Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illi

Your search found 4315 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1377-1385:


1377. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

latratu replere solitum et tunc quidem magis quam unquam antea in rabiem uersum atque ringentem. Quis facere hoc auderet aut, si auderet, posset, nisi cui diuina inesset uirtus firmitasque animi humana maior? (Mala Hesperidum XII) Postremus labor fuit, ab Euristeo illi iniunctus, quando in Lybiam profectus adiit fulgentes auro Hesperidum hortos. Hę sorores tres erant Athlantis filię uel, ut alii aiunt, Hesperi, eius fratris. Nemini locum adire tutum erat, peruigili dracone et supra quam quisquam credere potest immani aditum


1378. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

a Pallade peplum, (Arma) a Vulcano clauam et thoracem, a Neptuno equos, a Mercurio ensem, ab Apolline sagitas atque arcum. (Gygantes) His armis munitus cum Gygantibus, uasta atque ardua proceritate uiris ad Palenen certauit, cum illi aduersus Iouem pręliarentur. (Prometheus) Prometheum in Caucaso ferreis nexibus uinctum et aquilę iecur eius lacerantis feritati subiectum, eo quod ignem de cęlo furto sublatum hominibus in terra detulisset, miseratus utraque


1379. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

aliisque mentis atque animi bonis. Si uis ergo Herculis aprum superantis gloriam tibi uendicare, immo illo maior apud Deum apparere, inconcessę libidinis foeditatem caue! Hoc enim uitium non immerito apris est comparandum, quos in uolutabro luti tota die iacere delectat. Tales ergo sunt illi, qui prostibuli inquinantur spurciciis. De quibus dicitur: Computruerunt iumenta in stercore suo. Tu uero, si obscenę pruriginis impetum ferre nequeas, duc uxorem et legitimo matrimonio uetitę Veneris crimen exclude. Scias tamen, quod, qui in matrimonio uiuunt,


1380. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Sed si parum fuerit, dicet aliquis, foeminas pręlio uicisse, Geryona etiam tergeminum uicit Hercules in Hiberia. (Boues Geryonis) Quo interfecto boum eius armentis potitus est et in Gręciam rediens prędam donauit regi. At tamen multo magis illi Deo placent, qui se ipsos uincunt quam qui hostes superant. Nostri igitur, qui cęlesti regi gratificari cupiunt, malas de corde cogitationes expellunt, linguam a contumelię iniuria cohibent, manibus neminem offendendo temperant. Et his trium actionum passionibus imperare plus est profecto


1381. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

sublatas reduxit incolumes. At uero nostri Christicolę uoto castitatis suscepto contra libidinis flammas assidue pugnant et, siquid puritatis per obscenę Veneris cogitationem amiserint, carnem affligendo reparare conantur. Ex his alii uirginitatem, alii uiduitatem seruant, et hi sexagesimum, illi centesimum fructum capiunt. Sic ergo melius, sic gloriosius cum isto Caco contenditur, cuius uictores corona beatitudinis coronantur. (Neptunni filii) Hercules pręterea Neptunni liberos lapidum imbre de cęlo obrutos, cum sibi arma defecissent, Ioue inuocato


1382. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

mori cogit, ut uiuat Deo, uel obstinatum mori Deo sinit et diabolo uiuere, ut uiuens mortuus sit et alii sic mori timeant atque in fide perseuerent, Deo magis quam hominibus credentes. Nessum autem interfecisse nemini profuit nisi Deianirę et Herculi ipsi, huic ne mecham haberet uxorem, illi ne adulterii pollueretur infamia. Porro, hereticos confudisse omnibus prorsus prodesse est. Ita enim et errantes conuertuntur et conuersi in fide perpetuo permanent. Post hęc Nelei Pyliis imperantis regnum euertisse fertur et de duodecim fratribus ipsum solum uiuum reliquisse.


1383. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

est concupiscunt. Propterea quidem, quod in Hercule tuo scelus fuit, in Christiano uera est uirtus. (Euritus) Postremo loco dixisti, o poeta, quod Euritum, Oechalię regem, liberosque eius inuadens interfecerit et Iolen sibi sponsam, quam illi tradere nolebant, raptam abduxerit uehementerque amarit. Haud iniquum censemus eam, quę pacta sponsaque erat, dum negatur, per uim eripuisse, sed tamen propterea cędibus in illos, quos inuasit, grassari et urbem in ciuium, qui nihil peccauerant, detrimentum atque erumnam solo


1384. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

THEOLOGVS: Neque id immerito quidem. Nam uides fortia eius facta et cuncta, quę de illo prisci uates fabulantur, longe inferiora esse et pene nihil prę illis, quę a religionis nostrę cultoribus factitari audis. POETA: Certe illi, ut iam uideo, ignorantes uerę uirtutis uiam, aiunt Herculem uita defunctum, sicut supra est dictum, in deos fuisse relatum. Sed quomodo deus est, in quo minime uera apparuit uirtus, sed adumbrata et uulgi opinione, non sapientum sententiis probata?


1385. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

monstra, qui uastos Gygantes, qui immanes tyrannos uicerat, triumphum hodie egisti pręstantissimum sęculisque omnibus memorandum. THEOLOGVS: Nolo mihi uictorię huius laudem tribuas. Veritatem tuentibus Deus ipse uires suppeditat, quibus nixi uincant. Illi uni gratię agendę sunt, quod uicerimus. Sed tempus est iam sole ad occasum prone cęloque aduesperascente coeptum iter repetere. Tu, quorsum uis, abi atque uale. Ego quoque uiam ingrediar, quam intermiseram. POETA: At priusquam discedamus, unum hoc


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.