Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 108-116:


108. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Domnionis uocabulo a nomine pontificis Domnii modicum differt. Sed hic fuit unus ex cubiculariis Maximiniani tiranni. Cum ergo iste Domnio maioris dilectionis aput imperatorem prerogatiua gauderet, ipse coronam imperii conseruabat et ipsam tempore debito super imperatoris uerticem imponebat, erat autem occulte christianus. Et cum uideret Maximianum adeo crudeliter in christianos deseuire, ut multos a sancto proposito deterreret, ipse utpote christianissimus et deuotus exortabatur martires in sancto proposito finaliter perdurare. Tunc fecit oportunitatem eis effugiendi tyranni rabiem et ad


109. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

currentes inuaserunt eum et strictis mucronibus circumdantes amputauerunt caput eius. Ipse uero martir uirtute diuina propriis manibus caput suum de terra dicitur eleuasse et ibidem quendam fluuium, qui Sytirion nominatur, firmis gressibus transuadasse ibique sepultus aliquo tempore requieuit. Cum autem dominus multa per eum miracula operaretur, ex multis prouintiis pro sanitate adipiscenda ad locum ipsum confluebant. Tunc Salonitani ciues, quia equinomius erat beato Domnio pontifici, abeuntes rapuerunt corpus beati Domnionis, et cum magna reuerentia locauerunt Salone. Qua de re, propter


110. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

matrem suam habitare fecit tradens ei Salonam cum tota prouincia. Hoc scilicet edificium Spalatum dictum est a pallantheo, quod antiqui spaciosum dicebant palatium. 3Huius temporibus Gaius, similiter natione Dalmaticus, summus pontifex factus est apostolice sedis. Fuit autem iste Gaius tempore Sebastiani martiris, qui cum Chromatio urbi prefecto, Marcelliano et Marco agonizantes martirio confortabat. Quamuis enim esset de genere Dioclitiani cesaris, non tamen pacem christianis optinere potuit, quin immo persecutionis turbo cum ceteris eum inuoluit martiribus. XII


111. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

minime inueniret, tunc simulare cepit, quasi maiorem dilectionem gereret circa ipsum et quasi honorem eius uellet fortius ampliare. Cepit itaque multis ei suadere sermonibus, ut ordinem sacerdotalem susciperet. Sed Honoratus suspicans dolum in causa uersari non acquieuit ordinari. Videns autem Natalis calliditatis sue uersutias non satis ad uotum procedere, protinus conuocato clero uerbum proposuit. Et quasi magne necessitatis pretensa occasione cepit archidiaconum pro suscipiendo sacerdotio compellere uiolenter. Sed cum archidiaconus in contradictione persisteret, archiepiscopus


112. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

precepit districte, ut super promotione huiusmodi archidiaconum inquietare ammodo non presumeret, sed ad certam diem super suis excessibus responsurus apostolico se conspectui presentaret. Natalis ergo suscepto pape precepto contempsit et in sua pertinatia perdurauit. 4Interim autem summus pontifex Pelagius mortis debitum soluit, cui successit beatus Gregorius doctor. Iterum ergo Honoratus supplicauit beato Gregorio, ne a suo prelato super ordinis susceptione tantam molestiam sustineret. Papa uero, secundum quod decessor eius mandauerat, Natalem per epistolam suam


113. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

amborum causa terminata est. VI. De Maximo scismatico 1In diebus illis misit beatus Gregorius quendam responsalem suum, qui ecclesias Dalmatie uisitaret. Eo tempore Natalis archiepiscopus de hac luce migrauit. 2Maximus autem ambitionis ardore succensus ad pontificatum impatienter anelabat et tandem non sine symoniaca labe dicitur fuisse electus. Hic non, ut erat consuetudinis, ad sedem apostolicam consecrandus accessit, sed misit prius et ab imperatoribus Constantinopolitanis fauorem obtinuit. Qui tamen


114. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pro gloria reputabant. Intra urbem multum feroces et audaces uidebantur, sed contra hostes exeuntes timidi et imbelles inueniebantur. Talibus et his similibus Salona corrupta uitiis, quid poterat nisi ad yma uergere? Quid restabat nisi ad interitum festinare? 2Qualiter autem finaliter euersa fuerit, non satis perspicuum est. Nos uero, ut in precedentibus, partim scripta, partim relata, partim opinionem sequentes conemur exponere. 3Gothorum tempore, qui Totila duce de partibus Teutonie et Polonie exierunt, dicitur Salona fuisse destructa.


115. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

putantes eam a spiritibus corrodi et consumi, omnia eramenta domorum pulsant, quasi per strepitum fugatis demonibus credunt lune succurrere laboranti, unde Virgilius: pulsantes era Curetes. Permixti ergo sunt populi isti et facti sunt gens una, uita moribusque consimiles, unius loquele. Ceperunt autem habere proprios duces. Et quamuis praui essent et feroces, tamen christiani erant, sed rudes ualde. Ariana etiam erant tabe respersi. Gothi a pluribus dicebantur et nichilominus Sclaui, secundum proprietatem nominis eorum, qui de Polonia seu Bohemia uenerant. 5Isti, ut


116. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

erant, sed rudes ualde. Ariana etiam erant tabe respersi. Gothi a pluribus dicebantur et nichilominus Sclaui, secundum proprietatem nominis eorum, qui de Polonia seu Bohemia uenerant. 5Isti, ut predictum est, impugnabant Latinos, qui regiones maritimas habitabant, maxime autem Salonam, que caput erat totius prouintie. Hec ciuitas a statu sue potentie ualde iam erat collapsa, et in facultatibus nimis atrita. Rector etiam oportunus in ciuitate non erat, quam ob rem ab inimicis facile capi potuit et uastari. 6Igitur dux Gothus, qui toti preerat


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.