Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esset

Your search found 2919 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 29-79:


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

contra Pannonios, qui duobus acribus fluuiis circumuallantur Drauo et Sauo, contra Dalmatas itidem misit ducem Vibium cum exercitu multo. Qui Dalmate commorantes in siluis circumadiacentes prouincias latrocinando uastabant. Qui Vibius congressus cum eis uictoriaque potitus gentem illam, licet esset efferum genus hominum, coegit ab armis discedere et terram fodere aurumque de uenis terre purgare. 4Secundum poetarum fabulas Cadmus dicitur in eandem deuenisse prouintiam, quando in serpentem mutatus est. Fuit autem ciuitas eius Epitaurus, que est iuxta Ragusium, in qua


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

erant in Salona duo duces Basilus et Octauius. Isti coegerant magnas populorum adiacentium cateruas, uidelicet Curetum, Dalmatinorum et Ystrorum, expectantes Cesaris partes, ut cum eis confligerent. Sed Vulteus famis sitisque coartatus penuria non potuit alterius in insulis comorari et licet esset undique hostium uallatus insidiis, tamen quandam nauem cum meliori sociorum manu conscendens uoluit latenter transponi in terram, sed hostium insidiis circumpositis nauis in medio transitu intercepta est. Cumque nauis hereret immobilis, uidens Uulteus, quod non pateret via diuertendi,


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sed misit Titum discipulum suum, sicut dicit ad Timoteum: Crescens abiit in Galatiam, Titus in Dalmatiam. Hic ergo beatus Titus ad Dalmatie partes adueniens, et uerbum salutis gentibus illis predicans, non longo illic tempore mansit, sed audiens, quod beatus Paulus a preside Festo iussus esset Romam pergere, statim omissis omnibus preueniens eum expectauit in urbe. Quo cum beatus apostolus accessisset ibique uerbum Dei diutius predicauit. Cum autem per spiritum sanctum cognosceret in eadem urbe suum martirium consumandum, de ecclesiis Gretie disponere curauit. Quam ob rem beatum


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pestifera tot milia christianorum cotidie trucidabantur, ut pene uideretur totius humani generis excidium iminere. Vnde a suis aulicis tiranno suggestum est, ut tam crudele reuocaret edictum, ne tanta hominum cedes cotidie fieret, quia timendum erat, ne forte toto mundo in exterminium dato non esset, cui posset ulterius imperare. Tunc Dioclitianus tale moderamen sue uoluit adhibere seuitie dans legem, ut qui nollet a christiana cultura recedere, non ut prius statim capite plecteretur, sed bonis omnibus expoliatus ad diuersa metalla et ad fodiendas arenas exul patria dampnaretur.


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dicebant palatium. 3Huius temporibus Gaius, similiter natione Dalmaticus, summus pontifex factus est apostolice sedis. Fuit autem iste Gaius tempore Sebastiani martiris, qui cum Chromatio urbi prefecto, Marcelliano et Marco agonizantes martirio confortabat. Quamuis enim esset de genere Dioclitiani cesaris, non tamen pacem christianis optinere potuit, quin immo persecutionis turbo cum ceteris eum inuoluit martiribus. XII fere annis apostolice presidens ecclesie cum triumpho martirii perexit ad Dominum. V. De Clicerio et Natali Salonitanis


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uoluit. Vnde uolens eum extra regni negotia quasi priuatum manere aput Salonam Dalmatie episcopum fieri fecit. 3Temporibus uero Pelagii et Gregorii doctoris, Romanorum pontificum, fuit quidam archiepiscopus Salone, Natalis nomine, eiusdem indigena ciuitatis, qui cum multorum esset propinquorum potentia circumfultus, multum a pontificali honestate deuius incedebat. Cum enim esset inpos scientie, non lectioni erat deditus, sed epulis et cotidianis conuiuiis cum cognatis et amicis uacabat et quod erat deterius, thesauros ecclesie et uasa ministerii dando suis


