Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipso

Your search found 2029 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 654-658:


654. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii_v | Paragraph | Section]

philosophiam anteferri debere viuendi rationibus, me autem affirmante, orta est non leuis disputatio, quam ego literis mandaui, vt extaret ocii ratio, quo tunc abundabam: Sequutus sum tenue genus orationis, et a pigmentis rhetoricis penitus abstinui: ne in difficillimis rebus explicandis ornatu ipso, cumulandoque hilem argumentationum et exemplorum, quae cateruatim occurrebant, oratio redderetur obscurior, implerenturque volumina. Proinde rem perstrinxi quam breuissime, luce tamen verborum addita: vt cum res intelligi primo aspectu possit, tum ne lector verbositate fastidium contrahat.


655. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii_v | Paragraph | Section]

cum ratione susceptae sint: nam omnia nimia profectaque a temeritate vitio non carent. Caeterum si cum his conferamus voluptates animi (deum immortalem) quantum hae prae illis vilescent, nec digne videbuntur ut veniant in lucem et sermonem hominum. corporis uoluptates vna cum ipso corpore consenescunt atque commoriuntur: raro tamen sit quin sexagenarios, quibus lege Papia fibula imponitur, deficiant. Si quidem arescente corpore nullus amplius voluptati locus relinquitur, ac earum sacietas est, saepe dolore atque penitudine comitante: magna enim inter voluptatem, et


656. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4v | Paragraph | Section]

hortabitur homines ad pericula, mortemque pro aris, focis, liberis, parentibus, patria subeundam, quam is, qui honestatem vtili anteponit? Hic et fortunae insultus atque varietatem, et iniurias hominum ac temporum, omnes denique casus externos floccifaciet: vtpote qui cunctas res humanas se ipso ducit inferiores, omniaque sua, non in cuiusquam praesidiis, sed in suaipsius virtute collocauit. Tanta quidem reuerentia sapientiae non priuatim modo, sed publice quoque habet, vt nullus mortalium, quantumuis audacia opibusque polleat, possit tamen conferri cum illius authoritate. Accaepimus


657. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4 | Paragraph | Section]

sedes, nondum rediit neque redituram esse hoc rerum statu censeo. Quid igitur inquit dicemus prouidentia regi mundum absque iustitia? Intuendum est inquam, quia duabus tanquam naturis constamus, anima et corpore: animae quidem Deum agere curam, vt quae ab ipso profecta est, eiusque similima ratione et immortalitate: corporis vero, vtpote rei vilis et momentaneae gubernationem iniunxisse ministris, siue caelum id sit, siue stellae: siue fatum, fortunamue libet appellare. Itaque coeca quadam libidine, Iudicioque plerunque stolido modo dant diuitias,


658. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4v | Paragraph | Section]

quasi socium ministris adiungere. Nam si Deus haec omnia praesens erat curaturus, non fuit opus administris. Sin autem ab iis reguntur ex ipsius sententia, quid singularis Dei curatio necessaria sit, non intelligo. Caeterum naturae superiori, id est, homini interiori formam ipsius referenti ac ab ipso aeditae, sic afficitur, vt ab eius cura nunquam discedat. Quamuis autem relinquerit hominem in manu sui consilii tamen non caessat eum monere modis multiplicibus, vt in caelum suam propriam sedem intueatur, dignaque parente opera faciat, contumax enim filius abdicatur deiiciturque de spe


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.