: Ego dormio, et cor meum uigilat. Cum illis enim humanitatis fragilitatem
100. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 645 | Paragraph | SubSect | Section] quem prophetę uenturum prędixerunt, quem uenisse miracula testabantur. Magis itaque cognitus est Iesus in Euangelio pręsentia corporali quam in Lege uaticiniis prophetarum aut figuris sacrificiorum rerumque gestarum, in quibus designabatur uenturus. Vis et tu cognoscere eum in pane isto benedicto? Crede, et cognouisti. Verum est enim, quod dictum est a propheta: Nisi credideritis, non intelligetis. Porro, quoniam Dominum iam passibili ac mortali conditione exutum pręsentia, qua uisibilis erat, non oportebat diutius com
101. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 660 | Paragraph | SubSect | Section] dicit eis Iesus: Afferte de piscibus, quos prehendidistis.* Hoc spiritaliter intelligi potest, ut dicat: Venistis ad me in terram uiuentium beatitudinis pręmia recepturi. Ostendite opera, quibus hoc mereri potestis, ut uobiscum mea communicans in pisce asso et pane sancto tanto beneficio uos frui faciam. Ascendit Symon Petrus, et traxit rethe in terram plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus. *corr. ex pręhendidistis Non poterimus ad Christi terram
Bibliographia locorum inventorumMarulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
1 2
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.