Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illi

Your search found 4315 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1642-1651:


1642. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii | Paragraph | Section]

expectant, cum exploraturum habent, se ad meliora profecturos: Alieni autem ab his studiis, cum deiecerint animum ad appetitiones corporeas, volutenturque in sordibus, nec erigere sese ad honesta velint, etiam ad nomen mortis contremiscunt, quam sciunt omnia eorum vna cum ipsis esse extincturam, illi abeuntes ex humanis nihil habent, quod hic relinquunt, his nihil superest, quod secum ferant praeter poenitentiam: Hic me plura dicere parantem interpellauit: Multa inquit grauiter, multa etiam praeclare collegisti, illud autem minime consentaneum rationi videtur,


1643. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4 | Paragraph | Section]

his, qui inferiores sunt ingenio, alienique a studio literarum? an diuinam illam virtutem, quae sola certam et compendiariam viam nobis ad beatam vitam ostendit quam plaerique mortales summis adiuti opibus ingenii diuturnisque lucubrationibus aegre tandem assequi potuerunt, inertes illi homines abutentes otio atque desidia, non adhibitis doctoribus, tanquam virgula diuina suppeditari sibi gloriabuntur? quae esset aequitas, quum vna eademque cunctis mortalibus et caelestis et terrena origo est. Si virtus ab aliis pararetur maximis laboribus, aliis oscitantibus, et crapulam


1644. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii | Paragraph | Section]

quasi vixisse non videremur. Praeter animi tranquillitatem caetera omnia (quemadmodum mea fert opinio) friuola sunt et inania, hisque idem finis, qui corpori est. Non seiungemus inquam ab hoc ordine philosophiam? Immo inquit in primis interdicendum illi nostra consuetudine arbitror, vt quae inuehat et nutriat curas inutiles, prorsusque alienas a quiete animi: quae in summa rerum omnium vanitate videtur esse vna expetenda. At vide o beate, ne vtrumque falsum sit, magnaque immerentem philosophiam calumnia afficias, quam nos


1645. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii_v | Paragraph | Section]

gaudio rubescimus: quo circa vehementem inopinatamque laetitiam optimis rationibus nonnunquam mors consecuta est. Ad quorum affectuum moderandos compescendosque impetus, animus imperator diuinitus nobis datus est. Saepe autem illecebra voluptatis, ac peruersis opinionibus nimium sese efferentes illi brutales impetus desciscunt ab imperio rationis, oppressaque ratione dominantur, quod tunc imbecilla fit ac iniuriae obnoxia propter ignorationem philosophiae. Hic vt primum sapientia discordiarum optima extirpatrix commitata iustitia, quae vnicuique tribuit suas


1646. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4 | Paragraph | Section]

turbidi motus extra suos fines progrediuntur, quo animum lacescerent: manet inter eos pax aetherna, illa imperante authoritate philosophiae, illis ex officio iussa exequentibus. Magnis enimuero munita opibus ratio per accaessionem philosophiae secure agit, ne quis ex aduersariis posthac negotium illi facessat, quod si contingat quempiam paulum extra ordinem commoueri, ac spectare ad rebellionem, protinus immisso aliquo ex potioribus ducibus, insolentes eius spiritus contundit: tolerantia dolorem conficit: metus et laetitia redundans occursu fortitudinis prosternuntur: cupiditatibus vero


1647. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii_v | Paragraph | Section]

contenti vnum exposuisse. Tradunt quidem cum infans in utero mouetur, minime autem sentit, atque etiam, quod multo est admirabilius, non viuit animalem vitam. Quonam inquit istud argumento? Quemadmodum animal ex attractione aeris et respiratione viuit, hausto subinde ac reddito spiritu, ita si illi adimas potestatem spirandi, non erit vnde viuat. Quod plane necesse est accidere infanti concluso in matrice vndique obsaepta, quo aer penetrare non valet; tum demum autem spirantem fieri, vbi aeditus in lucem, aerem hauserit. Quanquam praecipui medicorum constanter affirmant, foetum augeri


1648. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e | Paragraph | Section]

habet cum corruptione, vtpote quae existat separata prorsus a materia: quid aliud dicemus nisi migrantem e corpore ad alias sui similes in caelum subuolare animas? Quod genus hominum apud Thurcos obseruatur summa cum veneratione, quod persuasum habent, eorum animas tantisper dum illi ratione priuati sunt, diuersari apud Deum. Hoc inquit, tibi Physici non permittent. Quamobrem? Ad quinque sensus inquit addunt sensum communem, tum phantasiam et imaginationem compositarumque specierum aestimatorem, ad quem reliqui sensus simplices tanquam per manus sua


1649. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii_v | Paragraph | Section]

in parte irrationali, ex profundisque tenebris et inexplicabilibus errorum labirynthis emergit, ac fere malorum omnium caput est, Sed congenitam in natura cum ipsa anima, per quam appetimus nostri perfectionem et securitatem. Atqui non videmus hic quamdiu viuimus, quippiam tale illi oppositum, vnde satiatus animus conquiesceret, vltra mundum (quatenus magnus est) extenditur semper aliquid infinitum et immensum, cuiusmodi ipse est, appetens. Accusabimus ne deum iniusticiae, quod lenierit brutorum desideria, propositis omnibus ad eorum vsum: hominem vero torqueri velit


1650. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii_v | Paragraph | Section]

aliquid infinitum et immensum, cuiusmodi ipse est, appetens. Accusabimus ne deum iniusticiae, quod lenierit brutorum desideria, propositis omnibus ad eorum vsum: hominem vero torqueri velit aethernum cupiditatibus immodicis aestuantem? at quia dei sumus imago, consentaneum est, maiorem illi de homine curam esse, qui brutis imperat. An requiremus in deo prudentiam, quod aliquid magnis in rebus temere fecerit, qui ne in minimis quidem quicquam absque summa ratione atque sapientia facit? Proinde credendum est deum non fuisse passurum, appetitum quoque rationalem hominis extendi in


1651. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii_v | Paragraph | Section]

qui brutis imperat. An requiremus in deo prudentiam, quod aliquid magnis in rebus temere fecerit, qui ne in minimis quidem quicquam absque summa ratione atque sapientia facit? Proinde credendum est deum non fuisse passurum, appetitum quoque rationalem hominis extendi in immensum, nisi proposuisset illi finem, quem adeptus, vltra non angeretur. Quidnam inquit appetimus cum ratione? Nempe summum bonum, non autem putes illud bonum, quod quidam circumscribunt magna ex parte fortuitis rebus aggregatum, dubium, varium, mutabile: quo tamen nullus mortalium


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.