Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esset

Your search found 2919 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 987-1079:


987. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

conuerti negligunt. Fugit ille de templo cordis eorum, quia uulpes foueas habent et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet in obstinatis, ubi caput reclinet suum. Poterat quippe Dominus Iudeos sibi tam infensos repente perdere, sed maluit latere, ut nobis documento esset ne tunc quidem, cum possumus, in aduersantium furorem uindicare uelle, sed potius ab eis recedere, et pati magis iniuriam quam inferre. Iterum idem Euangelista refert, quod sublatis de terra lapidibus minati sunt dicenti: Ego et Pater unum sumus. Iisdem


988. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

qui nobis cognatione aliqua coniuncti sunt, quam quę ab alienis irrogatur, et hanc tamen nobis in exemplum pati uoluit Dominus noster. Nam in Marco est scriptum, quod Iesus de monte descendens cum apostolis ingressus est domum conuenitque illic tam frequens turba*, ut non esset refectioni locus. Et cum — inquit — audissent sui, exierunt tenere eum. Dicebant enim, quoniam in furorem uersus est. Suos appellat Euangelista, uel qui ex eadem tribu erant uel ex eadem familia, Iudeos. Hi igitur uincire** eum quasi furiosum


989. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

collabant culicem et camellum glutiebant, manticam alienorum delictorum semper gerentes in pectore, suorum in tergo, nunquam de quoque recte iudicando; quanto minus de isto, in quo dolus non erat, in cuius ore non est inuentum mendacium. Nihil in eo, quod non laude dignum esset, inuenire poterant. Et tamen, quanto laudabilior apparebat, tanto ipsi magis per inuidiam indignabantur modisque omnibus iam ad necem eius conspirabant. Lazarum ille de monumento ad uitam excitauerat. Et cum plurimi, qui spectaculo affuerant, in eum credidissent,


990. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

et innocentem interficiant. Nec animaduertunt potentiorem quidem esse illum, ad cuius uocem mortui resurgant quam eos, quorum armis urbes expugnentur. Hoc enim hominum est, illud supra homines et diuinę proprium potestatis. Vnus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quicquam nec cogitatis, quia expedit uobis *corr. ex nos , ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Alio Caiphas animum intendebat regno metuens terreno, alio uerba


991. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

ex nos , ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Alio Caiphas animum intendebat regno metuens terreno, alio uerba spiritaliter intellecta dirigebantur. Vnde sequitur: Hęc autem Caiphas a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetauit, quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Et malis igitur quandoque datur prophetia, sed attende quomodo: ita certe, ut, quod ipsi fando designent, non


992. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

integro alabastro pedes unxerit, deinde fracto perfuderit et caput. Sed hoc plane fieri non potuit, ut eadem hora utrunque factum sit, si ante dies sex Paschę et in domo Marię et Marthę pedes peruncti sunt et in domo Symonis caput perfusum, cum post biduum Pascha celebranda esset. Mihi tamen uidetur ista quoque exponi posse, ut dicamus unam Mariam diuersis locis et temporibus officio isto erga Christum uiuentem non bis, sed ter fuisse functam: semel, quod Lucas memorat, quando dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum; iterum, quod Ioannes


993. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem hoc enarrant alii Euangelistę. Aiunt enim missos fuisse a Domino duos discipulos a Monte oliueti, iussos, ut irent in castellum et ibi inuentam asinam alligatam et pullum cum ea soluerent et ad se adducerent; et, siquis aliquid dixerit, responderent, quod Domino his opus esset, illo statim assensuro, ut abducantur. Talia prędicendo sublimitatem suę diuinitatis ostendit, ut et discipuli inuenirent, quod ille uellet, et ille, cuius iumenta erant, soluentibus ea non refragaretur, sed abduci permitteret. Hoc autem factum est, ut sciretur, a quanta


994. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

non nisi diuina fiant uirtute, per hoc quoque ostendit potuisse se uim cauere aduersariorum, si uellet. Et fecerunt — inquit Euangelista — discipuli, sicut constituit illis Iesus, et parauerunt Pascha. Non inquisierunt, quinam ille esset aut quomodo uocaretur, ad quem mittebantur. Taciti imperata faciunt. Et tu, monache, istos imitatus, si obedientię officio rite defungi cupis, maiorum tuorum iussa exequi matura, nullam iussionis causam sciscitans neque, quorsum id, quod iussum est, spectet, requirens. Non


995. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 441 | Paragraph | SubSect | Section]

mecum manum in paropside ***corr. ex parapside . Poterat uox ista a tam impio proposito deterrere *corr. ex oppipare Iudam, nisi mentem illius pecunię cupiditas corrupisset. Non enim esset ausus eum prodere, cui suas cogitationes patere nosset, audiens pręsertim dicentem: Vę homini illi, per quem Filius hominis tradetur! Bonum erat ei, si natus non fuisset. Hoc saltem timere debuit sceleratus Iudas. Veruntamen auarum animum nec miracula mouent


996. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 442 | Paragraph | SubSect | Section]

lotione ista utitur? Vt eos ad susceptionem tantę futurę gratię pręparet, quibus post passionem Spiritum Sanctum missurus erat. Et uos mundi estis — inquit — sed non omnes. Cur ita? Declarat Euangelista dicens: Sciebat enim, quisnam esset, qui traderet eum. Propterea dixit: Non estis mundi omnes. Latebat ergo inter agnos lupus, inter homines sanctos spiritus nequam. De quo dicitur: Vnus uestrum diabolus est. Sequitur: Postquam ergo lauit pedes eorum, accepit uestimenta sua et, cum recubuisset


997. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 442 | Paragraph | SubSect | Section]

conserui lauet pedes? Et hoc esse puto, quod Apostolus pręcipit: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Deponit autem Dominus uestimenta sua et iterum sumit, ut, quod uerbis prędicauerat, gestu designet. Dixerat enim, quia crucifigendus esset et a morte suscitandus. Cum igitur corpus suum in cruce mortuum reliquit, tunc deposuit uestimenta sua. De cruce autem sublatus in sepulchro recubuit. Et rursum uestem carnis humanę, quam exuerat, a mortuis resurgendo assumpsit. Nunc illo nostra redeat oratio,


998. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

in montem Oliueti. Illic prędixit eos in morte sua scandalum, hoc est fidei titubationem passuros fugamque facturos. Quia scriptum est, inquit: Percutiam pastorem, et dispergentur oues. Et cum diceret, quia a morte resurgens pręcessurus esset eos in Galileam, putabant illum ueluti purum hominem in terra regnaturum, et primo quisque loco se apud regem fore concupiuit. Hinc sane Lucas ait factam esse inter eos contentionem, quis eorum uideretur esse maior. Sed humilis Magister humilitatem docuit dicens: Reges


999. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

Discite, pontifices, dignitate accepta non intumescere, sed Domini uestri exemplo gregi uobis credito ministrare: doctrinam ignaris, panem pauperibus, consolationem miseris. Alioquin non eritis eius discipuli, qui non solum his, quibus pręerat, talia ministrauit, sed etiam, cum esset omnium Dominus, pedes seruorum suorum lauit. Qui maiores estis in ecclesia Christi, estote sicut minores, non ut delinquentes castigare negligatis, sed ut ope uestra indigentes adiuuetis. Tanquam pręsides peccatores corripite, tanquam ministri bona omnibus, qui fidei


1000. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 445 | Paragraph | SubSect | Section]

dicet aliquis: Ergo Iudas, qui in numero duodecim fuit, cum illis sedebit et iudicabit? Sed ad eos dirigitur sermo, qui perseuerarunt in tentationibus cum Christo, non ad eos, qui pręuaricati sunt sicut Iudas, cuius locum obtinuit Barnabas, ut apostolorum duodenus numerus plenus esset et alii apostolici uiri singulis eorum adherere possent, quorum uirtutem ante fuissent imitati. Deinde in Mattheo et in Marco ad eos dicentem audimus: Postquam resurrexero, pręcedam uos in Galileam. Sed in Luca ad Petrum Symonem:


1001. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

me per supplicia interficite! Hos autem, qui me comitantur, *corr. ex committantur dimittite liberos, pręstate securos. Iudę osculum Adhuc illis dubitantibus, an ipse esset, quem quęrebant, Iudę proditoris indicio certius discere expectant. Tunc ille accedens eum palam osculatur, quem occulte uendiderat; eum amice amplectitur, quem hostiliter in necem tradebat. Dixerat enim: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum!


1002. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

et quiescere non poterat, donec rei finem uideret. Et quidem, quia timebat, negauit, sed quia sequebatur, poenitentiam egit ac ueniam meruit. Foris substitit, illo alio discipulo atrium ingresso, quo iubente et ipse introductus atque ab ancilla hostiaria rogatus, an et ipse esset discipulus hominis illius, respondit: Non sum. Hoc ita Ioannes. Mattheus uero et alii de falsis testibus narrationem pręmittunt. **corr. ex premittunt Principes — inquit — sacerdotum et omne


1003. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

innocentem malignitas, gestu, quo uestimenta scidit, uerbis, quibus blasphemum pronunciauit, iudicio, quo non esse opus testibus dixit, damnandum ostendit. Denique, quid illis, qui accusabant, uideretur, quęrit. Quasi uero eis, qui accusant, in accusatum proferre sententiam ius esset, ut idem ipsi et accusatorum fungantur officio et testium et iudicis. Totus ergo iudicii ordo peruertitur, quoties non ex uero, sed ex odio iudicatur. Reus est mortis, responderunt. Quid enim aliud respondere poterant ei, qui eadem malicia accusabant? Reum esse


1004. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

Non perhibuit testimonium de malo minister: conuincitur inique se egisse, quod eum percusserit, quem nondum ne ipse quidem pontifex damnandum iudicarat. Qua in re profecto ipsius pontificis apparet iniustitia, eo quod ministrum impunitum dimiserit: de homine, antequam damnatus esset, poenam ausum sumere. Iniquus igitur pontifex malis ignoscebat, insontes damnabat — lupus lupis fauebat, agnos persequebatur. Plus apud illum poterat improborum temeritas quam iustorum modestia. Quales itaque ministri, talis et pręses. Atque ideo quidem hunc, quem


1005. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

adductum, causas tamen inquirit, ob quas damnari debeat. Nouerat enim talium delatorum superbiam alieno inuidentium honori et de Iesu iam fortasse mira quędam audierat. Ideo sententiam suspendebat, donec de crimine certior fieret. Responderunt illi et dixerunt: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Arrogans responsum istud primum falsę delationis fuit inidicium . Ob hoc enim solum, quia ab ipsis traditus est iudici, malefactorem intelligi uolunt. Quęnam, quęso, erant ista maleficia? Nunquid malum erat


1006. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

ita illi, dum grauius crimen deferendo nihil proficiunt, ad indignationem concitantur et ad infirma magis argumenta descendunt. Quid enim mali fuit docere et ad doctrinam, quę nihil erroris habebat, commouere? Pilatus autem audiens Galileam, interrogauit, si homo Galileus esset. Et ut cognouit, quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. Quęsiuit Pilatus, quomodo se ab innocentis damnatione liberaret nihilque de obiecto crimine scrutari uoluit, sed tantum, si homo Galileus esset,


1007. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

ad indignationem concitantur et ad infirma magis argumenta descendunt. Quid enim mali fuit docere et ad doctrinam, quę nihil erroris habebat, commouere? Pilatus autem audiens Galileam, interrogauit, si homo Galileus esset. Et ut cognouit, quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. Quęsiuit Pilatus, quomodo se ab innocentis damnatione liberaret nihilque de obiecto crimine scrutari uoluit, sed tantum, si homo Galileus esset, interrogat. Pręerat autem Galileę rex Herodes.


1008. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

Galileus esset. Et ut cognouit, quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. Quęsiuit Pilatus, quomodo se ab innocentis damnatione liberaret nihilque de obiecto crimine scrutari uoluit, sed tantum, si homo Galileus esset, interrogat. Pręerat autem Galileę rex Herodes. Illi itaque cessit* iudicium in hominem Galileum, ne ipse instantia** principum iniquorum damnare eum cogeretur, in quo nihil damnatione dignum poterat reperire. Herodes autem uiso Iesu gauisus est ualde.


1009. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

odio, gentilis foemina pietate mouetur? Fortasse non aliam ob rem, nisi quia Christum, quem Iudei repudiarunt, gentilitas susceptura erat. Iudei ergo continuis clamoribus instabant, ut Barraba dimisso Christus crucifigeretur. Aestuabat Pilatus, quid sibi agendum esset, incertus. Introiuit ergo (ut Ioannes ait) iterum in prętorium, et uocauit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudeorum? Iesus autem, qui prius tacuerat, tunc respondit dicens: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de


1010. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

sum? Vt uidelicet ad te accusandum mouear sicut illi. Gens tua et ponitifices tui tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respondit ergo Iesus ad ea, quę sibi de regno affectato obiecta erant: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.* Quęstio Quomodo, Domine, regnum tuum non est de hoc mundo, qui nisi per te regeretur, per te


1011. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi non obediunt, serui diaboli sunt. Huiuscemodi mundus nequaquam ad regnum tuum, in quo est ęterna perpetuaque beatitudo, pertinet, sed ad regnum spirituum immundorum, in quo poena est ęterna et perennis. Si ex hoc mundo — inquit Iesus — esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.** Scriptura ista ita quoque potest exponi, ut, sicut alibi dixit: Non ueni iudicare, sed iudicari, ita et hic: Non ueni regnare in hoc mundo, sed


