Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illi

Your search found 4315 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1726-1750:


1726. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

vix unum esse, aut fortasse ne vix quidem, qui laudem absolutam assequatur; neminem, qui culpam omnem vitet, multis placet. Graeci, pulcherrimarum semper artium amantissimi, ideoque maiore etiam, quam ceterae gentes, sapientia praediti, Latinis illi quidem omnibus historiae componendae scientia praestiterunt: verum nec ipsi, excellenti licet ingenio clari, omnem in hoc certamine laudem tulerunt. Nam, ut alios omittam, ipsum historiae principem Thucydidem non omnes aeque


1727. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

sunt quae Plato de ideis, de ipso bono, de republica disseruit. Plato etiam ipse, Parmenidis, Protagorae, Zenonis, atque aliorum, qui rerum natura constantium philosophiam profiterentur, errores conatur indicatur. neque tamen est quisquam, qui hoc illi vitio vertat; cum sciat, unam veritatis cognitionem recte philosophantibus esse propositam; quae etiam optimam ineundae vitae rationem nobis ostendit. Cum igitur nemo illos, qui in dogmatibus dissentiunt, propterea


1728. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

commemorandis, neque eorum qui suaserunt, neque Lacedaemoniorum, qui foederis societatem non admittendam censuerunt, nominibus indicandis operam ponendam existimavit: cur non idem in iis qui Lacedaemone Athenas venerunt, institutum servavit: cum illi quoque pace infecta discesserint? Sin autem in his commemorandis magna diligentia opus esse non ignoravit, cur illa per negligentiam praetermisit? neque enim existimandum est, eum facultatis imbecillitate prohibitum, ne aut


1729. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

commissam cum Boeotorum equitibus: in quo conflictu Athenienses et Thessalos nihilo fuisse inferiores, quoad gravis armaturae militibus subsidio Boeotis missis, in fugam sint conversi. qua in pugna Thessali atque Athenienses occubuere pauci: quos tamen illi eodem die sine ulla pactione receperunt: sequenti vero die Peloponnenses trophaeum erexerunt. At illi quorum in quarto libro meminit, qui Demosthene duce circa Pylum, et terra et mari contra Lacedaemoniorum exercitum dimicarunt, ac utriusque pugnae


1730. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

quoad gravis armaturae militibus subsidio Boeotis missis, in fugam sint conversi. qua in pugna Thessali atque Athenienses occubuere pauci: quos tamen illi eodem die sine ulla pactione receperunt: sequenti vero die Peloponnenses trophaeum erexerunt. At illi quorum in quarto libro meminit, qui Demosthene duce circa Pylum, et terra et mari contra Lacedaemoniorum exercitum dimicarunt, ac utriusque pugnae victoriam reportarunt, quae amplam civitati attulit gloriandi materiam, multo profecto illis et numero


1731. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

illis laudationibus exornasset, quam Atticae regiones circuitores, q. plebem illam ex Attico agro collectam, qui vix decem aut quindecim equitum numerum explerent; nonne illi Athenienses, eorumque socii, qui in Sicilia cum Nicia et Demosthene in pugnis, quae terra marique fierent, ac postremo in illa infelici fuga ceciderunt: nonne, inquam, hi, quibus ne sepultura quidem legitima contigit, cum paulo essent quadraginta


1732. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

paucioribus quam quinquaginta versibus fecisse. ut satis appareat, nihil opus fuisse ut multa illa, quae de Graeciae dignitate detraherent, in medium proferret: quod scilicet Troiani belli tempore nondum uno nomine universa Graecia appellaretur: quod illi primum, qui cibi inopia laborarent, navibus inter se ultro citroque commeare coeperint; qui si in civitates nondum muris septas, quaeque vicatim habitabantur, incidissent, eas diripiebant, hincque maiorem sibi victus partem petebant. quid autem hic


1733. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

civitates nondum muris septas, quaeque vicatim habitabantur, incidissent, eas diripiebant, hincque maiorem sibi victus partem petebant. quid autem hic de Atheniensium luxu, quo illorum maiores diffluebant, meminisse necesse fuit? quod nimirum illi capellos cincinnis intorquerent; quod aurea quaedam ornamenta, quae cicadarum speciem referrent, in capite gestarent: quod primi Lacedaemonii in publico, vestibus detractis, nudati in palaestra se oleo inunxerint: quod Aminocles Corinthius, navium


