Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: esset Your search found 2919 occurrences
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 1102-1339:1102. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section] perniciosius, nec ulla alia pestis ad magna quaeque imperia euertenda ea ualidior, magis utile ac frugiferum legentibus fore duxi, si perturbationem regni Hungariae principum simultatibus exortam separatis fere uoluminibus, quo res ipsa esset conspectior, perscriberem. Dignum enim memoria atque humano documento id uisum est, ex quo appareret regna non magis armis parari atque augeri quam ciuili concordia conseruari, ac omni magno imperio multo magis
1103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section] Chuniadis filium, qui sibi Coruini nomen imposuit, opera Michaellis Selagii regnum ab Hungaris deffertur, quippe is erat Matthiae auunculus, ad eumque omnium rerum summa tunc respiciebat. Hic autem rex quum paterno genere Geta esset, quam gentem ab eorum asperiore cultu commodiore ad componenda uerba Graeca uoce Moroulachos nostrates nuncupant, sese Coruinum, ut dictum est, appellauit, seu quia pater eius Ianus Chugniades, uir bello clarissimus, dum exercitum ducit uexillo usus
1104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section] ita terruerat, ut nullus ferme tam potens in eius finibus princeps extiterit, quin ab eo amicitiam ac pacem precario postulauerit. Atque cum ei nouitas generis non modo ab externis, sed etiam a ciuibus obiceretur, saepiusque ob hanc maxime causam magna mercede insidiis esset petitus, semper tamen sollertia magis quam ui aperta periculum euasit. Nam quum esset natura incruentus (mallebat enim delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere) satis sibi esse arbitrabatur cognitis inimicorum insidiis periculum euitare. Itaque facile in odio
1105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section] ac pacem precario postulauerit. Atque cum ei nouitas generis non modo ab externis, sed etiam a ciuibus obiceretur, saepiusque ob hanc maxime causam magna mercede insidiis esset petitus, semper tamen sollertia magis quam ui aperta periculum euasit. Nam quum esset natura incruentus (mallebat enim delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere) satis sibi esse arbitrabatur cognitis inimicorum insidiis periculum euitare. Itaque facile in odio gratiam fingere solebat, latente tamen dolo concordantes committere, atque inter amicos, quod quidem
1106. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section] perfecto, quod quidem uiuens ingenti sumptu et magnificentia struere aggressus erat, marmore e Transistrana Hungaria, quam olim Datiam uocarunt, petito, ubi multa uictoriarum monimenta a Romanis erecta imperatoribus reperiuntur. Ferunt autem Matthiam sepulcrum suum, perinde ac illud esset imminentis mortis praesagium, metu deterritum haud absoluisse, opusque magno inchoatum studio interruptum reliquisse. Quo facto mortem quidem ętate nondum illi timendam ― quinquagesimum enim annum uix attigerat ― sed
1107. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section] digreditur, Budensemque arcem, prius alimentis ad longam obsidionem tolerandam clam congestis, occupat nemineque eius consilia animaduertente ualido firmat praesidio. Hungari enim, alioqui satis callidi, eum, quod et puer esset et iustis minime nuptiis genitus, ad patris fortunam haud quaquam aspiraturum, uimue facere ausurum suspicabantur. Munit deinde caetera castella, quae in manibus habebat, atque aperte regnum affectare incipit. Interea
1108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section] obtinendi ius in Hungaria habeat, et bruta animalia naturae ipsius instinctu ex suo genere sibi duces, qui agmen praecedant, habere soleant? Neque enim cerui, grues, apes ducem sui generis sequi dedignantur. Ad haec ut nostrorum hominum prouerbio utar, nonne pro monstro esset habitum ursini capitis animal, cui caetera membra leonis essent? Abhorret enim natura ab inepta ac deformi eiusdem corporis diuersitate. Porro certum est id regem in regno esse,
1109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section] si Attila, quo duce maiores nostri (ab ultima Scythia digressi) atque Tanai amne superato terras usque ad Britannicum oceanum multis illustribus uictoriis emensi sunt, ab inferis rediret, quanta indignatione gentem suam iam degenerem auersaretur, quippe quam, ueluti indigna esset, quae suis legibus uiueret, ritu iumentorum iugum ab externo impositum submisse ferre cerneret? Sed nec finitimae gentes, belli gloria nobis haud quaquam pares, aliis quam suae linguae principibus parent. An Alemanus suae nationi non imperat, num Poloni
1110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section] Polonum habuere? Nonne Boemi nostra memoria Matthiam Chugniadem, quem Italorum assentatio Coruinum uocauit, pene in solio collocatum aspernati sunt, ei puero Vuladislauo, Andreae Casimiri filio, cuius aetas alienae tutellę quam regno aptior erat, quod eiusdem linguae esset, antelato? At profanis duntaxat exemplis ista agimus, quasi eorum, qui religioni addicti sunt, consuetudine, apud quos uidelicet ad obtinenda sacerdotia nihil quemquam praeter uirtutis ornamenta iuuare debet, nostram sententiam tueri nequeam? Num aliquod nostis, uiri Hungari,
1111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]
1112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section] optimatum oculi semper fuerunt coniecti. Igitur Alberthus literis Stephani accęptis rem primo ad magistrum epistolarum, Callimacum nomine ex gente Italica hominem, defert. Quem sane magno apud se in honore habebat, quod eo in literis praeceptore usus fuerat, tametsi homo flagitiosus esset, nec parum insuper apud Italos famosus propter coniurationem in Paulum Secundum, Romanum pontificem, initam. Atque iccirco, cum supplicii metu Roma profugisset, ad Mehmetem primo Turcarum regem sese contulit, a quo ubi causa exilii innotuit, breui pulsus in Poloniam ad
1113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section] initam. Atque iccirco, cum supplicii metu Roma profugisset, ad Mehmetem primo Turcarum regem sese contulit, a quo ubi causa exilii innotuit, breui pulsus in Poloniam ad Andream Casimirum, illius gentis regem accessit, nulla magis alia re fretus quam si causa peregrinationis eius esset ignota Polonis. Vbi cum regi, qui quidem uir simplicis admodum erat ingenii, sese eruditionis commendatione in familiarem insinuasset usum, ab eo, utpote causae exilii ignaro, liberorum praeceptor est constitutus. Hic igitur eo nuntio
1114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section] quique talem regem egit, ut non modo regno a maioribus uestris, quod quidem amplissimum est, delato par haberetur, sed etiam Constantinopolitano imperio dignus iudicaretur. Quod profecto uestris armis ad illius uirtutem atque ad Polonici regni opes adiunctis iam diu Christianae factum esset ditionis, ni eum mors importuna media ferme in expeditione uobis pariter et uniuersae Christianae reipublicae rapuisset. Maternum deinde nostri principis genus ab illo clarissimo Hungariae rege Lodouico, Sigismundoque eius genero ducitur, qui non Hungariae
1115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section] munitis. Nam apud Hungaros, gentem armis deditam, potentiamque ac diuitias solum admirantem, nulla est tanta dignitas, modo sit inermis, quae suae tantum maiestatis reuerentia contra uim satis sit tuta. Secundum Boëmos Alemani auditi sunt, quorum oratio, quum nullo praesenti decore innixa esset, Hungaros minime mouit, tametsi Romani imperii dignitas antiquusque familiae splendor commemoratus sit, et ille senatus Hungarici conuentus, Ladislauo Posthumo Praghae extincto, in memoriam reductus, quo scilicet Fridericus, imperator Romanorum, rex Hungariae
1116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section] cuidam ex Polonis principibus ob liberiorem uocem in regem emissam ira concitus intenderat manus osque uerberauerat. Quare falso quidam opinati sunt regnum Albertho ablatum tum inconstantia Stephani Botheris, Transistranae Hungariae praefecti, quem ferunt, ut Vuladislauo fautor esset, a regina pecunia corruptum, quando uir ille aetate sua religiosissimus sit habitus, tum dolis ac astu Iani Boëmi, Varadinensium praesulis, cuius rei conscientia et pudore, ut sunt plerique alienae maligni interpretes mentis, sese praesulatu abdicasse fertur, ordinisque diui
1117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section] spe regii matrimonii decidit, spargere in uulgus non dubitauit. Quae profecto contentio perturbationis pestem magna ex parte adauxit, ferrumque ac facem ciuili bello praetulit, hinc regina iure coniugii, inde regulo, perinde ac si esset legitimus haeres, ad se regnum trahente. Quem scilicet praeter alia, quibus imperitum rerum adolescentem mali consultores stimulabant, ad excelsa omnia atque alta speranda hoc maxime incitabat, eo quod rex Matthias, morte primae coniugis iam solutus matrimonio, eius matrem
1118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section] conciliandum populi fauorem tam efficax, quam paternae memoria iustitiae. Regina igitur animaduertens regulum omnia ad obtinendum regnum moliri, relicta regia in priuatas ciuitatis aedes sese recaepit, seu uim reguli metuens, seu, ut eo facto quasi e domo sua pulsa esset, se digniorem commiseratione faceret ac maius odium regulo conflaret. Proceres deinde supplex orat, ne se reginam legitime creatam deserant, priuatamque esse patiantur. Spondet praeterea, si Vuladislauum Hungariae regem declararent, seque ille,
1119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section] quod quidem eorum fauore posse fieri sperabat, uxorem duceret, totum thesaurum regnante Matthia ab se qualicunque modo congestum in communem regni usum uersuram, rata et omnem rerum iacturam priuata uita leuiorem fore, nec difficulter pecunię detrimenta resartum iri, si uoti compos facta esset. Principes qui Vuladislauum in Hungaria regnare optabant, quamquam Beatricem ne in regno quidem priuatam agere e republica existimarent, nedum reginam esse uolebant - tantum odii siue reginae ipsius, siue regis Matthiae
1120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section] quamquam Beatricem ne in regno quidem priuatam agere e republica existimarent, nedum reginam esse uolebant - tantum odii siue reginae ipsius, siue regis Matthiae culpa in illam concaeptum erat (nam et illa, praeterquam quod sterilis esset, parum benefica habita est, et Hungarorum optimates quemadmodum in Matthiam, ita et in uxorem eius erant animati) ― tamen, ac si hac reginae sponsione clandestina eius praeda euoluta patefieret, quo cumulatum argentum, ut
1121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section] timeret, qui ei, si publicis rebus se ingessisset, malum minabantur, quodque praesulatu nondum omnino recuperato nullam ferme inter proceres auctoritatem erat consecutus. Quum uel ex eo comitiis nequaquam fuisset adhibitus, eo quod amotae mentis esset habitus, quamuis illum, ut ego arbitror ― etenim usus sum eius familiaritate ― magis insita superbia quam mens insana furere aliquando coegisset. Quod sane malum plerisque nouis inest hominibus, qui scilicet obscuro loco nati, dum
1122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section] officinae. Sed quum in pago sub ipsius radicibus montis, in quo monasterium situm est, pauci ex his, qui monasterium irruperant, uino onerati substitissent, monachus quidam, e Pelusiensi monasterio pulsus, qui loco pręerat, licet esset Dalmata natione, ciuisque Rhacusanus ― nam Feudarense monasterium precio conduxerat ― multum tamen, eo quod in Hungaria inueterauerat, de regionis hauserat immanitate, et ipse mero simul et ira, quam singularis auaritia exasperauerat, malis consultoribus incitatus, ministros conuocat, de
1123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section] metu iuditii ex Hungaria profugerat, a ciuibus Rhacusanis eiusce caedis ignaris Tribuniensium praesul fuerit dictus, licet titulum duntaxat huius pontificatus Rhacusani usurpent, Turcis ciuitatem possidentibus. Sed nec Alexander Sextus, Romanus pontifex, tametsi et ipse homicidiis notus esset, hunc hominem ad pontificatum facile admisit. Nam quum Romae accusatus esset, obiectaque parum purgare uideretur, in carcerem coniectus est, mox Maphaeis, Veronensibus ciuibus, summis uiris, qui id temporis Romae agebant, deprecantibus ac reum iuditio sisti fideiubentibus, non modo
1124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section] Tribuniensium praesul fuerit dictus, licet titulum duntaxat huius pontificatus Rhacusani usurpent, Turcis ciuitatem possidentibus. Sed nec Alexander Sextus, Romanus pontifex, tametsi et ipse homicidiis notus esset, hunc hominem ad pontificatum facile admisit. Nam quum Romae accusatus esset, obiectaque parum purgare uideretur, in carcerem coniectus est, mox Maphaeis, Veronensibus ciuibus, summis uiris, qui id temporis Romae agebant, deprecantibus ac reum iuditio sisti fideiubentibus, non modo e carcere eductus est, sed etiam accusatore, seu minis ab accusatione
1125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section] caeteris conniuere solet, eo quod falsi crimen, quum pontificum, quorum omnis in comparandis duntaxat pecuniis cura fixa est, deterat emolumenta, capitale putatur. Ad hoc accedit quia hic sacerdos solemni stipulatu spoponderat se, simulatque in patriam reuersus esset, ducentos aureos mulctae nomine soluturum, nisi quosdam ueteres authores, qui temporum iniuria non extant, ipsis Maphaeis, seu quibus illi iussissent librariis, imprimendos dedisset, quos sane ille in Circumistranis regionibus abs se inuentos eo consilio ementitus erat, ut Maphaeos
1126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section] suos hortari, uti sese et regis filium ab iniustis hostibus et fidei uiolatoribus defendant, asserentes, ut sunt mortales suis erroribus defendendis parati, contra iusiurandum ac sacramenti religionem eum oppugnatum iri, qui scilicet uiuente adhuc patre rex ab omnibus esset dictus, omniumque fide in hoc data confirmatus. Est autem fama satis constans regem Matthiam praefectos, ac quosdam ex purpuratis suis, caeterosque amicorum, quos propter summa in eos beneficia sibi etiam extincto fidos fore rebatur, iuramento adegisse, uoluntarione,
1127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section] egestate ne rebus quidem instructos necessariis. Fugato regulo Stephanus Bather Bartholomeum Berislauum, Varanensem priorem, et Michaëlem Canasium uinctos secum ducens, cum exercitu praede honusto laetus uelut non de ciuibus, sed externis hostibus uictoriam esset consecutus, Budam reuertitur. Quos quidem primum reginae, ut eius quoque oculos eo exhilararet, spectaculo, sicut erant uincti, ostendit. Mox in custodiam datos illius arbitrio ac potestati permisisse simulauit, quo scilicet omnibus appareret reginae auspiciis rem gestam esse,
1128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section] uxorem forte huius consilii haud expertem praemoliri sibi Vuladislaui nuptias, quando quidem putaret et uirum, eo quod ualetudine minus prospera uteretur, breui interiturum, et Vuladislauum ab Hungaris in regno conferendo caeteris fratribus, quia omnium maximus natu esset, praelatum iri. Itaque ueste lugubri deposita (tanta regii coniugii eius animum, priuatae uitae impatientem, cupiditas inuaserat) iubet tibicinis canere, puellas nobiles, quae regio more in eius ministerio erant, saltare choreasque cum aulicis, ut in nuptiis fieri solet,
1129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section] iniceretur, castellum quod incolae Visegradum uocant, ubi regium diadema asseruatur, mittit oppugnatum, attributo hoc seorsum suo exercitui negotio. Iam reguli animum infregerant res aduersae. Itaque, tametsi Visegradum situ ac muro ingentis operis esset ferme inexpugnabile, tamen intra paucos dies castellum in potestatem optimatum iubente regulo his conditionibus custodes dedidere. Primum ut, quicquid regulo in praelio ad Scaruisium commisso esset ereptum, restitueretur, adiecta insuper Dalmatiae praefectura, cum omnibus rebus ei a
1130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section] infregerant res aduersae. Itaque, tametsi Visegradum situ ac muro ingentis operis esset ferme inexpugnabile, tamen intra paucos dies castellum in potestatem optimatum iubente regulo his conditionibus custodes dedidere. Primum ut, quicquid regulo in praelio ad Scaruisium commisso esset ereptum, restitueretur, adiecta insuper Dalmatiae praefectura, cum omnibus rebus ei a patre relictis, atque ab se dudum possessis; deinde ut omnibus suae factionis hominibus uenia daretur, nec fraudi esset, quod contra communem nobilitatis consensionem reguli partes secuti
1131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section] custodes dedidere. Primum ut, quicquid regulo in praelio ad Scaruisium commisso esset ereptum, restitueretur, adiecta insuper Dalmatiae praefectura, cum omnibus rebus ei a patre relictis, atque ab se dudum possessis; deinde ut omnibus suae factionis hominibus uenia daretur, nec fraudi esset, quod contra communem nobilitatis consensionem reguli partes secuti fuissent. Atque ita cum pax omnium opinione celerius conuenisset ― facile enim senatus Hungaricus has admisit conditiones, ne fama ciuilis seditionis externos hosteis, ut euenit, in Hungaros solicitaret ― arx
1132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section] Hungarus legationem ad Vuladislauum Boëmorum regem longe aliam, quam regina sperabat, decernit. Huius legationis munus Iano Varadinensium praesuli demandatum est, eo quod genere Boëmus erat, Vuladislauoque amicus habebatur, licet regiam Matthiae Coruini ut opulentiorem a puero secutus esset. Sed quoniam hac maxime legatione reginae Beatrici hic uir imposuisse fertur, decere existimaui orationem senatus Hungari nomine ab eo apud Vuladislauum habitam, sicuti ego inquirendo accępi, perscribere. Iussus igitur ea, quorum causa uenerat, exponere, ad hunc maxime modum patrio
1133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section] diu uoluntati eius aduersatus ― erat enim molestum regi huius modi amico carere ― conatus est hominem uix etiam lachrymis temperans his ferme uerbis a tali auertere consilio: Si religionem habitu sordido uictuque rusticano, non autem uirtute metiri aequum esset, equidem omni laude hoc tui animi propositum prosequerer, uehementerque admirarer abs te id sperni quod quidem caeteri etiam per nefas ac omne ambitus genus petunt. Sed quum in diuitiis ac praesulatus dignitate multo maior sit
1134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section] me tantopere ad nouum regnum
accipiendum hortabare, an forte simulata in me adortando usus oratione uerecunde
admonuisti me temere regnum
1135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section] a principibus ne conuocati quidem de more fuerunt. Crediderim senatum Hungarorum, haud satis certum de studiis multitudinis in Vuladislauum, minorum gentium nobilitatem Albam Regiam consulto tunc non conuocasse. Nam cum Alberthus prius quam Vuladislauus eius frater, ut supra demonstratum est, rex esset a principibus dictus, dubitarunt optimates, ne consilii eorum mutationem atque inconstantiam improbaret multitudo. Fama enim in uulgus emanarat Alberthum iam regem designatum, ob imperiosius ingenium regno deiectum, Vuladislauum uero, eo
1136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section] a principibus dictus, dubitarunt optimates, ne consilii eorum mutationem atque inconstantiam improbaret multitudo. Fama enim in uulgus emanarat
Alberthum iam regem designatum, ob imperiosius ingenium regno deiectum,
Vuladislauum uero, eo quod esset inertissimus, regem assumptum. Sane sicut nobilitas
regem indulgentem optat sibi contingere, ita humilioris fortunae homines malunt regem
eum, qui potentium insolentiam coerceat, atque ab iniuria inopi inferenda prohibeat.
