Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: publica

Your search found 549 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 416-436:


416. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

inductionis facilitatio promittebatur; boum vero quaestus non tantum in has, sed in ipsum etiam Imperium Germanicum liber admittebatur, et art. 29, quo subditorum Ottomannicorum per Hungariam quaestus ad mentem praeexstantis cum Aula Turcica tractatus regulabatur. Legislatio anni 1751. etiam ad publica potissimum obiecta animum advertit. Unica art. 17 commercialis lex perlata est, qua omne fluviale telonium prohibetur. Advertit tandem legislationis animum id, quod vectigalis tricesimalis impulsu, omne commercium Hungariae versus mare per Pettovium et Tergestum viam iniverit; quare 1765.


417. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Alimentatio populi, sicut in aliis regnis, ita etiam in Hungaria, ad novem summa capita revocatur: nimirum ad agriculturam, rem vinariam rem pecuariam, rem metallurgicam, operas manuales, opificia, fabricas, quaestum et servitia, seu publica seu privata. Sunt qui unico tantum industriae genere subsistunt, alii duas etiam pluresve alimentationis species consectantur. Ita agricultura cum re vinaria et pecuaria, ubi id solum admittit, plerumque coniungitur, et insuper minutus etiam quaestus exercetur. Multi


418. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

obiecti cultura; in vernaculo idiomate traductis libellis populum illuminare conati sunt. Edidere idonea ad promovendum singulum oeconomiae publicae ramum normalia. Plerumque incolarum industriam propositis etiam praemiis excitarunt. Iuvat itaque nosse ad quem gradum oeconomia publica, cuius officium est producta naturae omnium trium regnorum et augere et perficere tantis medii ferme seculi conatibus perducta sit, ad hoc, ut quid adhuc legislationi hoc in genere agendum restet, intelligatur. Minerale regnum quod attinet, id ordinata intuitu


419. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

et immersionem earum haud debite tractatam fuisse referat. Verum et haec industria aut intercidit aut certe paucis tantum in locis adhuc retinetur. § XXXIV. Cultura lini. Ad perficiendam lini qualitatem administratio publica nihil hactenus contulit; in comitatibus tamen Scepusiensi, Arvensi, Liptoviensi etc. privata industria eum perfectionis gradum attigit, ut confectam ex eo telam, Bohemicae in omnibus aliis aequivalere, tantum in gravitate et dealbatione cedere, toties memoratus mercator


420. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

situatione positoque ob oculos non tantum actuali oeconomiae publicae et commercii statu, sed ipsa etiam circulationis pecuniae in Hungaria theoria, superest, ut Deputatio haec ea, quae ad perducendum maiorem florem utrumque hoc obiectum, lege publica constituenda esse arbitratur, demisse proponat. DE IMPOPULATIONE § LXXIX. Naturalis populationis progressus. In Regno minus populoso, is est naturalis populationis progressus, ut nisi bello, fame, peste


421. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

illius legislatio e republica haud esse existimavit, populationem naturali tantum suo progressui relinquere, verum ut celerius eius incrementum, extrinseco etiam subsidio procuret, anno 1723. articulo 103 immigraturis in Regnum exteris eum favorem concessit, ut per sexennium a contributione publica immunes habeantur. De intraneis, qui aucto nimium domi suae numero alias seu possessiones seu comitatus impopulaturi essent, providere superfluum adhuc videbatur; in desolato enim, in quo tunc adhuc Hungaria versabatur statu, casus eiusmodi vix potuit evenire. Nunc cum


422. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

exteris per legem iam concessus magis adhuc extendendus censetur. Relate ad secundam quaestionem: cum sola sexennalis a contributione exemptio non sit sufficiens ad alliciendos exteros colonos incitamentum, immunitatem illam non tantum ad decennium, sed ad omnia etiam reliqua publica onera, velut labores viarum, praeiuncturas, praestationes portionum et tyronum statutionem diserte extendendam esse, Deputatio haec eo magis arbitratur, quod nisi nova eiusmodi possessio exsurrexisset, omnia haec onera residui incolae alioquin non tantum decennio illo, sed toto etiam


423. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

et Regem iam introductum in praesens tantisper labascere coepit, obtineri possunt. Sed horum organisatio publico-politicae Deputationi commissa est. DE AUGENDIS ET PERFICIENDIS NATURAE PRODUCTIS IN GENERE § XCII. Ut oeconomia publica perficiatur, debet legislatio nationalem industriam excitare. Naturae producta nonnisi incolarum industria augeri et perfici possunt. Industriam principio necessitas imperavit; verum postquam illa eo provecta, ut incolae primis tribus necessitatibus, victui


424. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

reddere contendebat. § XCIV. Utilitas est praecipuum oeconomiae publicae movens. Et hoc est genuinum oeconomiae publicae movens unicumque efficax et augendae et perficiendae industriae medium. Quidquid seu legislatio seu administratio publica ad promovendam industriam agat, nisi in hac basi fundetur, optatum effectum nunquam producet; sicut vicissim enata utilitate, industria suapte etiam solet excitari. Ipsa praemia cum pro una tantum vice decerni soleant, ut industriae, cui praemium propositum est, primum specimen producatur,


425. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

effectu non sinant deterreri, sed urgeant, instent neque remittant, doneccunque populum eiusmodi industriae ramo manum effective admovisse videant. Si Consilium systematicas de effectu relationes periodice urgere non desistat; si denique omnia haec magistratibus, qua pars eorum officii, lege publica imponantur, excutiet certe populus, praesenti utilitate allectus ignaviam omnesque utiles industriae species sensim apprehendet. § XCVI. Periti novi eiusmodi instituti homines, qui populum instruant, adhibendi. In altero casu


426. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

hanc in foenilibus suis inducere velit, solent se plerumque coloni opponere, dominum suum recursibus ad magistratum comitatensem molestare, imo horum aliqui votis colonorum reipsa subscribere solent: quare abusus hos, velut alioquin in potestatem rebus suis libere utendi impingentes lege publica abolendos esse Deputatio arbitratur. DE VINEARUM CULTURA § CVI. Status culturae vinearum. In culturam vinearum genius populi Hungarici adeo propendet, ut has, ubi solum admittit, longe maiori


427. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

§ CVII. An vineas in plano sitas sufferre expediat. Caeterum proposuerunt aliquae iurisdictiones, ut cum alioquin nimia vinearum copia laboremus, eae, quae in locis planis et oleribus potius quam vitibus idoneis plantatae sint, lege publica evellendae decernantur, neve id imposterum fieri possit, eadem lege prohibeatur. Et vero si parte ex una id spectetur, quod planae eiusmodi vineae non possint non malae qualitatis vina procreare; quod cum procreata in his vina, sub nomine illius, cui vineae hae subiacent, promontorii


428. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Hungaria magnam ultra domesticum usum navalium lignorum quantitatem habeat, et quod adsit idoneus emptor, qui ea in valore medii millionis quotannis educere paratus sit. Verum in omnium eiusmodi privatarum negotiationum promotionem legislatio nulla alia, quam vectigalis via influere, administratio publica nonnisi assistentiam speculatoribus eiusmodi praebere, rem ipsam nonnisi privatorum industria conficere potest. § CXI. Ordo sylvarum lege publica stabiliendus censetur. Tertii ordinis locis providere iam ad partes attinet


429. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

privatarum negotiationum promotionem legislatio nulla alia, quam vectigalis via influere, administratio publica nonnisi assistentiam speculatoribus eiusmodi praebere, rem ipsam nonnisi privatorum industria conficere potest. § CXI. Ordo sylvarum lege publica stabiliendus censetur. Tertii ordinis locis providere iam ad partes attinet legislationis. Sicut enim lex, nec industriam privatis praecipere, nec qualem (modo in detrimentum publici non vergat) fundi sui usum facere possit, praescribere: ita vicissim ne quis fundo suo cum


430. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

et forte talibus, quae maximam earum necessitatem habuissent, penitus intermissa fuerit, censet Deputatio haec, ut interea etiam, donec complicatior sylvarum ordo in realem effectum perducatur, magistratus comitatuum illorum, qui sylvis non abundant, ad promovendam salicum implantationem, lege publica obstringantur. § CXIII. Usus tectorum habanorum propagandus. Tecta habana cum incendio resistant, ad sylvarum etiam conservationem haud parum conferunt; disposuerat iam piae memoriae Imperatrix et Regina, ut eorum usus propagetur,


431. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

lignorum speciem producat; per implantationem vero sylvarum, necessitatibus incolarum melius utique prospiceretur cum tamen hoc industriae genus et impeditum sit et longae admodum exspectationis, ut populo illi interea etiam consulatur, Deputatio haec eius est demissae opinionis, ut lege publica sanciatur: 1) quod lithanthraces cuiuscunque demum sint speciei, inter metalla non censeantur, sed ad liberam privatorum industriam pertineant; 2) ut proposita iam inventoribus pecuniaria praemia ad ea solum loca restringantur, ubi torfae et lithanthracum aut praesens usus haberi aut certe


432. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

inferiores productae fuerunt. Verum et industria haec, seu quod semen perinde degeneraverit, seu quod modus eius culturae non satis fuerat observatus, seu denique distractionis defectu non multo post intercidit. § CXVIII. Ad eam perficiendam administratio publica industriam nationalem debet excitare. Cum productum sit voluminosum neque magni in se pretii, sumptus longinqui transportus per axem sustinere non potest; si navigatio per Mare Nigrum aperiatur, eos saltem comitatus, qui Danubio et Tibisco adiacent ad perficiendam producti


433. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

facto pretium producto huic pro arbitrio statuere; 3) ut officiales eius productores tabaccae aliis modis vexare et emungere potuerint. § CXXVII.. Adhibita ad eam revelandam media cupitum effectum non produxerunt. Interea administratio publica omnem movebat lapidem, ut tabaccae Hungaricae eductio adminus per Flumen procurari possit. Distribuebat semen Americanum et Levantinum, indicabat specificos tabaccae defectus, ut eius cultura perficiatur, modis omnibus adurgebat, aliquas plane e Turcia familias Levantinae tabaccae culturae


434. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

publicabatur constituebaturque praemium pro hinnulo a normali admissario producto, si primae classis fuit sex, si secundae quatuor, si tertiae classis duorum aureorum, verum variae iurisdictiones variam hanc benignam ordinationem effectuandi vicem iniverunt. Aliqui comitatus unum aut etiam plura publica equatia erexerunt, alii plures comparaverunt admissarios, hos per districtus comitatus diviserunt iisdemque viciniorum rusticorum caballas admitti procurarunt. Aliae potentiores communitates ad comparandos sibi proceriores admissarios disposuerunt. Omnia tamen haec, eum tantum effectum


435. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

reassumatur. Verum si tota hac in re separentur ea, quae a pura principis clementia pendent, quaeve ad agenda administrationis publicae referuntur, via legislationis sequentia tantum constituenda esse Deputationi huic demisse videntur:
Ne comitatibus publica equatia servare liceat. Id enim citra grave contribuentium onus fieri non potest. A converso Comitatus illi, in quorum gremio potentiores communitates reperiuntur, apud quos maior equorum quam boum usus viget, has ad intertenendos a proportione maioris staturae


436. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

delicatior lana longe cariori veniat adhuc, in illum etiam casum interesset hanc vendere, crassiorem autem aliunde procurare. § CLI. Duo generales modi introducendorum utilium institutorum. Quodsi omnia, quae in praemissis de oeconomia publica dicta sunt, combinentur, apparebit demum duos esse praecipuos eam promovendi modos:
Si nova aut utilior manipulatio in dominiis, seu cameralibus seu fundis religionis, aut studiorum primo introducatur; comitatus vero illi, quibus obiectum eiusmodi convenit, pro hac


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.