1734. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

Samiis quattuor triremes exstruxerit: quod Sami tyrannus Polycrates Rheniam a se captam Apollini Delio dedicaverit: quod Phocaënses, qui Massiliam condidere, navali proelio Carthaginienses superarint: atque alia, quae his sunt similia: quid, inquam, illi in mentem venit, haec ut ante narrationem commemoranda existimaret? Quodsi, quae mea sit sententia, fas est dicere; optime prooemium instituisset, si, omnibus, quae in medio sunt posita, sublatis, extremaque eius parte cum propositione coniuncta, in


1735. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

genere sint usi qui ante Thucydidem historias scripsere, quasque ex his leviter attigerint partes, ab initio, ut eram pollicitus, rem repetens, summatim percurram. sic enim proprium huius viri characterem pernoscere cuiuis licebit. Ac veteres quidem illi, qui multo antea fuerunt, quique non nisi ex ipsis sunt nominibus noti, quam sint dicendi rationem secuti, non satis queo coniicere, simplex ne illa fuerit et inornata, ac nihil supervacaneum, nihil non utile, non necessarium habuerit, aut


1736. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

est Thucydides in suo illo charactere, et forma dicendi, qua ceteros anteivit. Cum autem et institutum eius et facultas una decurrunt, perfectam absolutamque; atque adeo divinam orationem efficit. cum vero non est par viribus, quippe cum nervi illi ob dicendi celeritate non usquequaque perdurent; oratio fit obscura, vitia quaedam, quae minime deceant, secum afferens. Nam praeclara illa, rebusque in omnibus necessaria praecepta, quibus traditur qua ratione sit peregrinis ac novatis utendum,


1737. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

ab aliis elegantis doctrinae sectatoribus, siqui forte haec legent, maiorem in modum peto, ut susceptum a nobis consilium perpendant. nihil enim nos aliud conamur, quam ut characterem Thucydidis ostendamus, ac simul omnia animadversione digna, quae illi contigerint, comprehendamus. quae omnia cum facimus, nihil omnino, praeter eorum qui ad huius se viri imitationem componere volunt, utilitatem, propositum habemus. Itaque in ipso statim prooemii exordio hac utens propositione, Bellum scilicet


1738. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

comparandae gloriae cupiditate incensis; Atheniensibus vero, ne secum peius quam ante ageretur, non mediocriter timentibus. nam cum omnis in navibus Atheniensium spes esset, summus de rei exitu erat timor;quippe cum pugna videretur anceps, et eam illi e terra spectare cogerentur. nam cum esset propinquum spectaculum, et non omnes pariter eodem intuerentur, siqui suos alicubi vincentes aspexissent, animos attollebant, et ad deorum opem implorandam, ne se desererent, convertebantur. qui


1739. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

eodem intuerentur, siqui suos alicubi vincentes aspexissent, animos attollebant, et ad deorum opem implorandam, ne se desererent, convertebantur. qui vero suos superari videbant, ii magno cum eiulatu lugebant; adeo ut magis ex earum rerum aspectu, quam illi ipsi qui in opere versarentur, animum abicerent. Erant qui, cum anceps certamen viderent, adversariis acriter resistentibus, ipso corporum motu animi affectionem imitarentur, praeque metu modo huc, modo illuc corpore nutarent, et magna


1740. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 261 | Paragraph | Section]

epitheta fuci caussa accedunt. talis autem fuisset necessaria, minimeque theatrica figura: τὴν μὲν γὰρ τόλμαν ἀνδρίαν ἐκάλουν, τὴν δὲ μέλλησιν δειλίαν. Hoc est; Audaciam illi quidem fortitudinem, cunctationem autem timiditatem nominabant . Atque his quidem ea etiam quae subsequuntur, similia sunt: τὸ δὲ σῶφρον τοῦ ἀνάνδρου πρόσχημα,


1741. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

ut plurimum vincerent: quippe qui et suae imbecillitatis sibi conscii, et adversariorum prudentiam intelligentes, veriti ne illorum et disertae orationi essent impares, et ingenii praestantia superarentur, audacter ad res gerendas aggrediebantur. at illi, tum prae horum contemptu, quod longius providerent, tum quia non oportebat ea quae consilio agere licet, facto aggredi, incauti magis opprimebantur. Possem equidem multis praeterea exemplis perspicuum facere, hunc nostrum, cum communem


1742. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

tanto a more capiuntur, ut is parum a furore distet. qui mihi sane iis persimiles videntur esse, qui incredibili alicuius rei aspiciendae cupiditate flagrant; quae quidem cupiditas videtur a furore non multum abesse. Illi enim rei, cuius amore capti sunt, eas pulchritudines, quas egregiae habent formae, omnes inesse arbitrantur: ac, si quis est qui aliquod in ea vitium reprehendere conetur, ab eo, tamquam ab invido et calumniatore, sibi cavent. Atque hi quidem, hac


