Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illi

Your search found 4315 occurrences

More search results (batches of 100)
First 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3488-3493:


3488. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

voluntatis defectus, ut omni culpa vacare putetur, alii alias caussas plerumque parum probabiles afferre consueverunt. Poëtis quidem illud imprimis usitatum esse animadverti, ut languoris, ac desidiae suae hanc potissimum caussam fuisse dicant, quod illis defuerit patronus aliquis prisco illi Maecenati non absimilis, cujus ope se humo attollere, atque ad laudem eniti possent. Scitum est enim ingenii culpam fortunae tribuere, et comminisci aliquid, unde id, quod assequi non potueris, alieno potius, quam tuo vitio nequaquam sequutus esse videare. Hanc ego excusationis latebram, in


3489. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiv | Paragraph | Section]

loquantur, sed illo altero amplo, atque opimo, pleno succi, atque nervorum, quod qui adhibent, omnes explicant divitias orationis. duos summos oratores sic est interpretatus, ut eos ad summam dicendi laudem non serviliter subsequi, sed socialiter comitari videretur; ut non solum indicaret, quid illi admirabiliter Graece dixissent, sed etiam ostenderet, illa eadem quam aeque admirabiliter ipse Latine posset dicere. Id qua ratione assequi sit conatus operae pretium est considerare. Et quoniam omnis oratio constat sententiis, et verbis, in utraque re quid sibi faciendum putarit attente


3490. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

se nexa et copulata, nihil haberent insolens, et odiosum, sed essent haec Romanorum, aeque ac illa erant Atticorum auribus accommodata. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere . Imo vero id nequaquam facere necesse habuisti, siquidem insolentiam orationis, quam ambo illi oratores, sed Demosthenes praesertim, omni opere vitabant, effugere volebas, eaque afferre, quae tuorum civium consuetudo minime repudiaret. Vidit hoc sane vir prudentissimus, atque omnis ad orationem pertinentis artificii scientissimus. Quid ergo fecit? singula verba servare non potuit:


3491. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

idem tamen assequentur, si ea conferent cum interpretamentis, quae suo illo more, verbum verbo exprimentes, ac nullam literam, aut apicem negligentes, grammatici elaboraverunt. Id porro ubi fecerint, genus Tullianum, vel priscum potius; eo enim sunt usi omnes, qui aliquid sunt interpretati, prisci illi aurei saeculi scriptores, atque, ut me illos, eorum singularem eloquentiam, atque acerrimum in his humanissimarum artium studiis judicium, non sine caussa admirantem, scripsisse nemini, heroës


3492. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

Latinorum formulas ignoret, in aliena lingua patriae linguae consuetudine utentem, ita orationem conformare, nihil ut in ea non appareat insolens et peregrinum; heic alterum interpretem, vel magis poëtam, illa eadem sic effari, ut credas te audire civem Romanum, in media urbe natum et educatum, illi advenae praecipientem, et ostendentem, ea, quae dixerit insolenter et perabsurde, quemadmodum dici oportuerit, ut Latinis auribus apta essent. id ut praestet, uti scienter praeclara illa et generosa libertate, quam saepe jam laudavi, et oratori oratorem, poëtae poëtam interpretanti


3493. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

ipsiusmet Politiani interitus miserabilem in modum corrupit, sexto vixdum Iliados libro absoluto. Quod idem fatum subiisse visus est etiam Francisci Floridi Sabini viri eruditissimi in Homero vertendo conatus. Nam quum octo Odysseae libros latinis carminibus elegantissime redditos immortali illi omnium optimarum artium Maecenati Francisco I. Galliarum Regi dedicasset tanquam specimen quoddam reliquorum Homeri operum, quae latine interpretari constituerat, Rexque ipse Graecarum literarum scientissimus hominem humanissimis et verbis et pollicitationibus in proposito confirmasset, vix


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.