cum Iano Varadiensium praesule ― nondum enim deposuerat
pręsulatum ― ad Alberthum mittit, qui eius animum, si posset, ad pacem sanioris
admonendo consilii inducerent. Itaque Ianum concedente collega, quod hic cum
Albertho eiusdem linguae esset ― nam Polonis et Boëmis idem sermo est ― uerba huiuscemodi locutum ferunt:
Nisi animi tui magnitudo, rex Alberthe, atque humanitas, peculiare familiae uestrae
decus, mihi perspecta forent, ad te, Hungaris tuo magis dolore quam ulla eorum in te iniuria iratum, nunquam
mihi utendum censeo, quum de fratrum, quorum opes in excelso sitae sunt, reconciliatione gratiae sit agendum. Quid enim utilius, ut taceam honestatem, quam
fratribus in maximo imperio constitutis concordiam atque amicitiam conseruare? Cuius
quidem conseruandae si tanta cura esset regibus, quanta cupiditas est imperii etiam per
nefas proferendi, profecto neque tantis laboribus ac periculis regna parari uideremus et
parta sine ullo fere negotio retinerentur. Propterea quod ea est uis amoris, ut sibi uiam
ultro aperiat, quo armatae acies ui penetrare nequeunt.
Ciuitati militiae insuetae (omnes enim mercatores sunt) tantus
terror hostium aduentu incidit, ut ni Boëmus quidam longe inter regios purpuratos
clarus (Peutam Seuichouium populares appellabant) adfuisset, nullo ferme repugnante
portis immissus esset hostis, propterea quod oppidanis, ex re scilicet insolita pauore
torpentibus, nec portas claudere, nec muros ascendere, nec tormenta locis opportunis
disponere occurrebat.
Quod ubi Boëmus uidit, non minus audaci quam neccessario consilio, quo
Casouiensium animos
ratus, ne, prius quam ipse arma
sumeret, aut Hungari depositis simultatibus ac odiis communi utilitati studere inciperent
- totum enim regnum eo tempore intestino bello, ut demonstratum est, ardebat, quae
quidem res ad arma Hungaris inferenda hostes maxime concitabat, quum alioqui esset
terribile Alemanis praesertim nomen Hungarorum ― aut Alberthus, qui tunc grauis hostis
regno Hungariae instabat, pace cum fratre facta domum repeteret.
conscripti ducem, pro moenibus Nouae Vrbis parua manu fugauit omnibusque exuit impedimentis. Itaque si eo tempore, quo Hungari Austriae arma intulere, pater meus uel exigua
manu illis obuiam iuisset, nunc patriam meam intactam ac florentem haberem, nec huius
expeditionis necessitas nobis esset imposita.
Neque enim arma in Hungaros mouissem, ni ab eis iniuria, et ea insigni, et saepius
fuissem lacessitus. Verum me tunc in Morinis agente, maximisque, ut scitis, negotiis
implicito, ubi scilicet bellum cum rege Francorum gerebam, pater meus aetate iam confectus, dum
tum ne Poloni eius absentia fraeti facile
inferendi locum detrimenti in eius agris inuenirent. Quamquam eius factum iure excusari
nequit, uel si neque in summo apud Hungaros magistratu tunc fuisset, neque ipsam
Austriam imperio obtinuisset, propterea quod cum esset ciuium suorum princeps, decebat eum potius Hungarorum prouinciae, quam propriis possessionibus in finibus
Polonorum positis consulere, nec Austriam, eius fidei commissam, metu simul et auaritia deserere; cum presertim fama sit eum potuisse Viannam retinere, si stipendium,
transfugit, ultionis
magis quam pietatis, quam patriae debebat, memor. Caeterum ne transitio, sicut parum
honesta, ita et uilis, sine probabili causa emolumentoque eius, ad quem transfugerat,
uideretur, quasi ac non partium studio, sed iniusta damnatione ad publicum parricidium
esset impulsus, data dicendi potestate,
Si mihi, inquit, inimicorum acerbitate in patria
esse licuisset, inter praecipuos, Maximiliane Caesar, propugnatores me regnum Hungariae
nunc haberet. Neque enim mihi mors Matthiae regis patriam ademit caritatem, sed domo
profugum
Quinto fere die, postquam
Vianna mouerat, Sala commeatus abunde praebente, Vesprimium uenit. Caeterum
Vuladislauum regem, animaduertentem hinc fratrem, inde Alemanos instare, ingens desperatio incessit. Non tamen animum curis obrui permisit: nam licet esset desidiae usque
ad reprehensionem deditus, nec ulla gloriae cupidine tangeretur, tamen urgente rerum
discrimine inter ipsa pericula satis audaciae ostendebat.
Itaque pontifices ciuitatum, caeterosque proceres, qui tunc Budae aderant, in regiam
conuocat, hortatur regnum una secum
suo an alieno ingenio composita, incertum, ubi magno
ac elato animo praeter omnium spem disseruit, magisque ob ingenitam eius socordiam
ac stuporem amicis admirationem insperata peperit oratione quam imminentis periculi
dempsit metum ― nempe qui prope mutus, atque elinguis habitus esset ― praeterquam
quod non infractum animum prae se tulit, haud infacundus uisus est.
tenerent, quem consensu publico regem
optimates creassent, cui sane imperium ne dum adimere, sed ne ulla quidem ex parte
minuere, uel si possent, in animo non haberent, asserentes difficillimum esse cum
Boëmis, gente bellicosissima, bellum suscipere, etiam si nefas non esset regi ritu legitimo
creato talem iniuriam inferre. Quin etiam bellum cum Vuladislauo susceptum cum
Casimiro eius parente habendum esse affirmant. Proinde desistat Maximilianus,
inquiunt, eiusmodi minis Hungaros, Martiam gentem, territare, qui pro fide sua et regis
salute ac
Vesprimio ac Alba Regia proditione captis nimium inflari atque efferri;
acie non semel uincat Hungaros necesse est, si eis uelit imperare; nam uel si omnes
Hungariae urbes in potestatem suam redegisset, nobilitas uero imperium aspernaretur,
nihil prorsus ab eo actum esset; est enim optimatum iuris reges et constituere et imperio
abdicare, ad quorum quidem grauitatem, fidem, et constantiam pertinet a sententia semel
ab omnibus comprobata nullo fortunae impulsu dimoueri. Itaque, inquit, si
Maximilianus rebus suis consultum uelit esse, dum licet, citra
regis beneficium sibi ereptum esse, simulque
mercede debita se fraudatum ― quippe hunc quoque prior, castello de improuiso occupato, possessione sua expulerat ― coepit non modo de aduersarii iniquitate conqueri, sed
etiam regis Matthiae liberalitatem suspectam habere, quasi subdola largitione esset circumuentus. Et profecto si rex alienum patrimonium in scalptorem, cui ingentem pecuniam debebat, sciens contulit, non immerito fraudis est suspectus, quandoquidem de
regio, non autem de alieno, et suę fortunae congruens scalptori merces erat soluenda, eo
magis, quia praedium
Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio
nunquam abdicaturos.
Alberthus hac obiurgatione, tametsi infestior quam antea fuerat, esset redditus, quandoquidem haud iure se increpitum arbitraretur, quippe qui per fraudem paucorum principum, ut ipse credebat, regno esset depulsus, tamen se fraternis uiribus imparem
animaduertens, perinde ac de coetero quieturus, Agriano agro excessit, atque in
Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio
nunquam abdicaturos.
Alberthus hac obiurgatione, tametsi infestior quam antea fuerat, esset redditus, quandoquidem haud iure se increpitum arbitraretur, quippe qui per fraudem paucorum principum, ut ipse credebat, regno esset depulsus, tamen se fraternis uiribus imparem
animaduertens, perinde ac de coetero quieturus, Agriano agro excessit, atque in finibus
paterni regni consedit, nulli occasioni redintegrandi belli defuturus. At Vuladislauus,
finibus Hungariae Polonico
magnitudinis
tormentum, nulla re neccessaria ad emittendum lapidem instructum, metu
hostibus incutiendo collocauerant oppidani, in re trepida id consilii capientes. Vanum
auxilium et inutile comentum fuit suomet prodendis consilio. Nam quod locus absque
praesidio esset, quodque tormento nec puluis accensibilis, nec pila missilis inesset, sed ad
terrorem duntaxat hostium in conspectum datum, Alemani muris obequitantes
facile animaduertere, nullo praesertim in muris propugnatore conspecto, qui eos
gratia mihi obstabit, quo
minus turpia eorum recenseam exempla, ne scilicet quempiam lateat sacerdotes magis
uirtute quam sacerdotio tutos esse debere, religonemque non habitu exteriore, sed probitate atque innocentia constare.
Hic itaque ante initium Alemanici belli, cum esset coenobii curator, cum quibusdam
uicinis nobilibus uiris propter sacerdotii commoda, quae quidem hoc tempore in
Hungaria maxime profanis praedę exposita sunt, inimicitias exercebat, multasque iniurias ultro intulerat recęperatque. Caeterum postea quam ea loca Alemani
moenia magis quam oppugnabat,
satis gnarus quum extremae famis eorum, qui obsidebantur, tum consilii, uiriumque
Maximiliani, qui quidem, Albertho haud parum retuso ac perterrito, ut supra docuimus,
per se nihil iam audebat in Vuladislauum moliri, quum praesertim a suis certior esset factus regem Hungarorum exercitum habere in Boëmia conscriptum, numero, uirtute ac
fide praestantem, et cui salus regia ac regni fortunae recte committi possent. Porro
Boemi omnes Transistranas nationes uirtute praecedere existimantur.
Transiluanus, Vaciensis circiter centum. Sigismundus Chanzares,
Quinque Ecclesiarum praesul, paucissimos dedit, tametsi eo tempore, quo haec gerebantur, praeter maximas praesulatus sui opes, adeo pecunia abundauerit, ut iustum
exercitum suo sumptu alere potuerit. Verum quum esset genere Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat deditus. Quare
pacato mox regno ingenti summa pecuniae inimicorum instinctu a rege mulctatus est.
Satis enim constat ei erepta tunc fuisse ducenta et octuaginta millia nummum
principi subiectos oblata dissensionis occasione, uerum iisdem animis, atque eadem uoluntate communibus
uiribus patriam defensuri fuissent, publicasque
iniurias ultum issent, quamquam Polono hoste amoto, quum procul dubio nemo ausus
esset Hungaris fieri iniurius, nihil fuisset ab hoc regno propulsandum.
Huius ergo furor Hungaros inter se commisit, manusque nostras ciuili atque cognato
perfudit sanguine. Huius furor Austriam nobis magna Hungarici nominis iactura ac
dedecore eripuit, pro qua sane ingens auri
equitum praefectum Ianum Chugbitium in dextero locat cornu, Stephanum
Botherem cum leui armatura sinistrum curare iubet. Ipse mediam aciem aduersus
Alberthum sibi sumpsit, dempturus labem in Austria turpi fuga acceptam. Nec
Alberthus, licet esset numero militum longe impar, moram dimicandi fecit, iudicans
haud tutum sese in hostili terra, uel paruo temporis spatio, futurum data timoris suspitione, nec se sine dedecore posse in patriam reuerti non tentata eius belli fortuna, quod
ipse ultro intulisset.
depulsis olim partim Dacis, partim Pannoniis
atque Illyricis, progenitoribus nostris, quum hi essent in plures diuisi principatus, has
demum occupauere sedes, dum hos modo, modo illos separatim agrediuntur ― atque iccirco nostro et optimo sane iure hoc regnum ab Hungaris esset reposcendum. Attamen, ne
ueterem et nobis communem cum Boëmis quoque causam persequar, praetermissis quae
multis seculis a nostra remota sunt aetate, recentia et que priuatim ad me attinent
attingam.
Ni in Pestanis comitiis rex a principibus Hungarorum fuissem dictus,
nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem
Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem.
Pro nostra igitur, milites, iustissima possessione pugnaturi, quam uobis non quidem
Vuladislauus frater, cui perinde ac maiori natu uel cedere haud indecorum esset, sed
Matthiae regis uxor, foemina ambitione simul et amoris ardore furens, eripere conatur,
praesenti animo praelium inite! Nec sinite, uiri Poloni, Italae mulierculae astu iudicium
Hungaricę euerti nobilitatis, et turpissimam largitionem
in quo praemium uictoriae amplissimi regni
ut omnibus locis ad regnum Hungariae pertinentibus praesidia deduceret. Deinde,
iureiurando affirmaret se nunquam de caetero Hungaris hostem futurum, perpetuoque in amicitia permansurum, atque si forte aliquando inter Polonos Hungarosque
orta esset de qualibet re controuersia, non armis, sed iure ac disceptatione ea dirimeretur.
