Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipso

Your search found 2029 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 687-705:


687. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

quove tempore quidque fieri conveniat, unus optime intelligit? Quocirca, sapientissimos viros, qui saepe aut labentem rem publicam sua prudentia confirmarunt, aut iacentem erexerunt, magnopere historiarum studia coluisse, proditum est. quo quidem ipso ex genere quo quisque rerum ante se gestarum cupidior fuit, eo se virum fortiorem, eo meliorem patriae civem praestitit. Ex quo non minorem esse laudem, immo vero et longe maiorem eorum qui se ad scribendas historias contulerunt, quam qui maximis


688. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

scripserunt, quos quidem praeter ceteros putavimus excellere, disseruimus; et quas quisque tum verborum, tum sententiarum virtutes haberet, breviter ostendimus. atque illud praeterea examinavimus, qua maxime in parte quisque a proposito aberrans, se ipso interdum factus deterior esse videatur: idque, sive quod, quae litteris mandaret, parum scienter delegerit, sive, quod vires ad praestandum defuerint. quae quidem omnia eo sumus aggressi, ut ii qui bene scribendi, beneque dicendi laudem sequerentur,


689. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

sunt, omnia persequerer, eo libro, quem de Demosthene tum in manibus habebam, reiecto, pollicitus sum tuae me voluntati obtemperaturum. nunc vero, re confecta, quod tunc promiseram, tibi persolvo. De singulis autem verba facturus, pauca quaedam de me ipso, deque huius tractationis genere praemittam; non tua sane, neque tui similium caussa, qui nihil non optime judicatis, nihilque ducitis veritate praestantius; sed ad illos spectavi, qui veterum scripta plus aequo admirantur, suam aetatem aspernati:


690. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

in eadem se palaestra exercuerint, possum sexcentis prope testibus comprobare. duobus tamen ero contentus, Aristotele, et Platone. atque Aristoteles quidem non optime omnia a magistro suo Platone tradita existimat: qualia sunt quae Plato de ideis, de ipso bono, de republica disseruit. Plato etiam ipse, Parmenidis, Protagorae, Zenonis, atque aliorum, qui rerum natura constantium philosophiam profiterentur, errores conatur indicatur. neque tamen est quisquam, qui hoc illi vitio vertat; cum sciat, unam


691. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

opifices sententiam minus ferre potuerunt, cum ab eorum tamen laude longe distarent. ut illam rationem praetermittam, quod saepe usu contingit, ut homo inscius atque idiota, siquid sit iudicandum iis in rebus quae sub sensum cadunt, ne artifice quidem ipso sit inferior. huc enim omnis ars intendit, hincque iudicandi sumit initium. Verum ne longiorem hac in parte imprudens sermonem consumam, haec prooemii loco sufficiant. Sed antequam aggrediar ad ea quae de Thucydide sum dicturus, pauca quaedam libet


692. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

etiam futuras, praeteritis similes, considerare, planeque inspicere voluerint, his, dum illa utilitatem pariant, satis erit. emolumentumque potius, quod semper idem sit, quam spectaculum, quod in praesenti tantum oblectet, in scribendo cogitamus. Ac de ipso quidem, et philosophi, et oratores omnes, aut, si non omnes, plerique certe, ita consentiunt; de retinenda veritate, cui consecratam esse historiam volumus, plurimum laborasse; nihil addidisse rebus,


693. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

neque, quo decebat, fine concluserit: cum ita dicant, disponendi laudem non esse minimam in eo sitam, si et principium, quo non aliquid sit prius, capiatur, et eo fine, cui nihil videatur deesse, comprehensa narratio terminetur: quarum rerum ab ipso neutram satis accurate animadversam esse. Occasionem porro illis huius accusationis historicus praebuit, qui cum ita proposuisset; omnium bellorum, et temporum diuturnitate, et multarum calamitatum eventis, illud fuisse maximum quod in Peloponneso


694. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

est, neque copiose, neque temporibus satis accurate distinctis, explicavit: simul ob eam caussam, quod Atheniensium principatus qua ratione sit constitutus, harum rerum tractatione declarat. Satis igitur et hinc aperte colligitur, narrationem ab ipso non optime, id est, non ut natura postulat, esse digestam. Huc accedit, quod nec historiam quo debuit fine conclusit. cum enim annos VII et XX bellum comprehenderit; atque hoc quantum temporis est, usque ad belli exitum ipse vixerit; tamen usque ad


695. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

erant, ita scribit: Interea Athenienses, cum appulissent, statim omni exercitu admoto, Thyream capiunt, oppidum incendunt, omnia diripiunt. Aeginetis autem, siqui a caede servati erant, abductis, Athenas reverterunt. Cum autem magnis utraque civitas in ipso statim belli initio calamitatibus conflictaretur, fiebat ut pacis utraque cupiditate teneretur. Iam de priori verba faciens, cum Athenienses, omni sua regione vastata, civitate vero propter pestilentiam exhausta, auxilium prorsus omne desperantes,


696. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 254 | Paragraph | Section]

prorsus utitur licentia. Plurimas etiam in eo figuras invenias, quae personarum apostrophis, temporum commutationibus, et localium notationum discrepantia, a communi consuetudine sint deflexae, ac soloecismorum speciem praeferant. Praeterea, quot in ipso res videas pro corporibus, et corpora vicissim pro rebus sumi? In enthymematibus vero, in quibus interpositiones cum multae sint, longo intervallo consecutionem suam recuperant, adsunt tortuosa illa et perplexa, et inextricabilia, atque alia his


697. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

Thucydidis ostendamus, ac simul omnia animadversione digna, quae illi contigerint, comprehendamus. quae omnia cum facimus, nihil omnino, praeter eorum qui ad huius se viri imitationem componere volunt, utilitatem, propositum habemus. Itaque in ipso statim prooemii exordio hac utens propositione, Bellum scilicet Peloponnesiacum, de quo scripturus erat, omnium, quae antea gesta essent, fuisse maximum, haec ad verbum scribit: Ac bella quidem ante gesta, atque his vetustiora, plane in apertum


698. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

qui vero suos superari videbant, ii magno cum eiulatu lugebant; adeo ut magis ex earum rerum aspectu, quam illi ipsi qui in opere versarentur, animum abicerent. Erant qui, cum anceps certamen viderent, adversariis acriter resistentibus, ipso corporum motu animi affectionem imitarentur, praeque metu modo huc, modo illuc corpore nutarent, et magna ex eo molestia afficerentur. assidue enim exiguum intra spatium aut fugiebant, aut trucidabantur. licebatque ex Atheniensium exercitu, quam diu


699. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

enarrat, quousque intra communis usitataeque linguae terminos mansit, perspicue omnia, breviter pleneque dixit: sed simulatque tragico more communes Graecorum calamitates exaggerare atque amplificare incipit, animoque extra consueta evagatur, longe se ipso fit deterior. Sunt autem de illo priore genere haec; quae vix errata esse quisquam opinetur:


700. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

conferamus. is autem est eo in loco, ubi misso ab Atheniensibus contra Melios, Lacedaemoniorum coloniam, exercitu, ante initium belli, ducem Atheniensium ait ad colloquium cum Meliorum senatoribus venisse, in quo de belli solutione ageretur: cumque ab ipso statim initio, quae ab utrisque dicta sunt, ex sua persona indicasset, in uno tantum responso narratione usus continua, post toto dialogo personas inducit loquentes, et veluti drama quoddam efficit. ita autem Atheniensis exorditur:


701. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

Amphipoli dux fuisset, eiectus ex patria, per omne reliquum belli tempus in Thracio vixit. Restat ergo, ut consideremus, an vel rebus ipsis, vel personis ad id colloquium convenientibus aptum dialogum finxerit; cum eius fuerit muneris, quemadmodum in ipso quoque libri prooemio se facturum profitetur, ut, quae vera essent, diceret. Num igitur, quemadmodum illa Meliis de libertate oratio conveniebat, qua Athenienses admonebant ne civitatem Graecam, quae nihil mali admisisset, servire cogerent; ita et


702. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

aut calamitatibus rebusque ceditis adversis . Haec quidem Thucydidi, de hoc viro scribenti, ab historica dicendi figura minime abhorrent; sed Pericli, ad iracundia permotum populum verba facienti, seque purganti, minime conveniunt; praesertim in ipso statim defensionis exordio, antequam aliis sermonibus eorum animos demulceret, qui non abs re ob calamitates molestia afficiebantur; ut quorum regionis pars optima a Lacedaemoniis vastata esset, ac pestilentia non exigua multitudo interisset; quique


703. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

vel ad populum habentur: in quibus non praemiis, sed de poenis est periculum. tum enim non solum aliis molestiam, verum etiam, dum multitudinis invidiam concitant, infortunium sibi parant. Nam qui eosdem et iudices habet, et accusatores; ni hoc ipso, ut eos ad audiendum sibi benevolos reddat, infinitis lacrymis ei opus est. sed hic noster orator hisce rebus minime contentus, curiosius etiam rem persequitur, et quae dicta sunt, latius explicat: ὅ τε γὰρ


704. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

a me quam verissime pro viribus explicata sunt. Nunc MG: Alii de Thucydide quae dixerint. Alii de Thucydide quae dixerint. non ab re fuerit, ea etiam persequi, quae de ipso non nulli dixerunt; ne quid praetermittere voluisse videamur. Ac neque civilibus certaminibus, neque familiaribus collocutionibus hanc illius dicendi formam convenire, omnes, sana mente praediti, fatentur. Sed sunt sophistae quidam haud obscuri, qui


705. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 278 | Paragraph | Section]

rogantes servabitis: neque dubium est quin omnes ad vos venturi sint . Haec quidem a communi et usitata dicendi forma abhorrent, atque iis praestantiora sunt quibus multitudo uti consuevit; neque tamen ita sunt obscurata, ut enarratione egeant. Ab ipso autem belli apparatu exorsus, haec subiungit: ἔστι δὲ πρῶτον τῆς παρασκευῆς, ὦ ἄνδρες ᾿Αθηναῖοι, καὶ μέγιστον, οὕτω διακεῖσθαι τὰς γνώμας ὑμᾶς,


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.