Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esset

Your search found 2919 occurrences

More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1514-1540:


1514. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

animo ad scribendum aggressus sum, ut vitia tantum colligerem, aut eiusmodi aliquid facerem, neque ut, quae in eo praeclare confecta animadverterem, silentio praeterirem; ea vero quae non optime dicta essent, invaderem: sed ut, quae mea de eius oratione esset sententia, explicarem; atque omnia complectens, quid ille cum aliis commune haberet, qua in re differret, ostenderem. Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed, quae virtutibus plerumque annexa solent esse, vitia quoque persequi


1515. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

quorum scripta species quaedam exornat: et venustatis quidem in aliis plus, in aliis minus elucet. quo fit, ut adhuc eorum scripta vigeant. Herodotus autem Halicarnasseus, qui ad Peloponnesiaca tempora vitam perduxit, cum paulo ante Persica natus esset, tum materiam historiae paulo altius extulit, atque illustravit; neque unius urbis, aut unius gentis, sed Europae Asiaeque res gestas, et multas et varias, uno libro complexus est: (nam a Lydorum imperio exorsus, ad usque bellum Persicum opere


1516. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

existimavit: cum quidem institutum illud Hellanici ob eam caussam contemneret, quod abiectum et humile videretur, planeque eiusmodi, quod legentibus haud multum utilitatis afferre posset: Herodoti autem rationem ideo non probaret, quod latior ac fusior esset, quam ut eam humana cogitatio perfecte posset universam comprehendere. unum autem bellum, quod inter Athenienses et Peloponnenses gestum est, animo complexus, in eo componendo, cum et corpore et animo aeque valeret, suum studium industriamque


1517. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

gestum est, animo complexus, in eo componendo, cum et corpore et animo aeque valeret, suum studium industriamque collocavit. cumque ad exitum belli vita processisset, non quaecumque in sermonibus audisset, sed quibus ipse affuisset, quaeque esset expertus, in sua scripta retulit: quae vero propter exsilium suum nosse minus potuit, ea sumpsit ab iis qui optime ipsi cognovissent. Ac MG: Quibus rebus superiores historicos


1518. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 245 | Paragraph | Section]

et philosophi, et oratores omnes, aut, si non omnes, plerique certe, ita consentiunt; de retinenda veritate, cui consecratam esse historiam volumus, plurimum laborasse; nihil addidisse rebus, quod iustum non esset; nihil detraxisse; nulla in scribendo licentia usum esse. nihil ad suam libidinem scripsisse; rationem et vitam secutum esse, quae ab omni prorsus invidia, omnique assentatione,


1519. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 245 | Paragraph | Section]

effudit maximas; eiusmodi scilicet, quas disseminata per orbem terrarum tanti viri gloria postulabat. eodemque modo cum de Demosthene duce, cum de Nicia Nicerati, de Alcibiade Cliniae filio, deque aliis, et ducibus et oratoribus, dicendum ei necessario esset; quae cuique conveniebant, exposuit. quae probare exemplis non puto mihi opus esse apud eos, qui historias eius peragrarunt. Haec igitur, quae Thucydides, quod ad res attinet, egregie praestet, possit aliquis dicere. Quae cum praeclara sint, atque


1520. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 245 | Paragraph | Section]

exponat. neque vero perficit hanc partem; sed omittens inchoatam, de Atheniensium priori expeditione in Siciliam pauca narrat. postea, cum Atheniensium in Peloponnesum navigationem, et Lacedaemoniorum adversus Dorienses expeditionem demonstrare esset exorsus, ad ea quae ad Leucadem a Demosthene duce gesta sunt, et ad Aetolorum bellum transit. inde Naupactum abit. nec absolutis bellis quae per continentem gerebantur. Sic. t.


1521. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

bello ad Peloponnesiacum civitas gessit, per capita subiungit, idque cursim, usque eo, ut ea paucioribus quam quingentis versibus comprehendat. Rursus, cum illa rebus Corcyraeis anteire, neque ab illis, sed ab his manasse principium belli recordatus esset; scribit haec ad verbum: Post haec autem, quae iam exposuimus,haud multorum annorum interiecto spatio, consecutae sunt res Corcyraicae ac Potidaeaticae, et quaecumque huic bello ansam praebuere.