Postea quam in has iurauit conditiones, confestim in Poloniam proficiscitur,
omnemque exercitum inuiolatum, haud consueta Hungarorum in subactos mansuetudine, ex terra Hungaria
qui decreta Hungarorum ad se
referrent, Budam missi. Caeterum, postea quam in concione postulata Alemani
propalam recitata sunt, ab uniuersa nobilitate plebeque magna animorum contentione
reclamatum est. Negabant enim se eo foedere teneri, quod sine auctoritate senatus esset
factum, in Stephanumque Botherem atque Thomam antistitem, ueluti huius rei authores,
conuicia iacta publicique boni eis obiecta proditio. Idem per multos dies factitatum,
quando Hungaros magis pudebat conditiones ab Alemano dictas subire quam quae a rege
suo promissa erant non
Baciensis ciuitas, communicato cum caeteris circa ciuitatibus consilio,
quae ad Thibisciensem spectant praefecturam, Paulum Cinisium, harum regionum praefectum, adeunt, de iniuriis Boemorum conqueruntur, obtestantur, ne se deserat, et quos
a Turcis, asperrimis hostibus, semper tutatus esset, eosdem a Boëmorum quoque ui ac
iniuria defenderet, nec pateretur ciues in conspectu prope suo bonis spoliari ab his
maxime, quorum armis ab externa ui tuti esse deberent, quippe quos aere suo, collato per capita tributo, alerent, quorumque
enim ad se detulerant querelas) quam
clade Boemorum, quippe qua digni uidebantur. Attamen tempus illud animaduersionis
haud esse existimans dolorem dissimulauit, totamque huius rei culpam in Boëmos, prudenti quidem consilio, sed parum prospero euentu, transfert, quandoquidem Hungaris
tutius alias esset
uel peruicaciter obluctari quam eorum cedere contumaciae, quoniam
natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter
uolebat ― respondet rex bono
animo essent, sibi curae esse rem Transiluanam, statimque Scythas domum abire iubet,
ne scilicet eorum in aula obuersatio Stephano moueret suspitionem regiae ab se alienatae
uoluntatis. Paucis post diebus ad se Thoma antistite accersito, quid facto opus esset, cum
eo consulit. Qui quidem diu meditatum opportune proferens consilium ― erat enim et
ipse homini infensus ― addendum, inquit, esse Stephano in magistratu collegam, imperiumque importuni hominis societate debilitandum; quo facto illum, quę est eius animi
elatio, aut
quam collegam nouo exemplo in magistratu habere. Neque enim, ait, in eius substitui
locum, nisi illi uirtute et consilio parem, rex patietur, quum ea prouincia rectore
belli peritissimo, uiroque magnae auctoritatis indigeat; quo non reperto, cui dubium
esset, quin breui sit futurum, ut cum illo rex precibus agat, ut recipiat praefecturam,
atque ita eum, magistratu sibi ultro restituto, maiore in honore apud regem aetatem
acturum. Stephanus deposita praefectura ubi tandem resciuit Thomae fraudem, unius, ut
fit, culpa
reconciliandis. Quippe Thomam non modo Stephanus Bother ob supradictam causam odio
habebat, uerum etiam tota fere nobilitas ei inuidebat, quia nouitas hominis immensae
auaritiae coniuncta illustribus genere uiris inuidiae simul et odio, ut fit, erat, et quia,
quum esset regi ob eximiam in partes fidem accaeptissimus, rebus omnibus moderari
existimabatur.
Thomas igitur metu quam natura blandior, ut plęrisque nouis hominibus mos est,
singulos procerum ambiendo ac benigne appellando, apparatisque epulis identidem
accipiendo
ne haec concilii indictio cuiquam suspecta foret, sparsit in uulgus se de expeditione in
Turcas suscipienda in conuentu nobilitatis consulturum, tametsi, ut rei quoque exitus
ostendit, eo duntaxat praetextu dilatio et mora sanandis Hungarorum mentibus sit quaesita, propterea quod, quum esset rex eo tempore inops stipendii, nec caeteris etiam rebus
ad bellum satis instructus, nihil non in opulentissimum hostem frustra conatus esset.
Quod cum Hungari ita rem se habere non ignorarent, neque enim latebant eos suae
Turcarumque iuxta uires, prius quam de bello cum Turcis
tametsi, ut rei quoque exitus
ostendit, eo duntaxat praetextu dilatio et mora sanandis Hungarorum mentibus sit quaesita, propterea quod, quum esset rex eo tempore inops stipendii, nec caeteris etiam rebus
ad bellum satis instructus, nihil non in opulentissimum hostem frustra conatus esset.
Quod cum Hungari ita rem se habere non ignorarent, neque enim latebant eos suae
Turcarumque iuxta uires, prius quam de bello cum Turcis ineundo ad concilium referretur,
magna contentione egerunt, ut ante omnia status reipublicae ex sententia principum,
Sed quoniam Stephanus Bother, nouorum
author consiliorum, huic conuentui opportuna morte subtractus erat dolore, ut quidam
arbitrantur, ereptae per fraudem praefecturae, nihil noui tunc in sacerdotes decretum
est. Nam quum multos dies in conuentu per speciem uerae expeditionis agitatum esset,
quonam modo arma in Turcas moueri possent, ut scilicet nobilitatis animi a nouo consilio abducerentur, tandem haec simulata expeditio omnium consensu delata est, quoad
totum regnum singulas recognoscendo regiones rex perlustraret, ut scilicet uirium peritior suarum cum potentissimo hoste
eo libentius est assensus, quia ingens eius animum
cupido incesserat nouae urbis in eo loco condendae, quo primum Dalmatiam
petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi
amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam,
praeter quam quod aeditus esset atque magna ex parte praeruptus, a
circunfuso insuper mari pene undique ea tempestate in peninsulae modum
alluebatur. Campum enim illum, qui
urbis in eo loco condendae, quo primum Dalmatiam
petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi
amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam,
praeter quam quod aeditus esset atque magna ex parte praeruptus, a
circunfuso insuper mari pene undique ea tempestate in peninsulae modum
alluebatur. Campum enim illum, qui nunc publicis frequens tabernis rerum
uenalium forum est, post conditam urbem
cuius imperium id
temporis Dalmatia spectabat, instauratam, asserentes una cum Epidauro ab
iisdem hostibus dirutam fuisse. Addunt etiam arcem ipsam, lingua Epidauria
non modo inprudenter, sed etiam non
sine deffectionis nota accepere. Nihil enim consulto imperatore
Constantinopolitano, ad quem tunc Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate
spectabat (eo quod illud imperium ita iam attritum esset, ut ne sese quidem
posset ab hostibus defendere, nedum sociis opem ferre) pacti sunt cum
Venetis ut, exturbato illorum ope tyranno, praetorem singulis annis Venetiis
peterent. Atque ita externae potestati fideique
magis quam Christiani officii memor.
Sublato tyranno de medio, bonisque eius in publicum redactis, Rhacusani
praetorem a Venetis ex pacto missum in urbem accępere, qui quidem princeps
duntaxat in senatu Rhacusano esset, caeterum nullum ius in ciuem Rhacusanum
haberet, suaeque leges, sui magistratus Rhacusanis essent. Igitur ciuitas ad
insitam animis humilitatem sordidis Venetorum artibus adiectis ― nempe
principum suorum mores populi
ab hostibus est necatus.
Atqui inquirenti mihi, quanam potissimum causa, quaue nostrorum culpa praedatoria Turcarum manus, ab Hungaris fundi facile assueta, tantam ediderit stragem, compertum est praedę maxime auiditatem nostris exitio fuisse. Nam cum Derencino nuntiatum esset Iachïam, Turcarum satrapam, cum sex millibus delectorum equitum Inferiorem
Dalmatiam, quam nunc Choruatiam dicunt, ingressum gloriaque incitatum non tam ad
praedam, quam ad praelium faciundum uenisse, et ipse licet strenuus miles, dux tamen
nouus, occasionem gloriae sibi
igitur dextris, pignore fidei praecipuo,
domum abeunt. Ipse ni haec uidissem, referenti fidem forsan haud quaquam haberem:
Turcae ad praestitutam diem reuersi non solum debitam pecuniam non abnegarunt, sed
etiam mercatori cumulate satis fecerunt. Quorum alter, quum ex parte non esset soluendo, sese mercatori, ne fidem falleret, ultro in seruitutem addixit, quoad integrum
precium persolueret. Tanti fuit profecto apud barbaros illos, alioqui omnis ferme
humanitatis expertes fidei, datae ac iuramenti religio.
Sub idem fere tempus accidit
ad
Vrpanum amnem situm ditionis Hungaricae, qua forte praedabundi ibant, oppugnare ex
itinere statuunt. In ipso castello tres tantummodo uiri, siue loco freti, siue subito hostium
superuentu a fuga interclusi substiterant, caeteris in proximos monteis metu hostili dilapsis. Turcae quod locus esset defensoribus uacuus ignari, propius ad muros paucos sensim
succedere iubent, castellum sibi tradi petunt, pollicentes custodibus, si sese sponte dedissent, inuiolatos dimissuros. Illi uero abusi hostium errore, destituti loci solitudinem dissimulant, atque ne mora consilium proderet, imperata
sed tolutario uehebatur, nec ferreo tegumento corpus
munierat. Itaque adhibito equi sui gressu respicit ad equites, qui pone sequebantur, nulla
uoce ad eos cohortandos aedita. Nam sicut nullo agendi, ita etiam nullo eloquendi studio tenebatur. Illi autem per se quid facto opus esset intelligentes ― et erant omnes
ueterani milites ― admissis equis impetum in oppidanos faciunt, eosque in oppidum confestim compellunt, atque una cum fugientibus et ipsi portas irrumpunt. Vuladislauus
potitus urbe iubet custodibus arcis denunciari, ni arcem extemplo
oblita, nulla etiam primi coniugis inclyti regis Matthiae Coruini generisque
clarissimi habita ratione ― fuit enim Ferdinandi, Neapolitani regis, uiri in administrando
regno longe omnium praestantissimi filia ― ad hoc immemor sterilitatis suae adeo exoptauit Vuladislaui coniugium, quo sola esset apud Hungaros reginae nomine uocitata, ut
quum tandem rescisset se ab Hungaris elusam, palam profiteri Vuladislauum iusto sibi
congressum matrimonio haud erubuerit. Nec ei satis fuit hanc iniuriam ab se confictam
priuatim intra parietes deplorare, uerum etiam stulta quorundam
magna futuri coniugii puellam explet, affirmans nullam unquam in
uxorem praeter ipsam ducturum. Nec huiusmodi iocus latuit puellae parentes. Itaque et
ipsi, ut fit, puellae delectati simplicitate hilariter una cum hospitibus illum diem duxere,
ignari quam magnam pestem ille iocus filiae esset allaturus.
Postero die Rhacusani mercatores spe maturae reuersionis puellae iniecta abeunt.
Non ita multis post diebus quidam item Macedo, qui rem pecuariam exercebat, inter
eius generis homines satis diues, accedit ad hunc uirum, quem diximus
filiamque eius, eam ipsam, quae Rhacusanum adamabat, procatur. Pater
consulta uxore, utpote cum qua communem eam filiam habebat, opilionis uoluntati statim assentitur. Verum quum non explorato prius puellae animo res perfici nequiret,
mater ad se filiam uocat, indicatque ei quem admodum esset a patre opilioni desponsata. Puella, utpote cuius animus Rhacusano dudum addictus erat, statim ubi haec audiuit
obortis lachrymis coepit capillos genasque unguibus lacerare, seque alterius uiri sponsam
esse asseuerare. Parentes puellae, rati dandum esse puellari spatium perturbationi, haud
esse asseuerare. Parentes puellae, rati dandum esse puellari spatium perturbationi, haud
asperius filia obiurgata opilionem dimittunt, inito cum eo consilio, ut puellam nactus rei
agendae opportunitatem raperet.
Puella igitur, quum forte ad hauriendam aquam de more extra pagum profecta esset,
a latente in insidiis proco, quem maxime oderat, excipitur, deductaque in proximam
syluam tacito suorum, ut dictum est, consensu comprimitur. Quae quidem per uim
stuprata, ubi domum aegra animi regressa est, iniuriam ad parentes, eorum consilii prorsus ignara, defert,
eorum consilii prorsus ignara, defert, illi uero, dum et domesticae famae consulunt, et filiae iram mollire
conantur, suadent, uti omisso moerore, eum uirum, quem fors obtulisset, libenti animo
acciperet, nec putaret externum et ignotum hominem conterraneo, et ei, qui nec genere
nec fortunis esset ab ipsa contemnendus, anteponendum. Puella igitur, animaduersa parentum uoluntate, eos perinde ac pudicitiae suae proditores auersata hortum domui adiunctum sola petit, ibique amore simul et ira furens laqueo sese ex arbore suspendit,
atque ita interiit.
Igitur posteaquam Turca animaduerterit Carabogdanem ob uastatam regionem suam
iusta ira in Polonum accensum, opemque absque ullo dolo implorare, partem fere tertiam copiarum traiecit, duas reliquas in iisdem castris reliquit, ne sociorum agris multitudine hominum oneri esset, quum praesertim expeditio haud magnis copiis indigeret,
propterea quod graue Moldouiae, ut arbitror, Polonis coelum omnem pene exercitum
cum ipso duce ualetudine tentauerat, magnaque pars Polonorum, quae maxime laborum
insueta rerum necessariarum inopiam longinquamque militiam
Vterque igitur summopere amicos fautoresque sibi parabat, atque sicut ambo certa fere spe, ita aequali prope animo ad paternum aspirabant imperium. Nam quod minori aetas detrahebat, id uirtute et paterno iudicio, ac gratia satis compensabatur.
Quum igitur Mechmethes fato esset functus, quidam purpuratorum, qui quidem
Gemio erat deditus, eum confestim per literas de patris obitu certiorem facit, hortaturque, ut quam celerrime Constantinopolim aduolet, atque aduentum fratris praeuertat. Verum cum literę ab Achmetho Cossicio, Bazethis genero, qui per
suisque capta liberaliter diuidere. Et ubi uidit Asiaticorum principum
discordia ac publici status negligentia latrocinia sua impunita esse, uicorum ac castellorum oppugnationi animum mox adiecit, breuique in tantam fortunam creuit, ut cuique
Asiae praefectorum uiribus par esset.
Itaque quum duces, pace tandem composita, in gratiam rediissent, Asiaeque satrapeas inter se diuisissent, partem Mysiae, addita Maiore Phrygia, Othomanus obtineri
permissus, ut esset qui Constantinopolitanum imperium euerteret. Destinauerat enim
Deus, ut
breuique in tantam fortunam creuit, ut cuique
Asiae praefectorum uiribus par esset.
Itaque quum duces, pace tandem composita, in gratiam rediissent, Asiaeque satrapeas inter se diuisissent, partem Mysiae, addita Maiore Phrygia, Othomanus obtineri
permissus, ut esset qui Constantinopolitanum imperium euerteret. Destinauerat enim
Deus, ut rei euentus affirmauit, Graecorum nomen delere, propterea quod non modo ius
Romani spreuerant pontificis, sed etiam a recto Christianae religionis ritu iam fere defecerant. Nactus itaque regnum Othomanus, non se ac
nititur, transgressus Neston amnem usque ad Strymonem processit.
Non tulere hoc Dardani ac Macedonum reguli, uerum confestim coactis copiis Turcae,
qui iam Strymonem quoque traiecerat, occurunt, atque non procul ab hoste castra
ponunt. Caeterum quum postero die pugna esset ineunda, Lazarus, Dardanorum rex,
duces suos ad cęnam uocat, obiecturus inter coenandum Miloni, ex purpuratis uni,
proditionem, cuius a quodam aemulo per inuidiam apud se erat criminatus, eo consilio,
uti aut in conuinctum sceleris animaduerteret ― solent enim
est, ducitur
coniectura. Satis enim constat Mehmethem de necando Bazethe cogitasse, quo Gemius,
de quo supra meminimus, regni haereditatem acciperet. Hunc enim pater propter animi
magnitudinem et unice amabat, et magni faciebat, egregiumque regem eum fore, et qui
Othomanorum nomen summopere esset illustraturus putabat.
productis falsis testibus contemptae
Machomethanae religionis (quod quidem apud Turcas capitale habetur) accusatus est,
atque in carcerem coniectus. Sed, quia talem uirum occidere inconsulto rege ueritus,
praetor, ad quem haec cognitio spectabat, quid facto opus esset consulit regem.