1012. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 472 | Paragraph | SubSect | Section]

est ueritas? Quęsiuit quidem, sed responsum non expectauit, ut ueritatis cognitione se iam indignum esse ostenderet, iustum et innocentem non ex ueritate absoluturus, sed potius ex metu plebis obstrepentis damnaturus. Fatetur nempe nullam se in eo inuenire causam, ob quam esset puniendus. Iudeorum tamen clamoribus confusus cedendo *corr. ex cędendo eorum furori a iustitia recessit et, quem iam pluries insontem esse promulgarat, eum indumento exutum flagris diuerberauit, deinde spinis pungentibus a militibus coronari


1013. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

o Pilate. Potestatem te habere dicis crucifigendi et dimittendi, et tamen, quem toties culpa carere pronunciaueras, non dimittis, sed crucifigendum accusatoribus tradis. Respondit Iesus: Non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Falsam hominis iactantiam uero retundit responso. Putauit enim Pilatus potestatem se in Christum habere ex Cęsaris autoritate, a quo pręses constitutus fuerat, sed audit nihil se in illum habere potuisse, nisi hoc ipsum et Deus uellet et Filius recusaret.


1014. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

obtulerunt. Rursum Mattheus ait: Et cum gustasset, noluit bibere. Marcus: Et non accepit. Non ergo accepit, ut biberet, sed ut gustaret. Gustare enim debebat mortis amaritudinem, utpote cito finiendam, eo quod die tertia de sepulchro surrecturus esset; et non bibere, bibere enim plus est quam gustare et longiore perficitur mora. Huic poculo similes sunt mundi huius uoluptates. Exterius enim pulchrę uidentur et suaues, sed interius mortiferę amaritudinis ueneno refertę sunt. Gustant eas Christi serui periculum


1015. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

in matrem reliquit. Ex illa — inquit — hora accepit eam discipulus in suam; ei se utique in seruitium tradens, ne saltem famulo careret, quę iam carebat filio. Ob hoc autem Dominus Virginem Ioanni commendauit, quia et ipse uirgo erat. Palam itaque fecit, quam magni precii esset apud Deum uirginitas. Hanc Christus in se seruauit, in matre elegit, in discipulo dilexit. Et quoniam inter poenarum, quas patiebatur, angustias de matre curam habuit, nonne in se monstrare uoluit, quanta diligentia nobis obseruandum sit pręceptum* illud:


1016. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

A sexta autem hora (ut alii Euangelistę tradunt) tenebrę factę sunt super uniuersam terram usque ad horam nonam. Necesse enim fuit, ut deficiente sole iustitię Christo tenebrę orirentur in cordibus multorum, qui de illo dubitare coeperant, an ipse esset redempturus Israhel. Pręterea, si Moyse manum suam in cęlum extendente tenebrę *corr. ex preceptum horribiles operuerunt terram Aegypti, ita ut per triduum nemo alterum uidere aut se mouere de loco, in quo erat, potuerit; si Iosue iubente


1017. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

uictorem esse ostenderet, quam primus homo peccando inuexit. Clamauit, ut posse non mori declararet, si mori nollet. Clamauit, ut, qui in uita miracula fecerat, et in morte mirabilis appareret. Quid est autem, quod se a Deo derelictum conqueritur, cum ipse et homo et Deus esset? A Patre derelictus est, dum subiicitur passioni. Non est autem derelictus, dum nunquam separatur a Patris unione. Patitur et conqueritur, ut se hominem probet. Paradisum latroni pollicetur, ut se Deum ostendat. Ideo quoque se derelictum clamat, ut consyderemus, quanto nos


1018. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 501 | Paragraph | SubSect | Section]

Lucas etiam addit mulieres, quę eum secutę fuerant, reuertentes parasse aromata et unguenta et sabbato quidem siluisse, hoc est, cessasse ab opere secundum mandatum. Quęri hoc potest, quomodo Ioseph, cum Quęstio esset occultus* discipulus Iesu propter metum Iudeorum, ausus sit petere corpus eius a pręside *corr. ex ocultus Pilato et palam de cruce deponere illud. Quam rem ne apostoli quidem ausi fuerunt, qui tam aperte uiuum sequi non timuerant.


1019. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

perfecti ueluti cęlestes et stellarum instar uirtutibus fulgentes habentur. Illi enim matrimonio iuncti liberis operam impendunt et terrę opibus inhiant. Hi talibus contemptis soli Deo seruiunt et castitatis paupertatisque suscepto uoto soli ei placere desyderant. Vana esset profecto tam numerosę gentis pollicitatio, si de Iudeis tantum intelligeretur, quando quidem eos non auctos numero, sed imminutos** cernimus et nihil omnino, quod sibi proprium esset, terrę possidere, sed amisso etiam patrio solo incerta sede per aliena regna dispersos


1020. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo seruiunt et castitatis paupertatisque suscepto uoto soli ei placere desyderant. Vana esset profecto tam numerosę gentis pollicitatio, si de Iudeis tantum intelligeretur, quando quidem eos non auctos numero, sed imminutos** cernimus et nihil omnino, quod sibi proprium esset, terrę possidere, sed amisso etiam patrio solo incerta sede per aliena regna dispersos uagari. Rursum, cum ille Isaac filium immolare uellet, ut Deo obediret, diuinum accepit responsum angelusque de cęlo locutus est ad eum dicens: Per memetipsum iuraui, dicit


1021. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

permaneat in familiis nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant, ut a Domino separatę sunt. Iesus ergo, Marię filius, de tribu et stirpe Dauid fuit. Proinde iuxta Iudeorum consuetudinem a plurimis filius Dauid uocitatus est in Euangelio, cum tamen ante tempora esset ex Deo Patre et in tempore ex Maria matre generatus, Deus ex Deo, ex homine homo, unus tamen atque idem Iesus, omnium in se credentium redemptor omniumque saluator. De Ioanne autem Baptista, qui Domini Ioannes Baptista


1022. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 513 | Paragraph | SubSect | Section]

Fuit enim homo missus a Deo, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Hic est ergo, de quo in Esaia est scriptum: Ego uox clamantis in deserto. Parate uiam Domini, rectas facite semitas eius. Nec immerito de illo in Euangelio dicitur, quod esset lucerna ardens et lucens, quod iampridem in psalmo Deus Pater pręmonuerat dicens: Paraui lucernam Christo meo. Et, si tantus ac talis miles ante regem incedens, quantus, quęso, uel qualis rex ipse, qui sequebatur, immo, qui ueniebat, ut mundum in