1743. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

quis est qui aliquod in ea vitium reprehendere conetur, ab eo, tamquam ab invido et calumniatore, sibi cavent. Atque hi quidem, hac una orationis virtute decepti, omnia etiam ea quibus caret, huic scriptori attribuunt. neque id mirum. nam quae quisque illi quod amat et admiratur, inesse vult, eadem re ipsa inesse arbitratur. At qui iudicio sunt minime depravato, et rationes ad rectas regulas examinant; sive id naturali quodam iudicio faciunt; sive


1744. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

reddidit, uti suis legibus viverent, ne quis iniuste, neve dominandi caussa, arma illis inferret: alioqui eos qui aderant socios pro viribus auxilio futuros. Haec patres vestri, virtutis ergo, operaeque strenue navatae, dedere nobis. At vos contra quam illi agitis qui cum Thebanis nobis infestissimis, ad redigendos nos in servitutem venistis. itaque deos, tum illos per quos tunc foedus iuratum est, tum vestros patrios, et nostros indigenas testati, dicimus vobis, nequod agro Plataeensi


1745. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

ipsa per se multo studio digna videtur, nisi etiam rebus, et personis, ac temporibus, ceterisque rebus omnibus conveniant: sed, quemadmodum initio quoque dicebam, quae sua esset de Periclis virtutibus sententia, ostendere cupiens Thucydides, hanc illi intempestivam orationem affingit. Oportebat autem ipsum prius, quid de hoc viro sentiret, declarare; deinde vero eidem in periculo versanti orationem, qua iracundiam deprecaretur, humilem adiungere. Hoc sane facere decebat eum historicum, qui


1746. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 275 | Paragraph | Section]

δ' ἐπὶ δεσπότου μεταβολῇ οὐκ ἀξυνετωτέρου, κακοξυνετωτέρου δέ. Hoc est; Neque vero aut isti pro Graecorum, aut Graeci pro sua libertate Medo restiterunt; sed hi, ut sibi, non Medo, serviretur; illi, ut dominum commutarent non expertem prudentiae, sed prudentia male utentem . Ac praeterea illud, quod satietatem affert; cum a plurali ad singularem numerum, ex eo vero sermone qui est de persona, ad dicentis personam fit transitio:


1747. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

attribuunt, idem facere, quod in civitatibus, quae aut paucorum dominatu, aut tyrannide premuntur, fieri consuevit. Qui omnia quae in Thucydide habentur, coniectura assequi possint, ii facile ob paucitatem numerari queunt: in quo sunt quaedam, quae ne illi quidem pauci, sine grammatica explicatione consequantur. Ad eos autem qui Thucydidis orationem ad veterem atque illis temporibus usitatam dicendi rationem referunt, neque obscuro neque prolixo mihi sermone opus erit. quibus illud dici potest; cum


1748. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

modestia, quam et in moribus, et in sermonibus semper secuti sumus, longissime absit. quibus statim odio ac malevolentia facere videbimur, si quos in medium proferamus, qui rectam Thucydidis imitandi viam ignorarunt; eorumque scripta producamus, quibus illi magnopere gloriantur, ac magnas etiam divitias cumularunt, illustremque sunt gloriam consecuti. Sed, ne qua de nobis eiusmodi in animis hominum suspicio haereat, ab omni reprehensione abstinebimus, nulla omnino de cuiusquam erratis mentione facta.


1749. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 278 | Paragraph | Section]

autem eos ut, comparato exercitu, Graecis ostendant, si quis adversus Graeciam bellum suscipiat, se periculum pro communi libertate adiuturos. antequam autem res comparentur, legationem ad ceteros Graecos, quae eos ad bellum cohortetur, quod scilicet illi non sint obtemperaturi, mittendam non arbitratur. quo quidem sumpto argumento, ita hanc sententiam disposuit ac conformavit: οὐδεὶς δήπου τῶν πάντων ῾Ελλήνων τηλικοῦτον ἐφ'


1750. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

ἐποίησαν. Hoc est; Atque hoc quidem, per Herculem, atque omnes deos, si, mendaciis remotis, atque omni in dicendo malevolentia e medio sublata, ex veritate considerari oporteat, qui fuerint illi ad quos merito ac iure eorum quae evenerunt, caussa referri debeat; ii sane in omnibus civitatibus, isti, non mihi, similes esse reperientur: qui, cum adhuc parvae, nec satis firmae essent Philippi vires, etsi nos, quae optima essent, et doceremus,


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.