Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illi

Your search found 4315 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 406-754:


406. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_278 | Paragraph | SubSect | Section]

in cęlum, unde illa erat, ascenderunt. Neque enim errare poterant illo uiam docente, qui solus nec fallit nec fallitur unquam. Quamobrem ipsam quoque hominum gloriam repudiando fugiendoque compararunt, et longe quidem ampliorem quam illi, qui quęsiere. Quanuis enim istos popularis aurę uenatores magnopere mirata sit uetustas, multo magis nostros nunc uniuersa celebrat Ecclesia nullo non die in pręconiis laudibusque ipsorum occupata, quos in


407. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_284 | Paragraph | Section]

eorum, qui hęc legent, tua gratia sic penitus confirmes, ut istos sectatores tuos emulari cupiant, pariter et possint, atque ad tui solius cultum inflammati iisdem tandem uestigiis ad te perueniant, quibus illi peruenere. Sed quoniam iis, qui te sequi uolunt, dimittenda esse primum omnia pręcepisti, ab illis potissimum, qui ingentioribus se abdicarunt bonis, dicendi initium capiamus, ut, et qui pari fortunarum copia perfruuntur,


408. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_289 | Paragraph | Section]

Tescelino * corr. ex Cecilino patre et Aletha matre seque relictis, ad religionem aspirare uideret, maluit abeuntes sequi quam paterna in domo hęres ex asse futurus manere. Illi enim proficiscentes paruulo inter ęquales in foro ludenti dixere: Niuarde frater, nunc te solum totius summa respicit patrimonii. Nos nanque ius omne tibi cedentes Christum sequimur. Tunc ipse: Cęlum uos ergo


409. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_289 | Paragraph | Section]

uictorięque parauerant, repente sustentaculum fit debilium. Denique sponsam uirginem, forma insignem et, quod maius est, imperatoris filiam relinquens intactam, humilis, pauper, castus uoto se obligauit religionis. Neque illi tam magnificum fuit hostes uincere quam, quę assecutus fuerat, honorem, opes uoluptatesque contemnere. Illud enim hominis est, hoc supra hominem. Sed nec Leonardus, natione Gallus, silentio est prętermittendus. Qui


410. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_293 | Paragraph | Section]

Dominum dicitur, ut contemptis omnibus, liberorum etiam, quos propinquis commendarat, abiecta cura ei soli toto corde totisque uiribus famularetur ac deseruiret; et responsum accepisse preces suas, ut petierat, exauditas. Adeo illi omnia extrema potius pati quam a seruitio Christi discedere certum ac deliberatum erat. Si tamen relictarum rerum metiri uoluerimus magnitudinem, non animum, omnium Christi ancillarum parem, priores partes dabimus


411. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_295 | Paragraph | SubSect | Section]

mirati sint Spiritus Sancti gratiam etiam in nationibus esse effusam et Petrus in ueritate se comperisse dixerit, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur iustitiam, acceptus est illi. Eadem quidem de causa et beatum Eustachium tradunt ex gentili Christianum factum, ex Christiano martyrem immortalitatis palmam assecutum. Cęsaris enim Traiani temporibus magister equitum super cornibus


412. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_296 | Paragraph | SubSect | Section]

Et qui dudum panis micas de mensa cadentes non concesserat mendicanti, nec ipse postea in igne positus uel unam aquę guttulam, qua linguam refrigeraret, ualuit impetrare. Quoniam sine misericordia iudicium fiet illi, qui non facit misericordiam. Et, qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Sed non talis Bernardinus, ordinis Minorum secunda gloria. Qui cum parentibus orbatus sub Dianę


413. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_301 | Paragraph | SubSect | Section]

qui omnia impenderat, inuenit pręterea, quemadmodum inops factus omnium diuitum elemosinas superaret. Cęterum misericordię remunerator Deus uirum tanta pietate pręditum non est passus diutius iugo premi impiorum. Contulit illi prophetię spiritum; quo afflatus cum prędixisset regem in proximo moriturum diuinationique respondisset euentus, tantę admirationi fuit, ut statim libertatem sibi acciperet, aliis impetraret. Pro unius liberatione se


414. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_307 | Paragraph | SubSect | Section]

restituit annuente Domino precibus prophetę, quem illa et cibo pauerat et fouerat hospitio. Pro Tabita quoque Dorca nonne pauperum, quibus illa se benignam pręstiterat, obsecrantium uoces apostolum Petrum compulerunt, ut illi iam conclamatę ad pristinam uitam reditum a Domino impetraret? Nonne et pro Drusiana egenorum Ephesi turba Ioanni apostolo occurrens, ut, quam illi tunc efferebant, ipse protinus suscitaret, obtinuerunt, dum uestes


415. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_307 | Paragraph | SubSect | Section]

obsecrantium uoces apostolum Petrum compulerunt, ut illi iam conclamatę ad pristinam uitam reditum a Domino impetraret? Nonne et pro Drusiana egenorum Ephesi turba Ioanni apostolo occurrens, ut, quam illi tunc efferebant, ipse protinus suscitaret, obtinuerunt, dum uestes ab ea receptas ostentant, dum illa incolumi se nunquam famem timuisse affirmant? Mulier igitur ad uocem apostoli a morte ueluti a somno


416. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_308 | Paragraph | SubSect | Section]

famem timuisse affirmant? Mulier igitur ad uocem apostoli a morte ueluti a somno exurgens, illum suscepit hospitio solitaque subsidia pauperculis misit, nunquam pietatis deserens officium, ob quam et ad hanc uitam redire illi licuit et proficisci ad ęternam. O pręgrandis elemosinę uirtus! Diuites sanctificat, pauperes beat, peccatores iustificat, iustos glorificat, mortuos suscitat et immortalitatem mortalibus


417. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_310 | Paragraph | SubSect | Section]

fides, qui (ut in Iudicum libro legimus) habitans in Gabaa, urbe tribus Beniamin, cum uidisset hospiti suo leuitę uim parari ab infrenatę libidinis uiris, loco ipsius filiam eis uirginem tradere uoluit. Hospes uero, ne illi, a quo benigne exceptus fuerat, dedecoris ignominięque causa existeret, sua, quam secum habebat, coniuge raptoribus satisfecit, qua illi sic abusi sunt, ut extinctam reddiderint. Digna imitatu et senis humanitas et


418. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_310 | Paragraph | SubSect | Section]

libidinis uiris, loco ipsius filiam eis uirginem tradere uoluit. Hospes uero, ne illi, a quo benigne exceptus fuerat, dedecoris ignominięque causa existeret, sua, quam secum habebat, coniuge raptoribus satisfecit, qua illi sic abusi sunt, ut extinctam reddiderint. Digna imitatu et senis humanitas et leuitę gratitudo, si modum seruet affectus. Sed defugiendum execrandumque exitiale Gabaonitarum scelus, quo effectum est, ut tribus Beniamin


419. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_311 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi compararit. Det, inquit, misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia sępe me refrigerauit, et catenam meam non erubuit. Sed cum Romam uenisset, solicite me qu ę siuit, et inuenit. Det illi Dominus inuenire misericordiam a Deo in illa die. Et quanta Ephesi ministrauit mihi! O felix igitur Onesiphorus, qui aliquando auditurus est optatissimam uocem illam uocantis Domini ac dicentis: Veni, benedicte


420. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_312 | Paragraph | SubSect | Section]

ad illam uirumque eius frequenter diuertere, eorum consuetudine uti, cum ipsis una cibum sumere. Multus hospitis aduentus, putas, restinxerit studium erga se eorum? Minime quidem, sed magis inflammauit, ut etiam coenaculum illi construerent, in quo ueniens requiesceret et diutius apud se manendi occasionem haberet. Quibus meritis precante Eliseo et filium genuerunt, cum antea steriles extitissent, et eundem, cum decessisset, uitę


421. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_313 | Paragraph | SubSect | Section]

qui non prius iustitię exercitationibus labem expiauerit delictorum, ut tunc demum ad consyderanda Dei inuisibilia animus attollatur, cum liberum se esse persenserit onere peccatorum. Denique duo illi ex Discipulis in castellum Amaus tendentes, cum Iesu simul eunt, simul fabulantur, et externum ac peregrinum esse putant, donec compulsum secum manere et secum recumbere in fractione pani agnouerunt eum. Sic igitur


422. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_315 | Paragraph | SubSect | Section]

atque etiam prędicari uoluerit, non fuit inconstantię uolubilitas (nullum uitium in eo, qui Dei sapientia est, cadere potest) sed pię dispensationis miseratio, quę diuinę conuenit bonitati. Non solum enim illi, qui iam credebant, quomodo ostentationem uitarent, instruendi, sed etiam, qui nondum credebant, ad fidem manifestioribus signorum spectaculis conuertendi erant. His dicitur: Si mihi non creditis, operibus


423. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_316 | Paragraph | SubSect | Section]

quod tam diuersa de illo, quem iam secundo quęsitum uenerat, sibi audire contigisset. Qui reuersus didicit ab indigenis eum quidem ipsum Moysen fuisse, a quo eiusmodi responsum accepisset, et magis mirari coepit tam gratum illi esse sui contemptum. Non minus se contemni gaudens Constantius, Anchonitanę ecclesię monachus, cum e longinquis partibus quidam, ut ipsum uideret, aduenisset ostensumque despexisset, eo quod statura admodum breui


424. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_318 | Paragraph | SubSect | Section]

comitatus mente uoluere coepit, quanto ante illum quondam ierit generis nobilitate potentiaque seculari. Franciscus Spiritu Sancto edoctus, ut intellexit gliscentem in pręcordiis comitis tumorem, statim desiliens asellum se illi cedere dixit, ipse potius pedibus iter facturus, eo quod obscuriore loco natus esset. Agnouit ille insolentis cogitatus culpam pene aperte sibi obiici, et miratus deprehendi potuisse ad pedes eius suppliciter


425. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_324 | Paragraph | SubSect | Section]

affligi quam ambitione deliniri, et de cibis cogitare quam de honoris illecebris. Veruntamen, quid abbates monachosue tantopere miramur? Ipse summus pontifex Gregorius primus se seruum seruorum Dei appelauit. Ac ne dictu id illi quam factu facilius fuisse putes, aduenienti Ioanni abbati assurrexit, et prior honoris gratia in terram prouolutus est pontifex quam abbas. Cęteri deinde maximi pontifices nomenclaturę istius titulum omnes usurparunt,


426. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

semet illis in ministerium dedit. Ibi puerum quendam uentris profluuio laborantem ipsa in suis ulnis ad exonerandam aluum, etiam noctu consurgens, pluries portauit. Ibidem mulieris leprosę curam habens omnia illi libenter pręstitit officioseque ministrauit, quę ipsa per infirmitatem non poterat. Post hęc non est passa se ab ancillis uocari dominam, sed sororem, et eis aliquo de industria emissis ipsarum interim munus usurpabat


427. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_329 | Paragraph | SubSect | Section]

autoritatis uiro aperte refragari difficile erat, diem ad deliberandum impetrauit. Dum autem in solo loco genibus prouolutus toto eo tempore secretę precationi intendisset, inuentus est efflasse animam. Hoc ipsum petenti illi diuinitus indultum credi par est; uerenti utique, si episcopum gereret, quę episcopi sunt, pręstare non posset, aut si pręstitisset, ne uel ex hoc in elationem aliquam mentis incidens illis iam tandem comparandus


428. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_334 | Paragraph | SubSect | Section]

Gezi, minister eius, cupiditatis stimulo percitus cucurrit post Naman, quasi a magistro missus, mendacique procacitate impudenter usus argentum et uestes ab eo accepit. Propterea et lepra, qua Naman fuerat liberatus, adhesit illi et semini eius usque in sempiternum, ut saltem sic punitus discat charitatem erga proximum gratuitam esse debere, non mercenariam. Nam et de Samuele propheta in Ecclesiastico scriptum legimus, quod pecunias


429. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_335 | Paragraph | SubSect | Section]

in uobis, qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? Non est mihi uoluntas in uobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra. Sed iam audiant, quam moribus eorum diuersa gesserint illi, quorum sectę se esse autumant. Petrus et Ioannes missi in Samariam baptizatis imponebant manus, et accipiebant Spiritum Sanctum. Tune Simon magus, et ipse baptizatus, sed magis ad auaritiam quam ad fidem corde


430. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_340 | Paragraph | SubSect | Section]

laudabunt te. Caput VIII / DE PAVPERTATE SERVANDA Diximus, qua constantia sancti, ne Deum offenderent, munera recusarunt. Nunc, quali patientia, ut illi soli placerent, paupertatem coluerint, pertractemus. Hinc altera dirę cupiditati inuratur nota, dum monstratur, quam hi, qui hominibus benefacientes hominum mercedem respuerunt, paruo modicoque contenti


431. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_341 | Paragraph | SubSect | Section]

uos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit uobis? Et respondent: Nihil! Vt ex hoc etiam intelligas quantumuis inopi homini nihil unquam defuturum, cui affuerit Christus. Quid defuit Abrahę illi Aegyptio uasta in solitudine, clausa etiam cęllula demoranti, cui nihil omnino supellectilis erat pręter catinum uestemque cilicinam et rusticum sagum? Sic usque ad quinquagesimum ętatis suę annum (qui uitę ultimus


432. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_343 | Paragraph | SubSect | Section]

Quid tu hic, inquiunt, adolescens, si te adorirentur latrones? Nudus latrones non timet, respondit. At si uitę, aiunt, pręsens intentaretur periculum? Nec id quidem timet, inquit, qui paratus est mori. Tunc illi stupentes tantam in tam tenera ętate constantiam atque in Deum fidem pariterque noctis errorem reuoluentes extemplo animos demittunt, propositum mutant, crimen confitentur. Et quem uel terrere uel spoliare uenerant eidem


433. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_343 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum miseratus omni debito solutos dimisit. O et periculorum uictrix paupertas et libera pensionum, inter rapacissimos latrones securitatem, inter mercenarios nautas inuenisti tibi remissionem! Hi operam gratis pręstiterunt, illi terrere non potuerunt offendere noluerunt. Cui unquam locupletum hoc contigisset, qui, quocunque sese uerterint, neque inuidia neque insidiis carere possunt. Et dum omnia metuunt quantum diuitiis, tantum animi


434. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_346 | Paragraph | SubSect | Section]

uerecundabitur opem poscere ab iis, quibus, cum deberet, dare neglexit. Tormenta patietur, et nemo miserebitur, sed dicetur ei: Memento, quia recepisti bona in uita tua, mendicantes autem mala! Tu nunc cruciaris, illi consolantur. Igitur, quisquis ecclesiastici dispensatoris curam gerit, si metu supplicii liber et spe pręmii securus esse desyderat, agnoscat se pauperis Domini seruum et paupertatem, quam ille coluit,


435. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_348 | Paragraph | SubSect | Section]

homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas. Iccirco sanctissimi uiri habentes tantum, sine quibus hic uiui non potest, nihil pręterea quęsierunt et illi, quibus res erat, eis, quibus non erat, erogabant. Multa id genus exempla posuimus, cum de elemosinis tractaremus, et nunc repetere superuacaneum est. Ioannes tamen, Alexandrinus patriarcha (a quo pauperes dominos diximus


436. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_348 | Paragraph | SubSect | Section]

prętermittendus. Cum enim ex hac uita migraret, haud parum lętatus esse dicitur, dum gratias Deo ageret, quod morienti sibi nihil superesset pręter unum nummum, sed et hunc statim indigenti dari pręcepisse. Annuum quippe illi patriarchatus uectigal annuę in egenos elemosinę erant, nihil sibi reseruanti pręter Christum. Neque enim quicquam aliud suum esse aiebat, asserens ideo sacerdotibus neque possessionem neque partem neque hęreditatem


437. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_354 | Paragraph | SubSect | Section]

eodem die, quo in cum incidit, cum uiuo collocutus est et defunctum sepeliuit. Non est enim passus Dominus serui sui, tantę sanctitudinis uiri, neque corpusculum dimitti inhumatum neque conuersationem posteros latere. Illi prouidit tumulum, nobis uirtutis exemplum. Ioannes Aegyptius, anachoreta, cuius responsis Theodosium principem in suis aduersus barbaros expeditionibus usum accepimus, habitauit in ea Thebaidis


438. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_358 | Paragraph | SubSect | Section]

quod concupierat. Quid mirum igitur, si et ipse aliquando uastę solitudinis, nunc paradisi incola Hieronymus, dum Heliodorum inuitat, sic demum illam laudibus efferat dicens: O desertum Christi uernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus, in Apocalypsi, ciuitas magni regis construitur! O eremus familiarius Deo gaudens! Quid agis, frater, in seculo, qui maior es mundo? Quandiu te tectorum umbrę premunt? Quandiu fumosarum urbium


439. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_364 | Paragraph | SubSect | Section]

extincta fumusque consumptus illęsum reliquerunt. Et impletum est in eo illud Prophetę dictum: Probasti cor meum, Domine, et uisitasti nocte. Igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas. Potuit quidem illi quiescenti turbare somnum repentinus ardor, nocere non potuit, quoniam, qui sic dormiunt, Dominus pro eis uigilat. Bernardus abbas et ipse pręcipuus uigiliarum obseruator, dum ad eas capessendas alios hortatur, dicere


440. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_367 | Paragraph | SubSect | Section]

quam somno indulgens, conculcauit ursum illum, quem Dauid typum gerens Christi scribitur interfecisse, et de quo per Hieremiam dicitur: Vrsus insidians factus est mihi. Lapidem uero capiti supponens placuit lapidi illi, qui factus est in caput anguli, qui fecit utraque unum. Cui nunc inseparabiliter iuncta et ipsum, quocunque ierit, sequens concinit canticum nouum, quod in Apocalypsi nemo potest dicere, nisi fuerit uirgo. Virginitas


441. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_368 | Paragraph | SubSect | Section]

suscipite tale uigilandi studium, si talem a Deo consequi exoptatis mercedem. Pręparate lampades uestras, ut, cum Sponsi aduentum media nocte repente irruens clamor nunciauerit, promptum uobis sit obuiam illi procedere, cum illo ad nuptias introire, per illum supernę cęlestisque celebritatis gaudiis perpetuo frui. At contra cauete maxime et enitimini, nequando in illam fatuarum uirginum sortem concedatis, quę


442. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_371 | Paragraph | Section]

Deo crede, confitere, adora. Tobias cum lachrymis orasse perhibetur, et cum casu quodam oculos amisisset, ab angelo Raphaele de cęlo in terras misso meruit curari. Adeo inter orandum illi fleuisse profuit. Tobię autem, filio eius, etiam nuptiarum celebritatem sacris precationibus placuit initiari. Cum Sarra enim, uxore sua, priusquam copulę coniugali operam darent, tres noctes totas in cubiculo simul


443. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_375 | Paragraph | Section]

obreperet somnus. Quietis mollitiem standi frangebat labor, standi laborem leuabat auiditas deprecandi. Miraculum auxit toto eo tempore nihil gustans, pręterquam Dominicis diebus sacrosanctam eucharistię communionem, quę illi simul et animę cibus et sustentamentum corporis erat. Par obsecrandi cura Sisinium, Elpidii abbatis discipulum, commendat. Qui cum annos septem sub illius institutionibus fuisset conuersatus, tandem


444. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_375 | Paragraph | Section]

monachorum quondam pater, nullo uitę suę die quicquam prius egit quam trecentas orationes genibus prouolutus Domino obtulisset, quas calculos in sinum ingerendo numerabat. Atque hi multo felicius in sinum iactati sunt quam illi in sitellam, quibus in senatu decerni magistratus solent. Alteris terrenus honor quęritur, alteris Paulus cęlestem gloriam est adeptus. Isaac Syrus, tunc quidem monachus, deinde etiam ipse abbas,


445. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_376 | Paragraph | Section]

oranti quenquam impedimento esse. Ea re impetrata dies treis continuos et totidem noctes genibus innixus orauit. Hoc quidam hypocrisis uitio deputans eo processit dementię, ut post uerborum insultationem etiam colaphum illi incuteret. Sed quoniam parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus, repente maligno arreptus spiritu uexari coepit. At Isaac, pietatis memor, iniurię immemor, percussorem suum precatione a


446. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_377 | Paragraph | Section]

martyrio coronatus est. Martinus uero, Turonensis episcopus, ne tunc quidem, cum quicquam operis manibus exerceret, linguam ab oratione cohibebat effecitque, ut illud Apostoli pręceptum: Sine intermissione orate, illi etiam, qui simpliciter dictum intelligant, a se plane seruatum non negent. Idem sanctus diem obiturus extremum frigescentibus membris iam immotus iacebat, labia tamen mouebantur. Denique orare non destitit, donec


447. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_379 | Paragraph | Section]

Annam uiduam in Euangelio legimus de templo nusquam discedentem, ieiuniis et obsecrationibus nocte ac die seruientem, et eodem in templo uidisse Iesum, uiso credidisse, creditum prophetando prędicasse. Tot illi simul attulit bona nec sola uiduitatis castitas nec solum corporis ieiunium, sed utrique accedens etiam assidua deuotę mentis obsecratio. Veruntamen, ne continenter orando defatigatus quandoque concidat animi uigor et


448. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_380 | Paragraph | Section]

Dialogo relatum legimus. Ipse enim testatur in uita Trasillę uirginis, amitę suę, cum uita defunctam lauare uellent, genibus cubitisque callorum duritiem apparuisse palamque factum exanimi iam corporis indicio, quanta illi adhuc uiuenti sanctarum precum cura studiumque fuerit. Sic conseruatur uirginitas, sic ad cęlestis thalamum Sponsi peruenitur. Sed neque coniugatis, quo minus orationi animum intendant, maritalem thorum


449. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_384 | Paragraph | SubSect | Section]

est fauor. Nam cum innumera pene multitudo Moab et Ammon et Idumeorum uenissent contra Iudam proximeque Hierosolymam castrametati fuissent, Iosaphat metu perculsus nihil aliud nisi Deum deprecari indictoque ieiunio se et sua illi impensius commendare. Denique urbem egressus gladium non eduxit nec pugnam iniit, et hostes mutuis inter se uulneribus ante eum conciderunt. Iudeorumque tunc labor non in uincendo, sed in spoliando fuit, cum predam prope


450. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_387 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur) cum a Pathmo Ephesum reuerteretur, Drusianam defunctam ab ipso feretro, quo ad sepeliendum portabatur, sanam surgere ac domum redire fecit. Virgulta in aurum, littorales lapillos in gemmas mutauit. Ac ne diuitiis illi opus fuisse putes, eadem rursum pristinę naturę formęque restituit. Dianę Ephesię templum funditus euertit, pręsentaneum uenenum inoffense hausit eodemque haustu enectos ad uitam reuocauit. Thomę Didymi


451. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_389 | Paragraph | SubSect | Section]

ibi simul orarent, omnis illa locustarum tempestas inde sublata fugam fecit. Ac ne casu aliquo discessisse uiderentur, pars earum non minima in cuiusdam agro resedit, qui cum aliis ad orandum non uenerat. Tantumque homini illi obfuit non orasse, quantum cęteros orasse iuuit. Romualdus abbas (qui ordinis Camaldulensis fuit autor) cum a Parentio, Liburnię oppido, soluens nauigaret et nauis magnis fluctibus iactaretur


452. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_389 | Paragraph | SubSect | Section]

Rhegium usque delatus est. Idem Tabritanam, Calabrię ciuitatem, accedens, cum Balzanio, diuiti quidem uiro, sed gentili, pro seruo se locasset, ut haberet, quo aliorum inopię subueniret, et superbus dominus equos, quos illi pascendos commiserat, strigosiores cernens, furore concitatus ipsum persequi coepisset nec ei usque ad fugam iter pateret, Deum rogauit et Motabrum flumen, quo includebatur, uirga percutiens diuisit atque per siccum alueum


453. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_390 | Paragraph | SubSect | Section]

silendum, qui orando bonarum artium scientias, quibus operam nunquam impenderant, perceperunt. Hor, montis Nitryę abbas, litteras non didicerat, et oblato sibi libello, cum orasset, legere coepit. Neque minus doctrinę illi unius aut alterius horę oratio contulit quam aliis multorum annorum studium. Quam autem efficaciter Hor ipse pro sua eruditione orauit, tam pro aliena Magnus Basilius, episcopus. Etenim Effren, Syrię solitario, Gręci


454. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_396 | Paragraph | SubSect | Section]

foecunditate compensauit. Genuit primo Samuelem, genuit deinde filios tres duasque filias. Phenenna uero, altera Helcanę uxor, consorti suę semper infensa, post susceptos liberos parere desiit et in idem uitium, quod illi petulanter obiicere consueuerat, ipsa incidit. Denique sterilis peperit plurimos, et quę multos habebat filios, infirmata est. Vltio enim superbiam, orationem sequitur gratia. Iudit in


455. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_397 | Paragraph | SubSect | Section]

mollescunt, hominis infidelitas obduratur. Ad Radegundis, Clotarii, Gallorum regis, uxoris, sed magis Christi ancillę orationem ferreę pedicę eorum, qui in uinculis publicis erant, contritę sunt, illi absoluti. Sic et nos orare oportet, ut peccatorum nostrorum nexibus liberemur et liberati Deo gratias agamus dicentes: Dirupisti, Domine, uincula nostra. Tibi sacrificabimus hostiam laudis.


456. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_400 | Paragraph | SubSect | Section]

sese arroganter efferentis. Attamen Maximus antiqui hostis captiosas tendiculas circumspecto sagacique animo percipiens, positis in littore genibus, sicut proposuerat, orauit. Et statim auersi sunt erubescentes, qui dixerunt illi: Euge, euge? Discamus eius exemplo cauere adulantium adopertos delinificis sermonibus dolos melleque circumlita uenena, cum etiam Salomon pręcipiat dicens: Fili mi, si te lactauerint peccatores, ne acquiescas


457. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_401 | Paragraph | SubSect | Section]

Ille ad preces Deo persoluendas rediit, nullis tentationibus cedens, sed fiduciam habens in Domino semper. Cęterum neque sic superata Sathanę improbitas conquiescere potuit iterumque oranti illi plus etiam molestię intulit tacita suggestione quam intulerat manifesta infestatione. Intimo nanque medullarum titillatu cogitationem ei libidinis excitauit. Atque ille intermissa precatione repente exurgens


458. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_403 | Paragraph | SubSect | Section]

euangelicę ueritatis mundandos et Ecclesię gremio excipiendos esse, sicuti et Iudeos. Quoniam non est, inquit, personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi. Paulus apostolus raptus usque ad tertium cęlum, utrum in corpore, an extra corpus, nescit, Deus scit, audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui. Hinc demum in illam prorupit uocem:


459. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_403 | Paragraph | SubSect | Section]

O altitudo diuitiarum sapientię et scientię Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uię eius! Quis enim cognouit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi, gloria in secula. Amen. Ioannes apostolus: Fui, inquit, in spiritu Dominica


460. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_408 | Paragraph | SubSect | Section]

dixerim? Mirarer post hęc mori potuisse, si non eodem die semper ad terras relatam dicerent. Tantillum temporis in illis ęternitatis locis morabatur, quantum competere poterat mortali. Interim ergo, etiam corpori proxima, illi inherebat, quem mente atque animo nunquam dimittebat. Adeo assidua Dei meditatio prius carnem ipsius cęlo dignam fecerat quam terrena labe liberam. Et, si tantum fuit Marię in deserto contemplantis fructus, quanta est


461. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_409 | Paragraph | SubSect | Section]

corr. ex Comagiensis monasterii decus, cum sese cęlestium contemplationi penitus dedisset, obstupefactis interdum corporis membris ac sensibus diu ueluti exanimis iacebat. Inde illi non pauca, quę futura erant, diuinitus reuelata fuisse perhibent solitamque Beatę Virginis frui colloquiis; librum etiam, qui Viarum Dei dicitur, angelo dictante ab ea scriptum. Cum hęc ita sint, nonne paradisum habuit


462. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_409 | Paragraph | SubSect | Section]

ita sint, nonne paradisum habuit in terris, quoniam mente semper in cęlis fuit? Clara uirgo, beati Francisci pręceptis imbuta dignaque tanto magistro discipula, pridie quam Natalis Domini ueniret, ęgrotauit nec licuit illi cum reliquis sororibus ad agendas sacrę noctis precationes pergere. Veruntamen aduersa ualitudo corpus impedire potuit, animum non potuit, et ancilla Christi affuit in spiritu, ubi in carne adesse nequibat.


463. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_410 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia Dominicę passionis mysteria iisdem horis, eodem ordine geri cernebat, quo gesta noverat. Vbi autem corpori fuit reddita, haud amplius quam unius horę spacio se dormisse putauit. Ex quo facile percipi potest, quam illi gratum erat huiusce dormitionis spectaculum. Breue enim uideri solet omne, quod delectat. Delectabat autem eam non Christum pati uidere, sed uidendo compati Christo. Nos quoque sanctos pro uirili parte imitati, abiecta


464. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_412 | Paragraph | SubSect | Section]

quo diligentius lectioni Scripturarum incubuerimus. Ad quam accedere siquando fastidierit animus, excitandus erit iis, quę modo referemus, sanctorum exemplis, ut eorum legendi studium secutus fructum quoque percipere, quem illi perceperunt, mereatur. Hilarion abbas in omni sanctitatis genere memorandus Scripturas diuinas (ut inquit Hieronymus) post orationes et Psalmos, quasi Deo pręsente, recitabat. Quę enim per


465. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_415 | Paragraph | SubSect | Section]

in quam cum ceciderit, fructum affert uirtutum. Equitius, Valerię urbis monasterii abbas, ne qua die deesset, quod legeret, quocunque ibat, scorteas manticas libris refertas secum deferebat. Neque illi oneris huius molesta erat grauitas, dum lectionis sacrę compensatur utilitas. Sic nec militem strenuum ferrea lorica, cassis ensisque gravant, quę sibi saluti fore sperat. Vtque iis munitus in certamen prodire et


466. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_416 | Paragraph | SubSect | Section]

comparauerat, aliis quidem legenda, quoties lectorem nactus fuisset, sibi uero auscultanda atque ediscenda. Audiendi assiduitas reddidit eruditum, ita ut aliis memoriter prędicaret, quę ipse legere nesciebat. Quo magis illi arguendi sunt, qui litteratura imbuti proficere negligunt et legendi laborem refugientes ocio sese ignauięque corrumpendos tradunt. Inde fit, ut ad omnem fortunę ictum pauidi imbecillesque sint. At seruulus noster mundi


467. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_417 | Paragraph | SubSect | Section]

pietatem lectitando consyderabat, consyderando emulabatur, emulando ęquabat. Cęcilia Romana, patritii quidem generis uirgo, sed fidei claritate superans genus, dicitur Euangelicum codicem nunquam a se dimisisse et, si quo illi eundum esset, in sinu repositum secum tulisse, colloquiis eius in Scripturis assidue fruens, quem gestabat in pręcordiis. Sic castitatem conseruauit, sic ad martyrii palmam peruenit tormentorumque acerbitatem forti animo


468. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_418 | Paragraph | SubSect | Section]

Post Scripturas sanctas, inquit, doctorum hominum tractatus lege, eorum duntaxat, quorum fides nota est. Non necesse habes aurum in luto quęrere: multis margaritis diuenditis unam redime margaritam! Illi ergo haud immerito reprehendendi sunt, qui gentilium poetarum nęniis figmentisque deliniti ne respicere quidem ad Scripturas sacras uolunt. Delegerunt sibi magistros (ut Apostolus ait) prurientes auribus


469. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_420 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes nationes erant, accepisset, sic de illo scriptum legimus: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, inquit Apostolus, quia reputatum est illi ad iustitiam, sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitauit Iesum Christum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem


470. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_426 | Paragraph | SubSect | Section]

in diuitiis et potentatu adorauerat diabolum. Ephesii quoque fidem a Ioanne apostolo prędicatam recepturi, ut eam signis approbaret, petierunt. Qui Christi nomine inuocato uetustum Dianę templum ruere fecit, ut, in qua illi plus confidebant, minus pro ipsis ualere intelligerent, quando quidem semetipsam dea defendere nequibat. Aristodemus uero, templi antistes, adhuc incredulus aliud etiam experimenti genus perquisiuit. Venenum propinat, quo


471. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_430 | Paragraph | SubSect | Section]

spiritibus in nomine Christi pręceperunt, ut illum dimitterent. Itaque demonum auxilio destitutus pręceps ad terram corruit ac repentino ellisu extinctus, qualis ipse Deus esset, ostendit; dignus certe, qui sic interiret, ne illi, quos maleficis incantationibus deluserat, perniciosa credulitate perirent. Paulus apostolus, cum Paphum applicuisset, Bariesum *corr. ex Barrieum Elymam magum, qui


472. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_432 | Paragraph | SubSect | Section]

adhuc dubitaret, uerbis fidem se habiturum dixit, si Paulus cęco, qui forte aderat, Christi inuocatione uisum restituisset. Tunc ille: Ne me, inquit, magico carmine usum, Dionysi, suspicari possis, tute ipse accedens cęco illi iube, ut uideat in nomine Domini Iesu Christi. Id ubi peregisset prospero euentu, protinus Areopagum reliquit atque apostolum secutus et ipse Christum prędicare gentibus coepit, tanta constantia, ut sęuientes tyrannos


473. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_432 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi peregisset prospero euentu, protinus Areopagum reliquit atque apostolum secutus et ipse Christum prędicare gentibus coepit, tanta constantia, ut sęuientes tyrannos nihil timeret et mori pro Christo cuperet, quando quidem illi ratio iam constabat beatos esse mortuos, qui in Domino moriuntur. Basilius ille Magnus, cum esset gentilis et bonarum artium apprime eruditus, inter conflictantes philosophorum sententias nihil certi


474. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_434 | Paragraph | SubSect | Section]

curauit, qui illam respondere paratam impugnarent. Ferunt ita tunc locutam, ut omnium animos in stuporem uersos tandem ad credulitatem induxerit. Immanissimus tyrannus credentium ceruicibus cum gladio imminebat, illi uero maluerunt iugulum prębere ferienti quam cognitę iam et perceptę contradicere ueritati, ea et certissima et saluberrima esse, quę a uirgine didicerant, affirmantes: Vna ergo ancilla Christi disputando uicit, quos


475. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_438 | Paragraph | SubSect | Section]

sententiam firmam fore, accepit conditionem. Dies pręstituta uenit. Ad ecclesiam frequentes conueniunt. Signum nullum apparet. Syluanus ex pacto ad supplicium poscitur; prębet ceruicem, mori pro ueritate paratus. Sed pręsto illi fuit Hieronymus cunctisque cernentibus tenuit spiculatoris manum iam ad feriendum errectam. Mox ad hereticum conuersus acerrime illum increpuit, doli ac fallacię accusans. Abiit uisio, et maius secutum est miraculum:


476. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_439 | Paragraph | SubSect | Section]

cum sit proprio iudicio condemnatus. Et ipse Ioannes Epistola secunda: Siquis , inquit, uenit ad uos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum nec »Aue« ei dixeritis. Qui enim dicit illi »Aue«, communicat operibus eius malignis. Et in Apocalypsi: Angelus, id est, episcopus Pergami ecclesię arguitur, non quod fidem negarit, fidelis enim erat, sed quod prope se habeat tenentes doctrinam


477. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_440 | Paragraph | SubSect | Section]

perpendunt diuinę misericordię magnitudinem et conscii delictorum ante se damnant quam damnantur. Qui pręsumunt, iustitię seueritatem obliuiscuntur, et, dum nihil timent, licentius peccant. Neque hi pręsumerent neque illi desperarent, si meminisse uoluissent, quod iustus pariter et misericors sit Dominus, quod simul et sontes puniat et poenitentibus ignoscat. Impius Cayn, inuidia stimulante, fraternę cędis cruore sceleratas polluit


478. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_443 | Paragraph | SubSect | Section]

audiat, quid se oporteat facere. Et tu terrenarum cupiditatum malignitate subuersus iam tandem surge et ingredere ciuitatem mandatorum Dei, ut ibi discas, quid te facere, quid fugere oporteat, ut salutem tibi parare possis. Illi Ananias manum imponens, uisum, quem cadendo amiserat, restituit. Ananias interpretatur donum gratię Domini. Hoc donum tibi manum imponet conferens uirtutem, ut in spe confirmeris et uisum recipias, quem


479. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_445 | Paragraph | SubSect | Section]

egissent, gratiam, a qua deciderant, recuperarunt. Hierosolymis Proterii, principis uiri, seruus Phanias, filię eius amore captus, quoniam potiundę spes nulla esset, magos consuluit. Exciti maligni spiritus eam illi uxorem fore dixerunt, si ipse se diaboli seruum adscripserit contempto Christo. Conditioni assentiens chyrographum dedit et nuptias cum ea, quam adamauerat, iniit. Post hęc deprehendit mulier nihil prorsus


480. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_373 | Paragraph | Section]

principium teneat et quasi in arce collocata consistat. Quę uirtus cum talis sit, ut sine ea cęterę nihil sint, neminem ignorare uolumus de ipsa simul tractari, ubicunque de aliqua a nobis tractetur. Quędam tamen, quę illi magis propria censui, conabor hoc loco referre et sanctorum exemplis- primo quatenus Deus diligendus sit, deinde proximus, postremo inimicus- digerendo explicare. Deum toto corde, tota anima, totis uiribus iubemur


481. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_376 | Paragraph | Section]

regis promissis corrupti sunt neque minis territi. Ad perferenda fortiter supplicia mater hortatrix aderat, et magis ipsa animo torquebatur uerens, ne tormentis uicti contra Dei legem aliquid agere inclinarentur. Sed et illi feliciter consumpti plus Deum quam semet diligendum documento fuere et mater sic amando filios, ut eos quocunque mortis genere affici mallet quam peccare. Ac ne in se quam in liberos indulgentiorem fuisse putes, quos ad


482. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_384 | Paragraph | Section]

ne foeminarum in Deum pietatem omnino pręteriisse uideamur, unius exemplo contenti erimus, pietatem deinceps proximis debitam prosecutri. Maria Magdalena mundi dilectione in dilectionem Domini commutata, soli illi placere cupiens, uenit in domum pharisei, ubi ipse recubuerat, humique prostrata pedes eius osculari coepit, lachrymis rigare, capillo tergere, unguentis perfundere. Et quoniam charitas operit multitudinem peccatorum,


483. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_388 | Paragraph | SubSect | Section]

ut, nisi proximos nostros dilexerimus, non iniusti solum, sed etiam ingrati simus. Si enim Dei Filius pro hominibus homo factus est, si formam serui accepit, si mori ualuit, quanta ingratitudo est nos tantillum gratię illi referre nolle, ut eos diligamus, quos ipse sic amavit? Profecto indignus est beneficio redemptionis, qui communis redemptionis aspernatur consortem et inter feras beluas computandus, dum ita exuit humanitatem, ut hominem


484. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_391 | Paragraph | SubSect | Section]

animam periclitari. Antidius, Turonensis episcopus, cacodęmonem lętum et gestientem uidens, quod Zosimum, summum pontificem, septennio solicitatum tandem ad stuprum committendum se impulisse diceret, haud cunctandum ratus illi pręcepit, uti se eadem celeritate, qua uenerat, Romam perferret. Die altero pontificem adiit relatisque, quę de illo demon iactauerat ruborem ei pauoremque iniecit et confitentem protinus ad


485. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_393 | Paragraph | SubSect | Section]

timet reatus poenam. Bernardinus, antequam Minorum religionem profiteretur uitam imitabatur in omni charitatis negocio assiduam. Senę pestilentia laborabant. Plerique contagiosam morbi uim timentes urbe excesserant, et illi quoque, qui resedissent, cum ea familia, in qua ęger erat, commercium habere formidabant. Solus Bernardinus sic destitutis necessarium pręstare ministerium decreuit. Duodecim iuuenibus persuadet, ut secum infirmis


486. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_394 | Paragraph | SubSect | Section]

neruis deflecti nequiuit. Reliqui miraculo territi abbatem liberum fecere. Qui mox rogatus male affectam manum oratione curauit. Multiplicia dona certatim offerebant, uenerantes iam quem dudum occidere uoluerant. Nihil illi accipere libuit pręter captivos. Qui omnes libertati redditi, cum ei gratias egissent, abiere. Itaque Sanctulus abbas, dum se morti opponere pro unius salute non dubitat, una cum multis meruit seruari, Deo id tribuente


487. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_398 | Paragraph | SubSect | Section]

secum contendisset, ulcisci iussit, tam in aliorum offensores iustus, quam in suos pius. Quidam ex prophetis, cum uenisset Bethel, Hieroboam, Israhel regem, idolo sacrificantem increpuit, aduersa illi prophetans familięque eius. Iratus Hieroboam extendit manum iubens apprehendi hominem, et continuo arefactam retrahere nequibat. Vir Dei misertus pro illa manu, quam in sui iniuriam extensam mouerat, Dominum rogauit


488. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_399 | Paragraph | SubSect | Section]

Venustianus, Tuscię pręses, Sabinum, Assisii episcopum, cum duobus diaconis Exuperantio et Marcello ob Christianitatem comprehendi fecerat et in carcerem trudi. Hos ambos diuersis poenis excruciatos interfecit, illi utranque abscidit manum. Mox ipse graui oculorum dolore uexatus ab eodem remedium poposcit, cui iam tot intulerat mala. Atque ille ueluti beneficiis obstrictus et nulla affectus iniuria libenter accessit, diligenter


489. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_399 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse pertulerat supplicia. Pergentinus * corr. ex Pergentius et Laurentinus fratres sub Decio cęsare Aretii martyrium passi, cum fustigarentur et uerberantium brachia repente obriguissent, ut illi sanitatem recuperarent, orarunt, inimicorum potius quam suę poenę remedium exquirentes. Ioannes et Paulus Iuliano Apostata imperante Romę passi sunt. Eorum corpora humi defossa Terentiani,


490. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_400 | Paragraph | SubSect | Section]

suppliciter petiere. Illis ergo in nauem reuersis atque orantibus resederunt fluctus, posuerunt uenti, periculum omne sublatum est. Sancti igitur tantum beneficii retulerunt, quantum iniurię acceperant, curantes, ne illi mergerentur, a quibus ipsi submersi fuerant. Accessit beneficio cumulus, quoniam sic a mortis periculo liberatos etiam, quomodo in ęternum beati uiuerent, docuerunt. Hęc in martyrio charitas, illa citra


491. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_401 | Paragraph | SubSect | Section]

Amon * corr. ex Amos quoque Aegyptius, dum in eremo manenti panem, quo in diem uesci solebat, furto subtraherent homines impurissimi, duas serpentes cęllę custodię apposuit, quarum afflatu illi, cum furandi animo propius accessissent, semineces concidere. Eos tamen superueniens Christi seruus manu quemque prehensans errexit et criminis blanditer arguens ad poenitentiam inflammauit atque ita amplexus est, ut ex


492. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_401 | Paragraph | SubSect | Section]

nequiuit, reliqui nescio qua stupiditate mentis correpti immobiles constitere. At Maxentius immanitatis uiolentięque eorum oblitus poenam miserari coepit et precatione liberos ab ęgritudine reddidit. Qui deinceps inferre illi iniuriam et timuerunt castigati et erubuerunt beneficio uicti. Elphegus, Cantuariensis archiepiscopus, Romam uersus pergens, cum in urbem Ausonam ** corr. ex Ausoniam


493. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_403 | Paragraph | SubSect | Section]

deprehensus capite puniretur. Imperator admiratus hominis patientiam ipsum, pro quo rogabatur, interfici uetuit, sed tamen, ne tantum scelus omnino impunitum abiret, in exilium ablegari iussit, sanctum honore affecit: scribę illi officium, in quo antea fuerat, restituens, cum eidem manus quoque redintegrata Beatę Virginis beneficio fuisset. Quis acceptam remittere iniuriam arduum putabit, si tantę offensionis odium tanta repensum est animi


494. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_405 | Paragraph | SubSect | Section]

conuitium, contumeliam, maledictum non ęquo animo feret, si pro tam grauibus tormentis tam magnum redditum est beneficium? Darię uirginis intergritatem ab infidelibus in prostibulum tractę leo de cauea fugiens atque illi adsistens tutatus est. Qui eam uitiandi animo adire ausi fuerant, ipsos inuadens in primo statim limine strauit nihilque pręterea mali intulit, ipsa uirgine sic iubente, ut essent, quos ad fidem poenitentiamque


495. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_405 | Paragraph | SubSect | Section]

conuerteret, non qui in erroris tenebris uitęque nequitia disperirent. Parci igitur illis iussit, qui sibi erreptum uenerant rem omnibus diuitiis atque etiam uita ipsa preciosiorem, uirginitatem. Neque enim uirginitas illi ad beatitudinem consequendam satis fuisset, si abfuisset pietas. Paris exempli et Agnetis uirginis erga inimicum dilectio. Eum quippe, qui ipsam stuprare moliebatur, a diabolo necatum uitę restituit. Vitę restitutus


496. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_406 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius iudicio neci iam addicta erat, pectus suum detegendo detexit fallacis mulieris impium commentum. Simul, cuius ipsa filia esset, indicauit. Sic omni prorsus periculo probroque sese expediuit, ante tamen uenia impetrata illi, cuius tam mendaci ac tam foeda delatione in tanta inciderat mala. At etiam in monasteriis aliquando locum sibi uendicat inuidia. Euphrasia, Deo dicata uirgo, ob humilitatem frequenter sese uilibus occupabat


497. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_406 | Paragraph | SubSect | Section]

punienda decerneretur, eiusdem, quam lacessierat, intercessione liberatur. Euphrasia enim et ante ipsam se suppliciter prosternens, quasi quę lęsisset, non quasi quę lęsa fuisset, ueniam sibi petiit et ante abatissam illi impetrauit. Othiliam uirginem pater occidere in animo habebat, solo corporis uitio offensus, quia cęca nata fuerat. Mater autem periculo subtractam monasterio tradidit. Hinc ipsa uirtutibus proficiens defectumque


498. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_409 | Paragraph | SubSect | Section]

cutem formidas, latens sub ea malum suppurare permittas. Ideo nanque pręceptum est: Non coquas hędum in lacte matris suę, id est, peccantibus ne blandiaris. Rursum dicitur illi: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum. Proinde, qui in ecclesia declamant, aperte, perseueranter, audacter suo fungantur officio,


499. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_409 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam Dominus libere uaticinandi pręstitit audaciam dicens: Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas. Et rursum: Verba eorum ne timeas et uultus eorum ne formides. Ad hęc datum illi pro cibo uolumen intus et foris scriptum. Etenim prędicator et exteriorem Scripturę historiam in exemplum auditorum proferre debet, et interiorem mysticumque sensum, qui sub ea latet, cum res postulauerit, non tacere.


500. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_411 | Paragraph | SubSect | Section]

relinquat magistros utque is, qui docet, aliis etiam docendi disciplinam impendere discat. Circuit totam Galileam, ut doctoribus post se futuris urbes, castella, uicos peragrandi solicitudinem insinuet. Docet in synagogis, ut illi ibi magis uerba facere studeant, ubi pluribus prodesse posint. Prędicat Euangelium regni Dei, nequid aliud in ecclesia prędicandum inani iactatione pręsumant. Cum discipulos docet, ascendit in montem, cum turbas,


501. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_411 | Paragraph | SubSect | Section]

mentio incidisset et multa ultro citroque iactata fuissent, tandem dixisse Deum ipsum sępe a se manibus contrectatum, sępe ore haustum. Quod etsi uerum dixerit, inconsulte tamen apud sacramenti ignaros atque adeo incaute, ut illi non modo non crederent, sed etiam ipsum quasi blasphemum ulcisci uellent. Denique parum abfuit, quin eidem, quod sequitur, tunc contingeret: Et canes conuersi dirumpant uos. Cuius quidem periculi non


502. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_412 | Paragraph | SubSect | Section]

ingressi apud dignos maneant, ne scilicet integritati autoritatique eorum quicquam deroget turpis hospitii nota et in suspicionem incidant, qua linguam honestiorem quam uitam habere existimentur. Pręterea, licet illi, qui in auditorio conueniunt, parum aut nihil omnino profecerint, non tamen ei, qui docet, pręmium supprimitur laboris dicente Domino: Si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin minus, ad uos


503. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_412 | Paragraph | SubSect | Section]

exeuntes foras de domo uel ciuitate excutite puluerem de pedibus uestris! Minis quoque horrendis exterret subiungens: Amen dico uobis, tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii quam illi ciuitati. Inexcusabilior procul dubio erit, quisquis prędicationes audiens emendari corrigique neglexerit quam qui omnino non audierit, casu aliquo impeditus Seruus enim, qui cognouit uoluntatem domini


504. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_414 | Paragraph | SubSect | Section]

baptizauit. Qui ergo paulo ante una tantum atque altera prędicatione tam multos conuerterat, idem etiam paucos non contempsit, ita ut neque itineris laborem ab Ioppe Cęsaream usque euocatus recusaret. Illi igitur, qui in magna etiam auditorum frequentia non suam gloriam, sed alienum profectum quęrunt, tunc quoque, cum rariores conuenerint, docere non erubescunt. Paulus segregatus in Euangelium Dei cum collega suo


505. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_416 | Paragraph | SubSect | Section]

neque suppliciis deterriti sunt, ne Christi nomen ubique circumferrent. Sic in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrę uerba eorum. Sic habitantibus in regione umbrę mortis lux orta est eis. Merito igitur illi sedebunt super thronos cum Christo iudicantes, qui nunquam conquierunt Christum annunciantes. Inter apostolicos autem uiros Ambrosius episcopus eruditione, ingenio ac diligentia Dei uerbum prędicando ita pręstitit, ut


506. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_422 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersus demonem protinus inclamauit: Neque per te, maligne Spiritus, prędicationem hanc inchoaui neque per te finiam. Hoc repetens et arrogantiam cauit et conseruauit humilitatem. Ex quo satis patet, quantum illi reprehendendi sint, qui suis prędicationibus inanem tantum laudationis humanę fucum captant seque doctos dici malunt quam docere, quando quidem disciplinis non ita necessariis occupantur, dum docent, dilatantes


507. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_422 | Paragraph | SubSect | Section]

arguit exemplum. Qui cum aliquando illiteratus ac rudis haberetur, tantum in Mareotidis eremo manens profecerat, ut neminem ad eum discendi aliquid gratia accessisse ferant, quin idem discedens se satis edoctum diceret. Mira illi Scripturarum intelligentia inerat, Deo iis pręcipue mysteriorum suorum abdita reserante, qui non tam se multa scire quam alios docere, ut salui fiant, charitatis studio exardescunt. Equitius spud Valeriam urbem abbas,


508. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_422 | Paragraph | SubSect | Section]

codicibus iumento impositis iter faciens. Accusatus autem, quod nulla Apostolicę Sedis autoritate prędicationis officium exerceret, Romam citatur. Et dum eo proficisci pararet, interim pontifex per somnium exterritus, rursum illi, ne uenire fatigaretur, per nuncios iussit, simulque opus, quod coeperat, facere pergeret, quando quidem id faciendi facultatem non ab hominibus, sed a Deo accepisset. Spiritalis enim, ut Apostolus inquit, omnia


509. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_425 | Paragraph | SubSect | Section]

thimiamatis incensum adolenti reclamauit restititque intrepide et quasi sacrilegio pollutum, eiicere de templo Domini non dubitauit. Tam ergo hi sanctissimi uiri ab omni simulatione dissimultioneque alieni fuerunt quam reges illi ab ęquo honestoque. Quorum quidam potentiam, dum quicquam accusandi esse uiderentur, haud formidabant, perinde ac si et ipsi cum apostolis audissent: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt


510. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_427 | Paragraph | SubSect | Section]

debeat, explicemus. Primus in Scripturis diuinis Melchisedech sacerdos memoratur, qui panem et uinum obtulerit Deo et cui Abraham patriarcha decimas dederit quique etiam rex Salem extiterit. Sed dum rex tantum erat, non illi licuit sacrificium ministrare, non decimas exigere. Sacerdos etiam factus est, ut potestate pręcederet reges et sanctitate Deo proximior fieret. Ad hęc, siquis uestes et ornamenta Aaron pontificis et filiorum eius


511. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_428 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quod emissarii Saulis regis iussi interimere sacerdotes Nobę, eo quod Dauid, quem ipse rex persequebatur, suscepissent, non ausi sint manum eis inferre. Aderat rex, in facinus urgebat, cunctantibus iratus minabatur. At illi immoti fixique stetere; adeo ipsimet occidi, si fors ita ferret, quam occidere Dei ministros malebant. Serui denique morte contempta prętulerunt furentis domini iussioni reuerentiam sacerdotum. Doech uero Idumeus, cui


512. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_428 | Paragraph | SubSect | Section]

furentis domini iussioni reuerentiam sacerdotum. Doech uero Idumeus, cui nulla religio, nullus Dei metus erat, nec sacerdotum quidem eius cruore manus suas foedare timuit nec distulit pios coram impio rege iugulare, ut illi morem gereret. Doech interpretatur mortuus , ne nescias morte ęterna damnandum esse, quisquis tam excellentis ordinis uiris iniuriam irrogare non perhorret. Ac ne tam immane flagitium uel Sauli uel ipsi Doech impune


513. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_430 | Paragraph | SubSect | Section]

sit. Dicere solitum tradunt, si cui sanctorum e cęlo in terram delapso et cum illo simul sacerdoti forte occurrisset, prius se sacerdotis manibus osculum daturum, deinde reuerentiam facturum sancto, plus quidem se debere illi significans, a quo ministrante sacratissimum Christi corpus acciperet quam illi, quem iam cum Christo regnare nosset. Quanta autem res esset sacerdotium, in eo ostendit, quod se indignum illo iudicans nunquam promoueri


514. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_430 | Paragraph | SubSect | Section]

cum illo simul sacerdoti forte occurrisset, prius se sacerdotis manibus osculum daturum, deinde reuerentiam facturum sancto, plus quidem se debere illi significans, a quo ministrante sacratissimum Christi corpus acciperet quam illi, quem iam cum Christo regnare nosset. Quanta autem res esset sacerdotium, in eo ostendit, quod se indignum illo iudicans nunquam promoueri passus sit soloque diaconatus officio contentus, quoad uixit, fuit. Cogitent nunc


515. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_434 | Paragraph | SubSect | Section]

idem Abimelech potentiam eius formidans, quem offenderat, ultro amiciciam petitum uenisset, ipse oblitus iniurię, quod petebatur, facile cessit initoque inter se foedere ac pace iureiurando firmata hospitium conuiuiumque illi et omnibus, qui cum illo erant, indulsit. Vlcisci offensorem suum poterat uiribus iam superior, sed sicut expellenti non repugnauit, ita amiciciam petenti annuit. Et quo sibi magis obnoxium faceret, ad epulas inuitauit


516. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_434 | Paragraph | SubSect | Section]

pacem inter se iniere. Dauid tamen Saulis inconstantię non ignarus, ne pręsentia sua illum turbaret, in Palestinam ad Achim Getheorum regem se transtulit habitauitque in Sicelech urbe, donec Saule hostium armis cęso rediens illi successit in regno, cuius odium placare quam ulcisci maluerat. Sic ergo Dei benignitas ac fauor pacis patientięque exaltauit cultorem. Verum quoniam ipse Dauid in negociis militaribus assidue uersatus hostium


517. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_434 | Paragraph | SubSect | Section]

ędificare templum Domino, Salomon autem iussus, ut qui semper pacificus et belli abstinens fuit. Nunquid igitur peccati arguitur Dauid, qui Deo fauente prostrauerit inimicos? Minime quidem, sed tamen ideo ędificatio templi illi interdicitur, ut omnibus constet, quanti apud Deum momenti sit perpetua in homine pacis obseruatio imperturbataque tranquillitas. Ezechias, rex Iuda, cum responsum accepisset thesauros, quos Babyloniis


518. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_435 | Paragraph | SubSect | Section]

terra pax hominibus bonę uoluntatis! Ipse insuper Discipulis suis, cum eos ad insinuandam gentibus ueritatem mitteret, pręcepit, ut, quamcunque domum ingrederentur, statim in primo aditu pacem offerrent, pacem domui illi, pacem habitantibus in ea. Et ad crucem iturus hanc hęreditario illis dimittere uoluit dicens: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis; non quomodo mundus dat, ego do uobis . Mundana enim pax utilitatem


519. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_436 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi fuit. Non potuit eam discindere tyrannorum sęuitia, non uoluptatum illecebra subuertere, non perpetuum diaboli odium supplantare. Omnes discordiarum machinationes sola pax in arce uerę fidei collocata superauit. Haud illi pacem nunc haberent in cęlo, si eam habere desiissent in terra: idem uelle et idem nolle supernę beatitudinis dignos fecit. Concordia enim hęc atque consensio ueritatis, non erroris fuit. Qui eiusmodi pacis


520. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_436 | Paragraph | SubSect | Section]

Eugubinę urbis episcopus, cum ciues suos in seditionem uersos uerbis placare non potuit et iam ad arma esset concursum, inermis inter tela strictosque mucrones irrumpens humi prono corpore sese prostrauit nec exurrexit, donec illi saucium iacere rati mutua odia in unius miserationem conuertissent. Iacens diremit pugnam, quam stans nequiuerat inhibere. Audacem autem et periculi impauidum fecerat ipse pacis amor. Idem Fredericum imperatorem Eugubinis


521. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_440 | Paragraph | SubSect | Section]

collegę suo, cum obuiam occurrisset: Salue, mi frater, inquiens, faciem ad osculum applicuit, sicam ad latus unoque ictu miserum nihil timentem confecit, ob hoc solum, ne militaris glorię secum particeps esset. Illi inuidit laudem, sibi perpetuam perfidię comparauit notam, minus in hostem quam in socium ferox. Merito postea et ipse a Salomone rege occidi iussus malignę impietatis poenas dedit. Godolias, per Nabuchodonosor regem,


522. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_442 | Paragraph | SubSect | Section]

filiis interimi iussit. Antiochum deinde, dominum suum, dum confabulando cum illo iunctis lateribus incederet, transfigit ac regnum occupat. Habeatur sane cum talibus pax, si ulli unquam plus obfuit Triphon quam iis, qui sese illi credidere. Ptolomeus, Abobi filius, pręfectus Hierico, Simonem Machabeum filiosque eius Mathatiam et Iudam hospitio suscepit, honore affecit multoque luxu apparatum conuiuium dedit. Cęterum cum pasti potique essent,


523. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_445 | Paragraph | SubSect | Section]

debemus, quorum nota est fides et compos ueri scientia, nequando errore aliorum seducti ab itinere deuiemus uirtutum. Iosaphat, rex Iuda, licet recte uixisse prędicetur coram Domino, quia tamen amicicia illi intercesserat cum Ochozia, rege Israhel, omnium pessimo, per prophetam arguitur et classis, quam cum ipso communem habebat, priusquam in Tharsis, quo missa fuerat, peruenisset, naufragio periit. Rursum alias naues


524. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_449 | Paragraph | SubSect | Section]

lacerant famam aliorum. Antistes enim sapientię Salomon in Prouerbiis ait: Remoue a te os prauum, et detrahentis labia sint procul a te! Illi quoque nobis ualde declinandi sunt, quorum ad iram procliue ingenium quique leuissimis de causis excandescere ac ringi solent. Idem quippe Salomon: Noli, inquit, amicus esse homini iracundo neque ambules cum


525. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_449 | Paragraph | SubSect | Section]

post unam et secundam correptionem deuita . Ioannes quoque apostolus: Siquis uenit ad uos, inquit, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum nec »Aue« ei dixeritis. Qui enim dicit illi »Aue«, communicat operibus eius malignis . Postermo ab omnium illorum conuersatione secedendum est, qui uitiis assueti pertinaciter obdurant corrigique et emendari omnino nolunt.


526. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_453 | Paragraph | SubSect | Section]

apprehenderetur, ea relicta nudus effugisse dicitur. Nudi ergo nudum Christum sequamur, ne ab aduersariis comprehendamur. Aurelius Augustinus episcopus ueste non magis compta magisue ambitiosa quam illi, quibus pręerat, uti uoluit. Siquis excultiorem sibi dono offerret, acceptam uenum iubebat dari, ut pecuniam inde exactam cum aliis communicaret, quando quidem uestis ipsa communis esse non posset. Itaque clericis suis


527. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_454 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam diuus Hieronymus plurimi faciens: Si mihi , inquit, Dominus optionem daret, multo magis eligerem tunicam Pauli cum meritis eius quam regum purpuram cum regnis suis. Palmeis quidem tegminibus et illi quatuor in uastissima Aegypti eremo a Pafnutio inuenti: Ioannes, Andreas, Thaddeus et Philippus amicti erant. Hunc tamen tam syluestrem uestitum haud multo tempore post cum ueste immortalitatis commutarunt. Tanto nunc


528. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_456 | Paragraph | SubSect | Section]

digna sit. Maria Aegyptiaca, turpis aliquando uoluptatis quęstui dedita, omni ornamentorum genere sese decorabat, nec a pigmentis fucoque abstinens, ut placeret uiris. At postquam conuersa Christo seruire coepit, tantę illi uestitus nullus curę fuit, ut eo consumpto, quem secum ad eremum tulerat, nuda in solitudine uiueret. Et quia sine tecto degebat, ęstus pluuiasque corpore nulla in parte uelato excipiens nigritiem quandam cutis


529. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_457 | Paragraph | SubSect | Section]

per opera bona . Et, si mulier citra modestiam ornare se et componere prohibetur, quę coniugio excusare posset ornatum, ne incomptior displiceat uiro, quanto minus ornari debet uirgo, quę sese totam dedicauit soli illi, de quo dictum est: Erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium eius . Et in psalmo: Indutus est Dominus fortitudinem, et pręcinxit se uirtute . Qualis ergo Sponsi ornamenta, talia sint et


530. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_460 | Paragraph | SubSect | Section]

gallicinio usque ad horam quintam operi manuum et inde usque ad horam uespertinam faciendis ad populum sermonibus uacare soli/ tus sit, residuum uero temporis impertierit cibo, somno, precationi; ita nullam horam illi pręterisse immunem expertemque laboris, nisi quam edendi dormiendique necessitas interpellarit. Sed in his omnibus ita eum se gessisse credimus, ut mentem nunquam non Deo intentam habuerit, illudque, quod aliis


531. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_461 | Paragraph | SubSect | Section]

Et cum cęllę fores occlusas offendisset, contubernalem suum, quem ibi reliquerat, ut sibi aperiret, inuocauit se Ioannem esse contestans. At ille: »Nequaquam — inquit — nam Ioannes in angelum mutatus est nec cibo illi opus est nec cum hominibus commorari necessarium.« Tali exprobratione taxatum dimisit, passus eum nocte illa sub diuo ante ianuam iacere. Mane vero concesso aditu, cum longa inedia lassum refecisset, fraterna charitate


532. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_462 | Paragraph | SubSect | Section]

pane ab angelo delato se sustentasse perhibetur, cęteris uero diebus fiscellas texendo uictum sibi parauisse. Quod si et aliis diebus, quemadmodum Dominico, feriandum esset, quotidie angenus cibum illi attulisset. Quo tempore non attulit, id minime ocio conterendum esse iudicauit. Serapionis abbatis monachos ita institutos esse accepimus, ut manuum mercede sibi in diem alimenta conquirerent. Eosdem, cum in agris


533. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_462 | Paragraph | SubSect | Section]

conquirerent. Eosdem, cum in agris tempestiua messis esset, operam locare et, quicquid stipis inde exegissent, totum indigentibus (hisque maxime qui uinculis publicis arctati erant) erogare atque distribuere consueuisse. Sic illi ne minimam quidem partem desidię dabant. Pręcipueque largiendo, cum quicquam sibi superesset, pietatem excolebant, sed nec minus humilitatem, cum seruiles operas non dedignarentur. Vno igitur labore trium uirtutum


534. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_463 | Paragraph | SubSect | Section]

unum sarculum hordeique modicum habens, die uno humum prosciderit, semen sparserit, messem secuerit. Quo miraculo et hominis necessitati consultum est et palam factum, quam istud exercitii genus Deo esset gratum. Nisi enim illi perplacuisset, nunquam tam pręcoqua fruge, tam repentino prouentu laborantis curam compensasset. Hinc illud est in Ecclesiastico dictum: Non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam!


535. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_464 | Paragraph | SubSect | Section]

Philoromus *corr. ex Phyloronius presbyter, dum in quodam Galatię **corr. ex Gallicię monte multa se abstinentia fatigaret, non minus manuum operatione exercebatur. Inde illi suppetere potuerunt longinquę peregrinationis impensę Romam Hierosolymamque ititanti. Et quoniam nunquam neque ieiunii angustiis neque manuum neque pedum inquietudine defatigatus est, sempiternę quietis indicibili bono


536. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_469 | Paragraph | SubSect | Section]

docent. Paulus apostolus castigat corpus suum et in seruitutem redigit, ne forte, cum aliis prędicauerit, ipse reprobus inueniatur. Ad hęc angelus Sathanę colaphizat eum, ne reuelationum magnitudine extollatur. Et, si illi, qui uas electionis erat, in quo Spiritus Sanctus habitabat, non fuit satis peregrinando prędicandoque fatigari et ubique sęuientibus persecutionis procellis iactari atque concuti, sed ad domandos corporis census


537. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_479 | Paragraph | Section]

hebdomadarum numero panditur. In lacum leonum missus per dies sex nihil comedit, et inter ferocissimas bestias mansit illęsus. Cumque esuriret, Abacuch propheta per angelum Domini de Iudea translatus in Babylonem, apposuit illi pulmentum, quod messoribus coxerat, et refocillatus est. Ieiunus igitur Daniel sacramenta discit, leonum ferociam domat, prandium diuinitus missum accipit. Denique de fouea, in quam proiectus fuerat,


538. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_482 | Paragraph | Section]

et sextę ferię dies Maglorius, * corr. ex Maiorus Sargiensis episcopus, ita ieiunio suo consecrauit, ut in illis prorsus nihil degustaret. Aliis uero diebus pane ordeaceo uictitabat. Vis nosse, quantum illi sic ieiunasse profuerit? Virginitatem perpetuo seruauit. Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, ipse quoque uirginitatis coronam adeptus est: lasciuiam carnis domans ieiuniis. Feria sexta sicco pane tantum


539. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_482 | Paragraph | Section]

perpetuo seruauit. Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, ipse quoque uirginitatis coronam adeptus est: lasciuiam carnis domans ieiuniis. Feria sexta sicco pane tantum et aqua frigida semper est usus. Nunquam illi curę fuit, ut pasceret corpus, sed ut sustentaret. Propterea quidem cibauit illum Dominus pane uitę et intellectus, et aqua sapientię salutaris potauit illum. Fuit enim doctor egregius, disciplinis diuinis apprime


540. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_483 | Paragraph | Section]

Aegyptio abbate, memorię proditum est, quod semel in die hora uespertina, panem cum sale comederit et aquam frigidam biberit, et cum perseuerantius ieiunaret, nunc bidui nunc tridui inediam passus sit; tum, quod eam rem illi inuidens diabolus aliquando sumpta monachi forma apparuit, cibos porrexit et, ut aliquid sumeret nec se fame confici permitteret, exhortatus sit, quod tandem deprehensa fraude Antonius cruces signo se munierit et ille


541. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_485 | Paragraph | Section]

Ioannes quoque abbas in Thebaidis eremo, quem sub rupe quadam manentem toto triennio nunquam sedisse diximus, ipsam sacrosanctam communionem Dominicis diebus a sacerdote sibi delatam sumens, nihil aliud gustabat. Hoc illi et sacramentum et uictus fuit. Apelles item Aegyptius, faber ferrarius, ut Christo seruiret, eremum penetrans, quemadmodum ferrum malleis, ita semet cudere coepit ieiuniis. Atque a Deo omni morum


542. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_492 | Paragraph | SubSect | Section]

diximus et nunc privatim plenius dicemus, ut uictum illorum contemplantes dapsiles helluonum coenas et immoderatas uini potationes, corpori ęque atque animo noxias, facilius contemnamus. Iam primi illi humani generis parentes Adam et Eua, quandiu in paradiso fuere, arborum fructibus aliti sunt. Eiecti quoque, non nisi pomis, holere, frugibus uescebantur et aquę frigidę potu. Carnium uero et uini usus ad Diluuii usque


543. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_497 | Paragraph | SubSect | Section]

Pastumio, Aegyptio abbati, panis tantum et aqua uictus erat, utrunque appendere solitus, ne edendi auiditas plus hauriret quam quod sustentando corpori sufficere posset. Antehac uero, dum solitarius uiueret, crudę herbę illi cibum, fontes potum suppeditabant. Hor etiam abbas, quandiu solitudinem incoluit, herbis, radicibus, aqua sustentatus est. Pane abstinuit, donec monasterio prępositus communi cum aliis cibo uti coepit, ut ipsos


544. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_498 | Paragraph | SubSect | Section]

quod escas tunc sapidiores parauerint quam comederint. Adeo oleum in cibo sumere luxurę deputabant. Amandus Turoni ad beati Martini sepulchrum quindecim annos mansit et hoc toto tempore cibus illi panis ordeaceus, aqua potus fuit. Postea Traiectensis episcopus factus miraculis illustratus est, Heraclio in Oriente imperante. Germanus etiam, Altisiodorensis episcopus, tenuissimo uictu contentus uino abstinuit, in


545. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_502 | Paragraph | SubSect | Section]

caruit propter Deum, bestię obsequio dignus fuit. Erasmus episcopus Diocletiani perscutionem fugiens in monte Libano a coruis pascitur, ab angelis uisitatur, ferę etiam syluestres posita ferocitate illi blandiuntur. Antonius martyr Apameę passus, cum de uia fatigatus sitiret et arentis loci solum nullis rigaretur aquis, preces ad Deum fudit, uirga humum percussit atque inde fons emanauit, cuius


546. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_507 | Paragraph | SubSect | Section]

doceret, dum obsequium pręstatur Deo. Propterea quidem et Achab rex per prophetam a Domino arguitur, quod deuictis Syris regem eorum Benadab dimiserit illęsum, cum morte dignus esset. Et dicitur illi: Erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius. Ille quoque, qui eundem prophetam, ut sibi uulnus infligeret, ex Dei uoluntate imperantem ferire noluit, a leone laceratus


547. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_507 | Paragraph | SubSect | Section]

postea non obedisse nocuerit. Rechabitę patris Ionadab institutionem secuti, uinum non bibunt, domos non ędificant, non serunt, non plantant, sed in tabernaculis semper uagi peregrinantesque habitant. Et, si illi tam difficilia patris pręcepta impense coluerunt, quam iniquus est, qui multo faciliora leuioraque Dei mandata seruare contemnit? Hinc proposita eorum obedientia, Iudeorum inobedientiam per prophetam


548. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_509 | Paragraph | SubSect | Section]

exemplo patet. Non lauabis mihi pedes in ęternum , inquit, indecens et indignum ratus, ut Dominus fungatur officio serui et seruorum quasi dominorum suorum lauet pedes. Sed quod indecens esse non poterat, quicquid illi iuberet, mox intellexit, cum audiuit se non habiturum partem cum ipso, nisi lauari permitteret. Ideo protinus obediens exclamat: Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput! Nos igitur, quicquid prępositi


549. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_510 | Paragraph | SubSect | Section]

cognomento Simplex, Antonii discipulus, cum primitus mysteriorum ignarus quęsisset, essetne prophetis prior Christus, ineptam interrogationem silentio diluere iussus, triennio tacuit. Post hęc cum multa illi absurda et superuacua experiundę tantum obedientię imperarentur, ueluti necessaria perficere nunquam distulit, sicuti aquam haurire et haustam effundere, uestes dissuere et easdem dissutas iterum consuere, et alia


550. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_510 | Paragraph | SubSect | Section]

curationis gratia, et Moyses abbas a proposito illum deterreret simulque prędiceret, si discessisset, fornicatione polluendum, iniussu eius abiit et mulierem, quę languenti ministrabat, cum conualuisset, uitiauit. Quanto illi melius erat morbo perisse quam peccato! Mori timuit, et multo grauiorem mortem incurrit, dum obedire negligit. Iccirco quidem Ioannes abbas in Scythi, quem sol iratum non uidit, ex hac uita ad


551. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_512 | Paragraph | SubSect | Section]

Vinum uero, sicuti fluebat, repleta urna non est effusum, sed sic stetit, ac si gelu concretum esset, donec ille reuersus cadi foramen tereti in mucronem ligneolo obturauit. Tunc, qui aderant, haud dubitarunt, quin hoc illi alacris admodum atque impigrę obedientię merito contigisset, ut, qui se totum abbatis uoluntati libenter tradiderat, ad eius uotum fluentis naturę liquor pro tempore suspensus perstiterit. Gallus, Columbani abbatis


552. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_514 | Paragraph | SubSect | Section]

siquidem inedia perire quam abbatis pręuaricari mandatum maluerunt. Quam id recte, nescio, cum mandantis uoluntas non eo tenderet, ut innocentes discipulos fame confici uellet et escam, quam in manibus habebant, non gustare. Illi tamen stupendę cuiusdam constantię prębuerunt exemplum. Columbanus abbas Gallo discipulo (cuius paulo ante mentionem fecimus) inobedientię crimen obiecisse dicitur, quod ad Lignonem * corr. ex


553. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_516 | Paragraph | SubSect | Section]

ecclesiam, cum iussum fuerat, accessisset. Leui in re non obediuit, ut in multo difficiliore se obedientem probaret. Euphrosina uirgo, Pafnutii Alexandrini filia (Smaragdus monachus dicta et credita), quoniam illi multus in uultu decor inerat, quocunque se uerteret, omnium in se oculos conuertebat. Hanc ob rem, ne fratrum mentes Deo intentas pręsentia sua labefactaret, iussa est cęllulę suę ianuam ultra non egredi, sed ibi


554. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_520 | Paragraph | SubSect | Section]

aut reprehendendo, aut prędicando nunquam quicquam locuti sunt uel metu uel odio uel gratia. Contempserunt potentum minas, deriserunt tyrannorum supplicia, mortem ipsam subire non recusarunt, dum pro ueritate starent, soli illi semper placere studentes, qui ait: Ego sum uia, ueritas et uita. Hinc quidem multos leuissimi etiam mendacii culpam sedulo cauisse accepimus. Theonas abbas in eremo Scythi nunquam mentitus dicitur, cum tamen


555. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_522 | Paragraph | SubSect | Section]

annonę a patre missi. Et tamen omnes mox abire permisit pręter unum, quem pro obside tenuit secum. Postremo reversos una cum Beniamin, cypho suo argenteo in sacco eius clam indito, furti insimulauit. Nunc ergo quęritur, an illi tunc licuerit his ex industria confictis circumuentionibus uti. Et uidetur licuisse, cum eo spectarint, ut poenitudinem ellicerent, per quam ipsi saluarentur, qui in fratrem peccauerant. Vnde toties uexati


556. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_523 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsam cum suis omnibus intactam reliquerunt. Insuper in tribu Iuda recipi meruit, Salmoni, uni ex principibus, iuncta. Nisi hoc mendacio hospites suos texisset, una cum reliquis interisset, et nisi seruandę pietatis causa illi mentiri licuisset, ad tam pręclarum coniugium infamis mulier nunquam peruenisset, ut inter illas censeretur, de quibus per successionis lineam nasci uoluit Dei filius Iesus Christus. Mendacium Gabaonitis attulit


557. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_524 | Paragraph | SubSect | Section]

magis longinquam esse quam quę Terrę promissionis finibus concluderetur. Mox falsos fuisse deprehendens, uiuere quidem permisit, sed calones lixasque constituit redactor in seruitutem. Quod si seruari promissum debuit, ne illi cum aliis perderentur, non frustra composite pellacique sermone usi sunt. Quod autem seruari debuerit, ex secundo Regum uolumine apparet, ubi dicitur ideo iam trium annorum fame laborare populum. Israhel, qui rex Saul


558. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_524 | Paragraph | SubSect | Section]

ne inedia periret, regi, ne gladio. Iterum ad Achim fugiens cum suis benigne admodum est receptus. Et cum e Philistinorum pagis predas ageret, uiros ac mulieres internitione tollens, ne res ad regem referri posset, ita illi uerba dabat, ut crederet ipsum mala Israhelitis inferre. Et hoc profecto dignum uenia mendacium, quo se quoque tueri et idolatras potius quam fideles offendere fas erat, dicente Domino: Disperdite nomina eorum de


559. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_525 | Paragraph | SubSect | Section]

decipiendi. Quis tamen Iudit uiduę sutelas dolosque et mera mendacia audet accusare, quibus patriam obsidione, Iudeam omnem, hoc est, Dei populum seruitutis periculo liberauit? Omnibus se ornamentis comit, et Dominus auget illi formę decorem orisque uenustatem, ut trahere possit Leuiathan hamo. Egressa ergo occurrit exploratoribus. Et: Filia sum Hebreorum — inquit — ideo ego fugi a facie


560. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_526 | Paragraph | SubSect | Section]

pollicetur, quo aditu sine suorum pernicie capiat ciuitatem. Postremo cum ipso oollocuta sermone, promissis, uultu fallit atque eundem, quem adorauerat, cuius se ancilla dixerat, captata occasione incautum interemit. Nemo illi dolos uitio uertit, factum omnes laudibus extulerunt. Summus ipse sacerdos Ioachin cum magno presbyterorum comitatu de Hierusalem Bethuliam uenit, ut faciem eius uideret, cuius famam admirabatur. Quid multa? Omnes uni


561. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_528 | Paragraph | SubSect | Section]

et nondum uenisse Christum asserat, quod Iudaicę proprium perfidię est. Sed quid de ista Petri simulatione dicemus? Reprehensibilem eam fuisse non nego. Quis enim sum, ut Paulo contradicam, cum pręsertim neque Petrum illi contradixisse constet. Sed tamen facile uenia dignam tunc extitisse non dubito, cum adhuc Moysi lex apud Iudeos in Christo credentes non illicite uigeret. Postea uero neque propter Iudeos neque propter gentiles in fide


562. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_532 | Paragraph | SubSect | Section]

At ipsam, cum se deprehensam uidisset, clam abiisse, schedula postibus monasterii affixa, in qua scriptum erat: Quicquid in uos peccaui remittite atque in Domino ualete! Quęso, si dementię simulatio illi crimini dari debet, quomodo cęteris, quę ibi erant, sanctior Dei reuelatione iudicaretur? Profecto simulatio ista conseruatio summa humilitatis erat, non culpa. Sed neque illis figmenta obfuerunt, quas uirorum


563. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_533 | Paragraph | SubSect | Section]

deprecatur dicens: Vanitatem et uerba mendacia longe fac a me! Et ante illum Dauid: Ne auferas de ore meo uerbum, ueritatis usquequaque! Hieremias autem propheta, quo ipsa maligni impostoris dolositas illi, non aliis noceat, pręmonet, ut caueamus, et clamat: Unusquisque se a proximo suo custodiat et omni fratri suo non habeat fiduciam! Quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter


564. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_535 | Paragraph | SubSect | Section]

et lenitate ipsius sanctum fecit illum. Pharaonis autem obdurationem grauissimis quidem flagellis mollescere potuit, nec ante ipse sęuire desiit quam uiuere. Iacob fratrem suum Esau, capitali odio sibi infensum, se illi submittendo mitigauit. Occurrentem in Galaad septies in terram pronus adorauit, munera obtulit, dominum suum appellauit. Iccirco, quem ille perdere cogitauerat, amplexatus osculatusque est adeo tenere, ut fleret. Itaque


565. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_539 | Paragraph | SubSect | Section]

recumbentem auis quędam albo uiridique colore spectabilis de improuiso adiisse dicitur et tangi se ac contrectari ab eo passa, post acceptam benedictionem euolasse. Testata mihi uidetur naturam eius non gestu solum, quo se illi libere atque ultro obtulit, sed etiam pennis uarietateque colorum. In candore signabatur mentis puritas, in uirore spei alacritas, in plumarum mollitie animi lenitudo atque facilitas. Maxentii etiam, Pictauiensis


566. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_543 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. Hieremias in matris utero sanctificatum se audit, et tamen ait: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Quomodo ergo illi lingua non delinquant, qui irrequisiti garriunt, si peccare loquendo timuit, quem loqui Deus inuitabat? Qui tunc demum ad prophetandum populo se accinxit, cum Dominus non iam inuitaret, sed imperaret dicens: Noli


567. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_545 | Paragraph | SubSect | Section]

ęquabat. Libet hoc loco apponere, quanta diligentia qualique circumspectione hoc idem ab Aegyptiis monachis olim seruatum Ioannes Cassianus de coenobiorum institutis tractans dicat: Cum solennitates — inquit — (quas illi synaxeis uocant) celebraturi conueniunt, tantum a cunctis silentium prębetur, ut, cum in unum tam numerosa fratrum multitudo conueniat, pręter illum, qui consurgens Psalmum decantat in medio, nullus hominum penitus


568. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_552 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, explicauit. Hęc de Vetere libauimus Instrumento, plura de Nouo hausturi, utpote cuius initium ipsa uirginali castitate consecratum est. Dominus noster Iesus Christus ita de Virgine nasci uoluit, ut perpetuam illi, de qua nascebatur, uirginitatem conseruaret, per portam clausam in mundum hunc ueniens, per quam uir non transiuit. Et ipse in uirginitate perseuerans, pudicicię puritate se plurimum gaudere


569. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_553 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur magis quam homines sunt, qui uirginitatem sancte integreque custodiunt. Ioannem apostolum, quoniam et ipse uirgo erat, prę ceteris a Domino dilectum Euangelia testantur. Ob hoc ab eodem Domino illi matrem commendatam et illum matri. Virginitatis etiam priuilegium fuit, quod idem et apostolus est et Euangelista et propheta quodque in feruentis olei dolium missus lędi non potuit, et in terra relegates, quę in cęlo


570. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_556 | Paragraph | SubSect | Section]

messuisset corruptionem. Seminauit autem in spiritu, et de spiritu messuit uitam ęternam. Eduardum quoque, Britannorum regem, cum Egica uxore uirginitatem custodisse memorię proditum est. Non tam illi urbes, populos, prouincias uicisse gloriosum foret, quam quod seipsum uicerit, nullum Venereę uoluptatis relinquens locum. Hunc tamen siquis imitari uoluerit, imitetur castitatem, consortium fugiat. Difficile enim creditu


571. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_557 | Paragraph | SubSect | Section]

qui cum his simul habitare pręsumpserint! Theonas, Scythiotici monasterii abbas, et ipse parentibus, non sibi obsecutus, coniugii iugum tulit. Cęterum cum quinquennium uxori seruisset, ad continentiam est conuersus. Illi uero, ut itidem se contineret et iam spiritu secum, non carne copulari uellet, persuadere nullo modo potuit. Vbi autem omnes adhortationes incassum cedere uidit, grauiter ingemiscens: Ego te — inquit — mulier,


572. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_558 | Paragraph | SubSect | Section]

sororis, non coniugis loco habere. Quare in stuporem uersus senex protinus exclamauit non immerito talis uiri pręsentiam immundum spiritum ferre nequiuisse, cuius pudicicię constantiam ipse imitari formidaret, ne, quod illi in laudem, sibi cederet in perniciem. Tale quippe facinus omnium prędicatione dignum esse, sed non ab omnibus experiendum, cum semper inter castimonię obseruatores is, qui foeminarum familiaritatem deuitat, securior sit,


573. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_559 | Paragraph | SubSect | Section]

ex obstruso aditu degens, cum foeminis nunquam est locutus, raro cum uiris, ad se tamen intrare permisit neminem. Tribuno roganti, uti se coniugi suę conspiciendum sustineret, non est assensus, sed in quiete se illi appariturum promisit, quod eam pio desyderio affici sciret. Proxima igitur nocte mulier somnians ipsum uidit, quem uigilans nunquam uiderat. Et quod uiderit, formam habitumque corporis et cuncta uultus lineamenta recte


574. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

si ipsum uidisset, tam sibi gratum fore, ut inde sanitatem se recuperaturam speraret, ire omnino recusabat. Mox tandem abbate iubente profectus est, et sororis cubiculum oculis clausis alterius ductu ingressus, se quidem illi uidendum prębuit, sed illam ipse minime uidit nec ab ea cognitus abiit. Cumque rursum, ut ueniret, inuitaretur: Et fui tecum — inquit — et uidisti me. Sic ille excogitauit, quemadmodum et abbati morem


575. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_561 | Paragraph | SubSect | Section]

malum sit! Propterea quidem Martino, Massici, Campanię montis, solitario, decretum ac deliberatum fuit, ne foeminam aspiceret. Et dum quędam, non sancti uidendi cupiditate, sed magis propositi eius turbandi causa, illi captata occasione repente astitisset, pronus humi corruit uultuque inter palmas collecto tandiu Deum, uti se in tali pudicicię discrimine tueretur, orauit, donec illa longioris morę uicta tedio inde discessit. Ac nequis


576. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_563 | Paragraph | SubSect | Section]

uicerant tormenta, pręcisam mordicus linguam in osculantis se faciem expuit et ui doloris uim repulit uoluptatis. Exhorruit uiri cruore perfusa mulier abiitque admirans ac stupens et iam maius quiddam homine illi inesse reputans, quem, ut libidini suę cederet, ne uinctum quidem cogere potuit. Par huic exemplum in uita Pauli, priori eremitę, refert Hieronymus, sub Decio et Valeriano persecutionibus apud Aegyptum passi iuuenis.


577. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_563 | Paragraph | SubSect | Section]

cogitationes dissipauit, et gehennę timor intimam uoluptatis titillationem repressit. Mulier autem, quę seruum Christi in mortis foueam pręcipitare moliebatur, ipsa ibidem uitam cum morte commutauit. Mane iuuenes illi adueniunt et, quam uicisse putauerant, mortuam iacere offendunt. Sanctus uero, ut pro male redderet bonum, ipsam, quę pudicicię suę insidiari ausa fuerat, precatione sanitati restituit. Hic attendendum,


578. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_567 | Paragraph | SubSect | Section]

prętulit nuptiis, molli indumento cilicium, luxurię ieiunium, somno atque ocio uigilias et orationem hisque armis instructa Olophernis, id est, diaboli dissecuit caput, nullum ei ad se corrumpendam relinquens locum. Hinc illi, quę sic uicerat, dicitur: Confortatum est cor tuum, eo quod castitatem armaueris et post uirum tuum alterum nescieris. Et ideo manus Domini confortauit te, et ideo eris benedicta in ęternum.


579. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_569 | Paragraph | SubSect | Section]

Cathanensem uirginem, nec Aphrodisię meretricis illecebrę nec Quintiani prętoris promissa, minę, supplicia ad impudiciciam trahere patuerunt. Omnia contempsit, ut uirginitatem illibatam Deo offerret. Cum apparuisset illi in carcere apostolus Petrus, mamillam, quę Quintiani iussu auulsa erat, curaturus, exhorruit uirilem attactum et chyrurgicam refugiebat manum, donec, quis esset, agnouit. Et statim ipso abeunte se sanatam sensit. Cum


580. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_571 | Paragraph | SubSect | Section]

tradidit. Quam Martianus post multos cruciatus et utranque auulsam papillam ignominię causa nudam per urbis fora duci iussit. Exhorruit nuditatem uirgo, quam non terruerant supplicia. Et cum Dominum orasset, extemplo affuit illi angelus, papillas restituit sanatumque corpus candenti stola contexit. Sed quoniam miracula maleficiis, non uirtuti imputabantur, iussa est decollari. Et nequid ad immanitatem deesset, pręuenit carnificem pater filiamque


581. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_571 | Paragraph | SubSect | Section]

autem, ut uel idola adoraret uel uirginitati nuptias pręferret, non potuit. Sed neque te hoc loco tacitus prętermittam, celeberrima Agnes uirgo. Pręfecti urbis filium nuptias tuas petentem despexisti, diuitias, quę illi affatim suppetebant, offerentem neglexisti, patrem quoque eius ut minantem, ita iniuria afficientem risisti. Ob quam constantiam Dominus, dum te impii expoliant, capillorum uestiuit incremento. Dum ad prostibulum trahunt,


582. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_574 | Paragraph | SubSect | Section]

accipere Theodosii imperatoris litteris in Thebaidem, quo concesserat, missis urgeretur, respondisse tradunt sponsum se habere in cęlo, non in terra, et certum sibi esse omnia prius extrema perpeti quam fallere fidem illi datam. Cumque insuper Theodosius opulentas uiri nuptias suis donis se cumulaturum polliceretur: Opes meę — inquit — Christus est. Dona tua aliis dato! Quid prius mirer, nescio, senilem tenerę ętatis in


583. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_577 | Paragraph | SubSect | Section]

cum ipsam Romę martyrio consumptam audisset, captiuę suę sorte incensus relicto regno Romam perrexit et pro uerę religionis assertione supplicia pertulit, magis iam desyderans regnare in cęlo quam in terra. Tantum illi profuit uenerationi uirginem habuisse. Eugenius etiam, barbarus Aphricę rex, Floram et Lucillam, sorores Deoque dicatas uirgines, Latium incursans captas abduxerat. Sed cum eas perpetuam


584. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_579 | Paragraph | SubSect | Section]

petiit. Denegare non erat, quod tribunus peteret. Et ancilla Christi iam, quo se uerteret, nesciebat. Impetrat tamen tridui spacium ad deliberandum atque interim Dominum uotis precibusque solicitat, ut pudiciciam, quam illi uouerat, ipse tueatur. Et somnio edocta, inde soluens Constantinopolim uersus fugam fecit. Quod ut resciuit tribunus, conscensa naui fugientem persequitur. Iam prope erat, ut consequeretur, cum contrario flante uento


585. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_582 | Paragraph | SubSect | Section]

Reminiscantur in Euangelio gregem porcorum mergi in profundum et Samaritanam mulierem, quia quinque uiros habuerat, argui a Domino sextum iam non esse suum. Et ab eodem adulterę, ne amplius peccaret, iniunctum, ne grauius illi contingat. Sciant etiam fornicationis reum ab Apostolo traditum Sathanę in interitum carnis. Quod uitium usque adeo execrabile iudicat, ut Corinthiis eorum consuetudinem, qui illo infecti sunt, interdicat dicens: Ne


586. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_588 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus, cui prius facile pepercerat, nunc eundem de tribus eximiis malis unius optione onerat, hoc est, uel famis uel cladis uel pestilentię, nequis uenia pro licentia utendum putet. Roboam, rex Iuda,* et illi, quibus pręerat, lege Dei contempta gentilium ritum sequebantur, cum Sesac, rex Aegypti, de improuiso fines eorum irrumpens oppida multa et loci natura et armis munita expugnauit illosque, qui aduersum se in campum


587. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_588 | Paragraph | SubSect | Section]

occupauerat, ut, crudelior tunc an auarior fuerit, non facile dignosci possit, minante sibi Domino per Heliam prophetam pertimuit et scissis uestibus texit se cilicio, ieiunauit, in sacco iacuit. Iccirco Dominus malum, quod illi interminatus fuerat, distulit post eum in diebus Ochozię et Ioram, filiorum eius. Hinc per Ezechielem prophetam ait: Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua.


588. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_589 | Paragraph | SubSect | Section]

Iuda steterunt coram Domino cum paruulis et uxoribus ac liberis et in terram proni ado‑ *corr. ex Iudę rauerunt. Cantores pręcedentes exercitum Deo laudes personabant, cum illi, quos pertimuerant, in seipsos conuersi mutuis uulneribus concidere. Iosaphat et Iuda diripuerunt spolia et gratias Deo egerunt, quod sic pro ipsis depugnasset. Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit. In


589. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_591 | Paragraph | SubSect | Section]

ad sacrificium uespertinum. Tunc demum surgens curuauit genua, expandit manus ad cęlum et flens orauit. Ex eius moerore cęteri suum metientes crimen et ipsi fleuerunt. Magnoque diuinę ultionis metu expauefacti, intantum illi obedierunt, ut consenserint et uxores repudiare et, qui de ipsis nati fuerant, filios abdicare. Igitur ipso Dei legem exponente conuenisse dicuntur in ieiunio et in saccis, puluere conspersi et ab omni filio


590. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_593 | Paragraph | SubSect | Section]

factum esset, ut rex Persarum Assuerus edicto iuberet interfici Iudeos omnes, qui Susis atque alibi in regno eius erant, uestimenta scidit, saccum induit, aspersit cinere caput, cum clamore et eiulatu incessit. Illi etiam, qui per prouincias erant Iudei, ieiunauerunt cilioque et cinere pro stratu usi sunt. Et Deo propicio, cędes, quę in ipsos grassatura erat, uersa est in autorem Aman. Quodque ipse Mardocheo ac cęteris Israhelitis


591. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_593 | Paragraph | SubSect | Section]

ultra non addam. Et iterum: Insipienter locutus sum. Ipso me reprehendo, et ago poenitentiam in fauilla et cinere. Si iste in fauilla et cinere, qui tam ęquo animo tantas tolerauit calamitates, in quo illi, qui multo leuioribus affectu mussitant, indignantur, cum Deo non disputare, sed pugnare uidentur? Et ut sciamus, quale propositum poenitentis esse debeat, meminerimus dictum: Quibus ultra non addam.


592. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_595 | Paragraph | SubSect | Section]

inferna tamen descendere primorum parentum cogebat pręuaricatio) tantę curę poenitudo delictorum fuit, quanto magis nobis esse debet, quibus per Saluatoris aduentum Legis maledicto solutis pateat aditus paradisi! Dies, quem illi diu in tenebris expectarunt, nobis lucet nec iam in Christo credentibus quicquam expectare necesse est. Si poenitendo satisfecerimus, hinc decedentes recta ad beatitudinem tendemus. Inspiciamus ergo etiam nouitia nostrorum


593. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_596 | Paragraph | SubSect | Section]

solus manere non dedignatur, quadraginta dierum inedia ieiunium protrahere non recusat et, ut hominis in Deo naturam agnoscas, postea esuriit. Denique omnia illa, quę passus est, ut te redimeret, non inuitus sustinuit; tu, ut illi, quem quotidie offendis, reconcilieris, exiguam poenitentię fatigationem suscipere detrectas, et erga illum ingratus et erga seipsum impius. Respice poenitentem latronem! De cruce euolat ad paradisum. Respice


594. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_604 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo monachis explicans, eos peccato obnoxios comperit, quorum nomina subduci uidit. Ac tandiu cum illis lugens ueniam orauit, donec iterum apparens angelus etiam illorum nomina conscriberet, quorum ante deleuerat. Illi itaque, quantum moeroris prius conceperant, tantum deinde lętati sunt, cum post poenitentiam se quoque conscriptos in cęlis ac in libro uitę repositos agnouissent. Et hoc sane, quod modo, dicemus, exemplum magnę


595. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_604 | Paragraph | SubSect | Section]

Et hoc sane, quod modo, dicemus, exemplum magnę erga poenitentem misericordię indicium est. Theophilus, presbyter in Cilicia ab officio archidiaconatus per iniuriam eiectus, diabolo chyrographum confecerat, quo se illi tradebat, Christo repudiato, si modo per illum dignitatem amissam recuperasset. Cumque pristino honoris loco restitutus esset, ad se rediens, uehementer animo conflictari coepit et ad Beatam Dei Genitricem, Mariam


596. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_606 | Paragraph | SubSect | Section]

flendi ergo nobis exemplum reliquit et, cur flere debeamus, simul monstrauit. Insuper iis, qui poenitentię iugum subire aspernantur, comminatur dicens: Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis, sicut illi octodecim, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos . Rursus idem per Esaiam promissis nos allicit et ait: Si reuertamini et quiescatis, salui eritis; in silentio et in spe erit fortitudo


597. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_610 | Paragraph | SubSect | Section]

carcerem, legendi laborem, sedendi dolorem, ad hęc quotidiana ieiunia noctesque peruigiles. Hinc saltem discant ii, qui aliis pręsunt, quali poenitentia expiari debent, si deliquerint. Quia multum quidem imputandum est illi, etiam cum leuiter peccat, a quo reliqui uitę exempla petunt. Et quoniam post lapsum nulla spes est salutis, nisi errigamur per poenitentiam, pręter iam dicta exempla Sacrarum etiam Scripturarum crebrę


598. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_618 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput XI / DE PECCATORVM CONFESSIONE Poenitentibus uero confessionem peccatorum necessariam esse, cum utriusque Instrumenti pręceptis tum exemplis facile probari potest. Inde est, quod illi Ecclesię autoritate execrantur, qui saltem semel in anno non fuerint coram sacerdotem confessi peccata sua, confitendi habentes facultatem. Impius est enim, qui quicquam infectum relinquit, quod ad placandam Dei iram


599. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_618 | Paragraph | SubSect | Section]

perfusi arbitrio sacerdotis diiudicantur. Qui immundi fuerint, extra castra eiiciuntur, donec mundentur. Quia peccator, nisi per poenitentiam et confessionem fuerit expiates, non admittitur in consortium sanctorum. Itaque illi, qui ob lepram separatus est, lex datur, ut habeat uestimenta dissuta, caput opertum, os ueste contectum utque contaminatum se ac sordidum clamet et solus habitet extra castra. Quę omnia non nisi magnę humiliationis


600. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_620 | Paragraph | SubSect | Section]

deerit nobis flendi materia, donec ille tandem benignitate lachrymas nostras penitus absterget, qua et peccatum remisit. Ezechias quoque (cuius poenitudo et innumeram hostium multitudinem strauit et longiora uitę spacia illi meruit impetrare) docet, quo moerore delicta meditanda confitendaque sint, dum ad ipsum, cui confitebatur, ait: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animę meę . Et quid huiuscemodi confessionem


601. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_624 | Paragraph | SubSect | Section]

mortem apparuisse terunt et mox, ut peccatum confessus est, poenis, quibus afficiebatur, se liberatum dixisse; hanc autem confitendi facultatem iccirco sibi reseruatam, quoniam absente abbate decesserat, deliberatum habens illi confiteri, cum redisset. Etenim fratrum absolutio ex monastico instituto ad solum abbatem spectabat. Expedit igitur, etiam cum abest, cui confitendum sit, confitendi semper habere propositum. Pro inconfesso erit, qui,


602. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

dictum est, per sacram confessionem abolitio fiat peccatorum, etiam quotidianis experimentis discimus; in iis utique, qui malignis arrepti spiritibus quandoque occulta aliorum facinora manifestant, ea palam obiicientes, quę illi, quibus obiecta sunt, mox ut confessi sacerdoti fuerint et ad eum, qui arreptus est, reuersi, nihil ultra, quod sibi exprobrandum sit, audiunt. Quin immo, ipse in homine loquens, affirmare solet demon nequaquam esse eos


603. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_627 | Paragraph | SubSect | Section]

meum, et: Hic est sanguis meus. Non fallit ipse, qui ueritas est. Et si multa hominibus credimus, cum scriptum sit: Omnis homo mendax, non credemus Deo, qui uerax est, immo ueritas ipsa? Aut non fuit illi possibile panis uinique mutare substantiam, cui possibile fuit creare cuncta? Sed panis et uini — inquies — formam permanere cerno; quomodo uis, ut aliud esse, quam quod uideo, credam? Eodem profecto modo, quo animal


604. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_628 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen caro et sanguis sit, immo idem ille, qui natus est de Virgine, qui pependit in cruce, qui surrexit de sepulchro, qui ad dexteram Dei sedet in cęlo? Denique, noli sensibus tuis credere, qui falli decipique possunt. Crede illi, qui nec falli nec fallere potest, quo nihil est uerius, nihil certius, a quo uel minimum dissentire perniciosissimus error est. Et quid mirum, si ille tibi in panis et uini figura apparet, qui Magdalenę in forma apparuit


605. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_632 | Paragraph | SubSect | Section]

formauerat, ipsa coxerat. Tunc pontifex ęgre ferens infidelitatem mulieris orauit Dominum, et panis species uersa est in speciem carnis. Rursum orauit, atque ubi pristina sacramento facies rediit, credenti iam ac poenitenti illi obtulit. Experimento credidit mulier. Quod si absque eo credidisset, multo maius fidei sibi meritum accessisset. Beati enim, qui non uiderunt, et crediderunt. Stephanus, presbyter


606. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_636 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed qui tali usus est ministerio tantoque donatus uiatico, ad uitę finem gratanter cucurrit, ut uitam, quę finem non habet, inchoaret. Marcus quoque Scriptor apud Aegyptios ita cognominatus, quoniam curę illi fuit anachoretarum Aegypti uitas describere, cum aliquando genibus prouolutus eucharistiam a sacerdote poposcisset, apparuit manus eam sibi porrigens. Nec dubitauit ille accipere, quod diuinitus offerri credidit,


607. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_637 | Paragraph | SubSect | Section]

ueste tectum ad quendam fidelem ęgrotantem ferret, in impios gentiles forte incidens, quid sub ueste haberet, quęrentibus non inidicauit magisque ab his rei, quam ferebat, contemptum aliquem quam sibi necem timuit. Itaque illi fustibus cęsum interimunt. Et cum iam exanimis uestimenta excussissent, sacramentum nusquam comparuit, ipsi autem lymphatico pauore conuulsi diffugerunt. Non ergo licuit sacrilegis illud polluto contactu prophanare,


608. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_637 | Paragraph | SubSect | Section]

exanimis uestimenta excussissent, sacramentum nusquam comparuit, ipsi autem lymphatico pauore conuulsi diffugerunt. Non ergo licuit sacrilegis illud polluto contactu prophanare, cuius honorem Tharsitius uitę suę antetulit. Illi infidelitatis errore prolapsi ad inferos corruerunt, hic armis eorum fortior cum martyrii palma cęlum petiit, ipsum in sua ibi specie perpetuo uisurus, quem hic in aliena digne coluit. Hactenus


609. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_638 | Paragraph | SubSect | Section]

dolo. Et in pauperes sua incipit effundere, qui rapuerat aliena. Pręstat quoque contra illicitas animi cupiditates resistendi robur, ut seipso fortior sit, qui cęlestis cibi pabulo fuerit saginatus. Quemadmodum enim illi, qui in mari fluctibus agitabantur, cum Iesum undas pedibus conculcantem in nauicula suscepissent, uiderunt posuisse uentum et turbinem procellarum uersum in tranquillitatem, ita nos, cum in pectoris nostri nauicula eundem


610. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_639 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesia nec fluminum impetu subruitur nec uentorum flatu concutitur; qui et super se cadentem confringit et, super quem cadit, conterit. Vsque adeo nihil illo neque solidius est neque grauius. Iungamur illi, et approipinquare non audebit Belial, ubi manere uiderit Christum. Hoc pręterea pręstantissimum sacramentum discutit ignorantię, tenebras et altioris intelligentię nobis lumen infundit. Lux enim uera est


611. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_639 | Paragraph | SubSect | Section]

enim uera est illuminans omnem hominem uenientem in hunc mundum. Hominem, inquam, non mundum, quia mundus eum non cognouit et sui eum non receperunt dicentes: Nauseat anima nostra super cibo isto leuissimo. At uero illi, quorum in Amaus pergentium oculi caligabant et maiestatis Dominum agnoscere non poterant, nonne in ipsa panis fractione ipsum dicuntur agnouisse et mysteria, quę ignorabant, ipso aperiente didicisse? Et de uiro iusto per


612. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_642 | Paragraph | SubSect | Section]

de Trinitate disputationem initurus, noctu in somniis uidit se sacramentum istud accepisse, columba afferente. Et cum mane in auditorium uenisset, pręter spem magna omnium admiratione disseruit. Siquidem illi tunc spiritaliter communicauerat, qui Dei sapientia est et Dei uirtus. Hęc insuper immortalis et ineffabilis hostia, si in altari pro mortuis offeratur, maximo illis adiumento erit ad commisa in purgatorii locis


613. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_643 | Paragraph | SubSect | Section]

Magdalena uitam agens in deserto cęlestium spirituum societate fruebatur, et tamen, cum sibi uitę finem imminere cognouisset, Maximinum episcopum iussit accersiri et percepta ab eo communione ad cęlum migrauit. Non fuit illi satis cum angelis iter hoc ingredi, nisi Dominum angelorum ducem habuisset. Sic olim ad sepulchrum eius lugens, dimissis angelis, quos uiderat, illum solum quęsiuit, quem lugebat. Et tunc demum consolata abiit, cum ipsum


614. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_371 | Paragraph | Section]

non debuit, quem Deus suis colloquiis suaque familiaritate dignum iudicabat. Hinc discere licet, quanti periculi sit seculo seruientibus, ut quicquam sinistrum indecensue sentiant de seruis Dei. Fit enim plerumque, ut, quod illi reprehendendum iudicant, apud Deum laudabile sit. Iccirco et Apostolus clamat dicens: Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit. Et ne de cadente etiam desperemus, ait: Stabit


615. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_373 | Paragraph | Section]

iniustum. Ipsi Dominus inter aduersa patientię meritum exaggerat, sed falsi rerum existimatores non habentes, in quo eum manifesto arguant, occulti criminis reum putant, quia in miseriis uident, digni illi talia ob culpam perpeti, qui talia passum uanissimo argumento delictis obnoxium censuerunt. Ex uitę moribus, non ex casuum angustiis, qualis quisque sit, iudicari debet, iuxta Euangelicum illud: Ex fructibus eorum


616. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_375 | Paragraph | Section]

Dominus, sed Baruch, Nerię filius, ut tradat nos in manus Caldeorum. Transeuntes ergo in Aegyptum, ubi se putabant tutiores, ibi citius a Caldeis oppressi sunt, et qui mendacem prophetam iudicauerant, sibi magis quam illi credentes, in interitus sui foueam corruerunt. Quod nos defugientes, fidelium ac prouidorum consultorum monitis discamus acquiescere, non ea temera diiudicare. Salomonis quoque sententia est: Audi consilium et suscipe


617. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_376 | Paragraph | Section]

hospitem suum ab errore uolens reuocare et secretas eius cogitationes arguendo in medium protulit et mulieri peccata palam dimisit, ut se non solum prophetam, sed etiam deum probaret. Peccatricem denique illi prętulit humilitatis officiis, dilectionis signis, fidei argumentis. Caueat igitur peccator peccatorem contemnere, ne, dum alium accusat, ipse accusabilior appareat, sed potius peccatricis huius more humilior, ut, dum


618. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_377 | Paragraph | Section]

de oculo fratris tui! Tunc ergo alios decentius corrigere poterimus, cum prius nosmetipsos correxerimus; corripere, inquam, non condemnare, ut charitas conseruetur et semper declinetur impietas. Illi quippe, qui nimis arroganter adulteram accusauerant, mox Domino in terra scribente, cum suum legissent scelus, alienum ulcisci erubuerunt. Qui sine peccato est uestrum - inquit- primus in eam lapidem mittat!


619. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_380 | Paragraph | Section]

Ipse uero, ut se altero quoque signo, quando unum non erat satis, innocentem probaret, prunas in sinum congestas per urbem tulit dicens, quod, sicut uestimentum suum non urebatur, ita se a libidinis flagitio alienum esse. Illi tamen prorsus increduli, suspensum ab episcopatus officio ui deponunt et alium in locum suum constituunt. Cęterum tam insontis infamiam Deus non ferens, duobus iam successoribus eius paucorum dierum spacio uita defunctis,


620. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_382 | Paragraph | Section]

fulgentem conspexisset, ipsum elatę superbię columnam esse censuit, non ignitę charitatis. Postquam uero ab illo accitus eiusmodi cogitationis errorem sibi obiici audiuit, cognouit Deum esse in homine, qui aliorum arcana illi reuelaret et ostentis, quam magnus apud se esset, testaretur. Prostrauit ergo se et peccatum confitens ueniam petiit atque ita iam deinde, ut erat, de ipso deffinire coepit: quanto scilicet exteriori apparatu elatior


621. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_383 | Paragraph | Section]

Deum magis quam equi phaleras animo uoluebat, quale ephippium illud esset, cui insidens a Clareualle iter egerat, penitus ignorabat et ab iis, qui secum uenerant, quale esset, quęrere coepit. Tunc haud dubie apparuit magis illi curę fuisse, qualem animum eo afferret quam qualem supellectilem. Itaque non semper ex utensilium aliquo decore mens hominis erit metienda, sed ex operibus potius uitęque conuersatione. Neque enim, qualis quęque arbor


622. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_384 | Paragraph | Section]

quicquid aduersi euenerit, ad culpę meritum est referendum. Viros amittebat Sarra, non quia peccauerat, ut uiduitate puniretur, sed quia non peccauerat, ut intacta digniori uiro copularetur. Ad hęc tamen illi inconsultius errant, ne dicam impudentius, qui etiam bonum aliquod opus, ne bono animo factum uideatur, cauillantur. Germana, monasterii Thebaidis soror, sorori Euphrasię per hebdomadam interdum perducta ieiunia, quę


623. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_385 | Paragraph | Section]

dicere solitus: »Hic patientius paupertatem tolerat quam tu, Bernarde.« Et si quem preciosius indutum: »Hic forte sub ueste delicata melior est quam tu, Bernarde, sub tunica rudi.« Merito igitur oculi illi radiarunt, quorum aciem nulla unquam temerarii iudicii hebetauerat lippitudo et semper integram puramque conservarat uerę sanctęque collyrium humilitatis. Porro aduersus eos, qui secus iudicant, uas electionis Paulus


624. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_385 | Paragraph | Section]

spiritus affectibus uacans, id est, uoluptatibus deditus, ne illa quidem, quę uidet, quę contrectat, recte uereque diiudicat. Animalis - inquit- homo non percipit ea, quę sunt spiritus Dei. Stulticia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritaliter examinatur. Spiritalis ergo, qui iudicat omnia, iudicet sane, sed aperta ac manifesta et de quibus dubitare non est, quo animo fiant cuiue fini dirigantur. Quę uero


625. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_391 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit- fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principi populi tui non maledices. Ignorationem ergo excusauit, non officii, sed hominis. Nunquid autem, si etiam sacerdos non esset, maledicere illi debuit? Nequaquam. Non igitur maledicendi affectu hoc dixit, sed Spiritu Sancto concitatus, iniquo homini poenam denunciauit; uel etiam prophetauit, quia uetus Iudeorum sacerdotium percutiendum, hoc est, repellendum erat


626. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_392 | Paragraph | SubSect | Section]

hominem non licet. Beatus episcopus Martinus, dum asello ueheretur, forte obuiam fit quibusdam equitibus. Eo uiso territi equi, saltibus in diuersum actis, suum quisque sessorem dorso excussere. Et illi casum indignantes, episcopo immodestius insultarunt, ita ut nec manibus temperarent. Sed rursum conscensis equis, cum loco eos et calcaribus et flagris urgendo mouere non possent, diuinam in homine uirtutem (quem improbe


627. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_394 | Paragraph | SubSect | Section]

ne summa quidem dignitas ad iniurię impatientiam compulit. Mauricio augusto filiisque eius se persequentibus dicitur scripsisse: Quoniam ego peccator sum, uos tanto magis, ut opinor, Deum uobis conciliatis, quanto magis me illi ignauiter seruientem affligitis. Post hęc imperator, cum solus esset in conclaui, uidit monachum ad se intrantem strictoque ense ferociter minantem, nisi a pontificis persecutione protinus cessaret. Eo uisu territus,


628. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_395 | Paragraph | SubSect | Section]

Aegypti abbatem, Cassianus tradit magno monachorum et suorum et alienorum coetu discumbente (qui tunc eo forte conuenerant) suo cuidam discipulo adolescenti, quod tardius ferculum apposuisset, colaphum infregisse, ita ut et illi, qui non uiderant ferientem, ictus tamen sonitum audirent. At uero ipsum, qui percussus fuerat, tanta patientia usum, ut non mutiret, non tristitiam fronte pręferret, non uultum demitteret, non colorem saltem mutaret.


629. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_397 | Paragraph | SubSect | Section]

uersis in saniem corporibus contabuere. Tunc, qui ursi necem doluerat, horum inopinatam mortem moerore ac lachrymis inconsolabiliter prosequi coepit, seipsum reprehendens, quod pius in beluam, impius in proximum fuerit, quod illi ursum, illos ipse peremerit, quos ita ac seipsum diligere debuerat. Postremo intantum eum poenituit uerba uindictę protulisse, ut, si fieri posset, sua morte illorum, qui consumpti fuerant, uitam redempturus uideretur.


630. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_398 | Paragraph | SubSect | Section]

petram fundata est. Petra autem est Christus. Denique, qui confidit in Domino, sicut mons Syon, non commouetur in ęternum, in persecutionibus gloriatur, in aduersis gaudet, in omnibus Deo gratias agit et illi soli penitus inherens, offensas non sentit improborum. Idem autor Mutii abbatis patientiam scriptis commendans ait: Cum suscepto religionis uoto filium quoque paruulum secum ad coenobium adduxisset, de industria puer


631. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesię impensis alebantur, cui ipsa benefacere posset. Cęterum, cum petenti optima concessa esset, queri deinde coepit non ex animi sui sententia uiduam sibi datam. Ea igitur restituta deterrimam omnium accepit. Et dum illi benigne humaniterque deseruiret, nihil ab ea nisi contumelias maledictaque referebat, uerbera quoque interdum excipiens, nequid ad exercendam animi tolerationem deesset. Inde lęta gratias egit Athanasio, quod eam tandem


632. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_402 | Paragraph | SubSect | Section]

Paulus apostolus ad Romanes scribens: Benedicite - inquit- persequentibus uos, benedicite et nolite maledicere, nulli malum pro malo reddentes. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi. Noli uinci a malo, sed uince in bono malum! Idem suo exemplo Corinthios ad patientiam informans atque instruens ait: Maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sus-tinemus; blasphemamur, et


633. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_404 | Paragraph | SubSect | Section]

sustinendum parauit. Qui uero sępe aduersa passi uitam corrigere neglexerant, amissis tandem omnibus iugum quoque tulere seruitutis. Et qui leuiora male tolerauerant, grauiora ferre compulsi sunt. Sic in Euangelio Geraseni illi porcorum damnum pluris facientes quam beneficium, quo homines, et quidem ciues ipsorum a demonum lęsione liberati fuerant, rogauerunt Iesum, ut inde a finibus suis discederet. Et discessit. Indigni quippe erant pręsentia


634. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_404 | Paragraph | SubSect | Section]

et qui aufert, quę tua sunt, ne repetas. Noli prohibere, inquit, ne scilicet prohibendo magis irrites raptorem et illum ad necem tui accendas, cui, ne rem auferat, obsistis, atque idem et tibi ingentioris damni et illi grauioris peccati causa fias. Iccirco etiam ablata postea repeti Dominus uetat, ut potius patientia sustinendi uiolentum usurpatorem ad miserandum prouoces quam ulla repetendi molestia ad iram. Talis


635. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_405 | Paragraph | SubSect | Section]

Libertinus, uiam pergens, forte incidit in quosdam equites Gothos. Cumque equum sibi, quo uehebatur, abstulissent, etiam flagellum eis porrigere coepit: Tollite et hoc- inquiens- quod uobis ad agendum iumentum usui erit. Illi uero abeuntes, cum ad Vulturnum peruenissent, nulla ui equos, ut fluminis uada intrarent, cogere potuerunt. Et memores iniurię, quam Dei seruo intulerant, regressi sunt, ut equum suum sibi restituerent. Sed cum ipse


636. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_405 | Paragraph | SubSect | Section]

ipso holitore superueniente expeditus fuit. Tum ab eodem amice admonitus est, ne ultra furto tolleret, quod ipse petenti gratuito concessurus esset. Itaque non holerum damno monachus angebatur, sed furantis peccato, quippe qui illi sic deprehenso nihil denegaturum, quod poposcisset, dixit et iam poenas pro delicto soluenti, dum per pedes penderet, incunctanter succurrit. Isaac quoque, apud Spoletanam urbem solitarius, per spiritum pręsciens


637. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_405 | Paragraph | SubSect | Section]

iam poenas pro delicto soluenti, dum per pedes penderet, incunctanter succurrit. Isaac quoque, apud Spoletanam urbem solitarius, per spiritum pręsciens fures ad hortum suum uenturos, sarcula et rastros ibi apposuit. Atque illi, cum noctu hortum ingressi fuissent, instrumentis protinus arreptis usque mane nihil aliud agere potuerunt quam terram uertere et herbas infructuosas conuellere, donec Isaac adueniens eis prandium attulit


638. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_406 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui cum ex agello (quem unicum habebat) messem ad aream congessisset et quidam bonorum persecutor igne supposito ipsam incendisset, accurrenti discipulo ac succlamanti: Vę, uę, pater Stephane, quid tibi accidit? Immo uę illi- inquit- fili, per quem accidit. Nam mihi nihil accidit mali. Etenim nihil omnino malum esse arbitrabatur pręter peccatum. Itaque illi, qui damnum intulerat, indoluit, non sibi, qui passus fuerat; cum pręsertim nihil


639. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_406 | Paragraph | SubSect | Section]

discipulo ac succlamanti: Vę, uę, pater Stephane, quid tibi accidit? Immo uę illi- inquit- fili, per quem accidit. Nam mihi nihil accidit mali. Etenim nihil omnino malum esse arbitrabatur pręter peccatum. Itaque illi, qui damnum intulerat, indoluit, non sibi, qui passus fuerat; cum pręsertim nihil aliud ad uictum ei superesset, nisi quod a Domino nunquam se desertum iri confideret. Medardus, presbyter Torniaci, Gallię oppidi,


640. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_407 | Paragraph | SubSect | Section]

monasterii furtim abduxerant et inuiti rursum restituerant, cum ueniam rogatum aduenissent, dimissa offensa conuiuio excepit et admonitos, ut suis rebus contenti aliena non appeterent, multa cum benedictione dimisit. At illi, quod ab eo, quem lęserant, tam benigne accepti fuissent, quotannis monasterio eius non paruam olei copiam missitarunt, ut iam non solum alieni auidi non essent, sed etiam sua largirentur.


641. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_410 | Paragraph | SubSect | Section]

ab illo benedictus et, dum inter alienigenas non sine magno uitę discrimine peregrinaretur, semper protectus, cum senuisset, oculis captus est, intantum ut ne oculis quidem, quos genuerat, dignosceret. Et bene hoc cessit illi, quoniam per cęcitatis errorem ad posteritatis suę felicitatem a Deo promissam peruenit. Dilexerat Esau, sed benedixit Iacob. Et cum se deceptum resciuisset, non irritam fecit benedictionem, quia iam prophetię spiritu


642. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_411 | Paragraph | SubSect | Section]

eo in femore tactus, torpescente neruo claudicauit. Sed pedum uitium non sensit, dum mentis aciem in Deum dirigit. Nusquam queritur de femore debilitato, et statim post luctam uidisse se Dominum facie ad faciem gloriatur. Vnde illi nomen Israhel, id est, De um uidens inditur. Nequaquam illud malum putauit, quod se a colloquiis diuinis non arcebat. Ideo nec lamentari uoluit. Miphiboset, Ionathę filius, deleta Saulis domo solus superfuit,


643. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_412 | Paragraph | SubSect | Section]

deleta Saulis domo solus superfuit, quia utroque pede claudus non potuit interesse bello, quo ceciderunt fortes Israhel. Insuper auitos agros solus possedit et regis Dauid mensę particeps fuit. Tantum ergo illi pedum ęgritudo contulit, ut et diutius et felicius uiueret, fortasse una cum aliis occubiturus, si sanos pedes habuisset. Cum ergo huiuscemodi ualitudo plus prodesse possit quam obsit, ęquo animo tolerari debet, si


644. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_414 | Paragraph | SubSect | Section]

uel auertere per se potuisset uel omnino non habuisset, neque adulterii neque homicidii crimine se polluisset. Aequo animo ferebat et Pygmenius, presbyter Romanus, quod oculis captus esset, nequando illi inimicos Ecclesię Christianę aspicere contingeret. Vnde Iulianus Apostata imperator, cum forte ipsi occurrisset, deridiculi causa: Gratias- inquit- ago diis, o Pygmeni, quod te uideo.


645. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque cęcus quidem uixit, sed miraculorum fama uidentibus illustrior fuit. Ad Vbaldum, Eugubinę urbis episcopum, quoniam et ipse miraculis pollebat, cęcum quendam uenisse legimus opemque implorasse; et ab eodem illi persuasum, ne uisum sibi restitui expeteret, quia eo restituto animę cęcitatem esset passurus; itaque incuratum dimissum. Consolentur se hoc saltem exemplo, qui uidere desierunt, ignari, si sani essent, quam


646. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_417 | Paragraph | SubSect | Section]

ad se conuenissent, saluti consulens. Ita magnam langoris molestiam maiore uirtutum meditatione uincebat, animo etiam fortior quam corpore debilior. Beniamin eremita aquę intercutis morbo uehementer laborabat. Ac ne hoc illi ob delicta datum crederes, alios infirmos oratione sola curauit. Eis uero, qui infirmitatem eius miserabantur, e diuerso supplicare solebat, ne corporis sui, sed animę curam haberent ueniamque a Domino sibi exorarent


647. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_418 | Paragraph | SubSect | Section]

actus spiritu aliquid de Scripturis, quod non legendo, sed audiendo didicerat, recitare. Merito ergo moriens angelorum cantus audiuit, merito mortuus odore suauissimo fragrauit. Quibus indiciis consyderatum est, quantam illi beatitudinem ęquanimiter tolerata infirmitas attulisset, quantum iam felix esset, qui, dum uiueret, tam miser ac tam miserabilis putabatur. Dunstanus ante morbum ab Elphego, Ventano episcopo, necessario suo, nullis


648. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_418 | Paragraph | SubSect | Section]

multaque uitę sanctitudine pollere coepit. Breui presbyter factus atque ad Cantuariensem Ecciesiam regendam accitus, pontificia quoque dignitate effulsit, multis denique miraculorum signis nobilitatus fuit. Itaque tantum illi aliquando ęgrotasse profuit, quantum, si semper sanus perseueraret, fortasse nocuisset. Ipse etiam nunquam satis laudatus Franciscus non ante coepit esse perfectus quam grauissimam corporis ualitudinem incurrisset.


649. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_419 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo — ut Apostolus inquit — non in sanitate, sed in infirmitate perficitur. Nunc debilioris quidem sexus nec tamen debiliora exempla contemplemur! Agatha, uirgo et martyr, cum illi post multos cruciatus mamillam a pectore auulsisset tyrannus, quoniam fidem non poterat, et Petrus apostolus eam curaturus in carcere apparuisset, chyrurgum aliquem ad se uenisse rata detrectabat medicinam, dicens nunquam


650. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic et Clara uirgo, cum languente corpore semota in lectulo decubaret, mentis oculis cernebat, quę procul in ecclesia agerentur, et ea deinde reuersis ad se sororibus magna cum omnium admiratione referebat. Nihil itaque illi obfuit fracti corporis ęgritudo, cum tantum animo ualeret. Aplaidem quoque uirginem toto corpore saniosam apud Tudotum, Gallię urbem, fuisse constat, tantę tamen apud Deum gratię ac meriti, ut per annos multos


651. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

eucharistię pane, in spiritu rapta damnatorum poenas beatorumque gloriam uiderit, quęque diuersis per orbem locis agerentur, scierit atque interdum futura prędixerit. Si tot ac tanta cum langore possunt uenire bona, quis illi pręferre audet sanitatem? Quę si pręferenda esset, haud dubium, quin diutissime illa perfrui sanctos suos Deus concederet nec ita frequens apud eos esset ęgrotationi locus. Quantum uero ad


652. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

soleat ipse corporis langor atque infirmitas, Petrus apostolus documento est. Qui Tito discipulo interroganti, cur Petronillam, filiam suam, diutius ęgrotare pateretur, cum aliis male affectis repente sanitatem induceret, ita illi expedire respondit. Ac ne dissimulare impossibilitatem uideretur, iussit eam surgere et ipsis discumbentibus ministrare. Exurrexit sana et, ut perfuncta est officio, rursum patris iussu ad lectulum pariter ac morbum


653. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_427 | Paragraph | SubSect | Section]

in illa die et exultate! Ecce enim merces uestra multa est in cęlo. Hinc Stephanus quoque, Spiritu Sancto et fortitudine plenus, faciens signa et prodigia lapidibus obruitur. Sed quid mali illi lapidum ictus inferre poterant, cui cęli iam aperti erant? Vitam impii eripiebant, sed Iesus a dexteris uirtutis Dei manens animam suscepturus expectabat. Ille itaque tam de sua salute securus pro suis occisoribus orabat:


654. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_434 | Paragraph | SubSect | Section]

prębuit exemplum. Christophorus magnus corpore, sed maior fide, Christum in armo tulerat et eundem in corde gerens nunquam dimisit. In oppido Ammonytarum Lycia, cum militum cohors, ut ipsum comprehenderet missa, manum illi iniicere timerent, ultro se illis uinciendum prębuit et eosdem, a quibus uinctus ducebatur, a uinculis erroris exoluens, monstrata ueritate Christianos fecit, ita ut Christum confitentes capitalem


655. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_436 | Paragraph | SubSect | Section]

Cyriacum, Hierosolymitanum episcopum, qui ante Iudas dictus est et beatę Helenę lignum Dominicę crucis diu sub terra cęlatum indicauit, quia Christum prędicare non cessabat, Iulianus Apostata comprehendi iussit et manum illi dexteram abscindi, plumbum liquefactum in os infundi, super lectum ferreum torreri ferreisque uirgis cędi, matrem quoque eius Annam per capillos alte suspendi, ungulis proscindi, facibus aduri. Ea consumpta rursum


656. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_439 | Paragraph | SubSect | Section]

iussu lectum ferreum, craticulam, sartaginem, fornacem expertus noxam non sensit. Equorum ferocium caudis alligatur distrahendus et solutis uinculis incolumis euasit. Leonibus in theatro exponitur, sed cum neque leones illi quicquam mali inferrent, capite cęsus diem suum obiit, hoc quidem postremo permittente Domino, ne sanctus martyrii gloria careret, illa uero priora cohibente, ut credere nolentium inexcusabilior esset peruicacia.


657. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_439 | Paragraph | SubSect | Section]

Iacuitque resupinatus Iuppiter suis etiam ridendus cultoribus. Cęterum Maximianus fortiorem se deo suo ostendens ulcisci uoluit eius iniuriam, qui seipsum defendere, ne saltem caderet, nequiuit. Victorem igitur, cum pedem illi prius abscidisset, molendini rota subiectum conteri et adhuc spirantem gladio feriri iussit. Et hic quidem martyr efficitur, sed euersi Iouis ignominia non aboletur. Ac ne imperator quidem tantum uirium


658. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_444 | Paragraph | SubSect | Section]

exponeretis; deinde, ut hos oculos effoderetis et, postquam me aliquandiu in meo uolutassem sanguine, tum demum reliquum corpus cęsum dilaniantes, crudeliter extingueretis pro nomine Domini mei Iesu Christi.« Obstupefacti illi tanta uiri audacia intactum dimisere. Alias etiam hereticis necem minitantibus nondum se martyrii gloria dignum dixit, sed ut dignus euadat, ualde cupere. Igitur neque insidiis inimicorum neque minis deterritus est, ne uel


659. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_445 | Paragraph | SubSect | Section]

tristari dixit: quoniam, sicuti triticum non reconditur in horreum nisi tritura uentilationeque permundatum, ita et se non posse ad patientię pręmia peruenire, nisi suppliciis ante probetur. Hinc iubente Quintiano mamillam illi a pectore distorquent, mox et abscidunt. At ipsa ad Quintianum conuersa exclamat: Impie, crudelis, dire tyranne, non te pudet in me amputare, quod in matre suxisti? Sed nihil proficis. Habeo enim, quas auellere non potes,


660. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_446 | Paragraph | SubSect | Section]

Christo dedicata uirginitas martyrii retulit triumphum. Quę Valeriano desponsata, dum nuptiarum celebris ageretur dies, pro Fescenninis Euangelium intra se tacita decantauit. Et cum iam in cubilis secreto cum sponso adesset, illi fidem Christi, deinde etiam Tiburtio, fratri eius, persuasit atque ambos ad coronam egit martyrii, angelorum uisu rosarumque cęlestium odore ante animatos. Ipsa quoque, quoniam deos gentilium simulachra uana esse diceret,


661. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_451 | Paragraph | SubSect | Section]

sed missa noxam non sensit. Serpentibus mordendam obiecit, sed serpentes illa dimissa ueneficum inuaserunt. Interemptum uero ipsa suscitauit et serpentes in desertum fugere compulit. Serpentibus tamen sęuior Iulianus mamillas illi amputari iubet, linguam pręcidi, ipsam sagittis confici. Tali demum martyrio consumptam cęlum suscepit, sancti honorarunt, angeli laudibus extulerunt, Christus amplexatus est, Deus Pater regni cęlestis hęreditate


662. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_453 | Paragraph | SubSect | Section]

tecum est Dominus. Noli timere: ille te de hac breui calamitate mox ad ęternam euehet felicitatem. Ait enim: Cum ipso sum in tribulatione; erripiam eum, et glorificabo eum. Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Hoc idem et in Euangelio affirmauit dicens: Mundus gaudebit, uos uero contristabimini. Sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. Iccirco, sicuti Dominus, ita et serui eius hac spei


663. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_454 | Paragraph | SubSect | Section]

reddet mihi Dominus, in illa die iustus iudex; non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt aduentum eius. Quod siquis adhuc sanctos martyres emulari ignaua timiditate uictus hęsitauerit, discat, quia ii sunt equi illi Zacharia propheta, cruoris aspersione ruffi, patientię uirtute robustissimi, de quadriga prodeuntes Euangelii et perambulantes terram. Dum enim ad cęlum sibi uiam affectant, terrena omnia pedibus conculcarunt. Hi sunt


664. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_454 | Paragraph | SubSect | Section]

est, reget illos et deducet eos ad uitę fontes aquarum, et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum. Hi, sicut alibi scriptum est, stabunt in magna constantia aduersus eos, qui se angustiauerunt, et illi uidentes turbabuntur. Denique gementes dicent: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati uitam illorum existimabamus insaniam, et finem illorum sine honore.


665. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_455 | Paragraph | SubSect | Section]

resistendi rationem, quando hic quoque blanditiis allicit, terrificationibus urget, partim dolo, partim ui contendit, modis omnibus, horis omnibus, nunc occulte, nunc palam, ut hominis innocentiam subuertat, molitur, inuidens illi cęlestem beatitudinem, a qua se irreuocabiliter decidisse meminit. Facile autem et calliditatem eius cauere et uires non timere poterit, quisquis hac etiam in parte sanctorum exempla diligentius inspexerit accuratiusque


666. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_455 | Paragraph | SubSect | Section]

inuidię suę uirus uomere coepit, ac ligni a Deo uetiti usum suadens: Nequaquam moriemini- inquit — sed eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Mendaci professione pellexit eos ad peccandum, et illi diuinum transgressi mandatum, quamprimum maledictionibus succubuere. Igitur caueamus ab eo, quia inimicus est, nec uerbis eius pręstemus fidem, quia fallax est. Homicida fuit ab initio — ut Saluator ait — et in


667. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_456 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus afficit erumnis, postremo et mala corporis ualitudine terribiliter uexat. Sed fortis Dei athleta semper inconcussus perstitit, quodque diabolus ad eius integritatem euertendam machinatus fuerat, id illi cessit ad gloriam. Et patientię uirtute tanto est factus clarior, quanto calamitosius oppresus. Constat igitur aduersos interdum casus diaboli calliditate prouenire, ut hominem ad impatientiam trahat, quem prosperis in


668. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_456 | Paragraph | SubSect | Section]

Quoties ad subeunda pericula sola temeritas prouocat, statim occurrat, quia Deum tentare non debemus. Quoties honorum opulentięque cupidine solicitamur, protinus ad mentem reuocetur: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies. Postremo, quoties perniciosarum cogitationum stimulis agitabimur, semper resistendo ac repugnando clamemus: Vade retro, Sathana, iam satis certi eo angelos accessuros, unde diabolus uictus


669. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_457 | Paragraph | SubSect | Section]

cadentem. Qui quanto se altius errexerat, tanto inferius corruit. Qui ergo acceptam gratiam semper integram conseruare cupit, semper humiliari studeat, in omnibus Deo gratias agat, si malarum tentationum uictor euaserit, illi soli acceptum referat. Ait enim: Sine me nihil potestis facere. Sathanas quippe iste nequissimus, cum Domini discipulos cribrare sicut triticum expetisset, non est permissus, nisi in eum,


670. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_459 | Paragraph | SubSect | Section]

Biennio post aduersa ualitudine correptus uita decessit atque apparens in uisu abbati gratias egit, quod eius consilio, ope operaque religionis statum non deseruit et eam ob rem inter beatos collocatus esset. Tantum illi profuit hasce inimici suggestiones suo detexisse abbati neque cęlatas tenuisse. Duo etiam nouitii monachi, eandem improbissimi spiritus molestiam passi, ab eodem Hugone admonentur, ne discederent; uitam enim ęternam


671. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_461 | Paragraph | SubSect | Section]

paratus, si ita Domini ferret uoluntas, nec ulla unquam diaboli iniuria a proposito deterrendus. Hac animi constantia armatum cum iam contingere nequissimi spiritus non auderent, monstrosa diuersarum imaginum facie metum illi incutere conabantur, ferarum more in eum rugientes ululantesque ac simul serpentum sibillationibus perstridentes, rictibus ringentes, dentibus infrendentes, toruo oculorum aspectu scintillantes et flammas


672. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_462 | Paragraph | SubSect | Section]

immarcessibilisque corona pręmiumque sempiternum. Igitur omnis diaboli uis atque decertatio sola pii propositi continuatione destruitur atque dissipatur. Perseuerauit nempe Antonius et mala, quę perpessus est, ad glorię illi cessere incrementum. Macharius quoque, Alexandrinus abbas, et ipse quidem multum ab iisdem spiritibus traditur infestatus. Parem autem eorum terrori extitisse uel inde constat, quod in gentilium


673. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_463 | Paragraph | SubSect | Section]

eum terrere potuisset, superatum se fateri coepit, superatum tamen non uigiliis, non ieiuniiis, cum et ipse neque dormiret neque comederet, sed sola animi semper se submittentis humilitate. Iterum illi apparuit medici speciem pręferens multasque uitreas ampululas circa se gerens. Et, quo pergeret, interrogatus quidue sibi uascula illa uellent, ad proximum monasterium iter se habere respondit, ut fratribus singulis


674. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_464_ | Paragraph | SubSect | Section]

Denique ipsum fronte crucis signo armata solicite circumspicientem splendente luna uidisse currum directis equis super se irruere. Cumque inclamasset Iesum, ante oculos eius in terrę hiatum uisa descendisse. Postremo, quoties illi — inquit — nudę mulieres cubanti, quoties esurienti largissimę apparuere dapes! Interdum lupus ululans et uulpecula ganniens transiliit psallentique gladiatorum pugna spectaculum prębuit et unus quasi interfectus et


675. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_465_ | Paragraph | SubSect | Section]

ipsum seminecem extrahunt et, cum rem didicissent, a demonio illusum affirmant. Sed ille in sua credulitate pręsumptuosaque superstitione perdurans, die tertio post uita defunctus est. Et quoniam in tali errore defecerat, uix illi a Pafnutio abbate multorum precibus exorato inter dormientium in Domino fratrum (sepulchra) *coni. sepultura memoriaque concessa est. Proh dolor! Tot tantosque uiri labores una destruxit sanctitatis


676. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_467_ | Paragraph | SubSect | Section]

uobis dixerit: Ecce hic aut illic, nolite credere. Immundus ergo spiritus uerbis ueritatis uictus disparuit, nihil ibi suum relinquens pręter sui indicem, foetorem. Luculentus accesserat, foetulentus abiit, ut nullam illi inesse lucem nisi apparentem et imaginariam credas. Idem omnis mortiferę fraudis artifex Pacomio, Aegyptio abbati, apparuit pulcherrimę foeminę formam prę se ferens. Sed qui libidinis ardorem


677. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_468_ | Paragraph | SubSect | Section]

se fuisse molestatum. Et cum postremo diabolus puellę ętate et forma florentis imaginem gerens ad genua eius procaciter lasciuiendo procubuisset, ipse facinus detestans atque indignabundus colaphum illi in faciem intorsit. Quo ictu repulsus demon euanuit et tum illa diutina genitalium titillatio cessauit, quia, qui uisibili palpalibique specie seduci nequiuit, frustra iam deinde iis inanibus cogitationum offuciis


678. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_476 | Paragraph | SubSect | Section]

sexcentorum, quando perfecit, nongentorum et quinquaginta, quando uita defunctus est. Itaque tam diutina innocentię, fidei, spei obseruatione meruit solus cum coniuge liberisque et nuribus, mundo pereunte, saluari. Ex quo illi iure arguendi sunt, qui, cum ne decimam quidem partem summę huius uiuant, in exercendis tamen uirtutibus minus constanter se habent. Abraham centum septuaginta quinque uixit annos, Isaac centum


679. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_477 | Paragraph | SubSect | Section]

facultas tanto quidem datur maior, quanto uita breuior et sic repente deficimus. Iacob, ut de illo adhuc plenius explicemus, ad Laban, auunculum suum, uenit, sibi aliquam ex filiabus eius ducturus uxorem. Seruiuit illi annos septem pro Rachele, sed Lya data est. Seruiuit alios septem, et Rachelem accepit. Seruiuit etiam annos sex, et ualde ditatus est pecudum seruorumque copia. Igitur, quoniam uiginti annos perseuerauit seruiendo, tali


680. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_478 | Paragraph | SubSect | Section]

mulierum posthabendus censetur. Denique tantę constantię uirum Herodis improbitas occidere potuit, terrere non potuit. Post Dominum sancti apostoli discipulique eius perseuerarunt illum sequendo, illi obediendo, Spiritum Sanctum per illum a Patre mittendum expectando, per orbem ubique baptismi gratiam nunciando nec unquam deficiendo, donec, quod annunciauerant, martyrio confirmarunt, morientes prius quam tacentes


681. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_479 | Paragraph | SubSect | Section]

in iis, quę nobis a Deo credita sunt, et nunquam ocio nos corrumpendos tradamus. Qui super pauca fidelis fuerit, super multa constituetur et intrabit in gaudium Domini sui cęlestique beatitudine perpetuo perfruetur. Illi quidem fideles serui sunt, qui in seruitio perseuerant. Perseuerantibus autem miseretur Dominus et commodat. Misereor turbę — inquit — quia triduo iam perseuerant mecum et non habent, quod manducent. Et


682. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_479 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi nihil deesse existimet, fragmenta multa superfuerunt, non a turba, sed ab apostolis colligenda. Duo cęci secus uiam sedentes, cum post Iesum clamitarent misericordiam implorando, increpabantur, ut tacerent. At illi magis clamabant. Perseuerarunt ergo in clamoribus piis et, quod uolebant, assecuti sunt. O constantis inconcussique animi uiros, quos non retraxit obtrectatio multorum ab irruocatione Saluatoris, sed accendit! Qui, sicut


683. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_484 | Paragraph | SubSect | Section]

in sua uitam finiuit. Nisi bene et rationabiliter inchoata ad ultimum usque deduxissent, nec inchoasse profuisset. A custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino, ut, quod sperarit, accipiat. Seruiamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris, et merebimur audire: Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus


684. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_486 | Paragraph | SubSect | Section]

ait Dominus. Quo autem pabulo uel qualibus epulis hi saturandi sint, in Apocalypsi declarat dicens: Vincenti dabo edere de ligno uitę, quod est in paradiso Dei mei. Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen nouum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Quibus uerbis quid nisi uerę perfectęque beatitatis indicibilis designatur suauitudo? Et ut apertius loquatur, ait:


685. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

et Dauid: Hei mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Et Ionas: Domine, tolle, quęso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam uita. Ex quo patet, quantis hic premimur miseriis, cum etiam illi, quibus non nisi ad inferos descensus erat, hinc decedere tantopere concupierint. Cui sane argumento Iob sententia astipulatur dicentis: Homo natus de muliere, breui uiuens tempore, repletur multis


686. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

necem cum meritis suis quam illius uitam cum regno eius? Quod si crudele aliquod turpeue mortis genus expauescimus, Domini Iesu crucem cogitemus. Sin uero id nos terret, quod nescimus, quando mors uentura sit, occurrere illi semper parati simus. Vigilate — inquit — quia nescitis, qua hora Dominus uester uenturus sit. Si sciret paterfamilias, qua hora fur uenturus esset, uigilaret utique et non sineret


687. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_495 | Paragraph | SubSect | Section]

posteri cognoscant, cum ipsi semet, dum uiuerent, non cognorint, magis inani glorię quam uirtuti studentes. Moysi sepulchrum ignoratur, sed uitę illius integritas ac sanctitudo nullis unquam seculis oblitterabitur. Quisquis illi similis esse curauerit, profecto non quęret, quo loco sepultus iaceat, sed ubi sempiternus uiuat. Hoc etiam eiusmodi uiris curandum erit, ut, sicut in uita, ita et in hora mortis alios pie


688. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_495 | Paragraph | SubSect | Section]

Israhel conuocatis enumerauit Dei erga illos beneficia, et ut legem eius obseruarent eumque solum, non deos alienos perpetuo colerent, hortatus est. Et rex Dauid morti proximus dedit pręcepta filio suo Salomoni. Sed cur illi magis quam cęteris? Quia cęteris ipse pręfuturus erat, et unius prępositi instructio ad omnium utilitatem spectabat. Salomon autem, quoniam paternis institutis obsequens fuit, sapientiam et diuitias et


689. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_496 | Paragraph | SubSect | Section]

Scripturę testimonio probatur. Vterque autem ambulasse cum Deo dicitur. Ita et nos quidem, si cum Deo ambulantes, hoc est, mandata eius obseruantes, mors occupauerit, transferemur in anima prius, postea et in corpore, non quo illi tunc translati sunt, sed quo ascendit Christus. Nihil igitur doleamus carnem nostram nunc corrumpi redigique in puluerem, cum rursum quandoque reparanda in incorruptione et in gloria, si modo usque in finem fuerimus


690. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_500 | Paragraph | SubSect | Section]

et quasi in furorem uersus clamitare: Non faciam, non faciam; mentiris, mentiris. Deinde ad terram procliuus faciem abscondere, intremiscere ac, quantum poterat, uociferari: Adiuuate me, fratres, adiuuate me, ne peream. Illi uero partim expauidi, partim moerore concussi rogitabant: Quid habes, pater? Quę hęc te exagitat solicitudo? Quid times? An — inquit — non uidetis demonum cateruam, hic in perniciem meam congregatam? Ille, qui prę


691. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_500 | Paragraph | SubSect | Section]

factum fuisset. Ambrosius episcopus, tum doctrina tum sanctitate notus, cum animam esset acturus, communione sancta sumpta expansis late brachiis demissaque ceruice tacitus intra se orauit atque hoc gestu actuque illi decedere libuit, ut talis Domino occurreret, qualis ipse pro nobis pependerat in cruce. Et ipse inter quatuor Ecclesię candelabra numerandus Augustinus, cum febri correptus uitę sibi finem imminere conspiceret,


692. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_502 | Paragraph | SubSect | Section]

pars nihil uiderant, et omnes unus idemque occupauit pauor. Cum sedato timore rediissent, defunctum inuenere, quem uiuum adhuc dimiserant. Quam putas gloriosi angelorum coetus hominis animam excepere, cum eorum aduentum illi etiam, qui non uiderant, sustinere nequiuerint. Antonio monacho, qui Romę in Gregoriano monasterio uitam pie sancteque degebat, die quodam dictum est: Paratus esto et, quia Dominus iubet, migra!


693. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit — non morior modo. Postea uero die quarto, cum sanctam communionem accepisset, pro foribus cęllulę eius psallentium chori auditi, et illa corporis uinculis expedita cum eisdem cęlum petiit. Quis dicere queat, quam illi iocunda mors erat, quę moriendo supernę felicitatis tantam pręgustabat dulcedinem? Trasillę, beati doctoris ac pontificis Gregorii amitę, in uisu sanctus Felix pontifex apparuit. Qui sedem illi ostendens multa luce


694. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

Quis dicere queat, quam illi iocunda mors erat, quę moriendo supernę felicitatis tantam pręgustabat dulcedinem? Trasillę, beati doctoris ac pontificis Gregorii amitę, in uisu sanctus Felix pontifex apparuit. Qui sedem illi ostendens multa luce renitentem: Veni — inquit — te enim hęc sedes manet. Postero die Trasilla febri implicita ęgrotauit. Iamque in ipsius morbi accessione uehementer anxiabatur, cum Christum uidit, atque ad eos, qui


695. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_511 | Paragraph | SubSect | Section]

iam nosse poteris, ubi paruerint insidię, protinus exclama: Discedite a me, maligni; et: Ego scrutabor mandata Dei mei. Tum demum ad Saluatorem mente, ore oculisque conuersus, illum contemplare, illum ora, illi te committe totumque trade et dic: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. In his uerbis frigescentia deficiant labia et palpitantis pectoris interrupti anhelitus finiantur. In his desinant laboriosa


696. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_512 | Paragraph | SubSect | Section]

diceret: Sicuti caro salitur, ut corruptibili humore exiccato dierum multorum usui apta sit, ita, qui purgatorio igne salitus fuerit, aptus erit usui uitę ęternę. Nisi enim ad purum excocti fuerimus, nunquam summę illi puritati, Deo, iungi adherereque poterimus. Neque enim apostolis ipsis licuit partem habere cum Iesu, nisi pedes lauari sibi permisissent. Et qui mundus est — inquit — non indiget, nisi ut pedes lauet;


697. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_513 | Paragraph | SubSect | Section]

licuit, quod a sacerdote poenę nomine iniunctum fuerat. Quia ergo iustitię ratio exigit, ut nullum prorsus crimen relinquatur impunitum, profecto necesse est, ut aliquis alicubi existat poenarum locus, in quo puniantur illi, qui ad ęterna supplicia delegandi non sunt, sed potius temporalibus purgandi, ut expurgari eo demum regno digni euadant, in quod nihil intrabit coinquinatum, et in quo intrantes gaudeant et dicant: Probasti nos, Deus,


698. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_514 | Paragraph | SubSect | Section]

discipulo, decessuros et cum eodem — si modo ęqualem interim delictis poenitentiam egerint — uitę ęternę pręmia consecuturos. Itaque tanto tamque euidenti miraculo explosa et exibilata hereticorum sententia est atque illi, qui paulo ante subuersi fuerant, statim resipiscentes catholicam amplexi sunt fidem, cum pręsertim eos, qui a morte surrexerant, poenarum recordatione indesinenter atque inconsolabiliter flere lamentarique uiderent, ac


699. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_515 | Paragraph | SubSect | Section]

scit fratrem suum peccare non ad mortem, petat, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem. Presbyter quidam Centumcellis, cum ad balnea lauatum uenisset et homini, qui ibi sępe iam illi operam lauandi gratuitam pręstiterat, panes aliquot muneri obtulisset, accepit ipsum eis non indigere; loci enim illius olim dominum fuisse et post mortem ibidem angustiari noxę cuiusdam expiandę causa piaculique


700. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_519 | Paragraph | SubSect | Section]

beatitudinis lucro sustentat et supplicia patiendo gaudet magis quam tristatur seque ipsum errigens: Quare — inquit — tristis es, anima mea? Et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare uultus mei, et Deus meus. Et ad Dominum conuersus deprecatur: Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo. Me expectant iusti, donec retribuas mihi. Nobis ergo imprimis enitendum erit,


701. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_524 | Paragraph | Section]

uero de hac, quam futuram expectamus, erumna dicitur: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, nec fiet. Et nisi — inquit — breuiati fuissent dies illi, non fieret salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur dies illi. Hic ergo dolores, hic gemitus, hic merę iam angustię, illic initia tantum dolorum. Quanuis enim graue malum, si uni isti compares, aut


702. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_524 | Paragraph | Section]

Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, nec fiet. Et nisi — inquit — breuiati fuissent dies illi, non fieret salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur dies illi. Hic ergo dolores, hic gemitus, hic merę iam angustię, illic initia tantum dolorum. Quanuis enim graue malum, si uni isti compares, aut leue aut nullum putabis. Sed iam audi, quale hoc


703. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_525 | Paragraph | Section]

cęlestia contempsere. Porro propter iustos non solum dies breuiabuntur, sed etiam, ne interim uel hominum improbitate uel diaboli supplantationibus euertantur, Enoch et Heliam mittet eis clemens et misericors Dominus. Et illi quidem alios iam lapsos piis exhortationibus errigent, alios, ne labantur, confirmabunt. Sic quippe de ipsis in Apocalypsi scriptum est: Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta,


704. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_529 | Paragraph | SubSect | Section]

suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est. Hinc etiam dicunt, quod finget se cęlum uelle conscendere, atque a malis spiritibus in aera feretur. Eoque modo plaga mortis eius curabitur, quia scilicet illi, quibus illudet, uere mortuum et resuscitatum fuisse credent, quem in cęlum quoque sublimem ire conspicient. Vnde sequitur: Et admirata est uniuersa terra post bestiam, et adorauerunt draconem, qui


705. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_530 | Paragraph | SubSect | Section]

admirata est uniuersa terra post bestiam, et adorauerunt draconem, qui dedit potestatem bestię. Et adorauerunt bestiam dicentes: Quis similis bestię et quis poterit pugnare cum ea? Sed bene illi, qui draconem et bestiam adorant, terra dicuntur. Terrena enim sapient nescientes, quia Christus iam non moritur et mors illi ultra non dominabitur. Qui uero posthac mori et resurgere simulabit, Christum se esse asserens,


706. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_530 | Paragraph | SubSect | Section]

adorauerunt bestiam dicentes: Quis similis bestię et quis poterit pugnare cum ea? Sed bene illi, qui draconem et bestiam adorant, terra dicuntur. Terrena enim sapient nescientes, quia Christus iam non moritur et mors illi ultra non dominabitur. Qui uero posthac mori et resurgere simulabit, Christum se esse asserens, non Christus, sed Antichristus erit. Interea uero, dum dira agetur persecutio, dum Christianorum passim innoxius


707. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_530 | Paragraph | SubSect | Section]

eos arbitrabuntur obsequium se pręstare Deo. Ita de errore in errorem prolapsi, grauius postea diuinę uindictę ferent supplicium. De signis autem his etiam ueteres prophetę itidem locuti sunt, non alio afflati Spiritu quam illi, qui Euangelia scripsere. Esaias: Stellę — inquit — cęli et splendor earum non expandet lumen suum. Obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Hieremias ait: Ipse


708. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_531 | Paragraph | SubSect | Section]

ędificiis ruina oppressi sunt, ut Dauidicum illud impleatur: Confundantur et conuertantur retrorsum omnes, qui oderunt Syon! Fiant sicut foenum tectorum, quod, priusquam euellatur, exaruit. Arescent quippe illi, partim domorum casu ellisi, partim pauore perculsi, qui dudum se tutos putabant. Et qui innocentum sanguine manus foedauerant, cadente super eos Ecclesię lapide conterentur. Iusti uero uidentes tot terribilia in cęlo et


709. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_533 | Paragraph | SubSect | Section]

et diem et horam ille, qui iudicaturus est, sicut et ille, qui omne iudicium dedit Filio et qui cum Filio unum sunt. Sed ob hoc nos diem illum ignorare uoluit, ut semper uerentes, ne forte is crastinus sit, quotidie occurrere illi parati simus. Itaque etiam post resurrectionem suam de ipso die interrogantibus Discipulis respondit: Non est uestrum nosse tempora uel momenta, quę Pater posuit in sua potestate. Hinc et Apostolus ad


710. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_536 | Paragraph | SubSect | Section]

huc intrasti non habens uestem nuptialem? Nonne ligatis manibus et pedibus proiicietur in tenebras exteriores? Ibi erit fletus et stridor dentium. Ibi erit ignis, qui nunquam extinguetur, uermis, qui nunquam morietur. Illi autem, qui uestem hanc uel, sicuti accepit, ita et custodierit impollutam uel postea maculatam poenitentię lachrymis eluere et, antequam dies iste incertus ueniat, mundam puramque reddere curauerit, nonne dicetur:


711. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_538 | Paragraph | SubSect | Section]

Et nisi multum splenderet, sole iam obtenebrato conspici non posset. Itaque luce sua uisibilis omnibus apparebit. Plangent autem omnes tribus terrę, quoniam et ipsi fortasse, quos non accusabit conscientia, pauebunt, sed illi pręcipue, qui Iesum quidem crucifixum credentes, minime tamen ei obsequentes, carnem suam cum concupiscentiis non crucifixerunt. Et illi, qui Crucifixum contemptui habentes de Filio credere noluerunt crurique ingnominiam


712. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_538 | Paragraph | SubSect | Section]

tribus terrę, quoniam et ipsi fortasse, quos non accusabit conscientia, pauebunt, sed illi pręcipue, qui Iesum quidem crucifixum credentes, minime tamen ei obsequentes, carnem suam cum concupiscentiis non crucifixerunt. Et illi, qui Crucifixum contemptui habentes de Filio credere noluerunt crurique ingnominiam per ludibrium deriserunt, plangent uidentes crucem Domini micare in cęlo, quam in terra ueluti maledictam abominati sunt. Et cum maxime


713. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_538 | Paragraph | SubSect | Section]

ingnominiam per ludibrium deriserunt, plangent uidentes crucem Domini micare in cęlo, quam in terra ueluti maledictam abominati sunt. Et cum maxime uenerari debuissent, maxime despicere soliti erant. Plangent et omnes illi, qui adhuc reliqui cum Antichristo erunt Ecclesię sanctę persecutores et una cum ipso conterriti fugam meditabuntur. Sed peribit fuga a potente. Iccirco repenti pauore consternati, in faciem suam ad terram procident nec


714. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_543 | Paragraph | SubSect | Section]

conchilia, harenam, algam, spongias ad multarum rerum necessitatem contulimus. Et ipse legem tuam pręuaricatus est.« Arguet illum etiam AER et dicet: »Et me, Domine, condidisti, ut huic seruirem teque iubente respirandi illi potestatem feci, uocis tribui sonum; pluuias et rorem, uentos et auram, nubes et serenum utilitati eius aptaui; mea opera iste percurrit maria, solis ardores temperauit, arua siccitate pereuntia reparauit. Impendi ei auium


715. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_544 | Paragraph | SubSect | Section]

discere poterat, qua iter esset ad salutem. Sed omnibus his contemptis per abrupta facinorum auersus abiit; nec promissis beatitudinis conuerti potuit nec ęternę damnationis minis deterreri. Sępenumero in memoriam illi reduximus, ut per te ad imaginem Dei factus sit, paulo angelis minoratus, in paradiso positus; ut etiam, cum inde per inobedientię crimen eiectus exularet, tua tandem pietate reuertendi potestatem


716. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_553 | Paragraph | SubSect | Section]

hircorum. Quemadmodum enim pastor — ut in Euangelio dicitur — segregat oues ab hędis, ita separabuntur iusti ab iniustis. Et hi quidem ad sinistram raptim cogentur, quia opera illorum sinistra sunt; illi uero ad dexteram concedent, quia semper dexteritas quędam atque agilitas ad bene beateque uiuendum in ipsis effulsit. Locus uero iudicandorum, ad quem congregabuntur, uallis Iosaphat assignatur,


717. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_559 | Paragraph | SubSect | Section]

inuoluti diuina negligunt, damnabit dicens: Vę, vę, vę habitantibus in terra! Et illos, qui nimis delicate uixerunt: Quantum — inquiet — glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum! Tum de multis unam proferens sententiam dicet: Timidis autem, et incredulis, et execratis, (et) *add. homicidis, et fornicatoribus, et


718. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_571 | Paragraph | SubSect | Section]

ueritas testatur. Caput XI / DE DAMNATORVM AD INFERNA ABDVCTIONE Cum igitur tot sanctorum accusationibus conuicti fuerint infelices illi, quos non ante scelerum suorum poenituit quam cum poenitere nihil profuit, quid agent, quo se uertent? Nulla erit reliqua cauillatio, nullum argumentum, nullum effugium. Videbunt supra se Deum iratum, infra se ignem


719. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_573 | Paragraph | SubSect | Section]

scabellum pedum suorum, et tunc demum credere incipient, cum credere nihil proderit. Videbunt ipsum et gentiles et dicent: »Vbi sunt dii, quos coluimus? Ecce Crucifixus, quem contempsimus, ipse est Deus. Ecce illi, quos eum confitentes occidimus, nostri nunc iudices sunt. Cernebamus in illis miracula, et putabamus maleficia. Illi pro ueritate moriendo uicerunt, nos eos persequendo perimendoque defecimus. Et, quia mendacium secuti


720. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_573 | Paragraph | SubSect | Section]

gentiles et dicent: »Vbi sunt dii, quos coluimus? Ecce Crucifixus, quem contempsimus, ipse est Deus. Ecce illi, quos eum confitentes occidimus, nostri nunc iudices sunt. Cernebamus in illis miracula, et putabamus maleficia. Illi pro ueritate moriendo uicerunt, nos eos persequendo perimendoque defecimus. Et, quia mendacium secuti sumus, merito nunc ad inferna relegamur, una cum ipsis fatuitatis nostrę diis cruciandi.«


721. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_575 | Paragraph | SubSect | Section]

Tunc reddam populis labium electum, ut inuocent omnes nomen Domini et seruiant ei humero uno. Sicut etiam ipse per Esaiam ait: Mihi curuabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. Tunc enim etiam illi, qui damnati erunt, confitebuntur Christum experti uirtutem potentiamque eius, qua sibi subiecit omnia. Et tunc adorabunt eum — ut in Psalmo dicitur — omnes reges, o mn es gentes seruient ei. Et timebunt


722. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_577 | Paragraph | SubSect | Section]

Alleluya; quoniam regnauit Dominus, Deus noster omnipotens. Gaudeamus, et exultemus, et demus gloriam ei, quia uenerunt nuptię Agni, et uxor eius pręparauit se, id est Ecclesia. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. Et dixit mihi: Scribe: Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni uocati sunt!


723. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_579 | Paragraph | SubSect | Section]

desolabitur et nunquam ardere desinet perpetuęque combustioni perpetuo sufficiet. Nec ignis extingui nec ipsa consumi poterit. Et non erit — inquit — transiens per eam; quia fortasse ignei torrentes illi uel ubique aduersi et occursantes nequitię spiritus transitum denegabunt uel aliter: Non erit transitus, ita ut inde exire possit, dicente propheta: Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum,


724. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_581 | Paragraph | SubSect | Section]

Beemoth illum immanem, cuius — ut in Iob legitur — Fortitudo in lumbis et uirtus in umbilico uentris, qui stringit caudam quasi cedrum et absorbet flumina et depascitur montium foenum. Videbunt parem illi, uel eo etiam uastiorem, Leuiathan, cuius per dentium gyrum formido, cuius corpus quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus, cuius sternutatio splendor ignis, oculi et palpebrę diluculi, de cuius


725. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_588 | Paragraph | SubSect | Section]

tyrannorum furor adinuenit tormenta, in suo ipso corpore excipit, quanto uehementior dolor est, tanto citius finem affore doloris confidit et totum, quem intolerabiliter sustinet angorem, se morte mox effugiturum gaudet. Soli illi, qui ad Tartarum delegantur, nihil penitus habere possunt, unde conquiescant, nedum unde gaudeant. Quis enim illic miserebitur, ubi omnes miseri sunt? Quis consolabitur, ubi omnes lugere non cessant? Quando dabitur uel


726. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_590 | Paragraph | SubSect | Section]

Memento, quia bonis multis in uita fruebare, Lazarus uero pressus erat malis. Tu nunc crudaris, ille consolatur. Additur et fratrum superstitum irrequieta solicitudo, cum tam uehementer expauescat, ne eandem et illi perniciem sortiantur, quos fortasse sciebat haud aliis moribus uiuere quam ipse uixerat. Non ergo satis est flammis excoqui et ne linguam quidem tanti ardoris habere expertem. Multiplicium insuper curarum perpetua


727. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_590 | Paragraph | SubSect | Section]

discipulis suis, uiderit, qui sibi aliquandiu religiose adherentes rursum per inconstantiam lubricitatemque desciuerant. Cum ergo is, quantam beatitudinem cum quali infelicitate permutassent, coram recensuisset, continuo illi ambo omnes diuitias paulo ante repetitas acceptasque (hę autem erant uirgę in aurum uersę et lapilli in gemmas) ut his redimerent possessiones, quas pro amore Christi distraxisse dolebant, ad pedes apostoli effudere,


728. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_591 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudeos incredulos et ipsis inferius hereticos Christianos, qui reuelatam diuinitus ueritatem mendacibus peruertere sententiis moliuntur. Merito quidem ipsi heretici et gentilibus et Iudeis damnabiliores sunt. Nam utrique illi aperte cum Ecclesia pugnant, hi uero amicicię simulatione ex insidiis nocent et, cum se Christianos nuncupent, nulli Christianos perniciosius lędunt. Eadmundo, Cantuariensi archiepiscopo, die quadam in uisu apparuisse


729. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_591 | Paragraph | SubSect | Section]

inferni tormenta expauisset. Si ergo ista per speculum et in ęnigmate et quandam soporis umbram uisa tantam uim habuere, quid uirium quantumque efficacię haberent, ita ut sunt, conspecta? Sicuti conspexerant tres illi Hierosolymis bis morte defuncti, de quibus tunc quoque mentionem fecimus, cum de purgatorio tractaremus. Qui — ut Cyrillus tradit — ad destruendam heresim quandam precibus ipsius Cyrilli et Eusebii


730. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_593 | Paragraph | SubSect | Section]

dimitti ac uitę pristinę restitui iussum, quod dicerent Seuero presbytero hoc poscenti Deum concedere. Igitur, cum peccata sua eidem confessus poenitentiam peregisset, die septimo iterum, sed felicius, obdormiuit. Terribiles illi nondum confesso, cum per tenebras traheretur, demones fuere, haud dubie terribiliores futuri, si ad gehennam usque pertraxissent. At uero, quam fortis Seueri pietas, quam potens meritum, qui de ore tam rapacium luporum


731. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_594 | Paragraph | SubSect | Section]

Siciliam insulis atque in ipsa Sicilia perpetuo ardere constat, infernę fornacis infumibulum esse et flammas ac fumum ipsum inde a gehennę igne sursum uersus euaporari. Si enim is ignis eiusdem cum nostro naturę esset, unde illi materia sufficeret per tot iam secula assidue flagranti? Nonne iam pridem insulas illas omnes ad nihilum redegisset? Is ergo ignis est, qui ad cruciandum factus est, non ad consumendum, nisi forte quod consumptum aut


732. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_597 | Paragraph | SubSect | Section]

percussus, cum iam moriens extremos ederet anhelitus, monachis assistentibus et pro salute eius Deum deprecantibus, magno omnes pauore turbauit dicens: »Facessite hinc! Cur prohibetis, ne a dracone isto deuorer, si illi datus sum? Iam ignitis faucibus hausit caput meum et stridentibus squamis quasi serris tractim terens enecat me. Abite, quęso. Nam pręsentibus uobis totum absorbere non potest, et iccirco magis cruciat.«


733. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_598 | Paragraph | SubSect | Section]

corporis uoluminibus implicatum tenet, ecce in os meum, quod clandestinis dapibus replebatur, caput indidit suum et lethifero morsu sanguinem suctans adimit spiritum.« Sub hęc uerba miser defecit. Quibus profecto non illi, sed nobis consultum est, ut cognito hypocritę fine hypocrisim euitemus. Nimis animę suę infensus est, qui tam diri serpentis uenena non perhorrescit, cum etiam in Hieremia scriptum est: Ecce ego mittam uobis


734. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_599 | Paragraph | SubSect | Section]

Chrisarium Romanum, opulentum quidem, sed scelestum hominem fuisse constat, ita ut diuitiis, an uitiis magis abundarit, incertum sit. Cum autem graui ualitudine quateretur et iam expirans anxiaretur, apparuere illi teterrimi demones ipsum certatim prehensantes trahereque ad inferna nitentes. Qui conterritus ac tremens, Maximi, filii sui, opem flebiliter implorare seque super lectum, in quo iacebat, huc atque illuc uertere


735. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_603 | Paragraph | SubSect | Section]

non satis mouet, moueat saltem promissi pręmii spes cęlestiumque cupiditas gaudiorum. Caput XV / DE BEATORVM GLORIA Illi igitur, qui post mirabilem corporum suorum resumptionem ad possidendum ęternitatis regnum a Domino euocati fuerint, iam primum multo splendore renitent ac ueluti lucentia sydera Solem iustitię comitantes angelorum mixti


736. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_606 | Paragraph | SubSect | Section]

suis animabus iuncta, supra cęlum sublata, ante conspectum summi Dei uiuentia et lętantia. Penetrabile pręterea et subtile erit, neque tam corporeum corpus quam spiritale, ut, quemadmodum aqua pisci et aer uolucri, ita illi quęque solidiora cedant et, quod mirabilius est, sine fractura, sine apertura peruia sint, ueluti cum solares radii permeant uitrum uel lapidem specularem uel aliud perspicuum, non offensa eius materia neque ulla in parte


737. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_610 | Paragraph | SubSect | Section]

superat suauitate. Et non tubę, non cytharę, non lyrę, non cymbala, non tympana, non nabla, non organa, non symphonię, non sambucę, non psalterium, non cornu, non ulli, qui in terra sunt, hominum auiumue cantus illi ualent comparari. Cunctis dulcius est angelicum melos, cunctis iocundior beatorum uox, cunctis delectabilior canticis cęlestis festiuitas Alleluiaque sempiternum. Sed quid tandem de


738. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_611 | Paragraph | SubSect | Section]

Cum illo habitabunt sancti in hęreditate cęlesti, in lumine inenarrabili, in gloria sempiterna. Ait enim: Vbi ego sum, illic et minister meus erit. Et: Pater, quos dedisti mihi, uolo, ut, ubi ego sum, et illi sint mecum, ut uideant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. O, felix societas hominum et angelorum et prę omnibus desyderabilibus magis desyderandum


739. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_613 | Paragraph | SubSect | Section]

rursum ait: Charissimi, nunc filii Dei sumus. Et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. Et iterum: Serui eius seruient illi, et uidebunt faciem eius. Et ipse Dominus in Euangelio: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt! Discipulis quoque rogantibus ostendi sibi Patrem respondit primo id, quod credere debeant: Ego in Patre,


740. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_614 | Paragraph | SubSect | Section]

et secreta cęlestis arcani pandentur, ut, quod nunc fide tenent, tunc, sicuti est, uidendo intelligendoque agnoscant. Audient arcana illa uerba, quę non licet homini loqui. Denique, quod oratorum princeps Demosthenes aut par illi in dicendo Tullius nunquam eloqui potuissent, quod gentilis philosophię antistes Plato aut ipso argutior Aristoteles nunquam inuestigare ualuissent, hoc minimus inter cęlestis patrię ciues deprehendet, intelliget,


741. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_617 | Paragraph | SubSect | Section]

oracula meruerit accipere. Helias curru igneo per turbinem in cęlum raptus uideri potuit beatus, quoniam non est morte solutus, ne sicuti cęteri omnes ante Saluatorem ad inferna descenderet. Sed quanto illi beatiores erunt, qui resumpto corpore obuiam Christo in aera rapiendi sunt, nec *corr. ex ne ut ille per turbinem, sed per resurrectionis gloriam, nec ut ille in cęlum, sed supra cęlum, nec ideo beati


742. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_617 | Paragraph | SubSect | Section]

similitudine latebat, maiestatis conspectum? Nisi forte eodem spiritu confirmatus, qui iacentem errexit, de quo ait: Et ingressus est in me spiritus et statuit me supra pedes meos. Ex quo coniectare libet, quanto illi fortiores sint, qui gloriam ipsam uidentes exultant, si hic similitudinem tantummodo eius uidens tam uehementer timuit. Porro, ut iam perfectioris gratię utamur documentis, ipse Dominus noster Iesus Christus coram


743. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_619 | Paragraph | SubSect | Section]

integra abiit. En, quanto largior Noui quam Veteris Testamenti gratia! Tulit Deus cum corpore Enoch, tulit Heliam, sed ut differret mortem eorum, non ut auferret. Ioannes uero ita sublatus est, ut amplius mori non posset. Illi futuram in fine corporum resurrectionem expectant, hic multo ante pręuenit, prius resurgens quam esset sepultus, prius cęlum penetrans quam putaretur mortuus. Nec mirum, si feruens oleum membris illis


744. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_620 | Paragraph | SubSect | Section]

penetrans quam putaretur mortuus. Nec mirum, si feruens oleum membris illis nocere non potuit, quę tanto priuilegio mox donanda erant. In Petri apostoli martyrio a multis angelos uisos tradunt coronas illi rosarum liliorumque porrigentes atque etiam iuxta stantem Christum apertumque librum manu tenentem, in quo ea scripta conspiciebantur, quę Petrus ad populum fando expromebat. Et dum plebs eum subtrahere neci uellet,


745. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_623 | Paragraph | SubSect | Section]

quem nondum uita audierat defunctum. Quanti ergo esset apud te, Domine, Dominicus tuus, neminem latere uoluisti. Quoniam pręuenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Cęlum illi sicut protomartyri tuo Stephano patere fecisti et, sicuti Ioannem, apostolum tuum, ita et hunc, seruum tuum, Virgini Matri uirginem commendasti, ut pariter ostenderes, quantum ipse meruisset et prędicandi officio et


746. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_625 | Paragraph | SubSect | Section]

sedem contiguam sedibus apostolorum a Deo concessam se uidisse dixit quidam, qui mortuus mox reuixerat. Inde, dum Thomas pro iuribus ecclesię sibi commissę staret, ab impiis cęsus martyrio coronatur. Dumque illi exequię a clero agerentur, angelorum accinentium uox audita testis beatitudinis eius fuit fidemque fecit haud uana fuisse de illo uisa hominis rediuiui, quę apostolis annumerandum significarant.


747. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_626 | Paragraph | SubSect | Section]

cum mortem obiisset, a Mutio abbate interrogatus, uelletne ad uitam, quam reliquerat, redire, se cum Christo esse malle respondit nec amplius locutus est. Cum Christo igitur beatorum animę sunt, non cum sopore, quo uerius illi dormiunt, qui beatitudinem earum ad diem Iudicii differri somniant. Alexio Romę defuncto uox cęlestis insonuit: »Quęrite uirum, qui oret pro Roma!« Ille sub pauperculi humilitate latens mundo ignotus erat et


748. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_628 | Paragraph | SubSect | Section]

euasit, dum intermissa amittere timet. Vrsinus, Nursię presbyter castus et sanctus, dum animam ageret, lętus exclamavit gratias agens iis, quos ad se uenisse solus cernebat. Et quęrentibus qui ei assidebant, qui essent illi, quorum aduentu tantopere gauderet: »Nunquid non uidetis — inquit — Petrum et Paulum apostolos hic adesse et euocare me?« Mox ad eos, quos tantum ipse uidebat, conuersus, dum repeteret: »Venio, uenio, ecce uenio«


749. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_628 | Paragraph | SubSect | Section]

cum ad cęlestem cantum, quem sentire solus poterat, oculos, aures animumque intendisset, corporis uinculis solutus abiit. Tam autem suauis odor a corpore iam extincto exalauit, ut nemini dubium esset, quin eius animam cantus illi, quos ipse audierat, egredientem suscepissent et in beatorum sedibus collocassent. Duo Valentii abbatis discipuli in Valeria prouincia a Longobardis ad arborem laqueo suspensi necatique, uespere diei


750. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_630 | Paragraph | SubSect | Section]

torqueretur, luce de cęlo lapsa circumfunditur, cum sanctis in carcere sibi apparentibus psallit, carceris pedor in odorem suauissimum uertitur, ipsa ab angelis in throno diuini fulgoris gloriose collocatur. Si tanta illi inter tormenta affuit beatitudo, quantam exhaustis iam tormentis consummatoque agone secutam credimus! Neque enim ęqua esse debet merces pugnantis adhuc et post pugnam iam uictricis. Illic auxilium petitur, hic triumphus


751. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_631 | Paragraph | SubSect | Section]

commemoratur. Cęcilia uirgo angelorum uisione fruens, rosarum liliorumque media hyeme uernantium odoramentis, quę sibi de paradiso allata fuerant, Valerianum et Tiburtium conuertit. Tam suauiter illa redolebant, ut illi repente contempto simulacrorum cultu Christum sequerentur, qui sibi seruientes talibus iam impertiret donis. Indeque coronari cupientes libenter ad martyrium perrexere. Ipsa quoque nullis auerti a Christo suppliciis


752. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_633 | Paragraph | SubSect | Section]

patuit. Cum monasterium arderet, supra tectum uisa est candenti uelo flammas premens. Restinctoque statim incendio, cum totum ędificium consumptum iri timeretur, nihil damni illatum fuit, igne uirginis imperio cedente, quia illi iuncta erat, cuius uoluntati subiecta sunt uniuersa. Edeltrudis uirginis corpus, cum post sextum decimum obitus sui annum ad aliud sepulchrum transponeretur, integrum inuentum est ineffabilique odore


753. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_634 | Paragraph | SubSect | Section]

collocarent. Hanc angeli comitati sunt, Trasillę uero uirginis, beati pontificis Gregorii amitę, animam ipse angelorum rex et Dominus Iesus Christus. Huic primum in uisu apparuit Felix pontifex et perpetuę lucis illi sedem ostendens: »Veni — inquit — et fruere consessu hoc beatorum!« Mox ipsa febris morbo affecta et iam animam agens uidit ad se uenientem Iesum et eis, qui aderant, ut assurgerent, iussit, eo quod aduenisset


754. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_635 | Paragraph | SubSect | Section]

et ipse docuit et sanctorum suorum egregia pręclaraque exempla, quibus totum opus istud contextum est, satis nos abunde instruxerunt. Horum itaque, dum licet, dum res tempusque suppetit, uestigiis insistamus, ut, ubi illi sunt, et ipsi simus. Non declinemus neque ad dexteram neque ad sinistram, non pes titubet, non mens uacillet! Constanti fide, spe firma, forti magnoque animo uiam salutis ingrediamur! Modicum laborabimus, multum metemus.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.