Bazethes, alioqui rex iustissimus, diuitis rei, ut quidam credidere, auro religionis praetextu potiri cupiens, mandat praetori uti re diligenter inquisita, si Mauerdinus sceleris
conuictus fuerit, lege in eum uteretur, ni spreta Christiana religione sacris Machometanis
coepit:
Quam uellem, Mauerdine, in aliena religione censenda Turcarum mentem habuisses,
nostrumque morem esses imitatus! Neque enim eo calamitatis nunc deuenisses, ut tibi aut
contemptu eius religionis in qua natus es, et iam consenuisti, aut morte acerbissima legibus Turcaicis esset satisfaciendum. Nos enim Christum, quem uos Deum esse affirmatis, in omni sermone honorifice appellare solemus, poena ei grauissima constituta, qui de
Christo quicquid per contemptum obloqui, aut ullam uocem eo indignam proferre ausus
esset. Nec sane immerito. Nam sicut illum praeter morem
iam consenuisti, aut morte acerbissima legibus Turcaicis esset satisfaciendum. Nos enim Christum, quem uos Deum esse affirmatis, in omni sermone honorifice appellare solemus, poena ei grauissima constituta, qui de
Christo quicquid per contemptum obloqui, aut ullam uocem eo indignam proferre ausus
esset. Nec sane immerito. Nam sicut illum praeter morem humanae naturae nullo
genitali semine procreatum esse arbitramur, ita omnes mortales sanctitate antecessisse nulli
dubium est.
Quum igitur nos extra uestra positi sacra
gladio in defendenda religione utamur.
Ad ea Mauerdinus, salute fere omnino desperata et ob id elatiore animo, ita
respondit:
Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae diffiderem, fraetus non minus regii praetoris aequitate
quam mea ipsius innocentia, propterea quod meis moribus et uita praeterita illud
crimen facile reuincerem, quod scilicet subornatis testibus et his hominibus, qui semper
parentis sui, prudentissimi regis, mores imitari, qui sane, quum propter caeteras eius uirtutes, tum propter hoc
maxime laudibus effertur, quod nunquam ullis testibus in caput cuiusquam suae
ditionis hominis credendum esse censebat, cuius maxime spectata esset integritas.
Propterea quod falsi testes, cuius quidem generis hominibus haec corruptissima ętas
maxime abundat, facile precio parari possunt.
Num credis, prudentissime praetor, accusatorem meum hos difficulter inuenisse, qui
nullo periurii respectu in meum testantur caput?
sublatus est, hoc quidem consilio ne forte iudex, quem
rei oratione, utpote uera, haud parum motum esse apparebat, dilato supplicio accusatorum fraudem deprehenderet. Itaque praetor circumstantis metu turbae, ne scilicet iure
apud regem accusari posset, quod Christianos digniores fide quam Turcas esset arbitratus, confestim Mauerdinum, prius minis, modo precibus nequicquam fatigatum, uti in
sectam Machomethanam traduci pateretur, palo e medio lignorum strue eminenti
admoueri iubet, ac ferreis alligari catenis. Vbi flamma per carnificem excitata, inter orandum
Vbi flamma per carnificem excitata, inter orandum exustus est.
Hunc exitum uitae perditorum hominum scelere Hadrianopolitanus habuit, ne a
uera deficeret religione, sortitus plane mortem perpetuo celebrandam praeconio, et dignam eo Christiano, qui in coetu Romani ritus natus esset. Quamquam ad felicitatem consequendam, quae post hanc uitam Christianos manet, diuersitas ritus nihil obstat, modo
adsit ea religio, quam Apostoli diuino spiritu pleni per terrarum orbem tulere.
An autem huius uiri iniusta damnatio causa eius cladis, quam Turcae in Polonica
hosti progreditur. Nec tamen fortuna destituit temeritatem. Erat apud Ianum quidam Dalmata, Cara Michael nomine, uir et animo et corporis
uiribus in paucis memorandus. Miles quondam fuerat regis Matthiae Coruini, uerum ab
eo ad Turcas metu iudicii transfugerat, quum latrocinii cuiusdam esset accusatus. Aliquot
post annis Matthia extincto in Hungariam redierat, multis apud Turcas praeclaris facinoribus aeditis, quibus quidem uiri fortissimi nomen adeptus fuerat.
Is igitur cum centum tantummodo praeesset equitibus ab ipso Iano ei attributis, fraetus uirtutis suae fama rem
maritimas animum adiecit.
Caeterum quum Venetos longarum nauium numero reique nauticae peritia haud
parum ualere, uenturosque suis subsidio arbitraretur, atque ob id ad rem aggrediendam esset cunctantior, hortatu quorundam purpuratorum suorum, quorum princeps
erat Alexander Trapezuntius, Achimathesque Cossicius Dalmata, trecentarum nauium
classem in Bythinia et reliqua Propontidis atque Hellesponti ora aedificari iussit, ut scilicet,
quod suorum peritiae
deesset, numero nauium dependeretur. Porro Alexander, ut
plaerique Graeci, odio in Latinae literaturae gentem insito in Venetos inuehebatur.
Cossicius uero Venetis infensus erat eo quod, quum Bazethis auspiciis aduersus
Aegiptyos bellum in Cilitia gereret, captusque forte esset in praelio, regem Aegyptium
Venetorum instinctu de se necando cogitasse opinabatur. Accendebat praeterea
Achimathis odium suspicio quaedam, qua credebat non nihil paterni thesauri apud
Venetos esse, quem sane uxor Latcouii fratris, qui ultimus Cossiciorum in Illyrico
secum Venetias attulisse ferebatur. Illa enim, amisso uiro regnoque, eo sese cum
paruo filio ex Latcouio genito habitatum contulerat. Exasperabat insuper animum ipsius
fratris Latcouii filius eo quod, quum ipse puerum per nuntios multa ei pollicendo, ut ad
sese ueniret, saepius hortatus esset, illeque ad patruum ire abnuerat, ne eius coactu a
Christiana descisceret religione, putauit Venetorum id factum esse consilio.
Sed et quidam Christiani principes, ut fama est, occulte Venetum coquentes bellum
Turcaica arma concitabant. Cuius quidem belli furia et fax
legato Andraea Zancano, uiro
magis stolida facundia quam literis insigni, placuit Turcaico ritu ab eo querere, utrum in
pace a parente eius facta, deinde ab ipso renouata permaneret, et quid tanti maritimi
apparatus sibi peterent, quandoquidem esset foederi adscriptum inter Venetos et
Turcam facto, ne classis Turcaica per pacem inconsulto senatu Veneto Ionium pelagus
attingeret. Etenim Veneti quum caeteris insulis, tum Corcyrae uehementer timentes, suspicabantur Turcam eo classem missurum: sane satis compertum habebant Bazethem
attingeret. Etenim Veneti quum caeteris insulis, tum Corcyrae uehementer timentes, suspicabantur Turcam eo classem missurum: sane satis compertum habebant Bazethem
ualde cupere Corcyra insula propter Italiae propinquitatem potiri.
Rex, tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad
ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem
contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti
senatus nomine allata, quae sane non nisi ab amicis Turcae accipere solent, haud
cum
omnibus nauibus, quas compararat, contendit, senatumque Venetum de Bazethis terrestri itinere eiusque classis magnitudine ac profectione certiorem facit, numerumque
nauium sibi augeri petit, tametsi nauium numero, ut fama erat, Turcaicae classi haud
multum impar esset, quum ea ex biremibus magna ex parte constaret, arte uero nautica,
cuius Turcae non admodum tunc periti erant, longe superior. Quapropter Veneta id arte
a Crimano factum esse plerique putabant: solent enim illi, pro insita prudentia, quam
quidam timiditatem atque ignauiam malunt
praeteruectus ad Munychiam, Atticae locum,
iam appulerat, eum per nuntium docet Venetam classem nauium numero haud multum
infra Turcaicam (erant enim ad centum et quinquaginta naues) Methone statiua habere.
Per eundem quoque nuntium, quid sibi faciundum, quoue cum classe progrediendum
esset sciscitatur. Rex tametsi eo nuntio admodum motus esset ― neque enim Venetos tam
breui temporis spacio tot naues confecturos putarat ― tamen missis duodecim millibus
partim peditum, partim equitum cum Achimathe Cossicio, id muneris sibi ultro
deposcente, qui et
eum per nuntium docet Venetam classem nauium numero haud multum
infra Turcaicam (erant enim ad centum et quinquaginta naues) Methone statiua habere.
Per eundem quoque nuntium, quid sibi faciundum, quoue cum classe progrediendum
esset sciscitatur. Rex tametsi eo nuntio admodum motus esset ― neque enim Venetos tam
breui temporis spacio tot naues confecturos putarat ― tamen missis duodecim millibus
partim peditum, partim equitum cum Achimathe Cossicio, id muneris sibi ultro
deposcente, qui et classicis, si res posceret, supplemento forent, et Peloponesi
uideretur, ne is collegam sibi adiunctum in contumeliam
uerteret, et ob id inter eos dissensio, regiis rebus cladem allatura, oriretur, tametsi rex ex
eo nuntio Thaudem et rei nauticae parum idoneum esse deprehenderat, nec per se satis
animi, si praelium
nauim circumstetissent ferreisque
manibus iniectis colligatae essent, acerrimum inter se excitarunt certamen, neutro classis
duce suis subsidia submittente, siue mutuo metu, siue quia utrique ducum forte mandatum erat, ne cum uniuersa classe concurrerent. Itaque quum duas ferme horas pugnatum
esset, uictoriaque neutro adhuc inclinaret, pari prope desperatione ignis utrinque
uicissim in aduersas naues coniectus est, unaque cum nauibus homines eodem incendio
absumpti sunt, pauci admodum ex utraque parte, qui scilicet sese praecipites in mare
coepit portum (abest a Methone
duodecim millia passuum, Iuncum uulgo dicunt). Veneti quoque Turcas ex tuto insecuti, pone insulam, cuius obiectu portus, in quem hostes sese receperant, efficitur, trium
millium passuum interuallo iactis anchoris constiterunt, deliberaturi quid nam postero
die esset agendum: neque enim Turcas ibi praeter unam noctem, ut euenit, moraturos
arbitrabantur. Eodem die paulo ante solis occasum Massiliensis classis, quam a rege
Francorum missam supra docuimus, se cum Veneta classe coniunxit, maximoque clamore ac plausu, laetitiae indice,
iocis ac ludis, aut aucupio, rei
aeque ac imperaturo dignissimae, dabatur. Literae quae sane humana ingenia uel
maxime excolunt apud eum nullo fere in precio erant. Ab armorum et equitandi studio
prorsus abhorrebat, ac si cuiuspiam mercatoris, non autem principis filius esset, magisque meminerat se ciuem Mediolanensem esse, cuius proprium est opificio ac mercaturae, ut plaerisque Italis mos est, incumbere, quam Francisci Sforciae nepotem, qui quidem quum esset nouus homo, bellica tamen uirtute Mediolanense per adoptionem
promeruit imperium, accaepta in
et equitandi studio
prorsus abhorrebat, ac si cuiuspiam mercatoris, non autem principis filius esset, magisque meminerat se ciuem Mediolanensem esse, cuius proprium est opificio ac mercaturae, ut plaerisque Italis mos est, incumbere, quam Francisci Sforciae nepotem, qui quidem quum esset nouus homo, bellica tamen uirtute Mediolanense per adoptionem
promeruit imperium, accaepta in uxorem Philippi Mariae Vicicomitis, Insubrium ducis,
filia.
Congressus praeterea uirorum, qui uitae integritate rerumque usu clari essent, tanquam contagium quoddam uitabatur.
bellica tamen uirtute Mediolanense per adoptionem
promeruit imperium, accaepta in uxorem Philippi Mariae Vicicomitis, Insubrium ducis,
filia.
Congressus praeterea uirorum, qui uitae integritate rerumque usu clari essent, tanquam contagium quoddam uitabatur. Quum ita corruptis esset moribus, Hisabellam
Alfonsi Secundi filiam, amitinam suam, permissu Romani pontificis (quae permissio raro
felices nuptias fecit) duxit uxorem. Hisabella, ut sunt acrioris ingenii Hispani ― inde enim
illa oriunda erat, nam proauus Alfonsus a Tarraconensi Hispania profectus,
accipitri aliquando accidisse memorabat, eos haud sane illepida taxans fabella, qui propria minime contenti sorte ea
appetunt, quae uiribus suis longe sunt maiora. Dicebat enim cuculum ab accipitre
irrisum, quod quum sibi et corpore et colore non absimilis esset, prae angustia animi
potius uermibus terrenis quam suauibus auium carnibus uesceretur, uidit paucis post
diebus accipitrem a rustico, cuius columbas insectabatur, captum ad metum caeterorum
ex alta turri pendere. Cui cuculus: quam melius tibi, amice, fuisset uermes uenari, quam
Sforciam
respondisse ferunt se Alfonsi minis non magnopere terreri, neque enim minoris
esse
suum pileum, priuati tegumentum capitis, quam illius coronam, regium insigne, quandoquidem et consilio et uiribus illi par esset. Qui si coeperit , inquit, me paterni regni neccessaria sane, propter fratris mei filii ignauiam, administratione deturbare, propediem
sentiet Alfonsus se et frustra id conatum esse, et igni ab se incenso eum ipsum primum
conflagratum iri.
Haud uana profecto
res ei uel maxime perniciem maturauit, omnium animis regis illiberalitate offensis. Est
enim fere sapientibus solemne regibus, quum ineunt regnum neminem ab se tristem
dimittere.
Huius regis auaritiae quum fama extra Italiae quoque fines uulgata esset, ferunt
quendam Dalmatam, ut est ea gens in alienis rebus inquirendis natura paulo curiosior,
ita de Alfonsi rebus sensisse: regem aut esse mente captum, aut propediem (iam enim de
Gallorum in Italiam ingressu rumor spargebatur) regnum, ut euenit, fuga deserturum.
Huic furori aliud
ueniret. Qui quidem transmissis cum non
mediocri manu Alpibus ubi Astam togatae Galliae oppidum ingressus est, promissum a
Lodouico confestim accepit aurum, quo militibus numerato magnis itineribus per
Ligusticum agrum Florentiam contendit, ubi quum tantundem pecuniae publicae ei tributum esset, Romam perrexit.
Interea Alfonsus, ubi cognouit Gallum aduentare, suos ab se ciues esse alienatos,
seque ab omnibus Italiae principibus destitutum, sero quidem, sed non omnino insalubri
consilio, nisi Deus posteritati quoque eius hoc regnum, ut euenit, abrogasset, deposito
Nec profecto, quantum in Venetorum animo fuit, falsus extitit uates. Comparatis
etenim ingentibus copiis Veneti Francorum regi Gallias repetenti obuiam ire, iterque eius
legionibus obstruere constituunt. Peruenerat iam rex in agrum Parmensem, quum allatum est ad eum uiam, qua eundum esset, a Veneto exercitu interclusam. Rex arbitratus
Venetos, utpote bello nequaquam indicto, nihil hostilis rei in se facturos, misit satis
molli sermone sciscitatum, an per Venetos liceret iter coeptum persequi. Cui quum
Veneti
militum
ui castra in Ligustico agro ad urbem Alexandriam ducem exercitus sui locari iussit, ratus
et eo Gallos, ut euenit, primum irrupturos, et tutius se ibi quam in agro Mediolanensi
cum hoste dimicaturum: quia si quid aduersi cecidisset, minore hominum consternatione
id futurum esset, quam si in oculis Mediolanensis ciuitatis profligatus fuisset, quo quidem casu urbs ipsa praemium uictori cessura uidebatur, unde ipse ex rerum euentu consilium capturus Mediolani substitit.
Itaque simul ac suos in fugam compulsos audiuit
faciebant incursiones.
Turcae igitur eorum populationibus saepius uexati tandem ineunt consilium dolo
Albanesios praedatores excipiendi. Itaque coacto equestri exercitu, qui et uiribus et
numero hostibus superior esset, in agrum Naupliensem proficiscuntur. Quo ubi peruentum est, copias bifariam diuidunt, duae partes exercitus trans proximos montes conduntur, reliqui populabundi ad moenia urbis incedunt, quo elicerent hostes ad pugnam.
