Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 353-372:


353. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

enim continuis diebus labore quassati paruo stipularum pabulo sunt contenti. Homines simili modo, nil pene de alimentorum perceptione curantes sola crudelitate pascuntur. Usum panis aborrent, mundorum et imundorum carnibus indifferenter utuntur. Et lac concretum cum sanguine potant equino. Habent autem ex diuersis nationibus, quas bellis edomuerunt, multitudinem maximam pugnatorum et precipue Cumanorum, quos ad pugnandum subigunt uiolenter. Si quem uero ex his paululum trepidare conspiciunt nec in mortem sese tota mentis insania precipitare absque ulla cunctatione eius amputant caput. Ipsi


354. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in modum lemborum ex uiminibus cistas intexunt superducentes crudas animalium cutes, quibus sarcinas inferentes intrant et transeunt absque metu. Tentoriis utuntur filtrinis et ex coriis factis. Equos ita bene habent edomitos, ut quotcumque unus habeat homo, omnes ipsum tamquam canes secuntur. Cum autem tanta sit hominum multitudo, quasi muti nullam fere uocem emittunt, sed taciti ambulant et taciti pugnant. 3His ergo breuiter prelibatis, nunc ad materiam redeamus. Patrata denique ex Hungarica gente uictoria, cum fama mali tanti celeri ubique percurrisset uolatu, totus


355. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

effugere manus. Ipse etiam Fredericus Romanorum imperator non de resistentia sed de latibulo dicitur cogitasse. Tunc plerique litterati uiri ueteres scrutantes scripturas, coniciebant maxime ex dictis Methodii martiris, has fore illas gentes, que precedere debent Antichristi aduentum. Ceperunt autem munire ciuitates et castra suspicantes quod ad urbem Romam uellent omnia uastando transire. 4Porro Bela rex ueritus, ne Tartari transuadato Danubio reliquam regni partem contererent, misit ad ciuitatem Albensem et suscepto corpore beati Stephani regis, susceptis etiam


356. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

regiones, rogans et mandans Spalatensibus, ut hec seruanda susciperent reginamque cum filio in sue fidei tutela tenerent. Sed domina regina ueniens a quibusdam Spalatensium emulis persuasa noluit intrare Spaletum, sed composuit se cum omnibus regalibus gazis et consedit in castro Clisse. Venerunt autem et multe nobiles mulieres cum ea, que suis erant uiris per Tataros uiduate. Garganus uero potestas et nobiles Spalatenses ad dominam accedentes multa precum instantia exorabant eam, ut mansionem ciuitatis aspernari minime dignaretur sed non acquieuit regina. Spalatenses tamen multis eam


357. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tamen multis eam afficientes honoribus crebris exeniis et donariis eius curiam frequentabant. 5Eo tempore Colomannus rex ad Dominum feliciter de hac luce migrauit. Fuit enim uir pietate magis ac relligione preditus quam in administrandis publicis rebus intentus. Sepultus est autem in loco fratrum predicatorum apud Cesmam, latenti mausoleo infossus. Etenim gens nefandissima Tatarorum sepulchra christianorum et maxime principum sceleratis manibus uiolantes confringebant ossaque spargebant. XXXVIII. De fuga Hungarorum


358. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

XXXVIII. De fuga Hungarorum 1Itaque transacto Ianuario hyemalis asperitas solito magis inorruit, omnisque aquarum cursus, glatiali frigore constrictus, liberam uiam hostibus patefecit. Tunc cruentus dux Caydanus recepta parte exercitus regem insecuturus exiret. Venit autem in multitudine graui, obuia queque conculcans. Primo ergo concremata Budalia, Strigonium accessit, cepitque uillam totis uiribus impugnare, quam non satis difficulter capiens succendit omnesque in ea peremit in ore gladii paucasque manubias asportauit, quoniam in munitionem editam res suas


359. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

domicilia concremauit, ciuitatem uero aliquot diebus obsessam factis insultibus inuadere satagebat. Sed quia locus circumfusa palustrium aquarum copia satis erat munitus, quem optima Latinorum presidia erectis undique machinis tuebantur, dux impius uano frustratus labore discessit. Properabat autem regem attingere, idcirco non tantam uastationem transcurrendo facere poterat, sed adinstar estiue grandinis ea dumtaxat loca demoliti sunt, per que transitum habuerunt. 2Itaque antequam Draui fluminis gurgitem transmearent, rex persentiens eorum aduentum relictis


360. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

aduentum relictis stationibus Zagrabiensium partium cum omni comitatu suo ad mare descendit. Tunc diuersi diuersa querentes diffugia per omnes ciuitates maritimas, que propinquiores uidebantur ad fugam, dispersi sunt. Rex uero et totus flos reliquiarum Hungarie ad Spalatinas partes deuenit. Erant autem in comitatu regio multi ecclesiarum prelati, plures principes et barones, reliquum uero uulgus utriusque sexus et etatis pene innumerabile erat. Appropinquante autem domino rege ad introitum ciuitatis, uniuersus clerus et populus processionaliter exeuntes debito uenerationis obsequio


361. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

propinquiores uidebantur ad fugam, dispersi sunt. Rex uero et totus flos reliquiarum Hungarie ad Spalatinas partes deuenit. Erant autem in comitatu regio multi ecclesiarum prelati, plures principes et barones, reliquum uero uulgus utriusque sexus et etatis pene innumerabile erat. Appropinquante autem domino rege ad introitum ciuitatis, uniuersus clerus et populus processionaliter exeuntes debito uenerationis obsequio susceperunt eum, dantes ei hospitia infra muros, quotquot uoluit ipse. Venerunt etiam isti magnates cum eo: Stephanus episcopus Zagrabiensis et alter Stephanus Vacciensis et


362. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et alii quam plures prelati, quos enumerare superuacaneum duximus. Proceres quoque curie isti erant: Dionisius banus, Vladislaus comes curialis, Matheus magister tauernicorum, Orlandus magister agasonum, Dimitrius, Mauritius et alii multi illustres uiri omnes cum domibus et familiis suis. Garganus autem potestas circa regium obsequium ualde sedulus et deuotus, curabat sollicite, ut et ciues in executione mandatorum regalium prompti existerent et regalis clementia uniuersitatem ciuium affectu dilectionis et gratie confoueret. Fecerunt autem Spalatenses omnia ad regis placitum hoc excepto,


363. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uiri omnes cum domibus et familiis suis. Garganus autem potestas circa regium obsequium ualde sedulus et deuotus, curabat sollicite, ut et ciues in executione mandatorum regalium prompti existerent et regalis clementia uniuersitatem ciuium affectu dilectionis et gratie confoueret. Fecerunt autem Spalatenses omnia ad regis placitum hoc excepto, quod ei quandam galeam minime potuere tam celeriter preparare, quantum rex declinans Tatarorum rabiem expetebat. Quod factum non satis equanimiter tulit regius animus. Noluit autem rex residere Spaleti, sed abiens cum uxore et cum omnibus gazis


364. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuium affectu dilectionis et gratie confoueret. Fecerunt autem Spalatenses omnia ad regis placitum hoc excepto, quod ei quandam galeam minime potuere tam celeriter preparare, quantum rex declinans Tatarorum rabiem expetebat. Quod factum non satis equanimiter tulit regius animus. Noluit autem rex residere Spaleti, sed abiens cum uxore et cum omnibus gazis suis demoratus est Tragurii, putans se ibi contra hostium incursum fortiorem habere tutelam propter uicinitatem insularum. Composuit autem se cum omni curia sua et mansit in insula adiacente. XXXIX. De


365. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Tatarorum rabiem expetebat. Quod factum non satis equanimiter tulit regius animus. Noluit autem rex residere Spaleti, sed abiens cum uxore et cum omnibus gazis suis demoratus est Tragurii, putans se ibi contra hostium incursum fortiorem habere tutelam propter uicinitatem insularum. Composuit autem se cum omni curia sua et mansit in insula adiacente. XXXIX. De seuitia Tatarorum 1Porro dux impius nil intemptatum relinquere uolens furioso constipatus exercitu post regem cucurrit, nil nisi regium sanguinem sitiens in regis pernitiem totis


366. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sua et mansit in insula adiacente. XXXIX. De seuitia Tatarorum 1Porro dux impius nil intemptatum relinquere uolens furioso constipatus exercitu post regem cucurrit, nil nisi regium sanguinem sitiens in regis pernitiem totis furiis raptabatur. Paruam autem stragem de Sclauis facere potuit, quia latuerant homines in montibus et in siluis. Venit autem non quasi iter faciens, sed quasi per aerem uolans loca inuia et montes asperrimos supergrediens unde numquam exercitus ambulauit. Properabat enim impatienti festinatione arbitrans se regem posse


367. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

1Porro dux impius nil intemptatum relinquere uolens furioso constipatus exercitu post regem cucurrit, nil nisi regium sanguinem sitiens in regis pernitiem totis furiis raptabatur. Paruam autem stragem de Sclauis facere potuit, quia latuerant homines in montibus et in siluis. Venit autem non quasi iter faciens, sed quasi per aerem uolans loca inuia et montes asperrimos supergrediens unde numquam exercitus ambulauit. Properabat enim impatienti festinatione arbitrans se regem posse inuadere, antequam descendisset ad mare. Sed postquam resciuit, quod rex iam in maritimis tutus


368. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uirorum et mulierum, puerorum et puellarum fecitque omnes in quandam planitiem duci. Et cum omnes quasi quidam grex ouium coadunati fuissent, missis spiculatoribus omnium fecit capita amputari. Tunc ingens audiebatur ululatus et planctus totaque terra moueri a uoce pereuntium uidebatur. Iacuerunt autem omnes in illa prostrati planitie, quemadmodum spicarum manipuli sparsim solent in agro iacere. Et ne cui uideretur, quod cedis huius immanitas spoliorum sit auiditate patrata, nullas ab eis uestes detrahere uoluerunt, sed tota multitudo funeste gentis in circuitu occisorum illorum per


369. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

multitudo funeste gentis in circuitu occisorum illorum per contubernia discumbentes ceperunt in magna letitia comedere, choreas ducere, magnosque chachinos ludendo mouere, quasi multum aliquid perpetrassent boni. 2Inde surgentes ceptum iter per Chroatie partes carpebant. Cum autem prope iam essent, adhuc Spalatensibus incredibile uidebatur. Sed cum pars aliqua descendisset de monte, ecce subito apparuerunt pauci sub menibus ciuitatis. Spalatenses autem non eos a principio cognoscentes et credentes eos esse Chroatas uolebant armati contra eos exire. Sed Hungari uisis


370. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quasi multum aliquid perpetrassent boni. 2Inde surgentes ceptum iter per Chroatie partes carpebant. Cum autem prope iam essent, adhuc Spalatensibus incredibile uidebatur. Sed cum pars aliqua descendisset de monte, ecce subito apparuerunt pauci sub menibus ciuitatis. Spalatenses autem non eos a principio cognoscentes et credentes eos esse Chroatas uolebant armati contra eos exire. Sed Hungari uisis eorum signis diriguerunt animis tantusque pauor eos corripuit, ut omnes ad ecclesiam confugerent, cum tremore magno percipiebant eucharistie sacramentum non sperantes lucem


371. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

poterant, sub gladio trucidantes, non parcebant muliebribus uel pueris, senibus uel debilibus, ipsis etiam lepre morbo tabentibus ferro uitam eripere barbarica feritate gaudebant. Tunc quedam turma illorum menibus appropinquans tota ciuitate undique perlustrata eodem die recessit. Spalatenses autem ceperunt fabricare machinas et eas per oportuna erigere loca. Ecce autem paucis diebus elapsis uenit Caydanus cum aliquota parte sui exercitus, quia non erant herbe pro toto equitatu sufficientes, erat enim principium Martii asperis frigoribus inhorrescens. Credentes autem Tatari, quod rex in


372. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

senibus uel debilibus, ipsis etiam lepre morbo tabentibus ferro uitam eripere barbarica feritate gaudebant. Tunc quedam turma illorum menibus appropinquans tota ciuitate undique perlustrata eodem die recessit. Spalatenses autem ceperunt fabricare machinas et eas per oportuna erigere loca. Ecce autem paucis diebus elapsis uenit Caydanus cum aliquota parte sui exercitus, quia non erant herbe pro toto equitatu sufficientes, erat enim principium Martii asperis frigoribus inhorrescens. Credentes autem Tatari, quod rex in Clisse presidio consideret, ceperunt undique oppugnare castrum iacientes


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.