1522. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

initamque inter eos societatem laederent: tunc non iam esse ultra ferendum censuerunt, sed omni studio conandum, ut eorum potentiam, sumptis armis, si fieri posset, everterent. Oportebat autem illum, cum belli caussas indagare coepisset, eam quae vera esset, quaeque ipsi probaretur, primo loco tradere: quandoquidem et natura postulabat ut priora posterioribus anteirent, vera prius quam falsa discerentur; et ipse narrationis ingressus, si eiusmodi ordine institutus esset, longe futurus erat


1523. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

indagare coepisset, eam quae vera esset, quaeque ipsi probaretur, primo loco tradere: quandoquidem et natura postulabat ut priora posterioribus anteirent, vera prius quam falsa discerentur; et ipse narrationis ingressus, si eiusmodi ordine institutus esset, longe futurus erat praestantior. non enim, siquis partem illius tueri velit, ea ratione possit uti, quod vel parvae res essent, nec satis dignae quibus explicandis opera daretur; vel communes, et ab aliis antea sic protritae, ut nihil opus esset


1524. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

esset, longe futurus erat praestantior. non enim, siquis partem illius tueri velit, ea ratione possit uti, quod vel parvae res essent, nec satis dignae quibus explicandis opera daretur; vel communes, et ab aliis antea sic protritae, ut nihil opus esset ab his initium ducere. ipse enim hunc locum, ut a veteribus praetermissum, historia dignum existimavit, qui ad verbum ita scripserit: Scripsi autem ea, et ab instituto sermone propterea diverti,quod superiores omnes hunc locum omiserunt, et aut res


1525. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

quique eorum petitioni adversantes effecerint ut foedus Lacedaemonii reicerent. quae leviter ac negligenter, quasi contemnenda, his verbis exposuit: Post secundam Peloponnensium irruptionem, Athenienses, cum iam iterum eorum vastata esset regio, ac bello et morbo vexarentur, mutata voluntate, Periclem, quod bellum suasisset, incusabant; illius effectum opera existimantes, ut in tot calamitates inciderent: ac, cum cedere Lacedaemoniis statuissent, missis hac de re legatis, nihil apud


1526. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

prohibitum, ne aut invenire, aut, quae utrobique rebus ipsis convenirent, eloqui posset. Quodsi suis quibusdam rationibus adductus, alteram legationem exaggerare maluit; nequeo sane coniicere, cur Laconicam Atticae, hoc est, eam quae posterior esset, ei quae praeiret tempore, anteferret; cur propriam alienae; cur eam denique quae minorum, quam quae maiorum calamitatum caussa missa fuerat. Cum vero urbium expugnationes et eversiones, et homines in servitutem abductos, aliaque eius generis


1527. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

verum, ut quisque semper de rebus praesentibus maxime consentanea dicere mihi videbatur, et proxime ad veritatem accedere, ita a me commemorata sunt. Res vero in bello gestas, non quas a quocumque audivi, historia dignas existimavi; nec ut mihi libitum esset; sed eas quibus ipse interfui, quasque ex aliis quam potui diligentissime perquisivi. nec facillima fuit inventio: propterea quod qui singulis gerendis rebus affuerant, non eadem de eidem affirmabant; sed ut quisque aut in alterutram partem studio


1528. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

in ea quae nunc Graecia appellatur, perpetuum olim incolas domicilium habuisse, non videtur. nam cum a maiore aliqua multitudine coactus, suam quisque patriam facile relinqueret, persaepe migrationes fiebant: quippe cum nulla adhuc inter eos negotiatio esset, neque ullum citra formidinem vel terra vel mari commercium haberent; sed eo usque suis rebus uterentur, quatenus ad vitam exiliter traducendam satis esse existimarent; pecuniae copiam non habentes, neque terram serentes. DESUNT


1529. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

terra stabat, ingens certamen et animi contentio tenebat; Syracusanis quidem, maioris comparandae gloriae cupiditate incensis; Atheniensibus vero, ne secum peius quam ante ageretur, non mediocriter timentibus. nam cum omnis in navibus Atheniensium spes esset, summus de rei exitu erat timor;quippe cum pugna videretur anceps, et eam illi e terra spectare cogerentur. nam cum esset propinquum spectaculum, et non omnes pariter eodem intuerentur, siqui suos alicubi vincentes aspexissent, animos attollebant,


1530. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

Atheniensibus vero, ne secum peius quam ante ageretur, non mediocriter timentibus. nam cum omnis in navibus Atheniensium spes esset, summus de rei exitu erat timor;quippe cum pugna videretur anceps, et eam illi e terra spectare cogerentur. nam cum esset propinquum spectaculum, et non omnes pariter eodem intuerentur, siqui suos alicubi vincentes aspexissent, animos attollebant, et ad deorum opem implorandam, ne se desererent, convertebantur. qui vero suos superari videbant, ii magno cum eiulatu


1531. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

simul exaudire; lamentationes, clamores; victores, victos; et alia eiusmodi quae magno in periculo magnus exercitus multis modis clamare cogitur. His aequalia et iis eveniebant qui in navibus erant. Tandem Syracusam ac socii, cum inter eos diu pugnatum esset, Atheniensium classem in fugam vertunt; strenueque invecti, magno clamore et inhortatione terram versus persequuntur. tunc ex nautico exercitu, alia atque alia parte, quicumque in alto capti non erant, in castra se