Albanesii qui quidem consueuerant pauci etiam aduersus plures
sane partim in sinu Ambracio, partim in flumine Aeante ad Aulonem oppidum construi iussit, hac uel maxime causa, ut Veneti eo terrore desperationeque resistendi compulsi animum ad pacem petendam flecterent, maritimisque Graeciae ac Illyrici locis, ad
quae ex Apulia et Calabria breuis transitus esset, caederent, ut scilicet Gallorum rex, si
forte subacto Neapolitano regno uellet traicere in Graeciam, Turcarum praesidiis per
illius orae loca dispositis facilius ab aditu arceretur; ad haec, quo Turcae nacti aliquando Italicae expeditionis
uocat. Hic
quum non mores, sed locum mutasset, cum Turcis conuenerat, ut quotiescunque
Venetam seu quampiam aliam Christianam nauim conspexisset, flamma ignis aut fumo
signum aederet.
Is itaque ac si non in diuino cultu, sed in specula ibi positus esset, ubi uidit
Christianam triremem ad eam insulae regionem stare, quae Italiam spectat, signum
Turcis e diuerso ab ea parte, qua insula in Turcaicam continentem uergit, ex composito
reddidit, ne scelerati hominis proditio a Christianis deprehendi posset. Tres autem
biremes
accersitum ad se Venetum legatum docet non esse cum Vuladislauo Hungarisque
uerbis sed auro agendum, quippe, ut fere fit, suo ipsius animo gentis suae animum
metiebatur; eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non
illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum.
Itaque Venetus promissis (sic enim domi mandatum erat) in singulos annos centum
millibus nummum aureorum Hungaris pendendis, donec bellum esset Venetis cum
Turca, ubi
quam gloriam, nihil non
illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum.
Itaque Venetus promissis (sic enim domi mandatum erat) in singulos annos centum
millibus nummum aureorum Hungaris pendendis, donec bellum esset Venetis cum
Turca, ubi autem debellatum esset, paxue cum hoste aequis conditionibus composita,
triginta solum millia nummum Veneti perpenderent, cum Vuladislauo foedus icit,
non
quidem ut bellum totis
facturum.
Itaque Venetus promissis (sic enim domi mandatum erat) in singulos annos centum
millibus nummum aureorum Hungaris pendendis, donec bellum esset Venetis cum
Turca, ubi autem debellatum esset, paxue cum hoste aequis conditionibus composita,
triginta solum millia nummum Veneti perpenderent, cum Vuladislauo foedus icit,
non
quidem ut bellum totis regni uiribus cum Turcis gereretur, sed potius ut umbra
naues propter fluuialis aluei angustias, et hae ne remis quidem
instructae, nedum armatae fluuio educi in altum poterant, uel si is, ut per hyemem fieri
solet, largissimis intumuisset imbribus. Valde autem Turcae timebant, utpote qui fortunae nihil committunt, ne, ut quaeque nauis euecta esset, antequam se ad pugnam
instruere posset ab hostibus, qui praesto erant, interciperetur. Porro nullum ex aequo
certamen fore uidebatur, nisi prius aliquot una constitutae naues atque in frontem
instructae tantum spatii in altum procederent, quantum satis esset
esset, antequam se ad pugnam
instruere posset ab hostibus, qui praesto erant, interciperetur. Porro nullum ex aequo
certamen fore uidebatur, nisi prius aliquot una constitutae naues atque in frontem
instructae tantum spatii in altum procederent, quantum satis esset ad sese remis
aduersum hosteis concitandum.
Bazethes rex interea, cum equitatu pedestribusque copiis ex hybernis profectus, per
Macedoniam, Thessaliamque, inde per Locros, Ozolas cognomine,
Dum haec aguntur, nouus Venetae classis imperator, Benedictus Pisauriensis, in
Trauisani suffectus locum, ad Strophades insulas cum omnibus nauibus rei exitum
opperiebatur. Itaque ueritus ne, si oppidum terra simul et mari, ut accidit, oppugnari
coeptum esset, manus oppidanorum tantis hostium copiis undique ingruentibus defensioni parum sufficerent, quindecim longas naueis, proposito classicis praemio si qua
forte per hostium custodias Methonem possent irrumpere, proficisci oppidanis subsidio
iubet. Consilium, ut ipse sentio, haud
spectant, accessit, scalasque applicare frustra
conatur, simul nauium, quae uento agitabantur, instabilitate, simul quia rupes, in quibus
ea pars muri extructa erat, inter salum et murum ipsum interiectae, prohibebant naues
moenibus admouere, licet inde oppidum opere haud satis emunitum esset, ut ubi ipsius
loci ac maris praesidio tutum foret. Sed quia Iacobus metu poenae obstinauerat animo
immissi in oppidum auxilii negligentiam egregio aliquo facinore compensare, quo specie
saltem oppugnationis inde ostensa uires oppidanorum distraheret, iubet suos per rupes
urbi appositas
esse ex imbelli hoste uictoriam.
Postero die militibus naualibusque sociis conuocatis primum Deo immortali,
Turcaico ritu, quamquam qui trinum Deum esse non credat, nescio quid aliud quam
Deum colit, gratias egit, quod se urbis eo ipso die, quo ei subsidium importatum esset,
compotem fecisset, deinde militum uirtute collaudata,
pręmiisque ex cuiusque merito
ornata, quatuor prouinciarum praefectos, quos Turcae
ostenderet Venetos neque aduersis rebus infringi, et per sese
absque ullo etiam externo auxilio posse hosteis bello urgere, cum decem longis nauibus
Ambracii sinus fauces de improuiso irrupit. Vbi quum tresdecim tantum hostiles triremes
armis hominibusque uacuas litori alligatas nactus esset, eas omnes abduxit, iniecto igni
in tabernas litori appositas, quae quidem armis, aere, ferro, linteis, funibus canapinis, et
nauali alia materia ad naueis edificandas simulque instruendas erant refertae. Turcae,
trepidis suorum nuntiis ex proximis locis exciti, ad litora, qua
hoste
trucidati sunt.
Dux tamen cum scriba et duobus patriciis paucisque honestis uiris ab
Aulonis praefecto Mustapha Iurisio uinctus ad regem est missus, quo ex talium uirorum
captiuitate praefecti uictoria apud regem esset illustrior. Multum enim Turcae natiuae
feritatis interdum obliti gloriae tribuere solent.
Per idem fere tempus trecenti circiter Dalmatae Hungaricae ditionis equites, adiunctis sibi totidem Albanesiis, Venetorum mercenariis equitibus, quum ipsorum Venetorum
instinctu, tum spe
rem eorum iuuare posset, nulla tunc aut admodum
tenui Albanesiorum fortuna propter principum tum exilium, tum interitum, at
saltem nominis claritudine ac familiae dignitate et suis spem
daret, et hostibus non esset contemnendus. Nemo igitur ad hoc aptior uisus
quam is, qui ex eius gentis regulo esset progenitus. Itaque Veneti
adolescentem quendam Alexandrum nomine ad se e regno Neapolitano, ubi id
temporis cum patre in quodam
principum tum exilium, tum interitum, at
saltem nominis claritudine ac familiae dignitate et suis spem
daret, et hostibus non esset contemnendus. Nemo igitur ad hoc aptior uisus
quam is, qui ex eius gentis regulo esset progenitus. Itaque Veneti
adolescentem quendam Alexandrum nomine ad se e regno Neapolitano, ubi id
temporis cum patre in quodam Calabriae oppidulo eorum uictui a rege
Ferdinando attributo degebat, accersunt, mox cum
quam emolumento illis id bellum esse:
nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator
esset. Turcarum autem opes in mancipiis, caeterisque rapinis magna ex parte consistunt.
Sed quia Veneti a Turcis contemptui habebantur, pacem per sese petere, ne hostes ea re
elati iniquas pacis conditiones ferrent, haudquaquam ausi sunt. Itaque agunt cum
Hungaris, ut uulgata noua
de Venetis coepisset, sibi belli
iure haberet, atque eo die populandi uexandique Venetos tam terra quam mari finem
faceret.
Eodem fere tempore accidit Constantinopoli res mira et rari exempli, atque ob id
literis mandanda, quaeque maxime argumento esset uerum Dei cultum coelitus
infundi, purgatamque uitiis mentem illustrari ac in diuinitatis cognitionem induci. Turca
quidam ex eo sacerdotum genere, quos Machomethani
octauo die, quem
antiquitas Veneri attribuit, uti Machomethanis mos est, templum Sophiae sacra facturus
ingrediebatur. Id autem templum Christo, qui Dei sapientia est, a magno Iustiniano erectum Mechmethes, Bazethis pater, capta Constantinopoli Machomethanis sacris dedicauerat. Qui quum esset inter sacerdotes eruditione simul et uitae integritate insignis,
non modo a plebe, sed etiam a rege ipso, dum doceret populum, attentissime audiebatur,
omnesque mirum in modum concionibus suis tenebat. Tandem quum in templo leges
Machomethanas de more populo rege
reges etiam malis artibus factos iisdemque regna gerentes occulta Dei uoluntate ualde florere. Nec mirum, quum nihil apud Deum praeter
uirtutem in bonis numeretur. Itaque rupto foedere, quo patrium Friderico regnum ablatum erat, ferro decernere incipiunt, uter regum iustior Neapolitani regni esset possessor.
Vbi ad arma uentum est, intra unius ferme mensis spatium, Hispanis in oppidum maritimum Appuliae, Barletum incolae uocant, haud memorabili praelio compulsis, regnum
Galli occuparunt.
Erat Hispanis dux Consaluus Adigarius, sicut pacis artibus uir insignis, ita omni
amiserunt. Nulla enim fere gens est, quae
minore animo aduersa ferat, celerioriue desperatione uictoriam hosti concedat. Vnde
quum quidam Illyricus eques ― Barletum enim a Slauenis Illyrica gente haud parua ex
parte incolitur ― tribus Gallis equitibus fugientibus obuiam esset factus, atque unum ex
his una congressus ictu lanceae equo deiecisset, duo quoque reliqui statim infracto animo
sese uinciendos Slaueno praebuerunt, quos magna omnium admiratione prae se agens
Barletum compulit. Consaluus statim ab ipsa pugna cum uictore milite Neapolim eo laetior
crebro traducebant, ac leuia certamina cum
hostibus uario euentu inibant.
Nam quantum equites Galli hosticis praestabant equitibus, tantum pedites Hispani Gallis peditibus superiores erant.
Quum hic rerum status ad Lyrim esset, Franciscus Gonzaga, marchio Mantuanus,
iussu Galli regis ad exercitum uenit. Quem quum inuenisset soluto imperio inertem,
imbecillem, commeatus ac omnium rerum necessariarum inopia laborantem, licentia ac
lasciuia corruptum, ad haec graui ualetudine tentatum, eo quod castra
tuta erant, ita nec in loco salubri inscitia ac negligentia ducum posita, conuocatis
principibus acerba eos oratione increpuit. Galli praeterquam quod externi hominis
imperium insita genti superbia aspernabantur, saeua etiam concione exacerbati nihil
quod aut ipsis salutare esset, aut regi honorificum gloriosumue foret, ad animum admittere, sed omnia foeda seditione ac tumultu labefactare coeperunt. Quod ubi marchio
Mantuanus animaduertit, Gallorum insania cum Consalui ingenio collata, qua erat prudentia, facile intellexit Francis certam impendere
partem dotis nomine ita possideret, ut singulis annis quinquaginta
Valentiniensium dux, homo scelestus; Alexander VI pontifex
improuiso ueneno tollitur.
admisso Caesar, cardinalatu, quem a patre ultro oblatum non religionis studio, sed spe, ut plaerique faciunt, opulentioris fortunae accaeperat, sese sponte abdicauit, palam professus se a pontifice progenitum, et ob id tanto nequaquam idoneum sacerdotio, atque ac maius flagitium esset illegitime natum summum sacerdotium obtinere
quam sacris Deoque dicatis pecuniis ac in hospitalitatem absumendis abuti, atque his
ipsis regna pulsis iustis regibus per nefas parare.
Et quia potentia per scelus quaesita
constuprabantur foeminae, uirgines, pueri ingenui rapiebantur, cuncta cruore,
fuga, libidine, auaritia, omni denique scelerum genere foeda erant.
Cumque aliquot annis haec pestis atque immanis bellua ita grassata esset,
seque
apud omnes fere gentes scelerum magnitudine insignem fecisset, nec sumptui rapinae
sufficerent (erat enim cum aliarum rerum, tum maxime pecuniae largitor), duos
Romanae Ecclesiae cardinales, quos et
(iam enim scelesti pontificatus supremus dies appetebat) quum forte prius quam coeteri
ad coenam uenissent ― nam in eius aedibus conuiuium instructum erat ― sitis admonitu
interrogat ministrum poculis praepositum, quale uinum conuiuis depromptum
esset. Minister illud ipsum uinum, cui uenenum immixtum erat, sceleris ut diximus
ignarus, offert: nemini enim rei atrocitatem Caesar aperuerat. Quod cum admotum
labris placuisset pontifici, iussit apponi sibi aliquid esculenti, moxque semel atque iterum
ipsius uini potionem
ueneni, eo quod exploratae fidei minister, habebatur, hausit.
Interim cardinales, quos diximus ad coenam uocatos, ancipiti metu deliberare
irentne ad pestiferas epulas, an ualetudine excusata domi se continerent. Sed quia eo
rerum uentum erat, ut non minus periculosum esset uitare quam inire conuiuium ― timebant enim, ne euitato ueneno in ferrum inciderent ― pręsumptis aduersus uenenum
remediis eunt ad epulas. Itaque quum omnes discubuissent, dux Valentiniensium et ipse
aduersus uenenum praemunitus uultu in hilaritatem
potitur; unde simultates inter Gallos et Venetos nascuntur.
