Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illi

Your search found 4315 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1183-1232:


1183. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

legem Dei pręuaricati sunt. Maledicitur primum serpenti, deinde mulieri, postremo Adę. Eiecti de paradiso, ne de ligno uitę comedant, passionibus subditi mortique addicti. Cherub ad paradisi custodiam constitutum. Et illi quidem genuerunt primo Cayn agricolam, deinde Abel, ouium pastorem. Qui, eo quod sacrificia sua gratiora essent, a fratre Cayn per inuidiam interficitur. Cayn vero tanti parricidii conscius de misericordia Dei


1184. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

LOTH LOTH, filius Aram, nepos Abrahę, Sodomę duos angelos suscepit hospitio. A quibus uiolentiam Sodomitarum auertere uolens duas filias uirgines stuprandas offerebat. Illi uero, dum magis hospites expeterent, a Deo puniti sunt cęcitate. Loth inde cum uxore eductus monetur, ut in monte se saluet, sed ipse exorauit, ut maneret in Segor. Cui ciuitati propter eum Deus pepercit. Super Sodomam


1185. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Dominus pręcepit, ut a uicinis et amicis accepta mutuo supellectile discederent. Et: Adhuc, inquit, una plaga tangam pharaonem, et dimittet uos. Igitur onne primogenitum morte sublatum est, dimisitque populum pharao. Illi autem mutuatis uasis ac uestibus abierunt de Ramesse in Sochot, uirorum sexcenta ferme milia, pręter famulos ac mulieres. Habitauerant in Aegypto annos CCCCXXX. Noctu inde educti sunt. Ea nox ipsis obseruabilis fuit. Phase


1186. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Moyses mutuoque se salutarunt. Moyses populum iudicabat, sed Ietri consilio diuisit onus, ut maiores causas ipse cognosceret, minores autem tribuni, centuriones, quinquagenarii, decani deciderent. Ietro in regionem suam reuertitur, illi uenerunt in solitudinem Synai. Ibi Moyses ascendit in montem ad Dominum. Descendens populum sanctificat. Lauarunt uestimenta sua paratique in die tertio loquentem audire Dominum uxoribus abstinuerunt. Die tertio coepere tonitrua


1187. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Etheum posuitque terminos a Mari rubro ad Palestinam et a deserto ad flumen. Scripsit Moyses Domini sermones, posuit altare, duodecim tribuum XII titulos erexit. Obtulerunt holocausta XII uitulos. Moyses Volumen foederis coram legit; illi omnes assensi sunt. Deinde Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta seniores Israhel, cum in montem ascendissent, uiderunt Deum Israhel: sub pedibus eius, quasi opus lapidis saphirini et ueluti cęlum, quando serenat. Ascendit


1188. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

NVMERI Moyses Domino iubente censum agit populi. Numero compręhendit familias tribuum singularum pręter tribum Leui, quam postea censuit. Accipit legem de consecrandis et quomodo illi benedicere debeant filiis Israhel. Ingressus tabernaculum captabat responsum, quando audiuit uocem loquentis de propiciatorio, quod erat super arcam inter duo Cherub. Fecerunt Phase in monte Synai. Dominus ad Moysen: Tubis


1189. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

detrahere ei? Hic Maria lepra perfusa Moysi pręcibus curatur. De Asseroth pergentes fixerunt tentoria in deserto Pharan. Mandante Domino misit Moyses XII uiros ad explorandum terram Chanaan. Appellauit Osee, filium Nun, Iosue. Illi ergo pergentes usque ad Torrentem botri absciderunt palnitem cum uua, quem duo uiri in uecte portauerunt; adeo grandis erat. De malis quoque granatis et ficis attulerunt. Post dies XL ad Moysen reuersi in Pharan, quod est Cades,


1190. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Eleazarus, Aaronis filius, thuribula in igne iacentia collegit in laminasque producta affixit altari. Die postero murmurauit multitudo aduersus Moysen et Aaronem dicens: Interfecistis populum Domini. Et cum eos insultarent, illi ad tabernaculum fugerunt. Domino autem scelus ulciscente iam multitudinem uastabat incendium, quando pro illis Aaron iussu Moysi offerens thimiama depręcatus est cessauitque uastatio. Desyderata sunt eo die, pręter eos qui in