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fieri fecit. 3Temporibus uero Pelagii et Gregorii doctoris, Romanorum pontificum, fuit quidam archiepiscopus Salone, Natalis nomine, eiusdem indigena ciuitatis, qui cum multorum esset propinquorum potentia circumfultus, multum a pontificali honestate deuius incedebat. Cum enim esset inpos scientie, non lectioni erat deditus, sed epulis et cotidianis conuiuiis cum cognatis et amicis uacabat et quod erat deterius, thesauros ecclesie et uasa ministerii dando suis contribulibus et complicibus sacrilega dilapidatione uastabat. Et erat eo tempore archidiaconus quidam,


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ualet annisus hominis, ubi diuine protectionis gratia deest? Cum pro multis piaculis communiter singulariterque commissis superne ultionis iudicio peccatrix ciuitas hostili foret gladio euertenda, periit mens et consilium a ciuibus, presul nullus erat, rector inutilis, populus dissolutus, quid esset consultius, nesciebant. Alii erant nimis timidi, alii plus equo securi. Sic labefactari ciuitas primitus a se ipsa incepit. Igitur hostium caterue non cessabant cotidie ciuitatem miseram impugnare. Salonitani uero languentibus iam et defessis uiribus, multitudinis impetum non sustinentes


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

insidiari. Tantas enim cedes et predas de ipsis cotidie faciebant, quod nullus Sclauorum erat ausus ad mare descendere. His etenim modis Salonitani erumnosam uitam ducentes multo tempore in insulis comorati sunt. 3Eodem tempore Iohannes summus pontifex apostolice sedis, cum esset Dalmatinus natione, audiens sue gentis miserabilem casum ualde condoluit missitque abbatem quendam, Martinum nomine, cum multa pecunie quantitate pro redimendis captiuis. Qui ueniens ad partes Dalmatie multos redemit captiuos de Sclauis eosque ad parentes suos remisit. Iste Martinus ex


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Quod illis ualde gratum extitit et acceptum. Tunc coadunato clero, ut moris erat, electio in persona predicti Iohannis concorditer ab omnibus celebrata est. Qui per dominum papam consecratione suscepta tamquam bonus pastor ad proprias oues accessit non animo cumulandi pecunias, cum ecclesia tunc esset pauperrima, sed caritatis studio de animarum salute lucrum spirituale querere satagebat. Ipsi concessum est a sede apostolica, ut totius dignitatis priuilegium, quod Salona antiquitus habuit, optineret ecclesia Spalatensium. 2Tunc cepit ecclesiam clerumque componere,


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fluuium extendebatur. Ecclesia nempe metropolis has sibi uoluit parochias retinere: comitatum Cetine, Cleune, Clisse, Massarum, Almisium et Corbauiam et ultra Alpes ferreas usque ad confinia Zagrabie totamque Maroniam. 4Nunc autem ad Dabralem episcopum redeamus. Hic enim cum esset potens et nobilis nec foret aliquis ausus ipsius acta reprehendere, quicquid sibi placebat hoc licere putabat. Habebat namque mulierem et filios quasi laycus, quos secum in archiepiscopali palatio tenebat, totum uero episcopium nonnisi uagitibus paruulorum et ancillarum tumultibus erat


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Cum autem tam enormis uita pontificis summo fuisset pontifici nuntiata, statim misit quendam legatum, Iohannem nomine, uirum ualde prouidum et discretum. Qui ad partes illas accedens congregata synodo inquisitionem cepit facere in capite et in membris. Et cum crimen Dabralis archiepiscopi esset notorium, cepit se friuolis allegationibus excusare. Ducebat enim predicatam mulierem sibi fore legitimam, quam ex consuetudine orientalis ecclesie secum poterat licite retinere. Sed legatus excusationes Dabralis nullius fore momenti considerans autoritate apostolica sententialiter remouit


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

copiose dotauit, ut in toto pene mundo uix status ecclesie uigere melius et dignius uideatur. 6Denique post Dabralem fuit quidam Iohannes archiepiscopus Spalatensis de ipsa ciuitate oriundus. Ipse edificauit ecclesiam sancti Felicis super riuum. Et cum pre senectute iam factus esset inutilis, cessit ab onere pastorali et in eadem ecclesia non longo tempore degens ibidem mortis debitum soluit. XVI. De promotione Laurentii archiepiscopi 1Ea tempestate quidam apostolice sedis legatus ad ecclesiam Spalatensem accedens