1248. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section] ingenio suo degeneraret, subsidium ab audacia et crudelitate petendum censuit. Itaque simulata scelerum poenitudine uocat ad se quendam Caesiae sectę, cuius diuus Franciscus auctor est, sacerdotem, cui scilicet Christiano ritu peccata aperiret. Qui cum custodum permissu carcerem ingressus esset, in sede procul ab hostio carceris de industria collocata confessionem auditurus considere iubetur. Caesar, quantum temporis confessioni satis esse putauit moratus, educto pugione sacerdotem percutit uesteque exanimati induitur, credens eo habitu custodes decaeptum iri. Iam primam custodiam
1249. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section] induitur, credens eo habitu custodes decaeptum iri. Iam primam custodiam euaserat, quum carceri prępositus, caeteris solertior, conspecto homine sacerdotali ueste induto, cuius cucullus ― ita capitis tegumentum monachi appellant ― magis solito in oculos demissus esset, suspicatus, ut erat, Caesarem dolum aliquem commentum esse, iniectis manibus hominem comprehendit, agnitumque recipi in carcerem coëgit. Rex Hispaniae, percepta sceleris atrocitate, Caesarem ultimo supplicio afficiendum censuit, uerum praecibus quorundam principum sententia dimotus,
1250. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section] quam a Romano pontifice teneri, uocato in senatum Ioanne Laschare, Graeco homine ac Francorum regis oratore, multis uerbis expostulant eo quod rex, Veneto senatu inconsulto pontificem, Venetis infensum, in oppugnanda Bononia suis iuuisset auxiliis. Et perinde ac eo facto societas uiolata esset, homines insolentissimi adiciunt haud mirandum esse si regem poenitebit. Laschares admiratus Venetorum temeritatem inquit se nihil a rege habere, quod illis responderet, sed si his uideretur, se regem de hac expostulatione certiorem facturum, et quod ab illo rescriptum fuerit, Venetis
1251. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section] agros, quascunque urbes Philippus Vicecomes, Mediolanensium dux, tenuit, imperio Mediolanensi reddatis. Senatus Veneti princeps Leonardus Lauredanus, priusquam a Gallo rege nuntius accessisset, satis gnarus, quibus cum mandatis mitteretur, consuluerat senatum, quid regi esset respondendum. Itaque uultu ita composito, ut nullam animi formidinem prae se ferre uideretur, Gallo hunc in modum ex senatus sententia paucis respondisse dicitur: quum apud Christianos ualde impium habeatur socios prodere, se uehementer mirari Lodouicum regem in animum
1252. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section] Quo facto Francorum rex non minorem modestiae laudem quam uictoriae tulit, tametsi hac animi moderatione totum uictoriae fructum pene effuderit. Nam tunc haec ferebatur opinio: si cum uictore exercitu Mestrim progressus esset, respublica Veneta ultimum fuisset passura, propterea quod illius ciuitatis plebs, quae magna ex parte ex conuenis et externis hominibus constat, Slauenis, Albanesiis, Graecis et Circumpadanis Italis, nihil magis tunc optabat quam dari sibi opportunitatem opes Venetorum,
1253. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section] et ius Venetae nationi diceret, Ferrariam mittebant. Ad hoc dictu quidem ridiculum, sed quod de maiestate ducis multum detraheret: non licebat duci tuba signum, sed cornu Ferrariae canere, quum praetor Venetus in eadem urbe, quoties signum canendum esset, tuba uteretur. Porro Veneti cum aliquando Ferrariensium dissensionibus fraeti urbem fraude occupassent, coactu pontificis Romani, quibus diximus conditionibus, praesidium inde deduxere, urbe Hestensibus restituta. Iisdem fere temporibus Veneti, hac maritima
1254. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section] abeuntes sua sponte neque enim ad id cogi poterant ― iurarunt se in Gallorum regem arma nequaquam uersuros, sed confestim domum repetituros, nefas existimantes aduersus eum dimicare, cuius paulo ante milites extitissent. Quorum mentes si Maximilianus, eorum princeps, ut debuerat, esset imitatus, haud sane ab officio ita facile discessisset, destituendo iniuria regem socium ac de se aduersus Venetos optime meritum, nisi forte honestius, simul et utilius uisum est pontificis Romani ac regis Hispani, neccessarii sui, morem gerere uoluntati quam sinere regem Gallum, opibus
1255. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section] quis hostium pacem eorum lacesseret, et ne, ubi ipse excessisset, regnum Turcaicum fratrum dissidio ac mutuo conflictu (sunt enim apud Turcas usitata fratrum de regno certamina) primum in multos principatus diuideretur, mox diuisum et ob id debile effectum aut hostili iniuriae expositum esset, aut per se domesticis armis attritum euerteretur. Porro erant Bazethi multi utriusque sexus liberi ex uariis captiuis mulieribus ritu Turcaico suscepti, apud quos sane mos est eodem cultu habere ex ancillis natos, quo et iusto matrimonio susceptos. Ex quibus praeter
1256. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section] maxime probabant, utpote mitis hominem ingenii, nec ulla notum in suos asperitate. Armorum uero ac belli cupidiores Selynem imperio magis idoneum putabant: etenim uir ardentis animi et bellis gerendis natus esse uidebatur. Maximum natu regulorum regno indignum omnino censebant, eo quod ceruicosior esset, nec suorum consiliis obtemperans, paternae etiam admonitionis impatiens, licet et amplissimam satrapaeam in Asia obtineret, et filium rarae indolis haberet, cui tamen neque ordo paternae aetatis, neque ius gentium, neque animi dotes regnum conciliare potuerunt
1257. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section] ad mortem, insita animo ferocia, promptissimi sunt. Ibi Halys, dum in primam aciem prouectus equo hortatur suos, a Cichanis filio, de quo supra meminimus, per dolum interficitur eo consilio, ut regiis audita ducis nece pauor et consternatio iniceretur. Is autem Bazethis ex filio nepos, quamuis esset patris iussu inter regia auxilia, tamen Cichane inter hunc tumultum repentina morte, dum inter epulas cum aequalibus largiore uino utitur, exanimato, cognitoque aui in Achimathem studio Selynis
1258. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section] imperii tui quam ad gloriam et amplitudinem spectare uidebantur. Nunquam tamen per quosdam consiliarios tuos, qui officii praetextu regiam tuam obsident, ullis nuntiis aut literis meis aditus ad te patuit. Quod quum et imperio perniciosum putarem, et toleratu mihi perdifficile esset, a seruis scilicet filii nuntios aditu paterno arceri, id per me agendum censui, quod per nuntios et literas nequiui. Quare supplex peto, ut filio patrem adire liceat, et ea coram loqui, quae ad statum Turcaici imperii et decus Othomanae familiae
1259. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section] patrem adire liceat, et ea coram loqui, quae ad statum Turcaici imperii et decus Othomanae familiae pertinere tu ipse iudicabis, quum mihi accessum dicendique potestatem concesseris. Vbi ex literis Bazethes ad amicos retulit agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset, nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo Selyni consultum
1260. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section] concesseris. Vbi ex literis Bazethes ad amicos retulit agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset, nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt Selynem primo molli rescripto reprehendendum, quod iniussu patris prouincia sua Trapezunto excessisset, deinde quod non accersitus ad
1261. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section] praecideret ― nam Turcae Europaei, maxime qui Danubium accolunt, Asiaticis uirtute longe praestant; ad hoc ut, si fortuna consilio eius aduersata fuisset, se e proximo ad Hungaros conferret, eorumque amicitia ac opibus et regem Turcaicum territaret, et nouarum rerum cupidis praesto esset. Nam nemo fere regum potest esse omnibus adeo commodus, quin habeat aliquos in regno saltem occultos aduersarios, qui sane quum non deest eiusdem uir stirpis, quem regi opponant, facile noua consilia uel leui intercedente offensa capere solent.
1262. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section] euentus minime probaret, Ionas Dalmata, praetorianorum militum, quos Turcae
1263. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section] qui aliquo numero erant, probarunt. Etenim illum eo consilio magnum scelus suscepisse etiam quidam amicorum, qui caeteros prudentia ac religione anteibant, iudicarunt, eo magis, quia Bazethes regum sanctissimus apud Turcas habitus est. Caeterum tametsi Selynes scelesti consilii certus esset, tamen qua potissimum parte bellum moueret, parum illi constabat. Itaque consulit amicos, Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum
1264. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section] Si igitur pater, quia ita illi e Turcaici nominis republica esse uidetur, sponte sua regno cedit, quis est nostrum adeo a salute huius imperii auersus, qui non existimet quam optimum, atque eundem fortissimum in locum patris cooptandum, etiam si aliter illi cordi esset, propterea quod hac in re utpote, quae ad communem utilitatem et gloriam spectat, non quod patri libet faciundum, sed publicum emolumentum et salus quaerenda, quamquam pater, si uere regno consulendum cupit, uoluntatem iudicio dissonam habere non debet, sed animi libidinem saluti
1265. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section] patrem Constantinopolim uersus, ut dictum est, iter habentem sequi coepit, uestigiis eius ita insistens, ut ubi pater noctem egisset, ipse eodem loco postridie se reciperet, eo consilio, ut si Achimathi, ut rebatur, transitus in Europam esset praeclusus, paterque illius accessum forte desperasset, praesto haberet in eandem spem genitum, quem tanti tumultus causa quasi necessario regem designaret, haud diffidens etiam aliquem ex regiis amicis, quos sibi iam diu multis officiis parauerat, id ipsum Bazethi suasurum; sin uero
1266. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section] acceptissimum, et cui summam omnium rerum fidem habebat ― saepius enim eius fideli opera usus fuerat ― imperat ei, iret ad Selynem assumptis secum militum quinque millibus, atque sublato candido uexillo, quod colloquii signum apud Turcas est, percunctaretur illum, quid hoc rei esset, cur patrem armatus sequeretur, cur ad destinatam sibi ac tantopere petitam prouinciam non proficisceretur. Selynes sua in patrem atrocitate animum patrium erga se metitus, ubi uidit partem regii exercitus seiunctam a caeteris copiis ad se uersum progredi,
1267. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section] quam spe dimicandi praedamnata metu consternatum ea pacis uelamenta praeferre, ratusque territis addendum timorem atque perturbatis illis, in fugamque conuersis reliquum quoque patris exercitum, utpote cui nullius usus esset imperator, facile dissipatum iri, Sinonem aggreditur et haud parua caede ab se submouet. Nec fere apud Turcas, barbaram ac feram gentem, hoc Selynis facinus adeo detestabile uisum est, ut illi plaerique non ignoscerent, existimantes caeteros humanos affectus regnandi cupiditate
1268. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section] Ibi ministrorum adminiculo pedibus sese excępit et uoce ob ualetudinem tenui ac subdeficienti, uix proximis exaudientibus, interrogauit primo, an ipse imperii potens esset, et posteaquam a circumstantibus audiuit cuncta esse in regis potestate, obortis lachrymis accusauit filii impietatem, commemoratisque beneficiis, quibus per triginta annos et amicos et milites ad illam diem prosecutus esset,
1269. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section] potens esset, et posteaquam a circumstantibus audiuit cuncta esse in regis potestate, obortis lachrymis accusauit filii impietatem, commemoratisque beneficiis, quibus per triginta annos et amicos et milites ad illam diem prosecutus esset, hortatus est eos, ut regi suo gratiam referrent fortem ac fidelem operam nauando. Et quia Selynes non solum dicto audiens non esset, sed etiam hostilia ageret, darent operam, ut illi apud patrem filii nomen parum prosit. Ira tamen in patrio et miti pectore charitati erga
1270. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section] accusauit filii impietatem, commemoratisque beneficiis, quibus per triginta annos et amicos et milites ad illam diem prosecutus esset, hortatus est eos, ut regi suo gratiam referrent fortem ac fidelem operam nauando. Et quia Selynes non solum dicto audiens non esset, sed etiam hostilia ageret, darent operam, ut illi apud patrem filii nomen parum prosit. Ira tamen in patrio et miti pectore charitati erga sobolem paulatim cedente, postremo addidit sermoni, cauerent, ne sibi filium interficerent, id scilicet fortuna agente, ut esset, qui patrem
1271. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section] audiens non esset, sed etiam hostilia ageret, darent operam, ut illi apud patrem filii nomen parum prosit. Ira tamen in patrio et miti pectore charitati erga sobolem paulatim cedente, postremo addidit sermoni, cauerent, ne sibi filium interficerent, id scilicet fortuna agente, ut esset, qui patrem mox necaret. Hac habita oratione sagitta, qua potuit ui arcu excussa, signum pugnae dedit. Duces regii in suos quisque ordines confestim se recipiunt: mox clamore sublato, qui quidem
1272. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section] quum hanc pugnam e curru spectaret, conspecto Selyne in primam aciem euecto suosque ad praelium adhortante (erat enim sicut armis et coetero ornatu, ita staturae breuitate insignis, insidebatque equum rara magnitudine conspicuum) proximos percunctatum esse, quisnam esset ille tam paululus homo, qui tantopere certamen accenderet. Neque enim filii faciem noscitabat, atque ut cognouit filium esse, iniecta sibi admiratione paululum uelut attonitum silentium tenuisse, mox renidentem dixisse habitum corporis filii sui audacię atque animi elationi
1273. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section] procedere, quandoquidem non regem, sed ducem sibi dari postulent, ut est Turcaici moris malum animum mitiore uoce plerunque tegere. Porro praetoriani, qui ob suum in Selynem studium putabant sibi Achimathem ualde infensum esse, et plane malum eis inconsulte minatum fuisse dicunt, quum alias satis esset modestus, eiuscemodi fere necessario caepere consilium auctore, ut fama est, Mustapha Macedone, amicorum regis praecipuo. Sane Mustapha, ut plaerunque fit, metu praetorianorum fidem, qua regi adstrictus erat, mutauerat, saluti ac fortunis suis magis quam regiae consulens
1274. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section] humanitate, promissi fide ac constantia, alienae rei continentia admirandus. In hac tamen fere sola re ualde, nec immerito culpatur, quia quum optaret iudices ac praefectos suos quam optimos esse ― crebro enim eos iustitiae admonebat ― grauabatur in eorum uitam ac mores inquirere. Vnde quum esset natura humanissimus, adituque praeter illius gentis superbiam facillimus, fraude tamen aulicorum deferentibus querelas nullus fere aditus patebat. Quo facto sicut ipse per se nihil peccabat, ita ad uindicanda suorum peccata haud satis animi habebat. Et licet omnes ante se Othomanos
1275. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section] beneuolentia stabiliri ― sed consilia ordinaria id tempus non pati. Nam festinationem sibi, moram hosti utiliorem esse, propterea quod quum Achimathes non modo aetatis ordine, sed etiam parentis iudicio in regni successione potior esset, sola industria efficaci ad illam diem negocii conficiendi celeritate sibi nitendum esse. Itaque cum Europaeis copiis in Asiam confestim transgressus magnis itineribus in Bythiniam proficiscitur. Inde transmisso Sangario amne, quem ponte raptim iunxerat, in
1276. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section] quam mox nefaria proditione fefellerunt, militibus adscripti sunt; dux in cohortem etiam amicorum recaeptus. Quo tempore haec in Asia gerebantur, erat apud Selynem uir dignitate primus Mustaphas nomine, Macedo natione, auaritiae ita deditus, ut nihil fere esset apud ullam gentem tam sanctum, quod ille oblato precio non contemneret. Qui quum animaduertisset Selynem his ualde infensum esse, qui in magistratu constituti pecuniae nimium studerent, nec posset cupiditati suae (nempe, quae longo usu altissimas miserat radices) imperare, ueritus,