1023. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudei — ut Ioannes ait — dicentes: Nonne hic est filius Ioseph, cuius nos nouimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: De cęlo descendi? Nouerant utique Ioseph maritum esse Marię, sed ignorabant, quod Iesus non de Ioseph, sed de Spiritu Sancto natus esset et Virgine. Ex Virgine autem natum, uirilis copulę nescia, testatur angelus, Ioseph cognoscit, Maria confitetur dicens: Fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius. Hęc est igitur uirgo illa, de qua Esaias prophetauit dicens: Ecce uirgo


1024. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

integritatem. Et ipse Princeps sedit in ea, ipse Dei Filius, Patri consubstantialis, carnem sibi assumens ex ea, ut comedat panem factus homo; et id quidem coram Domino, hoc est a sua diuinitate non diuisus neque ab eo, quod semper est, mutatus. Ita tamen humanitati insertus, ut esset Deus et homo unus Christus. His astipulari uidetur lapis ille de monte abscissus — ut in Daniele legimus — regnorum terrę statuam conterens, qui factus mons magnus uniuersam terram impleuit. Christus enim Dominus, absque uiri opera de uirgine genitus, idola


1025. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

nec lingua effari nec mortalium mens possit comprehendere. Hoc tamen ita esse credimus ei, qui ueritas est, nulli obnoxia mendacio, nullius particeps falsitatis. Genuit enim Virgo Filium, ancilla Dominum et suum creatura Opificem. Quę cum ab angelo didicisset, quod esset salua uirginitate Iesum paritura: Ecce ancilla Domini — inquit — fiat mihi secundum uerbum tuum. Ad tantam sublata dignitatem non se insolenter extulit, sed potius humilitate deiecit seque ancillam Domini dixit, quę Domini futura erat mater.


1026. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

*corr. ex Naon quod ipse referat iam factum, ostendat multo ante fuisse pręnunciatum. Nihil pręterea habent Euangelii scriptores, quod de Domini ac Saluatoris nostri enarrent infantia, pręterquam quod in Luca legimus: Cum iam esset duodecim annos natus... Id enim ętatis coepit suam manifestare sapientiam, postea per duodecim apostolos longe lateque difundendam. Nam in templo inuentus est inter legisperitos de scripturis disserens, ita ut audientes mirarentur ac stuperent, unde in tam tenero


1027. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

de scripturis disserens, ita ut audientes mirarentur ac stuperent, unde in tam tenero pectore tanta inesset scientia atque doctrina. Omittamus hac de re interrogare prophetas. Neque enim opus fuit, ut cuncta, quę futura erant, pręuiderent uel pręnunciarent, cum satis esset maximam eorum partem prędixisse, cui reliqua, quę prętermittebantur, minime repugnare uiderentur. Possumus tamen et huiusce negocii figuras quasdam de Veteri Instrumento in medium adducere, quę id futurum indicasse non incongrue existimari poterunt. De quatuor pueris


1028. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

Daniel quippe iudicium Dei dicitur, Ananias donum gratię Domini, Azarias auxilium Domini, Missahel saluans Deus. Filio autem Deus Pater dedit omne iudicium, omnem contulit gratiam, ita ut idem ipse nobis et auxilio esset contra demones et saluti aduersus errores. His tandem de Saluatoris infantia pueritiaque, ut potui, expeditis ad grandioris ętatis gesta ab Euangelistis descripta ordine rerum seruato recensenda accedamus, ea q uidem, antequam euenissent, prędicta


1029. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

necesse sit, tempus teramus magisque tedio simus lectori quam oblectamento, unum illud memorabimus, quod Dauid in psalmis cecinit dicens: Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit; Dominus super aquas multas. Vox Domini — inquit — et ut nosses, cuius uox esset ista, subiunxit: Deus maiestatis intonuit. Iam audierat igitur in spiritu sanctus propheta uocem illam Dei Patris, quę postea nobis intonuit super Iesu baptizato: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Tot ergo habes de baptismi


1030. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur in Euangelio post hęc ita est scriptum: Ioannes uidens eum uenire ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ipse hoc testatus est, qui illum baptizauerat, qui Spiritum Sanctum uertici eius insidentem uiderat, qui Dei Patris uocem, quod esset Filius suus, audierat. Videamus, quibus in Euangelio dimiserit peccata, ne uanum Ioannis testimonium fuisse quis putet. Deinde ipsum figuris ueterum uaticiniisque confirmare curabimus. Mulieri in adulterio deprehensę ueniam dedit. Vade — inquit —


1031. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, ut peccata deleat, et hominem, ut pati possit. Quod si Dominus noster Iesus Christus et peccata hominibus condonauit et se passionibus subiecit, restat, ut idem et Deus et homo sit. Neque enim peccata hominum delere aut ea delendi aliis potestatem tribuere ualuisset, si non esset Deus, neque supplicia et mortem pati, si non esset homo. Falluntur itaque Iudei, qui Messiam sibi promissum purum hominem fore putant, et non etiam Deum, quando quidem alii quoque prophetę diuinitatem eius humanitatemque testantur. Esaias ait:


1032. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod si Dominus noster Iesus Christus et peccata hominibus condonauit et se passionibus subiecit, restat, ut idem et Deus et homo sit. Neque enim peccata hominum delere aut ea delendi aliis potestatem tribuere ualuisset, si non esset Deus, neque supplicia et mortem pati, si non esset homo. Falluntur itaque Iudei, qui Messiam sibi promissum purum hominem fore putant, et non etiam Deum, quando quidem alii quoque prophetę diuinitatem eius humanitatemque testantur. Esaias ait: Paruulus natus est nobis, et filius datus est


1033. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

naturam. Quatuor animalia quatuor Euangeliste sunt, qui utrunque de Christo senserunt, utrunque illi tribuerunt. Messias igitur, id est Christus, Deus et homo est, et non homo tantum. Hinc est, quod, cum Iesus ipse Iudeos incredulos interrogasset, cuius filius esset Christus, responderunt: Dauid, nihil diuinum de illo sentientes. At ipse eorum arguens errorem continuo intulit et ait: Quomodo ergo illum Dauid in spiritu Dominum uocat dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Quibus profecto uerbis aperte


1034. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

pellere, diuinę uirtutis fuit. Sitire autem et esurire, pauere, tedere, dolorem mortemque pati, fragilitatis humanę conditionem indicabat. Quod autem et miracula illa, quę in Euangeliis relata sunt, facere debuerit, prophetę multo ante prędixerunt, ne excusabilis esset uesania eorum, qui dixerunt: In Belzebub, principe demoniorum, eiicit demonia. Credere enim debuerunt prophetis, et quod Dei erat, demoniis non tribuere. In Esaia est scriptum: Deus ipse ueniet, et saluabit nos. Tunc aperientur oculi cęcorum, et aures


