Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: curae

Your search found 226 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 38-43:


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

genere, quos nunc Polonos dicunt, Budensium sacerdos, qui quidem matheseos peritus habebatur, regi et uitę cupido, et huic uanitati admodum dedito ac omnia ad fatum referenti, facile persuaserat se decennium adhuc uicturum, licet, quum ualetudine minus prospera uteretur, nec multum curae in ea tuenda poneret, et medici illum breui interiturum existimarent. Adeo autem quidam nomine tantum Christiani, animi caecitate atque ignorantia ducti, diuinae prouidentie derogant, ut nihil fere hominibus nisi auspice coelo uana persuasione euenire credant. In quam sane


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

Non latet nos, inquit, Vuladislaue, te a Beatrice Matthiae uxore de coniugio interpellari. Forsan etiam tuus animus aliqua ex parte eius promissis occupatus est. Illa enim foemina nihil pensi habet, quid tua, uel reipublicae intersit, dummodo, quod concupiuit, assequatur. At sicut ipsi curae est coniugii uoluptas, ita tibi debet esse prolis suscipiendae, successorisque ex te geniti relinquendi. Atque ne cultor quidem terrae non stultus operam sterili adhibet solo, uerum illum agrum quisque colit, ex quo fructus sperandi sunt. Non ingratam regi hanc


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

haud compertum habeo. Quibus libenti animo auditis ― iam enim Stephanus regi quoque grauis esse coeperat, quippe qui omnia ad arbitrium atque ex sua administrari sententia uolebat ― respondet rex bono animo essent, sibi curae esse rem Transiluanam, statimque Scythas domum abire iubet, ne scilicet eorum in aula obuersatio Stephano moueret suspitionem regiae ab se alienatae uoluntatis. Paucis post diebus ad se Thoma antistite accersito, quid facto opus esset, cum eo consulit. Qui quidem diu meditatum opportune


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

tertio supra millesimum Iulius Secundus, pontifex Romanus, moritur, quum decem annos in pontificatu uixisset. Qui ubi sensit se supremis appropinquare, iamque mortalitatem expleturum, conuocatis cardinalibus, qui id temporis Romae aderant, hortatur eos, ut patrimonium ecclesiasticum curae habeant, de corruptissimis sacerdotum moribus emendandis nullam prorsus faciens mentionem, quasi magis opibus quam sacerdotum sanctimonia res Christiana staret, nec satis constaret sacerdotum nomen, quum ob multa alia scelera, tum maxime ob inexplebilem


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

ferociam ob propinquitatem opportunum, detrimenti capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

alere cogimur, in cuius stipendium non modo uim magnam ecclesiasticae pecuniae, sed etiam mutuo accaeptae exhausimus ― uosmet ipsi uobis nunc consulite. Quum autem status Italiae tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus inierint, curae nobis res Hungarica erit. Porro id temporis Romanus pontifex iusti exercitus auxilia aere suo conducta et Caroli Augusti copiis iungenda in Circumpadanam Italiam miserat, eo consilio, ut Galli, qui tunc Mediolanum tenebant, ex Italia eicerentur,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.