Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illi

Your search found 4315 occurrences

More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1578-1584:


1578. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

filio alumno munus. Venit circa serum eiusdem diei Ioannes Zerechen supra duo millia peditum eorum, qui circa Dravum colunt et insignes sagittarii habentur, ducens partim in suis partim in capituli Quinqueecclesiensis possessionibus collectorum, venerunt et alii quamplures intra illud triduum, illi praecipue, qui propinqui erant, et in his Philippus More episcopus Quinqueecclesiensis et frater eius Ladislaus More. Quibus omnibus simul congregatis fuere ad viginti quatuor vel viginti quinque hominum millia, nam navalium copiarum, quae et ipsae eodem in loco erant, nullus in eo bello fuit


1579. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

congregatis fuere ad viginti quatuor vel viginti quinque hominum millia, nam navalium copiarum, quae et ipsae eodem in loco erant, nullus in eo bello fuit usus caesare cum illo suo tam numeroso et potenti trecentorum millium hominum exercitu non nisi per duo milliaria distante. Consumpti sunt illi tres dies, qui pugnam antecesserant, partim in pugnae praeludiis, quae assidue fiebant maiori semper hostium quam nostrorum damno, partim in consultando quo pacto et in quo loco cum hoste congrediendum, quem in modum acies esset struenda, ubi rex in acie stare, ubi eques, ubi pedes, ubi


1580. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

ac cubicularii regii. In parte sinistra penes regem locus erat relictus comiti palatino, qui licet aeger pedibus et vix equo insidens tamen modo in primo modo in secundo agmine diligentissime versabatur. In laeva igitur parte, cum palatinus a loco suo abesset, erant penes regem aliquot barones et illi duo, quos diximus, antistites, regi a tergo adhaerebant Czetricz, Maylath et Horvath stabuli regii magister. Post proceres simili modo erant hi, quos quisque sibi magis fidos et strenuos pro tutela corporis sui delegerat, his erat coniunctus post regem ac proceres equitum cataphractorum


1581. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

erat vexillum regis, quod Ioannes Draghffy iudex curiae, quae tertia est inter seculares a rege dignitas, sustinebat. Hanc statariam aciem cingebant undique equites levis armaturae et pedites quoque a lateribus, quod superius diximus. In latere eius dextro post antistites et secretarios erant illi tres, quibus tutelam regii corporis commissam fuisse diximus. Locus, ubi acies fuit instructa, recesserat a Mohachio milliario uno, a Danubio praeterfluente milliario medio. Erat, quod et superius dictum est, in eo loco ingens et lata planicies nullis neque sylvis neque virgultis neque aquis


1582. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

omnibus manu ostentans paratum dicebat omnia extrema et mortem etiam subire pro patria, pro sacra Christi Dei optimi maximi religione, pro coniugibus et liberis eorum. Agerent itaque ipsi quoque viri fortissimi, Hungaros se esse meminissent et eos, qui et ipsi saepe et eorum olim maiores inclyti illi heroes et fortissimi Christianae rei publicae propugnatores tot clara trophaea ex eodem illo, cum quo pugnaturi essent, hoste retulissent; nec esse quod hostium multitudine terrerentur, non enim in multitudine sed in robore militum sitam esse victoriam; Deum etiam ipsum ex alto pro sua sancta


1583. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

summitate illud prodente. Monachus igitur ratus, id quod erat, illos vel ad castra nostra diripienda, vel, ut nos circumveniret, tendere, de prima acie ad regem advolans iubet Casparum Raskay cum duobus aliis, quos ad custodiam regii corporis deputatos fuisse diximus, ire exploratum, quidnam illi molirentur, et ut eos, si possent, ab incepto itinere avertant. Ille non immemor, quid ei antea fuerat de regis custodia mandatum, recusata, quantum honeste poterat, ea provincia, demum cum et monachum instare videret et regem monachi imperio non contradicere, ne, quod non sine magna causa


1584. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

tota acies nostra in fugam conversa, capto etiam uno ex eis et eodem in loco liberato. Quo molestiore animo ferendum censeo, quod ausus sit quidam oratione etiam de hoc publicata, si oratio illa vocari debet, nostros sui regis desertores falso vocare. An deseruisse regem sint censendi, qui omnia illi officia bonorum ac fidelissimorum subditorum praebuerunt, qui omnes fere in eodem, in quo rex iacuit, campo iacuerunt testati morte etiam, quam fidi suo regi, quam amantes patriae fuerunt? Sed idem ille egregius historiarum scriptor, qui haec scribit, et qui tot convicia in gentem nostram


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.