1191. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

argentum, uasa auri ferrique Domino dedicata ac reposita in thesauris eius. Reliqua omnia igni consumpta ciuesque interfecti. Raab Sola Raab meretrix ob meritum pietatis cum suis conseruata. Iosue maledixit illi, quicumque ciuitatem var quincunque ciutatem Hierico reędificare uoluerit. Achan Achan, filius Charni, de tribu Iuda, tulit de anathemate palium coccineum, CC


1192. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

scripta sunt, obseruare conentur. Sin autem ad gentium ritum declinauerint eisque se iunxerint per connubia et amicicias, tunc sciant se a Domino de terra delendos pręualentibus aduersariis. Cunque illi Deum constanter colendi fidem obtulissent, posuit eis pręcepta in Sichem scripsitque in lapide, quem collocauit sub quercu in sanctuario Domini in testimonium percussi inter se foederis. Tunc demum dimisit tribus in possessiones


1193. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

lagenarum opercubo contectis. Cecinit tuba, simul omnes insonuerunt fractisque lagenis fulserunt lampades. Territi hostes terga dedere, fugientes mutua se cęde trucidabant atque Gedeon uictoria est potitus. Qua audita illi, qui erant in monte Ephraim, uada Iordanis pręoccuparunt, ubi interfectis Oreb et Zeb, ducibus Madian, capita eorum detulerunt trans Iordanem ad Hierobaal et aduersus eum iurgati sunt, quod ipsos ad id bellum non


1194. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

occiderant, occidit. Israhelitis eum regnare uolentibus non assensit. Quinimmo prędam omnem illis cęssit inaures tantum reseruans, de quibus fecit ephot et posuit in ciuitate sua Ephra. Quieuit terra XL annis. Filii fuere illi LXX. De concubina in Sichen genuit Abimelech. Eo defuncto auersi sunt filii Israhel post Baalim et erga domum eius ingrati impiique fuere. ABIMELECH ABIMELECH,


1195. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

filius Phua, patrui ipsius Abimelechi, de tribu Isachar, post eum dux iudexque fuit annis tribus et uiginti. IAIR IAIR, Galadites, post Tholan annis XXII. Fuere illi triginta filii. TEPTE TEPTE, Galadites, Galaad filius de meretrice genitus, cum eum ipsius Galaad liberi de paterna domo cieuissent, habitauit in terra Thob. Bellum


1196. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

coeperit aduersus hostem, ille dux sit populi Galad. Iepte itaque dux creatus positis in Masphat castris per nuncios monuit regem Ammonitarum, ne uastaret fines Israhel. Ipse uero restitui sibi petiit terram suam, quam illi per uim occupauerant. Respondit Iepte restitutioni nequaquan teneri, quod iusto bello partum sit quodque Deus ipse concesserit possidendum nec quisque longo tempore repetierit. Inde uotum uouit Domino, si uictor redierit,


1197. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

nomen mirabile Quid quęris nomen meum, quod est mirabile? Manue obtulit hedum et libamina Domino super petram. Angelus autem per flammam altaris ascendit in cęlum. Id illi cernentes proni adorauerunt. Mulier peperit filium nomine Sanson. Coepit spiritus Domini esse cum eo in Castris Dan, inter Saraa et Esthahol. Adultus descendit in Thamnata, adamauit mulierem Palestinam. In uineis oppidi


1198. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

a se recedere uolentem tenuit sciditque eius palium. Samuel autem prędixit sic regnum ipsum ab eo esse scindendum tradendumque meliori. Spiritus Domini recessit a Saule, et uexabat eum spiritus nequam. Datus est illi Dauid puer, quo cytharam percutiente leuius habebat se. Et Dauid quidem factus est eius armiger. Qui cum Goliam gygantem ex prouocatione interemisset, causa fuit Saulis uictorię in Palestinos. Mulieres cecinerunt:


1199. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

indignatus sponsam eius Michol alteri tradidit, ipsum autem cum multa militum manu obsedit sub colle Achillę. Dauid noctu ingressus tentorium poterat perimere dormientem, sed abstinuit. Ob hoc rursum Saul reconciliatus est illi. Qui tandem graui Palestinorum bello in Gelboe monte oppręssus cum suis periit. Victores caput eius pręcisum ubique ostentarunt. Arma posuerunt in templo Astaroth, corpus truncum suspenderunt in muro Bethsan. Habitatores


1200. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

adueniens lugubri de Sibę serui aduersum se perfidia conquestus est. Iussit rex, ut bona inter se diuidant. Inuitauit Berzelaum Galaditen, ut secum Ierosolymis habitaret. Ille senectam excusans ętatem filium Chanaan pro se illi reliquit. Cęterę tribus cum Iuda altercatę sunt, quod sine aliis regi occurrere maturassent. Seba, Bochri filius, mouit seditionem. Rex Ierosolymam ingreditur. Concubinas ab Absalone dudum


1201. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

recessit et reuersus est Hierusalem. Famem iam triennem patiente populo, eo quod Saul non seruauerit fidem Gabaonitis olim a Iosue datam, iisdem Gabaonitis rex Dauid tradidit ad supplicium uiros de dono Saulis septem, quos illi suspenderunt. Respha mater ibi sedit eorum custodiens corpora, ne ab auibus lacerarentur. Dauid transtulit ossa Saulis a Iabitis ad terram Beniamin, et fames populum pręmere desiit. Pugna inita cum Palestinis Iesbenodob


1202. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

copia argenti Ierosolymis quanta et lapidum, tanta cedrorum quanta et sycomorum. Adducebantur ei equi de Aegypto et de Choa. Mulieres adamauit alienigenas fueruntque illi uxores DCC, concubinę CCC. Hę quidem subuerterunt cor eius, ut gentium deos coleret, quibus et phana in monte posuit. Quamobrem iratus Dominus: Scindam, inquit, regnum tuum de manu filii tui et dabo illud


1203. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

quibus et phana in monte posuit. Quamobrem iratus Dominus: Scindam, inquit, regnum tuum de manu filii tui et dabo illud Hieroboam, seruo tuo, non tamen totum propter Dauidem, seruum meum. Suscitauitque illi aduersarios Adad Idumeum et Razon, filium Eliada, regem Syrię, et Hieroboam, filium Nabath, Ephrateum, seruum eius, quem ipse constituerat super tributa domus Ioseph. Hunc Salomon decreuit perdere. Ideo ipse fugit ad


1204. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

onus sibi a patre eius impositum eleuaret. Ille autem iuuenum potius quam sensum secutus consilium: Addam , inquit, super iugum uestrum. Pater meus cecidit uos flagellis, ego cedam scorpionibus. Quibus uerbis illi irritati secesserunt ab eo. Iuda tantum tribus remansit cum illo. Aduram, quem ad exigenda tributa miserat, lapidauerunt. Ipse autem Roboam fugit in Hierusalem. Post hęc Israhel accersitum


1205. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

domus Ioseph. Huic obuiam factus Ahias Sylonites, propheta, palium nouum, quo indutus erat, scidit in partes decem et ait: Dominus locutus est: scindam regnum de manu filii Salomonis et dabo tibi X tribus, illi autem unam propter seruum meum Dauid. Una tribus dicitur Iuda et Beniamin propter eos qui Hierosolymis regnarunt de una triba Iuda


1206. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

uiderunt fluere rubras ratique sanguinem esse Israhel mutuo inter se cęsorum: Nunc pergamus, inquiunt, ad prędam! Cum autem accessissent ad castra Israhel, illi consurgentes oppręsserunt eos. Oppida demoliti sunt, agrum optimum lapidibus oppleuerunt, fontes aquarum obturauerunt, omnia ligna fructifera succiderunt iuxta Helisei uaticinium. Rex ipse


1207. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Baal in templo, misit milites, qui illos occiderunt. Statuam Baal combusserunt et eodem in loco fecerunt latrinas. Iehu igitur deleuit quidem Baal de Israhel, sed tamen nequaquam dereliquit uitulos ęneos Hieroboam. Dixitque illi Dominus: Quia omnia, quę erant in corde meo, fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam g[e]nerationem sedebunt super thronum Israhel. Cęterum, cum non recederet a peccato Hieroboam, Dominum


