Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipso

Your search found 2029 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1453-1471:


1453. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

se intelligat, quod popularis illius odii detrimento longe superius sit, non ausim ego eiusmodi factum improbare. Iam patria eam lingua quantocius imbuere et ad cuncta popularia conformare quod expediat, nemo est qui non videt; nam id universim in uxore aeque atque se ipso cavendum est ne quid novitatis appareat neve sermonibus causas detur. Itaque suis eam instituere principiis et a consueto mulieribus res habendi peregrinas desiderio avertere multum sane expediat. Ab aliis quoque solitis


1454. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

VI Hungariae regulationem evenerunt, reminisci velimus, nullo certe negotio deprehendemus postremam tristem Hungariae catastrophen non alia de causa tam brevi tempore, tamque facili negotio perfectam fuisse, quam quod longa placidi Theresiani regni felicitate emolliti nos ex ipso constitutionis nostrae cardine emoveri iam antea passi simus. Quis enim nescit basim systematis nostri in eo versari, quod sola executiva potestas principi propria, legislativa e contra cum statibus regni communis sit? Quis ignorat quod suapte arbitrarium effici debeat


1455. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sollicitudinis ceperitis fructum, ut e corona tot eruditorum, qui studium hoc decurrerunt, vos potissimum pro sua quisque Cathedra versatissimorum in respectivis scientiis et disciplinis virorum arbitrio selecti sub auspiciis Illustrissimi Domini Comissarii Regii tamquam sub ipso altissimo Suae Maiestatis obtutu easdem non favore status aut conditionis alicujus praerogativa, sed propriis duntaxat meritis capessatis. Augusta nostra ea vobis stipendia jam in praesens addixit, ut curis rei domesticae levati tranquille et libere litteris vacare


1456. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

vestro in litteras ardore ita persuasus sum, ut vos ne his quidem stimulis eguisse existimem. Scio ego, quid apud ingenuos artium et scientiarum cultores generoso incoctum pectus honesto valeat, scio, quid amor litterarum, quid sitis doctrinae efficere possit, quantum aucta ipso successu proficiendi cupiditas animum intendere soleat, nec diffido vos haud alia quam colendi propagandique litteras causa operam vestram huic vivendi generi addixisse. Ita vos animatos dum plane confido, superfluum certe reputo vos pluribus hortari, ut, quam de vobis


1457. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

duplex quoque exclusionis propter graviora delicta alioquin in Consessu semper Academico antea examinanda distincta fuit classis, generalis nempe et localis; prioris nomine illa veniret qua propter inveteratam malitiam ex una academia aut gymnasio exclusus omnibus hoc ipso academiis et gymnasiis districtus huius arceretur; alterius seu localis is esset effectus ut, cum certum sit malos in aliquo loco socios ad individui cuiuspiam perversitatem plurimum conferre, ex locali solummodo academia aut gymnasio


1458. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam producta, modernorum vero meliorem culturam sensim disponantur; id nulla alia via facilius perfici posse, quam si per pastores ipsos in eo manuducantur, pauci illi, qui notitiam practicae oeconomiae hactenus privata industria sibi compararunt, pastores facto ipso jam comprobarunt. Ut plures notabile hoc servitium Patriae suae praestare, sicque officium etiam boni civis explere possint, e re videtur, ut studium oeconomiae practicae ad classem ordinariorum studii cleri junioris objectorum reponatur. Notum quidem est, quod


1459. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Regni ad confinia transferendis indiscriminatim quidem loquuntur. Has tamen in urbibus commercialibus conservari, ipsa promovendi commercii ratio exposcit; saepe enim commodius est mercatori, si merces suae in limitanea statione obsigillentur, et in ipso habitationis suae loco tricesimalem subeant manipulationem, quam si semper in limitanea statione debeant revideri. In hoc enim casu mercator aut suum semper hominem illic praesto habere deberet, dum merces suae adveniunt, aut certe revisio earum in limitanea


1460. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

actualis §§-is 52. et 88. quod ante Sigismundum legislatio domesticos mercatores a dependenda tricesima exemerit; quod illi sub hoc rege eidem denuo subjecti, et a portorio hoc distinctus fundus conflatus fuerit; denique quod sub ipso adhuc hoc rege illi ad priorem immunitatem iterum repositi exstiterint 1405. Articulo 17 . Jam sub Augustae Domus Austriacae imperio recentior legislatio ipsas civitates, imo colonos plane archi-episcopi Strigoniensis, a tricesima exemerat 1557.