1035. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

In Esaia est scriptum: Deus ipse ueniet, et saluabit nos. Tunc aperientur oculi cęcorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut ceruus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Nonne hoc est illud, quod in Mattheo discipulis Ioannis quęrentibus, an ipse esset, qui uenturus erat, respondit dicens: Euntes renunciate Ioanni, quę audistis et uidistis: cęci uident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur. Et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me! Et hęc


1036. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

patrem suum diceret Deum, se Deo faciens ęqualem. Hoc relatum in Euangelio legitur Ioannis, et impletur illud in psalmis: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Discunt tamen ab ipso, quem arguebant, licere etiam sabbatis bene agere. Quod autem esset ęqualis Deo Dei filius, quomodo contradicere poterant, si ille, quod de se fatebatur, miraculis supra omnem uim humanam factis uerum esse probabat? Credebat ergo turba et sequebatur eum. Principes autem sacerdotum superbia elati ferre non poterant, ut aliquis plus ipsis


1037. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 535 | Paragraph | SubSect | Section]

Spiritus Domini super me, quia, dum ipse baptizatur, apparuit super eum* in columbę specie Spiritus Sanctus. Vnxit me, inquit. Vnctio pertinet ad humanitatem. Vnctus est igitur, id est sanctificatus, a sua diuinitate, ita ut idem esset Deus et homo. Euangelizare pauperibus misit me, ut illos ad agnitionem ueritatis conuerterem, qui pauperes sunt nec Legem habentes nec prophetas et in idolorum cultura obtenebrantur. Sanauit autem contritos corde, quoties poenitentibus crimen


1038. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 546 | Paragraph | SubSect | Section]

spolia. Lupus utique rapax, quando laniatum perrexit oues Christi. Mane, id est in principio, fidelium hostis comedit predam, sed uespere, id est in fine conuersus diuidere coepit spolia Euangelium prędicando et conuincendo Iudeos, quia hic, quem ipse persequebatur, uere esset Christus. De eius etiam consternatione in uia, quando auditam Domini uocem expauit, in psalmo dicitur: Ibi Beniamin in mentis excessu. Quod dictum ad illud quoque referri potest, quando raptus est usque ad tertium cęlum et nesciuit, in corpore an extra corpus


1039. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 546 | Paragraph | SubSect | Section]

auditam Domini uocem expauit, in psalmo dicitur: Ibi Beniamin in mentis excessu. Quod dictum ad illud quoque referri potest, quando raptus est usque ad tertium cęlum et nesciuit, in corpore an extra corpus id sibi contigerat. Quod pręterea inter apostolos censendus esset, psalmista cecinit, ad* Christum, qui uenturus erat, dicens: Qui *corr. ex. id sedes super cherubim (id est super plenitudine scientię), manifestare coram Effraim, et Beniamin, et Manasse. Beniamin


1040. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 553 | Paragraph | SubSect | Section]

satiauit Dominus et iterum septem panibus quatuor milia uirorum pręter pueros ac mulieres. Huiusce rei in Veteri Testamento figuram apparere uoluit. Concessit enim Heliseo prophetę, ut uiginti panibus ordeaceis centum uiri saturarentur. Aliquid etiam cibi superfuit, ut indicio esset illud, quod exhauserant, satis fuisse. Post hęc Iesus Petro confitenti, quod ipse esset Christus, Filius Dei uiui, respondit: Beatus es Symon Bar Ionna, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed Pater meus, qui in cęlis est. Et ego dico tibi, quia tu


1041. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 553 | Paragraph | SubSect | Section]

rei in Veteri Testamento figuram apparere uoluit. Concessit enim Heliseo prophetę, ut uiginti panibus ordeaceis centum uiri saturarentur. Aliquid etiam cibi superfuit, ut indicio esset illud, quod exhauserant, satis fuisse. Post hęc Iesus Petro confitenti, quod ipse esset Christus, Filius Dei uiui, respondit: Beatus es Symon Bar Ionna, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed Pater meus, qui in cęlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam, et portę inferi non


1042. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 561 | Paragraph | SubSect | Section]

dicta sunt de te, ciuitas Dei. Deinde: Homo — inquit — natus est in ea, et ipse fundauit eam Altissimus. Ipse ergo Christus fundauit eam antequam nasceretur in ea. Quod quidem factum impossibile foret, nisi Christus et humilis homo esset et Deus altissimus. Ad hanc ciuitatem conati sunt peruenire philosophi beatam uitam quęritando nec potuerunt. Defuit enim illis dux, qui primus ingressus est in eam, cum de terra in cęlum ascendisset. Sed neque heretici, qui Christi doctrinam non


1043. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 568 | Paragraph | SubSect | Section]

non uidebitis).* Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt, et oculos suos clauserunt, nequando uideant oculis et auribus audiant et corde intelligent, et conuertantur, et sanem eos. Ante ergo propheta monstrauit, quid postea per se esset facturus. Quod autem in parabolis doctrinam suam eis insinuare debuerit, Euangelista ostendit dicens: Sine parabolis non loquebatur eis, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione


1044. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 569 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Messiam, qui iam uenerat, agnoscendum, ut ex hac eorum cęcitate et Christus pro salute hominum crucifigeretur — si enim, ut Ioannes ait, intelligerent, nunquam Dominum glorię crucifixissent — et ipsis post eius resurrectionem locus poenitentię relinqueretur integrumque esset illis credere et saluari per eum, quem ignorando crucifixerant. Ad communem igitur utilitatem spectat, quod ignorarint, sed ad ipsorum perniciem, qui obdurati ne resurgentis quidem miraculis credere uoluerunt. Hęc de impia aduersus Iesum Iudeorum consultatione ac de


1045. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 583 | Paragraph | SubSect | Section]

regnique amissionem. Quod ipsum ante per prophetas futurum notificarat. Sed hoc monstrandum alio loco differimus, ne modum partis huius, quam nunc tractamus, excedat oratio. Libet tamen parumper alloqui eos, qui offenderunt in lapidem electum, angularem, probatum, ut esset illis lapis offensionis et petra scandali, ne putent deesse sibi locum poenitentię et ex desperatione uenię magis indurentur. Ad Hierusalem, id est ad uos, o Iudei, uestri misertus Dominus loquitur in Hieremia propheta dicens: Fornicata es cum


1046. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 587 | Paragraph | SubSect | Section]

Amasam perinde ac sibi charissimum salutans. Salue, mi frater, inquit, dumque illum amplexus osculatur, sicca, quę sub ueste latebat, educta in latus transfodit. Cauissent forsitan isti dolos, nisi simulata amicicia capti fuissent. Christum uero non latebat, quid Iudas acturus esset, de quo ante dixerat: Vnus uestrum me traditurus est. Sed eum uitare noluit, ut saluti nostrę consuleret. Accepto autem signo milites, iam et ipsi audatiores effecti, miserunt manus in Iesum, comprehensum circumdant, *corr. ex