1208. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

non remansit nisi tribus Iuda. Rex autem adduxit uiros de populis suis eosque in ciuitatibus Samarię pro filiis Israhel collocauit. In istos, quia Dei uultum contempserant, leones de siluis irruebant ac plurimos laniabant. Id illi sibi accidere rati, quod morem colendi Deum Israhel nescirent, adducto sacerdote didicerunt quidem nitum religionis, sed tamen deos patrios non deserebant. Nonnulli etiam, qui erant de Sepharuaim, filios suos igni


1209. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

clamauit ad Dominum, et uictoria potitus est. Oppida in deditionem accepit. Vxores habuit XIIII, filios XXII, filias XVI. Regnauit annis III. Successit illi in regno Asa filius. ASA ASA, Abię filius, rex Iuda, iustus fuit. Abstulit effoeminatos, idola exclusit, matrem a sacris Priapi auertit, simulachra confregit.


1210. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

regnare coepit. Rectus fuit coram Domino, quandiu erudiuit eum Ioiada. Excelsa tamen non abstulit. Iussit, ut pecuniam pro pręcio animę uel sponte oblatam accipiant sacerdotes et ex ea sarta tecta templi reficiant. Hoc illi neglexere usque ad tertium et uigesimum regis annum. Quare uetuit quidem rex eos ultra pecuniam accipere, sed in gazophilatium inferri. Inde dabatur pręfectis cementanorum per manum scribę regii et Ioiadę pontificis.


1211. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

talenta dedit ei. At ille accepta pecunia fefellit fidem misitque Tartan et Rapsacen cum magna militum manu ad Hierosolymam oppugnandam. Rapsaces pręfectos, qui in muris erant, nunc terrebat minis, nunc promissis alliciebat. Illi nihil responderunt. Sic enim edixerat Ezechias. Retulerunt tamen regi Rapsacis uerba. Rex scidit uestimenta et sacco coopertus templum ingressus est. Mox per nuncium suas angustias Rapsacisque in Deum blasphemias exposuit


1212. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

ad XI Sedechię annum inualuit fames in ciuitate. Fugerunt ab ea propugnatores nocte, fugit et Sedechias. Sed Caldei compręhensum adducunt ad regem in Reblata. Rex iratus ipso spectante liberos eius interfici iussit, deinde illi oculos errui mandauit atque ita uinctum abduxit in Babylonem. Deinde uenit Nabuzardan, Babylonii exercitus ductor, et ingressus urbem incendit domum Domini et quęque principum uirorum habitacula igni consumpsit, muros


1213. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

est reuersus. Oppressos foenore liberauit, bona iisdem ablata restituit. Murale ędificium, quod reliquum erat, die secunda et quinquagesima fuit consummatum. At uero inuidi illi terrebant Neemiam et eidem insidiabantur. Neemias pręterea censum egit populi ac sacerdotum, quosdam autem de sacerdotio eiecit, eo quod eorum nomina in censu non inuenisset. TOBIAS


1214. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Deum Israhel adorabat. Primitias decimasque fideliter persoluebat. De Anna uxore genuit filium Tobiam, quem Deum timere et a peccatis pro uiribus contineri docuit. Non fuit contaminatus in escis gentilium. Dedit illi Deus gratiam coram rege. Eos, qui secum capti fuerant, frequenter inuisens consolabatur et ad patientiam instruebat. Veniens in Rages X talenta argenti Gabello sub chyrographo dedit. Senacherib rex, qui in demortui Salmanasar


1215. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Ductori, nescientes quod esset angelus, offerebant pro mercede dimidium bonorum. Quo ille recusato pręcepit, ut de omnibus Deo gratias agerent. Deinde confessus se esse angelum Domini Raphaelem e conspectu eorum statim sublatus est. Illi admirantes narrare coeperunt mirabilia Dei. Tobias pater ait: Deus castigauit nos propter iniquitates nostras et ipse saluauit nos propter misericordiam suam . Postremo prophetauit de dispersione Iudeorum et Christi aduentu