1277. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section] uictus auaritia temerarium ac sibi perniciosum capit consilium, ut Selyne dolo necato Achimathem in regnum uocaret. Consilii autem exequendi haec illi obuenit occasio. Audierat Selynem dedisse quibusdam ex suis negocium, ut puerum elegantem tonsoriae artis peritum quaererent, cuius ministerio ipse esset usurus. Itaque ratus tonsoris operam ad Selynem necandum peridoneam fore, dat ad Achimathem Othomanum literas cuidam ex intimis seruorum, quibus consilium suum illi modumque rei agendae significauit. Achimathes nactus talem interficiendi Selynis occasionem, utendum ea
1278. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section] mens humana, quae ad propriam salutem pertinere putat, ne sibi ipsi illis literis perniciem portaret, confracto plumbo amotoque inuolucro eas aperit, et ubi, quod suspicatus erat, exempta dubitatione comperit, ancipiti malo consternatus coepit cogitare, quid consilii in tali casu sibi esset capiundum. Quidquid autem metus aut spes subiecerat, diligenti aestimatione pensabat: Pergamne, quo missus sum ire, et scelesti domini exequar mandatum, atque ne immerito quidem me opprimi patiar? Porro si
1279. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section] non pati ad se carnificem adire, misso centurione cum suis manipularibus eum interfici iubet, collaudata adolescentis animi magnitudine, qui sane ne in ultimi supplicii quidem metu decoris immemor maluerit militari ferro, ut dignum esset Othomana gente, quam carnificis manu perire. His adiecit dignum futurum fuisse ob tantam indolem suae fortunae successione, nisi amor patrius filium potiorem duxisset. Atque quum horum casum quosdam miserari audisset, et ipse non modo ingemuit, sed etiam lugubri ueste sumpta, ueris an fictis
1280. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section] ne sine legitima causa suum iusiurandum, quo incolumitatem fratri promiserat, contempsisse uideretur, et aliquam periurii latebram inueniret. Ementitur igitur se ad Corghutem tentandi eius animi causa praetorianorum nomine scripsisse, ut quia Selynes crudelitate sua omnibus odio esset, illius absentia fraetus pergeret Constantinopolim, sedemque regiam opportune occuparet; secuturos eum non solum praetorianos, sed etiam omnes Europaeos Turcas, miteque ingenium fero praelaturos. Fingit insuper prolatis falsis literis signo Corghutis
1281. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section] diligenterque curare, ne Corghutes mari elaberetur. Ipse assumpta parte exercitus magnis itineribus Prusa in Lydiam ad Tmolum proficiscitur, ubi Corghutes patrii regni oblitus, et ob id de Selyne nihil timens, quieti solum et literis uacabat. Ad quem quum Selynis aduentus perlatus esset, ratus, ut erat, fratrem ad se opprimendum uenire, conuocat familiam seruisque ingenti pecunia cum libertate donatis cum tribus tantum comitibus, reliquis omnibus inscientibus, aufugit. Et dum per Cariae montes ac uicos, situ et squalore obsitus, et ob id ignotus uagatur, satis gnarus litora
1282. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section] aliquandiu delituit. Sed regum cura nihil diu occultari patitur, quod inuestigari uolunt, multis in obsequium, propter ingentia praemia, paratis. Igitur hunc in modum Corghutes sese occultans repertus est. Equus ipsius Corghutis, forma eximius, quum alterius copia non esset, hospiti datus est, ut eo Alicarnassum uectus conduceret nauim, qua in Rhodiorum insulam auehi posset Corghutes. Colonus equo insidens conspicuo quibusdam Selynis militibus, ad inuestigandum Corghutem missis, fit forte obuiam. Interrogatus quis esset, unde ueniret, quoue
1283. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section] quum alterius copia non esset, hospiti datus est, ut eo Alicarnassum uectus conduceret nauim, qua in Rhodiorum insulam auehi posset Corghutes. Colonus equo insidens conspicuo quibusdam Selynis militibus, ad inuestigandum Corghutem missis, fit forte obuiam. Interrogatus quis esset, unde ueniret, quoue tenderet et cuius ille esset equus agricultoris fortunae minime conueniens, ille intrepide cum se rusticum parui uici incolam esse et sua negocia tantum curare asseueraret, equumque esse, quo ueheretur, cuiusdam hospitis, quem et ipse haud satis nosset. Interrogantibus
1284. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section] est, ut eo Alicarnassum uectus conduceret nauim, qua in Rhodiorum insulam auehi posset Corghutes. Colonus equo insidens conspicuo quibusdam Selynis militibus, ad inuestigandum Corghutem missis, fit forte obuiam. Interrogatus quis esset, unde ueniret, quoue tenderet et cuius ille esset equus agricultoris fortunae minime conueniens, ille intrepide cum se rusticum parui uici incolam esse et sua negocia tantum curare asseueraret, equumque esse, quo ueheretur, cuiusdam hospitis, quem et ipse haud satis nosset. Interrogantibus suspectus factus iniectis manibus comprehenditur,
1285. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section] specu abdiderat, ore ipsius specus uepribus obstructo) omnia circa scrutati loca forte animaduertunt ad os specus, in quo Corguthes latebat, congestas uepres recens succisas. Suspicati, id quod erat, ibi quippiam nuper a uicanis abditum esse, quod a conspectu suo dedita opera submotum esset, studio, ut fit, inquirendi amotis uepribus reperiunt regulum ueste obsoleta ex subcoactis confecta indutum humi, ut Turcis mos est, contractis cruribus sedentem. Quem quum hortarentur, ut ad Selynem impauidus accederet, beneque de fratre speraret, respondit se probe scire morti
1286. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section] in se bene animati, conscribit ad fratrem literas nomine Achimatis Cossicii Dalmatae, purpuratorum suorum nobilissimi, ratus fratrem dolum haud percepturum, eo quod Cossicio cum Achimathe Othomano uiuente Bazethe necessitudinem intercessisse satis constabat. Ad hoc quum Cossicius esset, ut plęrique nobiles, ingenii simplicitate satis notus, regulum eius literis facile crediturum putauit. Literarum autem hanc sententiam fuisse memorant:
1287. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section] Rauennati agro effusum est, excusaret, se nulla alia causa Gallis hostem fuisse, quam ut rebus Italicis consuleret, quum neminem fugeret Italiam sine rege armis ac magnis opibus instructo nequaquam posse foelicem esse, atque ob id maxime crebro turbari, ac plurimum tyrannide uexari, quia in multos esset principatus diuisa. Vnde recte Plato regem, Homerico more pastorem atque curatorem nominans, totius, si fieri posset, humani generis, quasi unius ouilis, unum esse pastorem debere designat. Nihil enim paci ac priuatae
1288. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section] contexantur naues aquae marinae salsugine macerata sint, utiliora reddi. Caeterum, ut constructae quoque naues uim coeli tectis arcerent, diutiusque incorruptae durarent, simulque nauticus apparatus occultius instrui posset, quum decipiendis hostibus opus esset, naualia aedificare instituit, qua sinus Constantinopolitanam urbem ab oppido dirimit, quod uulgo Peram, Genuensium coloniam, dicunt. Ibi campus oppido subiectus sinuique commode adiacens, naualibus simul et armamentario construendo electus est. Per idem tempus quidam
1289. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section] non quaestuaria et lucrosa, regressus in Pannoniam coepit Hungaros hortari pollicendo peccatorum purgationem ad expeditionem in Turcas suscipiendam, credens nec Hungaris id ingratum fore, et nullum inde tumultum aut periculum ortum iri. Quod quum per totum Hungariae regnum fama uulgatum esset, Georgius Scytha, quietis ac ocii impatiens, accedit ad cardinalem, profitetur se breui magna Hungarorum manu contracta Turcis bellum illaturum, modo nobilitas Hungarica aut suis opibus huic expeditioni auxilio foret, aut saltem moram tam egregio facto non iniceret. Cardinalis homine
1290. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section] admissorum Sedem Apostolicam polliceri. Itaque, ut sunt Hungari religioni dediti, paucis diebus ad octuaginta millia agrestium duntaxat in unum conuenere. Nobilitas et principes Hungariae, qui praesertim caeteros prudentia anteibant, rei nouitate permoti inquirunt, quid id licentiae esset, quid sibi uellet agrorum cultura relicta, rusticorum coitio, cuiusue iussu coirent. Atque alius existimans alium scire, quod ipse ignorabat, percunctatur, quis dedisset rusticis arma, quo auctore tantum audaciae sibi assumpsissent. Dumque singuli fere nobilium conuentus per
1291. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section] erumnis uestris auarissimis hominum opes ac nobilitas quaereretur, ut scelestissimis ciuium uestrorum magistratus, imperia, sacerdotia paterent, uobis uero ne libertatis
1292. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section] Scytham sublatis signis in se progredi, uix tentato certamine, utpote uiribus impar, in oppidum Thibiscense sese recepit, paucis ex suis amissis, confestimque metu obsidionis ad Ioannem Sepusiensem, Transyluanum praefectum nuntium misit, qui illi indicaret, ut in oppidum Thibiscense ab agrestibus esset compulsus, quantoque in discrimine uersaretur, ni illi subsidio acceleraret. Sepusiensis cognito tanti uiri periculo non tam succurendi studio (honoris enim, ut fit, aemulatio eorum animos disiunxerat), quam ne gloriae occasionem praetermitteret ― nam in publicam utilitatem uel aduersario
1293. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section] animos disiunxerat), quam ne gloriae occasionem praetermitteret ― nam in publicam utilitatem uel aduersario opem ferre amplum sibi fore existimabat ― coactis quum suis, tum prouinciae suae uiribus, magnis itineribus Thibiscum contendit. Et quum haud procul a castris agrestium esset, turmam equitum, quidnam Scythes cum suis rusticis moliretur, exploratum praemisit. Rustici conspecta turma equitum rati, ut erat, Sepusiensem cum magna manu aduentare, extemplo turbantur, atque ad ducem suum trepidi conueniunt. Ille aduentu hostium nihil territus arma
1294. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section] Abstemio Pestensibus inclusum muris. Itaque extemplo in incertos sententiae signa illata, omnesque pariter non sine cęde in fugam coniecti. Eodem quoque astu ac fortuna coniuratio Antonii cognomento Longi in agro Colociensi disiecta est, de quo quidem, quum uiuus captus esset, supplicium Budae in regia ciuitate sumptum est. Hoc nobilitatis successu coeteri coniurati a perniciosis consiliis deterriti ultro dissipantur, e queis Martinus quidam et Laurentius, uterque religione sacri, quum et ipsi colonos in nobilitatem concitassent
1295. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section] colloquium, rex extemplo Posonium cum liberis ac amicis profectus est, ibique aliquamdiu moratus est, dum et Sigismundus, frater Vuladislaui, Polonorum rex, eo accederet ― nempe illum quoque huic colloquio interesse placuerat ― et Maximilianum Vianam appropinquare allatum esset; sane eam urbem colloquio destinarant. Vianae reges congressi adeo magnifice a Maximiliano habiti sunt, ut in eorum lautitiam ad centum millia nummum aureorum paucis diebus absumpta sint: nemo enim regum aetate sua Maximilianum pecuniae contemptu
1296. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section] superauit. Eo colloquio quum multa inter se reges aegissent, quae in uulgus parum sunt enuntiata, futura tamen affinitas, ut tunc fama ferebatur, inter ipsos inita est. Quae quidem fama ex eo maxime increbuit, quia Vuladislauus, filia, quae uni ex Maximiliani nepotibus desponsanda esset, potius in potestatem Maximiliani quam Sigismundi fratris tradita, eo quod Sigismundus sororem Sepusiensis, qui, ut dictum est, regi suspectus erat, in matrimonio habebat, in Hungariam regressus est, paucisque post mensibus Budae moritur. Qui profecto praeterquam quod regiam
1297. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section] tolli, simulque hostem inuadere iubet. Turcarum copiae trifariam erant diuisae: in dextro cornu Asiatici constiterant, laeuum Europaei tenuere. Selynes cum his, quos regio more fere satellitum loco secum habebat, ita mediam aciem tutandam suscepit, ut magis in subsidiis quam in acie esset. Suae autem custodiae causa more Othomanorum regum circum se habere consueuerat praeter sex millia peditum, quos praetorianos uocant, ad decem millia equitum, qui sane nusquam a corpore regis, dum in castris est, discedere solent. Turca igitur, conserto
1298. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section] uocitatam, atque Domitio Nerone Romanis imperante a Corbulone deletam, deinde post longa tempora a Machomethanis regibus ita instauratam, ut in amplissimam creuerit ciuitatem. Sane illam magnitudine ac incolarum frequentia Hadrianopoli conferunt. Vbi quum triduum moratus esset, subiit eius animum suspitio, ne scilicet Ismahel simulata fuga abesset, pugnaque repetita Turcas remissius Artaxatis agentes inuaderet. Vrbe inuiolata relicta, et quia uoluntarie se dediderat, et quia apud Armenios clementiae famam quaerebat, eodem itinere, quo ad Araxem uenerat,
1299. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section] ineunte ad Euphratem cum copiis suis reuersurus, propterea quod die noctuque animum fatigabat cogitando, quonam modo aut Ismahelem, hostem sibi acerrimum, bello superaret, aut pace cum ipso facta Achimathis fratris filium per pacis conditiones in suam redigeret potestatem, ne esset in familia Othomana, quem praetoriani, ut est uulgus mobili ingenio et seditiosum, aliquando Selyni possent opponere, et eodem exemplo, quo Selynes parentem sede regia deturbasset, ipsum
1300. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section] oppido potiri, ut et ibi praesidio imposito, circumque ea loca stationibus militum collocatis, prohiberet Sophenum auxilia Minoris Armeniae regulis portare. Quorum regiones ipse aggredi suoque imperio adiungere animo proposuerat, ne inter suum ac Ismahelis imperium ullus esset, qui hostilem exercitum suis copiis augere posset. Itaque traiecto cum copiis ac tormentis Euphrate breui ad spem eius euentus respondit. Nam quum Ciamachum loco satis tutum esse uideretur, nec iccirco praesidio militum munitum
1301. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section] esset, qui hostilem exercitum suis copiis augere posset. Itaque traiecto cum copiis ac tormentis Euphrate breui ad spem eius euentus respondit. Nam quum Ciamachum loco satis tutum esse uideretur, nec iccirco praesidio militum munitum esset, primo fere Turcarum impetu captum est. Turcae enim discussa tormentis muri parte, propugnatoribusque, qui fere oppidani, et ob id imbelles erant, inde missilibus submotis, per praerupta haud facile subeuntes in ruinas muri, qua oppidum custodiis nudatum erat, euadunt,
1302. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section] extiterat, seu praedae cupidine, seu Ismahelis partes aperte fouens. Neque enim dubitauerat Selynem eadem fortuna cum Ismahele pugnaturum, qua quondam Mehmethes, ipsius Selynis auus, cum Cassano, Armeniorum rege, pugnauerat. Quippe quum ex illo praelio aequo Marte discessum esset, uterque tamen pro uicto abierat, altero alterius fortunae ignaro. Vnde satis apparet Selynem et consilio et animi magnitudine auum longe superasse: nempe qui clade dissimulata hostem secundae pugnae fructum
1303. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section] haud procul ab Heliopoli communitis castris
consedit. In conspectu prope erant exercitus, neuter tamen regum omnes copias in aciem
prodire sinebat, alter alterius conatus metu mutuo expectantes. Nempe Turcis ueniebat
in mentem Bazethe Selynis patre regnante, quum de finibus certatum esset, saepius se a
Cercassis profligatos fuisse; rursus Cercassus uerebatur hostium multitudinem, uim magnam tormentorum, genus teli equis pariter et sessoribus terribile et perniciosum, praesentiam Selynis, quo quidem, praeterquam quod ne uictus
1304. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section] animo disseruit, ut omnes Selynem aeque ac procul dubio uictorem alacres intuerentur. Itaque prius quam signum pugnae daret, admonuit turmarum praefectos, ut suos quisque turmales doceret, ne iniussi in hostem procurrerent, sed quum ad teli coniectum cum hoste conuenissent, tubaque signum datum esset, extemplo deducta media acie in dextram leuamque applicantes se apperirent uiam, qua tormenta emitti possent, ne, ut Sophiaco bello contigerat, tela in hostes ciuibus permixtos excussa plures Turcarum quam hostium interficerent.