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quia te, utpote ignotum, super his exaudire minime possumus. 10Malignus ergo presbiter papalia scripta non quibus missa erant detulit, sed ad Gothos, qui eum miserant, reuerti otius properauit. Tunc percontantibus eum, quid de suis petitionibus apud sedem apostolicam actum esset, respondit dicens: Ecce per Dei gratiam, quicquid uoluistis a domino papa impetraui, nam ecclesie uestre apperte sunt, sacerdotibus uestris officia restituta sunt. Insuper etiam hoc uobis optinui, ut de gente uestra et de littera uestra uobis pontificem eligatis mecumque ad eundem papa cum


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ambitione sibi terre dominium uendicaret, innumerabiles rapine, predationes, cedes et omnium facinorum seminaria emerserunt. Alter enim alterum insequi, inuadere, trucidare cotidie non cessabat. 3Verum his temporibus extitit quidam ex magnatibus Sclauonie, qui, cum a suis esset contribulibus multis lacessitus iniuriis multisque dampnis attritus, non sperans se posse aliter tantis resistere malis, in Hungariam profectus est. Tunc ad regem Vladisclauum ingressus, eum alloqui cepit, persuadens ei, ut ad capiendum Chroatie regnum et suo dominatui subiugandum exiret dans


44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

exercitu in hostiles turmas uiriliter irruens, diuino protectus auxilio, maiorem partem barbarice nationis passim per campos strauit in mortem, alios uero extra regni confinia effugauit. 6Denique Vladisclauo rege migrante ad Dominum, Colomannus sibi in regno successit. Hic, cum esset uir ferocis animi, proposuit totam teram usque ad mare Dalmaticum suo dominio subiugare. Venit ergo cum multo armorum apparatu et optinuit ceteram partem Sclauonie, que a Vladisclauo fuerat pretermissa. 7Itaque ad mare usque peruenit, ut ciuitates maritimas occuparet. Tunc


45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum Tragurinis et aliis Dalmatinis ponentes usquequaque custodias sibi tacite precauerunt. 5Indicta igitur solempnitate consecrationis cuiusdam oratorii, quod erat in rupibus montis Kyrieleyson appellati, cuncti se ciuitatem simulauerunt exire, experiri uolentes an uerum esset, quod eis predictus comes Adrianus patefecit secretum. Protinus ergo circa horam tertiam ceperunt, qui in turri erant, tubas clangere, uexilla erigere, per menia ciuitatis diffundi. At uero Spalatenses e latibulis exeuntes concito gradu ad turrim currunt, ignem supponunt, menia supergressos


46. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum magno tripudio cleri populique susceptus est. Cepit autem ecclesiam multa prudentia gubernare, emendare clericos, populum instruere salubribus documentis, facultates ecclesie uigilanti studio ampliare.//108 5Sed nunc ad Martinum episcopum insularum redeundum est. Hic cum esset senex, quadam ualitudine comprehensus, quasi amens effectus erat. Insulani uero eius amentiam non ferentes, expulerunt eum et accedentes ad ecclesiam Spalatensem elegerunt Lucarum, filium Duimi Cicle, archidiaconum eiusdem ecclesie. Qui presentatus Raynerio archiepiscopo consecratus est ab


47. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

secundo nonas Augusti anno Domini millesimo centesimo octogesimo. Prefuit uero ecclesie annis quinque. 14Post cuius decessum Spalatenses rogauerunt seruientem eius, quatenus Rauennam pergeret depositumque archiepiscopi ad ecclesiam Spalatensem deferret. Ipse autem, cum esset fidelis et bonus, acquieuit ciuibus. Et preparato nauigio perrexit Rauennam. Miserunt autem cum ipso quendam clericum, nomine Raddam Marule. Tunc ostenderunt depositariis quedam intersignia archiepiscopi. Et quia ille idem erat, ad cuius manus depositum illus iusserat archiepiscopus tradi,


48. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

episcopos suffraganeos suos, abbates etiam, et omnes ecclesie personatus habentes cum uniuerso clero. Et celebrauit prouincialem synodum in basilica sancti Andree, que dicitur picta. In hac synodo multa bona fuerunt statuta. Tunc limitate fuerunt dioceses cuiuslibet episcopatus. Corbauia, cum esset parochia ecclesie Spalatensis, uoluit eam archiepiscopus sibi detrahere et in ea episcopatum facere metropoli Spalatine subiectum. Quod et factum est. Nam ex uoluntate cleri illius prouintie, qui ad synodum uenerant, ordinatus est primus episcopus Corbauie Matheus Maurute, canonicus ecclesie


49. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

vero pauci admodum remanserant et ipsi tante seditionis metu perterriti, non regem uero ad sperandum hortari audebant, sed fugam potius suadebant. Factum est autem, ut die quadam ambe partes sibi cominus propinquantes ad conflictum ineundum se sollicite prepararent. Sed cum pars regis fere nulla esset comparatione alterius, cepit plurimum anxiari huc illucque mentem exagitans, querebat, quale consilium in tanto discrimine reperiret. Et tandem celitus inspiratus, multum solerti industria utilem uiam inuenit, qua et regni iura resumeret et ab effusione sanguinis innoxius permaneret. Tunc ait


50. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

13Eo tempore uacante ecclesia Traguriensi electus est Treguanus natione Tuscus, patria Florentinus. Hic quia Bernardo archiepiscopo compatriota erat, duxit eum secum ab Hungarie partibus mansitque cum eo aliquanto tempore docens Spalatenses clericos in grammatica facultate. Cum ergo esset etate iuuenis et in his, que ad litterature peritiam pertinent, ualde utilis haberetur, ciues Tragurienses petierunt eum a Bernardo archiepiscopo, ut pro eorum necessitatibus deberet cum eis aliquamdiu comorari. Quorum postulatione a Bernardo concessa, abiit Treguanus Tragurium ibique cum


51. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Et cum non posset uerbum nisi cum difficultate exprimere, flebat amare quando aliqui ueniebant ad eum. Sed cum nondum fuisset ex toto ui languoris absorptus, abiit Romam et interfuit concilio domini Innocentii, quod apud Lateranum celebratum est. Inde autem rediens, cum iam per omnia inutilis esset effectus, uix pauca uerba coram clero et populo proponere potuit. Sed Treguanus episcopus Tragurensis uno et altero die aliquot capitula ipsius concilii perlegit et exposuit. XXV. De passagio Andree regis 1Per idem tempus Andreas rex Hungarie


52. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dicebant utile fore ecclesie et ciuitati, si tales habuerimus principes in regis curia protectores . 2Cum ergo his malignis dilationibus ecclesia Spalatensis foret iam biennio supplantata, diaconus quidam, Petrus nomine, erat ualde curiosus et impatiens. Hic cum esset de humili genere oriundus, non audebat se palam opponere parti archidiaconi et eius complicum nec eorum dolos ducere in apertum. Magnis tamen dolorum stimulis angebatur non tantum ob hoc, quod ecclesia pastore careret, sed quia fructus ipsius, ut dicebatur, ad suum usum seniores predicti


53. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesia pastore careret, sed quia fructus ipsius, ut dicebatur, ad suum usum seniores predicti deuoluebant. Murmurabat autem sepius et tacebat. 3Erat autem quidam clericus Hungarus, Guncellus nomine, filius Cornelii, nobilis quidam genere, sed non magni ualoris ipse. Hic cum esset iam prouecte etatis, nullam potuit in Hungariam dignitatem habere, sed assumpto cruciferorum habitu factus erat rector cuiusdam ecclesie sancti Stephani regis. Cum ergo Spalatensis ecclesia multo iam tempore pastore uacaret, iste Guncellus cepit se sollicite intromittere, ut in pontificem


54. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uideretur, uix tandem acquieuerunt inuiti. Ante biduum uel triduum quam eadem celebraretur electio, quidam ex his, qui cum Petro promotionem electionis moliebant, uidit per uisum, quod pulpitum ecclesie dirutum erat et archiepiscopalis sedes euersa iacebat. Dicebat autem Petro: Quid hoc esset? Respondebat ipsi: Hoc nescis modo, scies autem postea . Licet autem hec uisio non boni auspitii portendisset euentum, non minus tamen incepta improbitas insistebat, donec electio qualiscumque solemnizata est et peracta. Tunc miserunt ad eum Vulcasium diaconum nuntiantes ei


55. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

celebratam et petentes, ut ad ecclesiam Spalatensem accederet incunctanter. 6Suscepta ergo legatione Guncellus ualde letus effectus est et mox ad summum pontificem pro confirmatione sue electionis nuntium destinauit. Ipse uero iter arripuit Spalatum ueniendi. Cum autem esset inops scientie, ambitionis uero stimulus eum acriter perurgeret, adhuc in itinere positus apud Vranam templariorum in uigilia Pentecostes se fecit in diaconum ordinari a Gruptio Nonensi episcopo, qui cum eo ab Hungaria ueniebat. Cum autem ciuitatem intrasset, satis officiose ab omnibus


56. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Siquidem dominus Honorius summus pontifex missa auctoritate Roberto Vesprimiensi episcopo precepit, ut examinatis diligenter tam electi persona, quam electionis forma, si nichil obstaret de canonicis institutis, munus ei consecrationis impenderet. Robertus uero suscepto apostolico mandato, quamuis esset uir discretus et relligiosus, non tamen de rerum circumstantiis, que in huiusmodi processibus inquirende sunt, curiosus extitit indagator. Vnde consecrationem ei facile tribuens, precepit sibi, ut pro petendo pallio apostolico se conspectui presentaret. 7Venit ergo


57. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sunt reuersi. Et ita pestis illa a nostra infestatione cessauit. XXVIII. De comite Petro 1Post hec autem ingens bellum exortum est inter Gregorium comitem Berberiensem et Buysenum comitem Spalatensem. Manebat autem Buysenus in Suinigrado et licet esset uir nobilis, diues et potens, fautor tamen hereticorum erat. Cum autem dissensionum procella inter ipsum et Gregorium multo tempore deseuisset et assiduis congressionibus partes ad deteriora uergere cogerentur, pars tamen Buyseni superior uidebatur. Erant autem ambo una stirpe


58. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

impendere, partem uero archidiaconi auctoritatis sue mole deprimere, quantum posset. Hoc enim magis placere sibi uidebatur, si canonici sui dissiderent ab inuicem, quam si forent in unitate concordes. Videns autem archipresbyter, quod Guncellus sue parti accederet, ab archidiacono uero tota mentis esset intentione disiunctus, cepit eum magis ac magis in archidiaconum odiorum facibus inflamare. Ille uero, ut erat facilis ad credendum, et quia rancoris huius scintilla iam in eius erat corde perflata, libenter aures susurrationibus inclinabat. Et sic in archidiaconi periculum facti sunt cum


59. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eum archidiaconum appellaret, sperabat autem, ut impetratis ab apostolica sede litteris ad propria remeans posset materiam scandali mitigare. Sed cum uidisset tantam multitudinem zelo nequitie inflammatam contra se uenientem, pauefactus a principio terreri cepit. Quid miri, cum ipse quasi solus esset, aduersariorum uero tam numerosus exercitus, tanti nominis cetus, ut in his solis tota Spalatensis metropolis auctoritas dependeret. Erant enim archiepiscopus, archipresbyter, sacrista, primicerius et alii quam plures litteris muniti, testificationibus armati, nil aliud nisi archidiaconum


60. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et abstulit de ouibus Spalatensium octoginta fere milia et abduxit eas in terram suam nichilque Spalatenses recuperare potuerunt. Verumtamen armato sepius nauali exercitu magnam partem terre ipsius depopulati sunt. 5Eo tempore erat quidam senex Duimus nomine, qui licet esset etate maturus, crudis tamen erat moribus insuauis. Hic cum putaret sibi factam fore iniuriam a filiis Vitalis pro eo, quod in quandam eius ancillam manus iniecerant, indignum putauit adire curiam et iudicum sententiam expectare, sed iratus uenit cum duobus filiis suis et primo quidem uerbis


61. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

surrexerunt et, ut erant audatiores, licet pauci essent, ibi ceperunt urgere ipsos lapidibus et non permittere eos ulterius progredi. E contrario uero pars aduersa lapides contra lapides iactando suos aduersarios ex loco illo expellere nitebatur. Cum ergo inter eos aliquantisper eminus pugnatum esset, pars filiorum Vitalis in tantum ualidior fuit, ut eorum inimici compellerentur retrocedere usque presidium suum. Sed cum fragor pugnantium in ciuitate audiretur, factus est popularis concursus contra filios Vitalis una uoce clamantium, ut recederent uel perirent. Tunc uidentes hi, qui erant


62. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

habuitque salarium mille trecentarum librarum, sotietatis tamen numerum ampliauit. 6Itaque Garganus non minus in duobus sequentibus quam in primo anno feruidus, circa prouectionem rei publice intentissime uigilabat. Fecit autem fieri quoddam munimentum, ubi dicitur ad petram, ut esset tutelle refugium contra predones, qui consueuerant maxime de Massari monte descendere, predasque abducere ad montana. Sed multis aliis negotiorum incursibus prepeditus inceptum edificii opus intermittere coactus est. XXXV. De bello quod gessit cum piratis


63. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

inferrent. Et quamquam cerneret quosdam in facto huius negotii uacillantes nec assensum pleno corde prebentes, ardebat tamen eius animus aliquod suo tempore Deo prestare obsequium, si Dei inimicos disturbare et insequi conaretur. Tanta enim desiderii auiditate in eorum ferebatur perniciem, ut cum esset in omnibus circumspectus, non satis consulte, ut uidebatur multis, in bellum processit. Nam antequam sufficientem preparationem lignorum atque armorum Spalatenses haberent auxilio fretus diuino pugnandi materiam adinuenit. 2Nactus uero occassionem congruam contra ipsos ex


64. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quod improuide et inconsulte ante sufficientem preparationem lignorum et armorum bellum uoluit atemptare. Tunc Garganus curarum pondere inquietus huc et illuc mente rapiebatur pertractans, qualiter hostium audatiam suppeditare ualeret. Fecit autem fieri unum lignum trireme in modum galee, quod esset ceteris uelocius et eminentius, quod infra uiginti ferme dierum spatium totum de nouo fabricatum est et expletum. Sed hoc erat, quod maxime potestatem affligebat, quia uidebat ciues non ex corde contra hostes arma mouere uix enim cum magna difficultate cogere eos poterat ad ligna


65. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Miserunt autem, ut omnes insulani accurrerent ad auxilium impendendum. Ipsi uero ceperunt paulatim incedere uersus eos. Et ecce turma quedam apparuit eminus in conualle, quam multitudo cetera sequebatur. Nostri uero desuper intuentes substiterunt et ceperunt deliberare inter se quid facto opus esset. Nondum enim ex insulanis nisi pauci conuenerant. Hostes uero uidentes nostrorum turmulam quasi pauidam non crediderunt eos fore ausos ad conflictum accedere; quam ob rem putabant eos primo insultu in fugam uertere. Vnde omnes simul conglobati ceperunt uociferando contra eos incidere. Nostris


66. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Collocensis archiepiscopi, uterque cum suffraganeis suis. Quos secuta est magna multitudo prelatorum et relligiosorum, qui omnes ad castra regia congregati sunt, quasi oues ad uictimam. Tunc ceperunt uniuersale consilium agitare diebus non paucis contractantes, qualiter aduentantibus Tartaris esset consultius occurrendum. Et cum diuersi diuersa sentirent, nullum uolebant consilium concorditer stabilire. Alii terrore torpentes nimio dicebant cedendum eis fore ad tempus, nec esse confligendum cum eis, utpote cum hominibus barbaris et desperate salutis, qui non pro regnandi cupiditate sed


67. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

parabatur interitus, non ualebant in unum consilium concordare. 4Illis ergo consulendo cunctantibus, morasque inaniter protrahentibus, ecce nuntius inopinatus ad regem cucurrit, nuntians ex certo, quod infinita iam multitudo Tartaree gentis regnum intrauerat et iam prope esset. Tunc omisso consilio rex et regni principes ceperunt arma parare, ordinare duces super legionibus, maiorem pugnantium copiam conuocare. Exeuntes autem a Strigonii partibus transierunt Danubium et uenerunt uersus Pestium, que erat maxima uilla. Igitur peractis iam fere diebus quadragesime,


68. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sparsim sed confertim tentoria figerent. Composuerunt ergo sese quasi in quodam artissimo stabulo cuncti, circumponentes currus et clipeos undique quasi pro munimento castrorum. Ita uero tentoria constipata fuerunt et eorum funiculi in tantum connexi et concatenati ad inuicem stringebantur, ut uia esset omnino perplexa nec liceret per castra discurrere, sed omnes essent ueluti quodam retinaculo intercepti. Hoc reputabant Hungari munimen, sed in maximum eis cessit discrimen. 6 Tunc Bath, maior dux Tartarei exercitus, in quendam collem conscendens, speculatus est diligenter


69. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et tentoriorum densitate forent periculosissime prepediti, dum cursim exire festinant, alter ruebat in alterum nec minor uidebatur ruina, quam ex sui pressura exercitus faciebat, quam ea, quam hostes sagittarum ictibus inferebant. 9 Videntes autem Tartari, quod in fugam uersus esset exercitus Hungarorum, quasi hostium quoddam aperuerunt eis et permittentes eos abire, non impetuose, sed pedetentim insequebantur eos ex utraque parte non sinentes eos huc aut illuc diuertere. Iacebant autem per uias infelicium opes, uasa aurea et argentea, purpurea indumenta et arma copiosa.


70. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

laycalibus pernoctando. 11Factus est ergo sicut populus sic sacerdos, et quos unum agmen commisit ad pugnam, unus interitus inuoluit ad penam. Igitur si qui ex illa uoragine euadere potuerunt, nullam spem habebant diffugii a facie gladii imminentis, cum tota terra quasi locustis esset repleta hostilibus turmis, quibus nulla erat pietas parcere prostratis, misereri captiuis, preterire lassos, sed uelud agrestes belue nil nisi humanum sanguinem sitiebant. Tunc uideres omnes uias, cuncta diuerticula densis cadaueribus repleta. 12Transierat iam prima


71. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in regno suo. Ad tertium quoque regnum cum armatus accederet, comisit prelia multa cum eo et uictor existens ad propria repedauit. Et uidens, quod tam prospera sibi in omnibus bellis fata successerant, cepit cor eius uehementer intumescere et ad superbiam eleuari. Ratus autem, quod non esset in toto orbe gens aut regnum, quod eius potentie resistere posset, proposuit ex cunctis nationibus tropheum glorie reportare. Voluit ergo potentatus sui magnitudinem toto stentare mundo demonum fretus auspiciis, quibus uacare solebat. Itaque uocatis duobus filiis suis Batho et Caydano


72. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

donec uenirent ad terram Rutenorum et demum ad Hungariam descenderunt. 2Hoc autem nomen Tartari non nomen est gentis proprium, sed a quadam aqua, que illorum preterfluit regionem, sic appellati sunt uel secundum quosdam tatar idem sonat quod multitudo. Licet autem maxima esset multitudo eorum, maior tamen in illo certamine fuisse dicitur copia Hungarorum, sed non est gens in mundo, que tantam habeat bellandi peritiam, que ita sciat, maxime in campestri conflictu, hostes euincere siue uirtute, siue sagacitate pugnando. Preterea nec christiana, nec ebrea, nec


73. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

autem totam Seruiam percurrentes in Bulgariam deuenerunt. Ibi enim uterque dux Bathus et Caydanus condixerant suarum turmarum copias recensere. Illi ergo ibidem coadunati curiam celebrarunt et simulantes gratiam exhibere captiuis fecerunt per totum exercitum preconis uoce clamari, ut quicumque esset in comitatu eorum spontaneus uel captiuus, qui uellet redire in patriam, liberam se sciret habere licentiam ex clementia ducum. Tunc multitudo magna Hungarorum, Sclauorum et aliarum gentium nimia exultatione repleti data die de exercitu exierunt. Et cum omnes conglobatim duobus aut tribus


74. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

contra machinas Venetorum habebantque magnas oppugnantium copias Sclauorum et Hungarorum cum quibus, quantum poterant, hostili uiolentie resistebant. Octo autem siue decem diebus elapsis contigit banum Dyonisium saggitte ictu paululum uulnerari. Hunc rex ad auxilium Iaderensibus miserat, ut esset dux et signifer exercitus militaris. Quo uulnere pauefactus fecit se extra ciuitatem a militibus deportari. Quo uiso Iaderenses timor et ebetudo mentis cecidit super eos putantes banum esse mortuum nec sperabant absque Hungarorum adminiculo posse resistere uiolentie Venetorum. Qua de re


75. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

se inuidentie saniem, que cordis fibras corrodit acrius, sustinere non posse. Inde uero archidiaconum turbulentis animis adeuntes, cum ei, quid obicerent, non haberent, rogabant alii, alii minitantes bona diripere, domum diruere insistebant uiolenter, ut ab electione cessaret. Et cum prope esset, ut uim facerent, tractus in medium furentis multitudinis archidiaconus yronice resignare se dixit. Quamuis enim uideret quosdam clericos timoris pondere uacillantes, non tamen desistebat archidiaconus, quominus uigorem ecclesiasticum manutenens, aperte et intrepide protestaretur nichil de


76. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Non illud erat hostile sed domesticum et ciuile certamen. 4Ubi autem pars magna diei armorum stridoribus et contrariis congressionibus fuisset expensa, euentus uictorie hinc inde dubius oberrabat. Sed eo iam certamen erat deductum, ut Spalatensium preualentibus turmis excussa esset pugnantium aties de puppi hostilis galee et usque ad medium depulsa. Et cum prope iam esset, ut Spalatina iuuentus insiliret ad eos, ecce una ex liburnis Spalatensium, in qua melior pugnantium erat manus, fortiter remis impulsa percussit unam ex liburnis Traguriensium, que religata erat a


77. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

magna diei armorum stridoribus et contrariis congressionibus fuisset expensa, euentus uictorie hinc inde dubius oberrabat. Sed eo iam certamen erat deductum, ut Spalatensium preualentibus turmis excussa esset pugnantium aties de puppi hostilis galee et usque ad medium depulsa. Et cum prope iam esset, ut Spalatina iuuentus insiliret ad eos, ecce una ex liburnis Spalatensium, in qua melior pugnantium erat manus, fortiter remis impulsa percussit unam ex liburnis Traguriensium, que religata erat a latere maioris galee uenitque rostrum per mediam ratem inter remos. Tum hi, qui erant in


78. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

conscendentes ceperunt instare acriter his, qui iam inferius stantes non sinebant eos descendere et ulterius pertransire. Sed cum multitudo magna confuso ordine et cum impetu ascedisset, statim maceria sub eorum pedibus diruta est et in planum redacta. Videns autem uniuersus exercitus, quod uia esset latius patefacta, cateruatim omnes ad loci illius aditum confluxerunt et in suburbium irruentes usque ad muratas edes cum ciuibus manu ad manum pugnando uenerunt. Cesi autem fuerunt ex Spalatensibus usque ad X uiros, de Hungaris uero et Sclauis mactati fuerunt ferme homines triginta. Sic


79. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

rigorem uenit et posuit se in Clisie castro. Inuentus autem ibi est Rogerius archiepiscopus, qui ascendens ad eam nitebatur pro se et pro ciuitate pacem et gratiam impetrare. Sed ipsa ex uerbis eius seuior facta ad ipsius et ciuitatis odium multo fortius inflammabatur, suspicans de ipso, quod esset omnium incentor malorum, et nisi amicorum subsidio recessisset de castro, paratum iam sibi regina periculum imminebat. Destinabant ad eam Spalatenses cotidie uiros religiosos, et nuntios mittentes exenia et delitias, si forte aliquo modo placari potuisset. Sed ipsa obfirmato ad ultionem animo


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.