1047. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

quia tanti parricidii conscius nullo modo se ueniam consecuturum credidit? Et quoniam de ipsius flagitio superius abunde est dictum, necis eius typus fuisse uidetur Achitophel ille, qui iniquo animo ferens, quod Absalon aduersus patrem Dauid Chusi potius quam ipsius consilium esset secutus, laqueo se suspendit. Sic autem Achitophel iste Absaloni fauens in regem insurrexerat, quemadmodum et Iudas in Dominum. Nolebat Achitophel regnare Dauidem, nolebat Iudas Christum uiuere. Ille a rege desciuerat eius secutus emulum, hic Dominum et Magistrum suum


1048. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 606 | Paragraph | SubSect | Section]

uos in terram Israhel. Hoc illud est, quod in Euangelio dicitur: Et uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. Deinde latronum crura frangunt, ut citius animas exalent. Iesu autem (crura)* — ut Ioannes refert — eo quod iam mortuus esset, non fregerunt crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exiuit sanguis et aqua. Facta autem sunt heç — inquit — ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt, in quem


1049. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

nulli iam corruptioni obnoxiis. Sic enim in Euangelio est scriptum: Multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. Post resurrectionem eius, inquit, ut ipse esset primogenitus resurgentium ex mortuis, quem alii sequi deberent. Neque enim isti ita resurrexerunt, ut iterum moriantur sicut Lazarus. Nam omnibus uisibiles apparerent, si cum mortali corpore surrexissent. Dicitur autem: Apparuerunt multis, sicut et ipse Dominus


1050. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 613 | Paragraph | SubSect | Section]

mors. Hoc ad illos, qui in manu mortis erant, refertur. Morsus tuus ero, inferne. Hoc autem eos respicit, qui tantum in morte erant. Mortui enim erant in Adam, sed reuixerunt in Christo. Cęterum, cum post ipsam* Domini mortem omnibus tam salubris esset eius resurrectio, mirum in modum desyderabatur a sanctis adhuc sub Lege constitutis, ita ut eorum desyderium documento esset, quanto cupidius ea res expeti debuerit ab his, qui cum illo conuersati fuerant et eius uiuentis atque ea, quę uera sunt, docentis dulcedinem


1051. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 613 | Paragraph | SubSect | Section]

qui tantum in morte erant. Mortui enim erant in Adam, sed reuixerunt in Christo. Cęterum, cum post ipsam* Domini mortem omnibus tam salubris esset eius resurrectio, mirum in modum desyderabatur a sanctis adhuc sub Lege constitutis, ita ut eorum desyderium documento esset, quanto cupidius ea res expeti debuerit ab his, qui cum illo conuersati fuerant et eius uiuentis atque ea, quę uera sunt, docentis dulcedinem gustauerant. Desyderio quippe isto affectus fuit Dauid, cum in psalmis concineret: Exurge, Domine Deus meus, in pręcepto,


1052. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

utriusque diuinitas, eadem uirtus, eadem maiestas. Diuina est natura, quę suscitat, humana, quę suscitatur. Deus autem et homo unus Christus. *om. **corr. ex incorruptionem Quod autem die tertia resurrecturus esset, et quidem* summo mane, cum adhuc tenebrę essent super terram, multo ante in Lege prędictum fuit, quam contigisset in Euangelio. Sic enim in Osee** propheta legimus: Viuificabit nos post dies duos, et in die tertia suscitabit nos, et uiuemus in conspectu eius.


1053. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

debuit Verbi diuinitati, ut minus adoraretur ab angelis Dei *corr. ex terremotus **corr. ex terremotum ***corr. ex mater Filius, quia et hominis factus est filius. Vt enim hominis esset filius, insigne fuit bonitatis et misericordię. Quod autem idem sit Dei Filius, testimonium est cum Patre ęqualitatis, cum Spiritu Sancto communicationis. Vna est trium maiestas, par uirtus, eadem gloria. Et cum ita sit, merito quidem personę Filii angeli seruiunt, sancti


1054. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

et sepultus fuerat, ostendat, non solum corporis forma, quam sępe uiderant, sed etiam uocis sono, quem audire consueuerant. Auete nunc mulieribus dicitur, ut per benedictionem mulierum primę mulieris maledictio tollatur et sexus ille, qui causa fuerat ruinę in mortem, nuncius esset resurrectionis in uitam. Mulieres autem, cum se ab illo salutatas uidissent, accesserunt — ut Euangelista ait — et tenuerunt pedes eius, et adorauerunt eum. Quam reuerenter accedant, quam submisse, attende. Accedunt et


1055. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 623 | Paragraph | SubSect | Section]

alii, qui pręcesserant, pontifices magisque licenter indui, lecti quoque stragulis longe preciosioribus uti, quam honestati summi sacerdotis conueniret. Et cum a quodam tantam hominis mutationem admirante et cubiculi totius pompam circumspiciente familiariter rogaretur, ubinam esset rethe illud, in quo antehac substrato recumbere consuesset: Piscem — respondit — quem uolebam, cepi**. Nunc captura eius fruor, et rethe illud cum pristinis sordibus abieci. Profecto, qui sic agunt, eos ego non piscem cepisse,*** sed ipsos diaboli laqueo captos dixerim,


1056. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

Quęstionem hanc ita soluendam reor, ut dicamus multa incidere potuisse, ob quę magis diligens minus diligatur, et rursum minus amans magis ametur. Petrus magis diligebat, anteibat ergo Ioannem uirtute dilectionis, non tamen ita multo, ut ea dilectio cęteris Ioannis meritis esset pręferenda. Ioannes uirgo erat, Petrus maritus. Ioannes in fide permanserat, Petrus desciuerat. Quanuis igitur Petrus in amore aliquantulo pręstaret, cęteris tamen Ioannis meritis superabatur, intantum ut a Domino, ęquo meritorum ęstimatore magis esset diligendus. Hinc


1057. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

cęteris Ioannis meritis esset pręferenda. Ioannes uirgo erat, Petrus maritus. Ioannes in fide permanserat, Petrus desciuerat. Quanuis igitur Petrus in amore aliquantulo pręstaret, cęteris tamen Ioannis meritis superabatur, intantum ut a Domino, ęquo meritorum ęstimatore magis esset diligendus. Hinc tamen alia oritur quęstio.*** *corr. ex precucurrit **corr. ex oportet ***corr. ex questio Si Ioannes plus diligebatur, quare Petro