1305. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section] interiacet, paucis ex suis desyderatis, relicta hostibus urbe Gaza, cum reliquis equitibus refugit. Turca Gaza occupata retulit ad amicos, tentando animos eorum magis quam consilium exquirendo, an nullo laxamento hostibus dato Aegyptus, sedes Cercassorum imperii, petenda esset, an modus secundis rebus imponendus, nec solitudo Aegypto adiuncta, ob aquarum maxime penuriam exercitui transitu perdifficilis, intranda. Videbatur amicis omissa Aegypto finem imperii Turcaici Gazam statuere, putantibus non nisi magna manu tam late
1306. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section] et ipse saucius, postea quam uidit fortunam hostium esse, in interiorem solitudinem cum paucis refugit, atque ubi procul a conspectu Turcarum fuga euectus est, dedit operam, ut sciret, quis in locum demortui Cansaui solidanus esset designatus. Simul atque cognouit imperium ad quendam Thomam delatum, adeo ira exarsit, siue odio in nouum regem, siue dolore (nam et ipse regnum absens petierat, et se dignissimum eo fastigio merito iudicabat), ut mutata
1307. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section] Thomas Soldanus a fuga retractus crucis supplicio afficitur; ditiores Cayri ciues Constantinopolim relegantur; Ionas Dalmata Selynis iussu praetorianorum telis obicitur; Babyloni ualidum praesidium imponitur. Thomas solidanus, quum iam nulla reliqua spes esset belli instaurandi uiriumque nouandarum, cum conscientia egregia regni defensi trans Nilum ad Saithicam regionem cum paucis comitibus perfugit, ibi tantisper moratus, dum et fortuna, quae plaerunque regressum habet, exseuiret, et uis
1308. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section] et uis Turcaica aliqua ex parte senesceret. Putabat enim, ut sunt plaerique homines suae spei nimium indulgentes, Turcas haud diutius imperium Aegypti retenturos, quippe quae longo terrarum spatio, non modo ab Europa atque Asia, sed etiam ab ipsa Syria esset dirempta. Selynes interfectis aut fugatis Cercassis, qui Caërium tam pertinaciter armis tutati fuerant, castra extra urbem communiuit, deinde Ionam Dalmatam iussit pecuniam regiam conquirere, quae quidem multo maior spe et fama inuenta est, gemmarum praeterea ac praeciosae suppelectilis
1309. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section] utpote itinere et longa ualetudine conflictato, peruenit. Inde Hadrianopolim concessit, ratus Hadrianopolitanum coelum corpori suo ad uires confirmandas admodum conuenire, quum praesertim et uenandi uoluptate teneretur, et illa regio syluosis collibus distincta huic studio idonea esset; quamquam sunt, qui tradant, Selynem Constantinopolitanam habitationem consulto uitare solitum. Nulla enim ibi, ut ferunt, nox illi quieta erat, paternis furiis eum exagitantibus. Sane in illa urbe patrem regno abire coegerat. Caeterum Selynes, tametsi corpore diutina
1310. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section] tradant, Selynem Constantinopolitanam habitationem consulto uitare solitum. Nulla enim ibi, ut ferunt, nox illi quieta erat, paternis furiis eum exagitantibus. Sane in illa urbe patrem regno abire coegerat. Caeterum Selynes, tametsi corpore diutina egritudine haud satis firmo esset, uidereturque abiecta publicorum negociorum cura ualetudini duntaxat indulgere ― quippe qui contra morem uetustum Othomanorum regum nullam rem, neque publicam, neque priuatam, ad se admitteret, atque sine ullo ferme comitatu, saepius asino Aegyptio quam equo insidens, in publicum prodiret,
1311. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section] filii praesentia Turcas in officio retinet; uirtutes eius et uitia conferuntur. Nam quum Selynis corpus, ut plęrumque euenire solet, a longa aegritudine in malum incidisset habitum, atque illi in ea spinae uertebra, cui pulmo adnectitur, primo pustula quaedam subliuida orta esset, mox liuor in nigrum colorem mutaretur, caroque in dies magis non sine foedo odore exulceraretur, quidam medicorum, dum id ulcus curationem haud recipere putant, submoto omni
1312. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section] positis se uenerare passus est. Cibi et uini parcus fuit, somni etiam minimi, laboris, frigoris, caloris, inediae patientissimus, ueste habituque uix a priuato discrepans, literarum, quibus Turcae utuntur, satis eruditus. Quum opus esset, uerba in concione facere non deerat ei dicendi facultas. Nihil libentius audiebat quam anagnostem gesta illustrium uirorum, praesertim Magni Alexandri legentem. Interdum uersus etiam sua lingua haud quidem amatorios componebat, sed quibus testaretur se
1313. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section] instituit,
1314. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | Section] insidiis, quippe qui cum Turcis bellare a tenera fere aetate didicerat. Itaque quum Turcae Iahicianos speculatores, quos Chegleuus per loca urbi uicina exploratum identidem mittebat, ne quid improuisae fraudis a Turcis strueretur, haudquaquam fefellissent, indicatumque praefecto esset, ubi Turcae in insidiis laterent, conuocatis militibus suis (praeerat autem ducentis circiter equitibus) iubet eos leui cibo uires corporis reficere, deinde equos sternere, paratosque in expeditionem esse. Primis igitur tenebris centum equites silenti agmine ex oppido emittit, docetque, ut
1315. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section] nominis metu impelli, Pyrrhi Mustaphae suasu, qui et apud ipsum prudentia sua in magno erat honore, et Christianos inexplicabili odio persequebatur, huiuscemodi oratione ad bellum suscipiendum eos hortatus est: Si mihi, uiri Turcae, de imperio tantum proferendo decertandum esset, armisque gloria quaerenda, satis honestam causam belli aduersus Hungaros ineundi mihi esse existimarem. Quippe semper magnorum uirorum in numero habiti sunt, qui augendo armis imperio gloriam suam excoluerunt. Nunc uero, quum sim insigni iniuria lacessitus, non modo iustam belli
1316. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section] iussisse suis, ne quid hostile Pannonicis colonis inferrent, suspectam habens nouam ac inusitatam Turcae lenitatem, plusque in eo, ne possit decipi, quam in fide Turcaica reponens, missa ad Turcam cum donis legatione, se suaque omnia illi dedi simulauit, et quo simulatio occultior esset, fugeque, quam meditabatur quamque iam praeparauerat, suspitionem a se auerteret, hoc sibi caueri a Turca legatis iussit, ut scilicet illius permissu eos agros uicosque, ac oppida teneret, quae ipsa ante Turcarum ad illam regionem aduentum possedisset, contentusque esset Turca eodem
1317. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section] quo simulatio occultior esset, fugeque, quam meditabatur quamque iam praeparauerat, suspitionem a se auerteret, hoc sibi caueri a Turca legatis iussit, ut scilicet illius permissu eos agros uicosque, ac oppida teneret, quae ipsa ante Turcarum ad illam regionem aduentum possedisset, contentusque esset Turca eodem uectigali, quod Hungarorum regi sui agri pendere consueuerant. Salomon hanc foeminae deditionem adeo laeto animo accaepit, ut dolum abesse credens extemplo, quicquid illa postulauerat, regio diplomate comprobarit, legatosque ueste preciosa ac pecunia donatos una cum suis
1318. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section] interposita, habuit, pepercit. At Hungari ubi accepere Turcarum regem cum ingenti exercitu fines Pannoniae inuasisse atque ad Taurunum castra posuisse, quia pacis modo incuriose id temporis agebant, trepidare coeperunt, pauoreque ac consternatione impediti, nihil, quod salubre esset, expediebant. Tandem terror instans coegit eos ad consultandum, quonam modo obuiam praesentibus periculis iretur. Itaque peractis Christiano ritu diuinis rebus regem armatum de more Hungarico equum ascendere, delectumque militum habere decernunt, misso prius Romam ad pontificem Leonem
1319. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section] pontificem Leonem Decimum oratore, qui et periculum regni Hungarici indicaret, et pecuniam ad conducendum militem ab eo peteret. Quamquam plaerique e senatu Hungarico, caeteris prudentiores, hanc legationem ualde improbarunt, utpote quae ex dignitate Hungarici nominis haudquaquam esset. Nam Hungaris insperata re perculsis consilium magis et charitas in communem patriam, regiaque auctoritas, qua rex, quae in rem essent, imperaret, quam aut pecunia, aut miles deerat. Quippe regnum Hungariae uiris, equis, armis, auro, atque argento nulli Christianorum orbis regno
1320. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section] satis per se ad sui defensionem futurum tunc fuisset, priuatisque opibus publica res egregie administrari potuisset, si regii imperii uerecundiam nobilitas habuisset, et pro se quisque regi ac patriae tempus commodare in animum induxisset, recepturi mox, quum pecunia in ęrario esset, quae in communem salutem contulissent. Ferunt autem legatum Hungarorum uerba in hunc modum apud pontificem fecisse: Omnibus qui Christiano nomine censentur, Pater
1321. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section] pater, uouerat, per te ipsum, aut adhibito aliquo regionum ac locorum prudente, considerato. Et quae dico, ex ore senatus Hungarici regisque Lodouici missa existimato. Qui quidem neque numero, neque robore ac uirtute militum a Turca superari posset, si primum ei auctoritas apud suos esset, qua sane pueri neccessario carent, quia ea, ut probe nosti, ex multis rebus magnifice atque egregie gestis, et singulari prudentia, cuius puerilis aetas haudquaquam capax est, comparatur, deinde stipendii copia suppeteret. Nam Boëmi, gens Martia et regi suo Lodouico deditissima, ne pedem
1322. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section] atque a caede hominum abhorrerem, non paterer Italiam a Longobardis uexari. Haud oblitus modestiae atque officii mei, pontificiaeue maiestatis, cuius sane auctoritate apud me nihil antiquius est, sed dolore amissi Tauruni haec de Romano pontifice liberius forsan, quam par esset, dixi. Ego enim ita opinor rem Christianam huius urbis amissione multo grauiorem fecisse iacturam, quam quae olim facta est Constantinopoli euersa, propterea quod harum altera urbs, antequam ab hoste caperetur, a Romana iam societate per summum scelus ultro defecerat, altera
1323. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section] adigi poterant, petentes multos hostium interfecere. Itaque Turcae tribus aeneis muralibus tormentis eo aduectis, totidem locis arcem quatere coeperunt, quo praesidium necessario distinerent, ut quum a tribus partibus arx munitionibus prorutis oppugnari coepta esset, Hungari suorum paucitate, tot simul locis haud quaquam possent non nudata aliqua statione occurrere, atque ita distracti sine mutuo inter se auxilio, ad omnia tuenda obeundaque non sufficientes, hostium multitudine obruerentur. Nec satis putarunt Turcae arcem tribus ex
1324. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section] in pugnam submittentibus. Et quum omnes Turcarum conatus eo magis frustra essent, quia Salomon equites et honestioris fortunae uiros ab oppugnatione arcebat, eo consilio, ut si cum rege Hungaro collatis signis esset decertandum ― credebat enim Hungarum suis auxilio uenturum quod roboris erat in eius exercitu, nulla ex parte imminutum hosti opponeret, multique Turcarum in oppugnatione uariis hostium telis percussi caderent,
1325. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section] coniugibus in hostium potestate mox futuros, omniaque indigna ac acerba passuros, de deditione etiam cum Blactio et Iano agere coeperunt, modo praecibus, modo minis homines fatigando suadendoque, ut quia et omnium rerum inopia iam urgeret, et de regia ope spes incisa esset, mallent uictoris gratiam arcem tradendo inire quam ab hoste una cum omnibus foede trucidari. Tandem quia Hungari etiam inuiti ad arcem tradendam cogi poterant ― numero enim eos Moesi longe superabant ― ne deditionis mora Salomonis iram in se accenderent, uti Moesi
1326. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section] Blactium Ianumque cum collega suo ab inuito prope Salomone ob uerborum licentiam, quae uino imputari debuerat, necatos. Nam quum a quibusdam regiis purpuratis ad coenam essent inuitati uinoque largiore usi essent, atque inter coenandum de Hungarorum ac Turcarum uirtute sermo esset ortus, Turcaeque ex composito sermonem ad contemptum Hungarorum traherent, Blactius fortunae, in qua erat, parum memor arcanaque ac tacenda per uinum male dissimulans, ausus est dicere, si sibi uiginti millia Hungarorum data fuissent, non modo se Turcarum
1327. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section] et iusti regis specimen dedit, et gloriae cupiditate nulli maiorum suorum secundus uideri uoluit. Vnde sunt, qui credant Salomonem, dum pater uixit, consulto ignauiam simulasse, ne uirtus eius illi formidolosa et ob id apud ferum hominem fraudi esset, quandoquidem compertum fere habebat Selynem dominandi cupidinem cunctis humanis affectibus anteposuisse. Porro Othomani reges, ut fere Machomethani omnes, cupidi sunt quidem uoluptatum, sed eos, utpote gloriae cupidiores, nunquam ulla uoluptas a rebus gerendis remoratur.
1328. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section] occulte peruenissent, haud
tamen fefellere Ioannem Sepusiensem, eius regionis praefectum. Itaque Turcae ne conspectum quidem hostium sustinentes, primo congressu fusi, magna suorum parte amissa
in Moesiam refugerunt. Caeterum in Inferiorem Dalmatiam, quum ea regio sine praefecto, sine imperio esset ab Hungaris destituta, a Verbosnensibus Turcis per eosdem dies
incursiones factae multique mortales nullo obsistente capti.
monuisset, ne
cuiquam de se iustam conquerendi causam praeberet, improbus homo et ab ineunte
aetate pessime institutus, innumeram pecuniam pontificatus praemia esse putans in hunc
modum pontifici respondisse fertur: non esse ei infamiam magnopere timendam, qui ita
alios supergressus esset, ut omnia mortalia infra se posita cernat. Digna sane notho et
trapezitae filio sententia, qui non ingenii solum, sed etiam nationis uitio parum admodum curans, quid de se homines sentiant, de religione lucrum sectari in animum induxerat, ne discederet ab eorum instituto, qui nimia pontificum
omnibus documento sit. Nam ut alio loco
diximus, caeteri ordines sacerdotum ad perfectionem morum assequendam instituti sunt,
pontifices uero consumati esse debent.
Leo autem Decimus in uenando libenter tempus terebat, primum ut eo studio
nobilem se genere ostenderet ― quum esset argentarii, sed alioqui eximii uiri Laurentii
Medicis filius, licet in hoc merito culpatus sit, quia dum unus nimium eminere in libera
ciuitate concupiscit, aequo iure uiuere cum suis ciuibus in animum inducere non poterat, quamquam Laurentius rempublicam ita prudenter ac leniter moderabatur,
Laurentius rempublicam ita prudenter ac leniter moderabatur, ut tyrannidem, ea non mediocri humanitate condita, uideretur redimere, nec magis ciuibus suis
excellere quam patriae principatu suo prodesse ― deinde ut huiusmodi labore edendi
appetentiam excitaret. Qui quidem licet plurimi esset cibi, castus tamen, quod raro usu
uenit, est habitus. Nempe epulae et lautior mensa Veneri, immodicarum cupiditatum
parenti, cognata sunt. Quamquam illius libidinum continentiam quidam non uirtuti, sed
morbo assignant: satis enim constat hunc pontificem ulcus quoddam in
Augusto gratificari uoluerunt, quippe satis creditur Romanum imperatorem
intentiore cura operam dedisse, ut Hadrianus Romanus pontifex crearetur: erat enim ei
charissimus amicorum.
Porro hic uir in Morinis humili genere, utpote patre opifice natus est. Qui quum et
moribus optimis esset praeditus, et sacris literis satis docte esset eruditus, admotus est
pueritiae Caroli regendae simulque literis erudiendae, atque ut educator ac praeceptor
in Hispaniam ductus. Carolo mox imperatore Romano designato atque in Germaniam
profecto regendis Hispaniis praepositus prouinciam sibi
creditur Romanum imperatorem
intentiore cura operam dedisse, ut Hadrianus Romanus pontifex crearetur: erat enim ei
charissimus amicorum.
Porro hic uir in Morinis humili genere, utpote patre opifice natus est. Qui quum et
moribus optimis esset praeditus, et sacris literis satis docte esset eruditus, admotus est
pueritiae Caroli regendae simulque literis erudiendae, atque ut educator ac praeceptor
in Hispaniam ductus. Carolo mox imperatore Romano designato atque in Germaniam
profecto regendis Hispaniis praepositus prouinciam sibi commissam integerrime administrauit. Quam ob rem
86
87
* essent KZ:
esset M
88
89
* communibus KZ:
96
* pugna KZ:
pugnam M
* alias esset in
marg.: est in textu M: est Kg: sit
Z
** post
incitante
caeterorum more barbarorum, non tam sacris precationibus, quam epulis
ac largiore uino uti solebant. Diocleates animaduertentes, Rhacusanos ita
Slauinis obsidione pressos, ut neque appellentibus nauibus in portum Rhacusanum
tutus aditus esset, neque inde soluentibus profectio libera pateret
** post
uidebatur app. ed. Crau.: Itaque adeunt praetorem
Rhacusanum, ostendunt se inuenisse uiam
quae nunc quoque perrarae sunt
Rhacusae, dabant operam ― ad hoc, quum audirent, Canalensem agrum, inique,
et per summam iniuriam ueteribus possessoribus ereptum, adeo consternati
sunt, ut, ni saniori auxilio uis prohibita esset, praetores urbium uiolati
fuissent. Itaque confestim consilium ceperunt, sese in regiam potestatem
restituendi, adiutore in primis Iaxia quodam, ex Naresiis principibus. Erat
Iaxias et per se Rhacusinis infensus, ut est
apud Caesarem necquidquam nitentibus, ne insulae, fidelibus
sociis, falsis Iaxiae criminibus, adimerentur. Sed crimen ualuit eo maxime,
quod Rhatanei Canalensisque agri diuisio, eiectis ueteribus colonis, parum
purgata esset; cum insulani, alienae cladis exemplum, metumque, qui non
uanus esse uidebatur, in suam defensionem contulissent. Itaque, licet
Rhacusanorum studium et fides erga regem omnibus satis nota essent;
cupiditas tamen alieni
Nam conducti ab Italia milites, uidentes Rhacusanos imbelles esse,
et praedae expositos, consilium inierunt, ut urbem prius direptam, alienae
subiicerent potestati. Quae coniuratio, cum per quosdam ciues, qui senserant id
agi, annuntiata esset Rhacusano senatui: in re trepida ciuitati non defuit
consilium. Nempe milites scelesti consilii participes, per speciem expeditionis
extra urbem ablegatos, posthac urbem ingredi non permiserunt. Itaque urbs
incolumis ab intestino
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.