1461. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Princeps. Quomodo itaque renovata adeo recenti lege Regni independentia vel praetendi potest, ut commercium Hungaricum Germanicis Provinciis subordinetur, ut earum dicasteria activum ad regulandum Hungaricum vectigal influxum habeant, ut in ipso vectigali Hungarico talia principia stabiliantur, quae Hungaricum commercium a Germanico dependens efficiant. Si dependentia haec in commercialibus induci posset, nihil amplius obstaret, quominus illa eodem jure et in politicis


1462. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

partis conciliari, sublataque, quae nunc viget, totali commercii Hungarici ad Germanicum subordinatione justum demum, et utrique parti proficuum aequilibrium stabiliri possit? Haec universim de ipso vectigalis systemate; superest, ut peculiaris de singulo proposito principio ratio reddatur. Itaque in ordine ad praesentem §-phum ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 54. quod jam sub Augusta Maria Theresia aliquae


1463. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et frumentum referuntur, proque his sustinendis iterum onera publica Germanicarum Provinciarum allegantur, horumque praecipuum fundum in facili horum tamquam primae necessitatis productorum distractione radicari; hanc vero eo ipso cessaturam esse praetenditur, si sublatis his impositionibus Hungarici frumenti et vini in Germanicas Provincias inductio facilitetur. Verum quoad onera publica Germanicarum Provinciarum jam in motivis ad 68. projecti hujus §-phum ubertim responsum


1464. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

seu in eductione exigatur. Motivum. Ostendimus supra in motivis ad §-phum 66. quod principium hoc et per veterem et per novam legislationem defixum atque usque 1788. in vectigali semper adoptatum fuerit. In ipso anni hujus vectigali principium hoc expresse non abrogatur. Ne tamen ipsa ejus exmissio effectum hunc producat, principium hoc diserta lege renovandum videbatur.


1465. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et Articulo 12. 1566. litteras primariae institutionis, idest impetrata super teloniis privilegia producere tenentur. Proinde, qui privilegio caret, titulo possessorii destituitur, adeoque tale telonium eo ipso cassari debet. Sicca quoque telonia etiamsi privilegio provisa numerosis jam legibus abrogata sunt, quia collatio proventus telonialis non est pure lucrosum privilegium, sed est partim etiam onerosum,


1466. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

quaestor Pestiensis non debeat a primo plane Tergestino mercatore merces sibi procurare, sed eas a Pettoviensi erga moderatam provisionem commodius obtinere possit. In Fluminensi autem via in nulla adhuc intermedia civitate, imo ne in ipso quidem Carlostadio, mercatores ejusmodi exstent. Primum in via Tergestina ea solum ratione effectum est, quod certae permutandarum vecturarum stationes defixae, in his vero coetus vectorum ita regulatus sit, ut et mercator sumtus transportus in


1467. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Cancellariae exhibita, cum Consilio tamen Locumtenentiali non communicata; vel vero, quae per istud submissa, eidem amplius remissa non fuerunt, interest etiam ut haec ex Archivo Cancellariae communicentur; interest denique ut geometrae et hydraulae publici una cum ipso Hydraulico Departamento adeo Deputationi huic pro hoc actu subordinari debeant, quia sub ipso defluo labore complures libellationes et mappationes indubie occurrent, veluti si quis collateralis canalis, qui per mappata jam stagna non procedat, stabiliatur. Hujus


1468. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

istud submissa, eidem amplius remissa non fuerunt, interest etiam ut haec ex Archivo Cancellariae communicentur; interest denique ut geometrae et hydraulae publici una cum ipso Hydraulico Departamento adeo Deputationi huic pro hoc actu subordinari debeant, quia sub ipso defluo labore complures libellationes et mappationes indubie occurrent, veluti si quis collateralis canalis, qui per mappata jam stagna non procedat, stabiliatur. Hujus enim terreni libellatio et mappatio tum primum institui debebit.


1469. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

honor exhibeatur, lex etiam citius propositum effectum producet. Erunt fortasse, qui Magnates et Nobiles ad suscipiendum hoc vitae institutum diserta lege animandos esse existiment; verum id spiritui Constitutionis nostrae repugnat, et sinistrum pro ipso commercio effectum producere posset; spiritus enim Constitutionis nostrae est militaris, qui cum spiritu mercantili conciliari non potest. Ipsa etiam Magnatum et Nobilium educatio et vivendi ratio felicem in magnis negotiis


1470. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tantisper explanare. Quare Ad §-phum 1. Fundus hic basim Commercialis Cassae constituet, infert enim annue 180 000 florenorum. Ad §-phum 2. Articulus 29. 1741. in ipso, quem Augusta Aula cum Porta Ottomanica habet, commercii tractatu fundatur. Verum dispositio ejus fuit nimium generalis, et ideo facile eludebatur. Per propositas cautelas aut noxius hic quaestus simpliciter cessabit, aut saltem facilitato praevaricationes


1471. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam in constitutionalibus objectis, seu ut usus loquendi hactenus obtinuit, in fundamentalibus legibus mutationem facere possit; quin, inquam, quaestionem hanc vel ingrediatur, Deputatio et e genuinis civilis gubernii principiis, et ex usu ipso pluribusque exemplis demonstrari posse existimat, quod oblatum ejusmodi in Diaeta obligatorie omnino fieri possit. Quod primum adtinet: in ipsa civilis gubernii idea nullum Legislatione eminentius corpus vel concipi potest.- Hujus


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.