1058. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

curiosam narrationem mysterio non carere. Quid enim sibi uult alibi linteamina posita, alibi sudarium, quando quidem ad fidem resurrectionis faciendam satis erat spolia corporis uidisse ibi relicta. Si enim corpus ipsum alio translatum fuisset, simul cum linteaminibus translatum esset. Quare altius quidem ista uidentur repetenda, ut uidelicet dicamus nos quoque istorum, de quibus loquimur, exemplo inclinari debere in monumentum Domini et contemplatione mentis in abdita eius intrare et linteamina, quę nobis reliquit Dominus, fide complecti. Quod est


1059. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 633 | Paragraph | SubSect | Section]

et nescio, ubi posuerunt eum. Hęc cum dixisset, conuersa est retrorsum. Non enim uehementem illius affectum mitigare poterat eorum, quos uidit, uel iocundus aspectus uel suauis affatus, quę non angelos, sed Dominum quęrebat angelorum. Neque enim de corpore mortui tam esset anxia, nisi quandoque et resurrecturum speraret et regnaturum, licet tunc eum uiuere non crediderit, quem paulo ante sepultum fuisse nouerat. Exposita igitur angelis doloris causa conuersa est retrorsum, et uidit Iesum stantem. Et non sciebat, quia Iesus


1060. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 633 | Paragraph | SubSect | Section]

et regnaturum, licet tunc eum uiuere non crediderit, quem paulo ante sepultum fuisse nouerat. Exposita igitur angelis doloris causa conuersa est retrorsum, et uidit Iesum stantem. Et non sciebat, quia Iesus est. Sed quare ab angelis non quęsiuit, quid factum esset de corpore? Quare prius quam quęsisset, Quęstio conuersa est retrorsum? Vel quia satis putauit indicasse,* cur fleret, uel illis cunctantibus proferre medellam doloris conuersa sit, siquis alius respicienti occurreret, quem


1061. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 633 | Paragraph | SubSect | Section]

proferre medellam doloris conuersa sit, siquis alius respicienti occurreret, quem de ipso, quem quęrebat, interrogaret. Vel quia angeli ipsi, dum cum ea sedentes colloquuntur, uiso post tergum eius Iesu stante, officii gratia assurrexerunt, conuersa sit, ut uideret, quisnam esset, quem angeli uenerati sunt. Conuersa igitur retrorsum et ipsa quidem uidit Iesum, sed nesciebat, quia Iesus esset. Angeli sciebant, illa nesciebat. Perspicatior est enim angelicus intellectus quam humanus, et spiritus corporis impedimento carens quam homo carne adhuc


1062. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 633 | Paragraph | SubSect | Section]

Vel quia angeli ipsi, dum cum ea sedentes colloquuntur, uiso post tergum eius Iesu stante, officii gratia assurrexerunt, conuersa sit, ut uideret, quisnam esset, quem angeli uenerati sunt. Conuersa igitur retrorsum et ipsa quidem uidit Iesum, sed nesciebat, quia Iesus esset. Angeli sciebant, illa nesciebat. Perspicatior est enim angelicus intellectus quam humanus, et spiritus corporis impedimento carens quam homo carne adhuc terrena et mortali uelatus. Angeli pręterea nouerant Iesum resurrexisse, illa ignorabat, sed corpus alio translatum


1063. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

in historiis legimus. Iesus ergo se cęlat et cum ea loquitur, donec ex uerbis ultro citroque habitis paulatim residat ęstus doloris. Quid ploras? Quem quęris? Iam mente parumper a moerore semota, quem quęris, responde. Illa existimans, quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum Quęstio tollam. Quomodo Dominum uocat, quem putat esse hortulanum? Primum, quia iis reuerenter blandiri solemus,


1064. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

sed etiam quare essent tristes, damnatum eum respondent a principibus in mortem et crucifixum. Ex eo se etiam magis dolere indicant, quod, cum maius quoddam de illo futurum sperarent, se ea spe destitutos uideant. Nos — inquiunt — sperabamus, quia ipse esset redempturus Israhel. Terrena adhuc eos tenebat cogitatio, quod scilicet redempturus esset Israhel de seruitute alienorum, sicut fecisse recordabantur Moysen, Iosue, Othonielem, Gedeonem et alios, qui populum aduersariorum uiribus oppressum uindicauerant in libertatem.


1065. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

Ex eo se etiam magis dolere indicant, quod, cum maius quoddam de illo futurum sperarent, se ea spe destitutos uideant. Nos — inquiunt — sperabamus, quia ipse esset redempturus Israhel. Terrena adhuc eos tenebat cogitatio, quod scilicet redempturus esset Israhel de seruitute alienorum, sicut fecisse recordabantur Moysen, Iosue, Othonielem, Gedeonem et alios, qui populum aduersariorum uiribus oppressum uindicauerant in libertatem. Hanc ob rem ipsum etiam temporaliter regnaturum sperauerunt. Resurrecturum autem et in cęlum,


1066. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 646 | Paragraph | SubSect | Section]

ait: Dum autem hęc loquuntur, stetit Iesus in medio eorum, et dixit eis: Pax uobis. Hanc eius apparitionem Ioannes diffusius exequitur. Iccirco, quid ipse referat, libet apponere, ut rem gestam plenius indicemus. Cum — inquit — sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausę, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudeorum, uenit Iesus et stetit in medio, et dixit eis: Pax uobis. Iam Maria, iam Petrus, iam duo a castello reuersi nunciarant Dominum resurrexisse, illi tamen, qui


1067. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 649 | Paragraph | SubSect | Section]

Moysi uel prophetis uel psalmis credunt, si eum negant, in quo impleta sunt, quę ipsi illic implenda legunt? Aut quomodo ex hoc eorum prauitas hereticorum non confunditur, qui dixerunt Christum in miraculorum operatione magicis artibus usum? Si enim multo ante, quid facturus esset in hoc mundo, predictum sit, quomodo, antequam natus esset, magica uti potuit, qua prophetarum mentem moueret, ut talia de ipso diuinarent futura? Aut si necdum natus id potuit, dicant, cui unquam magorum hoc contigit, et cum neminem inuenerint, cogitent in isto, de quo tot


1068. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 649 | Paragraph | SubSect | Section]

in quo impleta sunt, quę ipsi illic implenda legunt? Aut quomodo ex hoc eorum prauitas hereticorum non confunditur, qui dixerunt Christum in miraculorum operatione magicis artibus usum? Si enim multo ante, quid facturus esset in hoc mundo, predictum sit, quomodo, antequam natus esset, magica uti potuit, qua prophetarum mentem moueret, ut talia de ipso diuinarent futura? Aut si necdum natus id potuit, dicant, cui unquam magorum hoc contigit, et cum neminem inuenerint, cogitent in isto, de quo tot ante seculis est prędicatum, aliquid supra magos fuisse,