1216. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

ciuitatem. Ciues re cognita metum in gaudium uertunt, Deo gratias agunt et eam, quę tantum facinus ausa fuerit, laudibus prosequuntur. Caput in muro, ut omnibus spectaculo esset, suspendunt et armis muniti in hostem turmatim prodeunt. Illi duce amisso conterriti uertuntur in fugam. Hi persecuti sunt eos cędendo usque ad fines regni. Interim reliqui ciues descendunt et castra ab Assyriis derelicta spoliant. Alii autem a pręlio redeuntes exuuias uicti hostis referunt


1217. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

coniurantes, ut interficiant regem, et detulit crimen ad reginam, illa ad regem. Capti, qui coniurauerant, suspensique perfidię poenas dedere. Rex autem Mardochei factum in annalibus referri iussit, ut opportuno tempore parem illi, qui sibi saluti fuerat, gratiam redderet. Erat per idem tempus Aman Aman, de stirpe Agag, secundus a rege. Omnes illum adorabant pręter Mardocheum, qui nefas putabat eum deferre honorem


1218. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

impii prosperitas cito mutetur in contrarium. Respondet Iob: Quare ergo impii quandoque usque in finem prosperitatibus perfruantur? Seruantur ergo in diem perditionis et post mortem puniuntur. Rursum illi exprobrant, quod nonnisi ob peccatum tanta mala uenerint super eum. Respondit ipse: Probabit me Deus quasi aurum, quod per ignem transit. Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Deinde enumerat opera


1219. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

afflixerit. Hinc ille se in hoc peccasse fatetur: Insipienter, inquit, locutus sum. Ipse me repręhendo et ago poenitentiam in fauilla et cinere. Post hęc omnia laudauit Dominus seruum suum Iob reddiditque illi, quęcunque olim amissa fuerant, duplicia. Contigerunt enim ei quatuordecim milia ouium, sex milia camellorum, mille iuga b[ou]m, mille asinę, sed tamen ut olim septem filii et tres filię. Gratulati sunt ei amici eius,


1220. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Ibi a coruis pascitur. Abiit in Sareptam. A muliere uidua paupercula suscipitur, et quę in necessitate Elemosina prophetam pauit, pro pugillo farinulę et modico oleo non defuit illi farina in hydria nec oleum in lecyto, donec pluuiam daret Dominus super terram. Eiusdem mulieris filius paruulus cum fuisset mortuus, ad orationem Helię reuixit. Erat fames in Samaria. Rex Achab in pascuis occurens


1221. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Non ego turbaui Israhel, sed tu et domus tua sequendo Baalim. Et tunc quidem in monte Carmello coram Israhel proposuit prophetis Baalim, ut offerant ad altare duos boues in holocaustum et super altero boue inuocent illi deum suum, ipse autem super altero Deum Israhel. Tum qui exaudient per ignem, ipse sit Deus. Inuocarunt illi Baal, et non exaudiuit. At Helias ad euidentius ueri experimentum quatuor hydrias aquę ter infundi fecit


1222. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Israhel proposuit prophetis Baalim, ut offerant ad altare duos boues in holocaustum et super altero boue inuocent illi deum suum, ipse autem super altero Deum Israhel. Tum qui exaudient per ignem, ipse sit Deus. Inuocarunt illi Baal, et non exaudiuit. At Helias ad euidentius ueri experimentum quatuor hydrias aquę ter infundi fecit super ligna holocausti. Et tamen inuocato Deo Abraham, Isaac et Iacob continua de cęlo lapsus ignis absumpsit


1223. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

illos aut utraque admittere ut uera aut utraque ut falsa refutare. Sentio me parumper a proposito digressum, dum docere studeo euangelistas nostros non esse a prophetis diuersos, sed quod illi futurum prędixerant, hoc istos impletum testari. Iam reliqua prophetę huius uaticinia prosequamur. In his legimus Domini nostri aduersus diabolum uictoriam et idolorum cultum in eius aduentu periturum. De Diabolo ait:


1224. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

captiuus, cum ęqualibus sibi pueris Anania, Missahel, Azaria nutritus in aula regis Nabuchodonosor noluit contaminari in cibis de mensa regis, sed a pręfecto Asphanez obtenta gratia legumina ęsitauit. Data est illi dono Dei intelligentia uisionum et somniorum. Regis somnia, quę magi nosse nequiuerunt, ipse interprętatus est. Rex deinde tres eius socios, cum statuam, quam errexerat, non adorassent, misit in fornacem multo ardore


1225. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

declamat et Deo grauiter irascente funditus euertendam nunciat. Prędicauerat hoc idem Ionas, sed Niniuitę poenitentiam agendo ueniam impetrauerant et Dominus excidium, quod per prophetam minatus fuerat, inferre noluit. Illi uero, cum a periculo liberati essent, audaciores facti iterum pristinis uitiis sese immersere. Et quoniam ingrati erga eum, a quo ueniam acceperant, extiterunt, merito euersi sunt. Is ergo magis Deum ad uindictam prouocat,


1226. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

occideret aramque idoli demoliretur ac destrueret. Cum iis, qui in fide permanserant, fugit in montes. Antiochi milites, qui Hierosolymis erant, illos persecuti inuadunt die sabbati; nolentes repugnare occidunt. Putabant enim illi non licere sibi die sabbati arma tractare, et mari maluerunt quam Deum offendere. Itaque mille ferme ex Sabbatum eis


1227. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

oneri neque iuuamento existat. Iam ipse Ionathas Hierosolymam receperat ab hoste destitutam; muros, qui demoliti fuerant, instaurandos curauit, arcem Syon muniuit. Cęterum Alexander quoque Ionathę amiciciam quęrens regia illi dona destinauit, purpureum indumentum aureamque coronam. Ionathas autem non tam donis captus quam malorum memor, quę Iudei olim a Demetrio passi fuerant, iunxit se Alexandro. Alexander igitur


1228. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

compręhenditur et, qui illum comitati fuerant, mille uiri interficiuntur. Militum phalanx a Triphone missa ad reliquum Ionathę exercitum persequendum pugnę se credere diffidens reuertitum. Illi autem in Iudeam regressi ducem dolo sibi ereptum planxere. Aduersarii uero ad delendum Iudeorum regnum occasionem sibi datam gaudebant. Sed Iudei Symonem, et ipsum strenuum bello uirum, sibi ducem constituunt. De quo nunc


1229. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Antiochum regem, dum cum illo familiariter colloqueretur, perimit atque Asię regnum occupat. Symon interea a Demetrio per legatos Iudeę immunitate impetrata obsedit Gazam et in deditionem acceptam ab idolis expiauit. Illi post hęc qui in arce Syon erant, cum fame compellente sese ei tradidissent, fide sibi data recesserunt. His eiectis ipse ibidem habitauit. Et iam ętate grauatus Ioannem filium militibus pręfecit. Is Gazaram habitatum


1230. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

auso tranquilla fruebatur quiete. Societatis foedus cum Romanis et Spartiatis repetiit conditionibus in tabella ęrea conscriptis. Clipeum aureum minarum mille per Numenium Romanis misit. Illi ipsum immunitate libertateque donarunt. Ipse quoque Antiochus, Demetrii filius, cum Symone populoque Israhelitico amiciciam confirmauit paternis concessionibus multa quidem addens et plura promittens, cum primum pulsis


1231. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Non multo post ab rege interrogatus, quem deinceps mittendum censeret: Hostem , inquit, tuum mitte, o rex, ut flagellatum, si tamen uiuus euaserit, recipias. Diuina quippe loco illi uirtus inest, quę ęrarii depeculatores acerrime punit. Post hęc Symon ille, sacrilegii huius impulsor, falsa quadam delatiome Oniam suspectum reddidit Seleuco regi. Venit Onias, ut delata confutando se


1232. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

propter Deum et legem ipsius olim Moysi populoque datam. MACHABEI MACHABEI septem fratres tam fortes fuere in sustinendis pro lege Dei poenis quam illi Mathatię filii bello strenui duces in pręlio cum hostibus commitendo. Septem erant et, cum suillam edere cogi nequiuissent, iussit rex primogenito linguam amputari, cute caput denudari, manus pedesque pręcidi et sic


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.