Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 329-332:


329. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Ubi tante preminentie potentatus? Ecce, quo deuolutus es, qui nec imperatores, nec reges credebas esse pares potentie tue! Disce iam, quia plus potest diuina iustitia quam humana temeritas . His dictis fecit omnes uinctis a tergo manibus introduci ad ligna et sic ad ciuitatem uenerunt. Mox autem ut ciuitatem ingressi sunt, fecit potestas omnes duci ad carceres et constringi ligno pedes eorum posuitque custodias circa ipsos, comitem uero et maiores ferreis compedibus uinctos fecit sub palatio suo arctissime custodie mancipari. Mitius a principio cepit agere cum eis, expectans si forte


330. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

agere cum eis, expectans si forte emollirentur corda eorum et ad ipsius uenirent mandata. Sed cum uideret eos in sua malitia obduratos, ita ut ad bonam pacis conditionem aliquo pacto flecti nequirent, cepit eos carcerali squalore affligere, inedia macerare, quosdam etiam uerberibus torquere. Sic autem extorsit ab eis non paruam pecunie quantitatem. 12Tunc cepit pacis colloquium fieri inter ipsos. Promittebat siquidem comes omnia ligna piratica in manibus tradere potestatis et quod numquam alia facerent ad cursum denuo exercendum. Et cum talis pactio Spalatensibus


331. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uolebat, nisi ex eorum manibus excuteret gladium, quo in insontes latrocinando grassari solebant. Conabatur quippe potestas tota cordis intentione pestem piratice uesanie prorsus extinguere, magnum se Deo prestare obsequium arbitratus, si tante impietati finem imponere potuisset. Inducebat autem eos ad iuste uiuendum, nunc blandis uerbis comonens, nunc terrores incutiens. Ipsi uero, ut peruerse mentis homines, callida simulatione deducebant consilia potestatis, mallentes penaliter seruire diabolo, quam iustam et tranquillam secundum Deum agere uitam. Talibus ergo uersutiis utentes


332. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fratres comitis cum ceteris, quod nullo modo de potestatis manibus euadere poterant eorum captiui nisi ligna Spalatensibus traderent et cursum penitus resignarent, tunc acquieuerunt ad omnia et miserunt Spaletum sex ligna, que habebant maiora, et alia quedam, que ceperant, minora. Pacti sunt autem, quod numquam ad latrocinandum exirent, iuramenti se uinculi astringentes et obligantes, quod, si quando in contrarium facerent, tenerentur soluere Spalatensibus duo millia iperperorum, et quod ab offensione istorum precipue abstinerent, uidelicet Spalatensium, Venetorum et Anconitanorum;


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.