1069. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 650 | Paragraph | SubSect | Section]

in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolyma. Eleganter in his Euangelicę obseruationis ordo exprimitur. Pręcedit enim prędicatio, prędicationem sequitur poenitentia, poenitentiam remissio. Quomodo crederent, nisi esset prędicatum? Quomodo poenitentiam agerent, nisi credidissent? Quomodo denique ueniam peccatorum consequerentur, nisi de iis doluissent? Prędicant quidem et heretici poenitentiam, sed non in nomine eius, per quem fit remissio. Et cum ab eo deuient, eorum poenitentia non


1070. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

Patre se unum esse monstraret, de quo in Genesi est scriptum: Formauit Dominus Deus hominem de limo terrę, et inspirauit in faciem eius spiraculum uitę, et factus est homo in animam uiuentem. Porro, cum spiraculum istud uitę beatioris homini per peccatum ablatum esset et in aduentu Christi restitui deberet, rursum in faciem eorum inspirandum atque insufflandum fuit, per quos uiuificandi erant omnes, qui in mortis poena conclusi fuerant. Sicut enim Christus mortuus est et resurrexit, ita nos in Adam moriebamur, in Christo resurreximus. Cum


1071. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 657 | Paragraph | SubSect | Section]

Hic in littore stetit, illi in mari, ut ostenderet eos, qui uitę pręmia consequntur, iam in portu esse, qui uero adhuc morti sunt obnoxii, eos mundi huius fluctibus iactari et ibi degere, ubi nihil stabile esse potest, nihil firmum. Ideoque discipuli non cognouerunt, quod Iesus esset. Nunc enim ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. Tunc autem cognoscemus, sicut et cogniti sumus. Nunc uidemus in enygmate, tunc facie ad faciem. Dicit ergo eis Iesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Quare hic interrogat, cui nihil


1072. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 662 | Paragraph | SubSect | Section]

silentium tenerent, nonnulla occurrebant argumenta, quę ipsum esse testarentur. Ob hoc quidem non ausos interrogare tu quis es, euidentius iam cognoscentes, quod ipse sit quam quod quisquam alius. Abiecta igitur omni animi ambiguitate supersederunt quęrere, quis esset, iam pro uero habentes, quod erat ipse Dominus, qui a mortuis resurrexisset. Et uenit — inquit — Iesus, et accepit panem, et dabat eis, et piscem similiter. Panis, qui de cęlo descendit, Christus est, cuius figura manna fuit


1073. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 665 | Paragraph | SubSect | Section]

saluti consulere et pro omnibus tuendis nulla aduersa formidare, officia dignitatesque recte distribuere et in iudicando non amore, non odio, non cupiditate duci, sed semper bonum ęquumque sequi et cuncta tanquam Deo pręsente diligenter disponere. Cum autem talis futurus esset Petrus, prędicit ei Dominus illa, quę subeunda ipsi erant, dura atque tristia, ut per eorum tollerantiam in cęlesti beatitudine magis sublimetur. Amen, amen — inquit — dico tibi, cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas, ubi


1074. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

melius esse per mortem Christo coniungi quam in corpore uiuere. Hoc nouerat ille, qui dicebat: Cupio dissolui et esse cum Christo. Cęterum exponere uolens Euangelista hęc dicta Domini Iesu subiunxit: Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset Deum. O beata martyrum mors, per quam non uita amittitur, sed Deus, qui uitam largitur ęternam, clarificatur. Deus autem, cuius claritati nihil addi potest, tunc in hominum noticia magis clarescit, quando serui Christi pro asserenda ueritate et


1075. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

amplexus quam cęteros. Et hoc testatus est reclinando eum super pectus suum in coena, ueluti filium mater. Sed etiam Ioannes diligebat Iesum, quod tunc primum ostendit, cum ab eo quęsiuit dicens: Domine, quis est, qui tradet te? Nisi enim uehementer diligeret, non esset tam solicitus de eius proditore. Quem ideo — ut mihi uidetur — nosse expetiit, ut ipsum a tam nefando proposito aliqua ratione amoueret. Ioannem ergo cum uidisset Petrus, dicit Iesu: Hic autem quid? Estne morte sua secuturus te sicut ego an aliter de illo


1076. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 668 | Paragraph | SubSect | Section]

quid ad te? Non, quod tam diu illum uiuere uellet, sed ut superfluam interrogantis solicitudinem reprimeret. Quid — inquit — ad te quęrere pertinet, quisnam aliorum uitę futurus sit exitus? Tu me sequere! Quare ergo soli Petro reuelatur, quali martyrio secuturus esset Dominum? Hoc in causa fuisse puto, ut per id quoque, quod crucifigendus fuerat, se crucifixi Domini uicarium in terra constitutum cognosceret et non solum gregem sibi commissum pasceret, sed etiam pro illo, pro quo Christus mortuus est, ipse, cum oportuerit, necem subire non


1077. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 686 | Paragraph | SubSect | Section]

mira atque stupenda et nullis prorsus uerborum ambagibus explicabili. Quid, quęso, maius humano generi conferri potuit, quid sublimius pręstari, quam ut Dei Filius fieret hominis filius, et hominis filius fieret ipse Dei Filius, qui non hominibus modo, sed etiam angelis esset superior atque omnibus, quę in cęlo quęque in terra sunt, dominaretur atque imperaret. Interim autem, dum hominis natura in Christo exaltatur et in excelsis collocata ab angelis et ab iis, qui cum illo de terra suscitati cęlum ascenderant, ueneratur atque


1078. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 689 | Paragraph | SubSect | Section]

cum ipsis naturę atque substantię. Discernuntur autem personis, quia Pater Filii est Pater et Filius Patris est Filius. Spiritus uero Sanctus neque Pater est neque Filius, sed cum tertia persona sit, necesse est, ut non unius, sed amborum sit spiritus. Alioquin, si unius esset, non foret alter alteri ęqualis, sed aliquis plus habens altero. Non esse autem ęqualem Patri Filium Arrianę error fuit impietatis. Pater igitur et Filius — ut catholica confitetur Ecclesia — *corr. ex Actis simul Spiritum


1079. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 693 | Paragraph | SubSect | Section]

Pręter hęc in epistola beati Petri apostoli legimus: Spiritu Sancto misso de cęlo, in quem desyderant angeli prospicere. Nequaquam angeli, qui semper uident faciem Dei Patris, qui in cęlis est, in Spiritum Sanctum desyderarent prospicere, nisi Spiritus Sanctus esset Deus, sicut et Deus Pater. Lucas quoque in Actibus *corr. ex Actis Apostolorum tradit, quemadmodum Ananias cum Saphira uxore parte substantię suę reseruata rem omnem se obtulisse ad pedes apostolorum simularunt. Eorum autem dolum increpans


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.