1532. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 262 | Paragraph | Section]

ἐπικελεύσας τὸν μὴ διανοούμενον Id est; Omnino autem qui in nocendo alterum praevenisset, laudabatur; et qui ad hoc non cogitantem inhortatus esset . Mox poetica illa figura usus est quam μετάληψιν vocant:


1533. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 263 | Paragraph | Section]

ex civibus alterutram ad partem non accessisset, is ab utraque factione, vel quod ab altera parte non staret, vel ob invidiam, quod superstes foret, occid. quod malorum esset immunis, ob invidiam occidebatur. ita propter seditiones omne facinoris genus in Graecia exstitit. et simplicitas quidem, cuius plurimum generositas participat, cum ludibrio exterminabatur: mutuo vero inter se sententiis


1534. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

vocabula, et quasi per vim figuras fertur, quarum non nullae etiam soloecismi praebent speciem, multo deteriorem fieri. sed, ne nostra longius labatur oratio, his ero contentus. Quoniam vero polliciti sumus, etiam quod nostrum de illius concionibus esset iudicium, Concionum examen. MG: Concionum examen. ostendere, in quibus summam quandam inesse vim non nulli opinantur; totam hanc tractationem in duas


1535. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

curam susceperitis, ita maxime iusiurandum servaveritis: sin minus, eadem quae iam antea hortamur, otium agite, colentes, quae vestra sunt; neque ab altera parte state; et tamen utrosque pro amicis recipite. Haec sat nobis erunt. Quae cum esset locutus, tum legati Plataeenses, ingressi in urbem, re cum multitudine communicata, Archidamo responderunt; facere se non posse quae suaderentur, sine Atheniensibus; apud eos ipsorum liberi atque uxores essent. timere quoque se toti civitati; ne


1536. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

obtemperare malebant, Meliorum stultitiam reprehendant, qui idem, quod ipsi ante fecissent, sibi proponerent. Existimo equidem, si quis haec coram Atheniensibus, qui communem hominum vitam ad elegantiorem vitae cultum traduxerunt, dicere aggressus esset, eius orationem ipsis futuram fuisse permolestam. His sane caussis adductus hanc orationem cum illa altera conferens, minime laudo. in illa enim Archidamus Lacedaemonius ad ea facienda quae iusta essent, Plataeenses hortatur, dictione


1537. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

facienti, seque purganti, minime conveniunt; praesertim in ipso statim defensionis exordio, antequam aliis sermonibus eorum animos demulceret, qui non abs re ob calamitates molestia afficiebantur; ut quorum regionis pars optima a Lacedaemoniis vastata esset, ac pestilentia non exigua multitudo interisset; quique harum calamitatum caussam, quod ipse belli suspiciendi auctor exstitisset, in eum conferebant. praeterea non hac dicendi figura, quae reprehensionem habet; sed illa, qua deprecatio


1538. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

verba facienti. Neque enim sententiarum, aut optimorum argumentorum inventio ipsa per se multo studio digna videtur, nisi etiam rebus, et personis, ac temporibus, ceterisque rebus omnibus conveniant: sed, quemadmodum initio quoque dicebam, quae sua esset de Periclis virtutibus sententia, ostendere cupiens Thucydides, hanc illi intempestivam orationem affingit. Oportebat autem ipsum prius, quid de hoc viro sentiret, declarare; deinde vero eidem in periculo versanti orationem, qua iracundiam


1539. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

Athenienses; quaecumque umquam universi vos voluistis, et postea quisque pro se gerenda existimavit, nihil umquam vobis e manibus est elapsum. quae vero voluistis quidem, post autem alius alium respexistis, tamquam ipse nihil, proximus omnia facturus esset; in iis nihil umquam praestitistis . Haec sententia multis est modis involuta, ita tamen explicata, ut a communi usu loquendi ad insolitum dicendi genus transierit. servata est tamen in perspicuitate granditas. In maxima autem illa adversus


1540. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

rectum non est. necesse est enim fateri, perfectiora imperfectis, clariora obscuris esse meliora. Quo igitur argumento Thucydidis universam dicendi formam laudamus; quaeve nos ratio cogit, ut illum suae tempestatis hominibus, quibus nimirum illa et nota esset et usitata, conscripsisse; nostri vero, qui post eramus futuri, nullam rationem habuisse dicamus? Neque vero omnem Thucydidis orationem, tamquam inutilem e foro atque iudiciis eiiciendam esse putamus; sed eam quidem partem, quae in narrationibus


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.