Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: PERICL.*

Your search found 476 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 226-248:


226. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligit de casu in genua, quod cum orat, tum demum ei Deus secreta patefaciat, et visiones etiam externas obiiciat. De phrasi Casu ambulare, Levit. 26, forte alibi. venit enim ab alio themate, ac videtur potius significare ex adverso, seu adversando. Cadere aliquando significat periclitari, prope casum esse, ac veluti inchoare casum: sicut si Latini haberent Inchoativum Cadesco. Psalm. 145, Dominus fulcit omnes cadentes, et erigit omnes incurvatos: id est, iamiam casuros. sic Iob. 4, Cadentes erexerunt sermones tui: id est, confirmaverunt consilio et consolatione.


227. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

sive ad malum. Psalmo decimosexto: Dominus est a dextris meis, ne commovear. Et Psalmo 109. Dominus astitit a dexteris pauperis, ut salvam faceret animam eius a persecutoribus. Sic et Psalmo 110. Dominus a dextris tuis, vulnerabit in die irae suae reges. id est, prompte tibi pugnanti et periclitanti succurret, caesis et oppressis tuis adversariis. Ita, A dexteris Dei sedere, significat pari cum eo gloria ac potentia frui. Sed Deum alicui a dexteris esse, aut stare, significat potenter succurrere et patrocinari. Cootra etiam Satan alicui dicitur stare a dextris alicuius,


228. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

facere manum super arcum: 2. Reg. 13. pro, apprehendere arcum. Equitare super verbu, Psal. 45, aliqui vertunt: sed vertendum est proprie, insilias in equum: seu prorvas in bellum, propter verbum aut promissionem tuam veracem, sicut opem es nobis pollicitus, vel quia tua veritas periclitatur. ERGO, videtur aliquando abundare. Matth. 7. Omnia ergo quae volueritis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis. ERRARE, per metaphoram non tantum de ista externa oberratione sine certis sedibus aut certa vocatione dicitur (ut cum Gen. 20 dicit


229. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

dictantes, Euge Euge. EVIGILARE, cum de hominibus dicitur, plerumque significat vitae emendationem in melius ex illa pristina somnolentia ac securitate in peccatis. ut Rom. 11. Tempus est iam nos ex somno evigilare. Expergisci aut Evigilare Deum, est, suis laborantibus ac periclitantibus, opem ferre, et impios punire: ut Psalmo quartor Ut quid dormis Domine? expergiscere. Sic Psalmo trigesimo quinto, Expergiscere et evigila ad iudicium meum: id est, fer opem, etc. Evigilare malum contra aliquem, Ezech. 2, est, calamitatem eius appropinquare.


230. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

evigilandi et surgendi, crebro admodum Deo tribuuntur per anthropopathian: duplicatus enim tropus est. Sic Psalmo 7 dicitur: Expergiscere ad me ob iudicium, quod praecepisti: id est, aggredere defensionem iustitiae ac mandatorum tuorum, et huc accurre ad me, opitulaturus mihi qui laboro ac periclitor in eo ipso opere officio ac conatu, quem mihi iniunxisti. Sic et Psalmo 35. Expergiscere et evigila ad iudicium meum et Psalmo 44. Evigila, ut quid dormis Domine? expergiscere. Caeterum cum homini tribuitur, tum plerunque significat aut veram contritionem, qua ex illa carnali


231. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

τὰς πίστεις περὶ ἀλλήλων λαμβανειν, Aristot. in Polit. fidem inter sese habere. ἡ τοῦ ἀνδρὸς δόξα καὶ πίστις, viri dignitas et existimatio: Plutarch, in Pericle. οὑ διὰ τῶν ὅρκων πίστις, Aeschin. fides et cautio: id est, securitas, quae iureiurando datur. Unde illud celebre Theognidis, πίστει χρήματ' ὄλεσσα,


232. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 313 | Paragraph | SubSect | Section]

tuas. Magnificare os suum, aut simpliciter magnificare, est grandia blaterare. Abdias: Nec debebas magnificare os tuum in die angustiae. id est, grandia superbe blaterare. Et Psal. 38. Dum declinat pes meus, adversus me magnificant, subintell. sermonem suum. id est, me periclitante insultant mihi. Sic et Psalmo quinquagesimo quinto, Hieremiae quadragesimo octavo: Quoniam contra Dominum magnificavit os suum. Magnificare opera, Ecclesiast. secundo: Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos: pro, magnifica aedificia extruxi. Sic initio 19. Iob. Phrasis


233. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 324 | Paragraph | SubSect | Section]

corda duplices animo. Manuum debilitas, aut remissio, quamvis summam imbecillitatem significat, sive corporis sive animi, sive fortunarum. Ier. 47. Non respexerunt patres ad filios, propter remissionem manuum. id est, propter terrorem, quo ob periculum erant languefacti, ut non cogitarent periclitantibus liberis succurrere. 2. Sam. 3. Audiens quod mortuus esset Abner, debilitatae sunt manus eius, id est, coepit despondere animum. Ezech. 7, Omnes manus debilitabuntur. Zoph. 3, Ne debilitentur manus tuae. pro, sis bono animo, et ne desistas ab incoepto. Idem valet et Nutare


234. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 324 | Paragraph | SubSect | Section]

Is. 11, videtur significare haec locutio actionem, aut tractationem rei, pro nostro libitu factam. Verba sunt: Edon et Moab immissio manus eorum. id est, tractabunt eos pro libitu. Psalm. 144. Mitte manum tuam de excelso, et redime me. id est, porrige, ut solent homines porrecta manu periclitantem extrahere ex periculo, veluti ex aqua. Psalm 125. Ne [?: ] tat aut extendat iustus manum suam ad iniquitatem id est, etiam peccet. Psalm. 138. Contra iram inimicori meorum immittes manum tuam, et servabit me dextera tua. pro, reprimes eos. Manuum suarum laborem


235. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 348 | Paragraph | SubSect | Section]

quod pronomen τούτου huius, ad corpus transtulerint: cum Paulus eo monstret illam mortem, de qua ibi toto capite agit, nempe corruptionem originalem Simili ratione accipit et Paulus mortem, pro quovis maiori malo et periculo, 1 Corinth. 15. Cur nos periclitamur omni momento, indies morior. Et 2. Corinth. 11, In mortibus frequenter. Sic et primo eiusdem capite inquit, Qui nos liberavit ex tanta morte: aliqui exponunt pro periculo mortis. sed eodem ferme res redit. Tertio, mors significat ipsam spiritualem mortem, quae admodum multiplex est:


236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 352 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: inst--rari ] oportet per resurrectionem. Si unus fuit mortuus pro omnibus nempe omnes mortui fuerunt: 2. Corinthiorum quinto, id est, vetere Adamo efficacia Christi mortificato, Satanae, peccatis et mundo renunciarunt Ibidem 6 Ut morientes, sed ecce vivimus. id est, subinde quidem periclitamur, veluti iamiam [?: pen---- ] sed tamen Deus nos se vat. Si per legem iustitia [?: ] igitur frustra Christus est mortuus: Galatis ecundo. id est, aut passione ac obedientia Christi iustificamur, ut ego doceo: aut nostris operib. ac obedientia legi


237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 354 | Paragraph | SubSect | Section]

de [?:-quo ] mirando negotio, caput motare. Ier. 18, Ut ponat terram tuam in stuporem et sibilum perpetuum, ut omnis qui transit per eam obstupescat, et moveat caput suum [?: ] veri sicut ebrium, Psal. 17, dicitur de nimia concussione hominum, in mari periclitantium. Alioqui etiam [?: inop-- ] consilii, et quasi dementiam quandam notat. Isa. 24, Ebrii sunt, et non a vino: commoti sunt, et non a sicera. [?: ] veri foedus, significat fieri irritum, et non stare fixum ac [?:-tum ] . Isaiae 54 Montes ipsi


238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 367 | Paragraph | SubSect | Section]

adversarios veritatis. Sic et Isa. 2, minatur Deus navibus Tharsis. Descendere ad mare in navibus, Psal. 107. Descendentes ad mare navibus, et qui faciunt opus in aquis multis. i. qui in mari negociantur. Navicula Christi a S. Patribus declaratur, quod sit typus Ecclesiae perpetuo periclitantis, sed nunquam prorsus pereuntis, iuxta versum: Fluctuat, ast nunquam mergitur illa navis. Quod Papa de sua piratica myoparona Aulae Romanae exponit. Ululate navis Tharsis, Isa. 23. id est, vos nautae et mercatores, ob devastationem Tyri, ad quam merces vehere solebatis.


239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 388 | Paragraph | SubSect | Section]

eum, sicut et peregrinum ac inquilinum, ut vivat tecum. Non dabit in aeternum Dominus nutationem iusto Psal. 55. id est, non perpetuo permittet eum exiliis vexari, aut alioqui sortem fortunasque eius debilitatas vacillare, ac ipsum vel incertis sedib, vagari, vel infirma et perpetuo periclitante conditione esse. O OBAUDIRE, ὑπακούειν in Vulgata versione ad verbum versum aliquoties ex Graeco est, ut in 3 et 4 Esdrae et Ecclesiastico. Significat autem idem quod Obedire, inde deductum, et


240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 418 | Paragraph | SubSect | Section]

rerum suarum tranquillitate, sine omni cruce ac calamitate securus vivit. Ac plerumque impium significat. Tales enim obliviscuntur Dei et proximi. Iob 12. Ut lampas contempta est cogitationi pacati, qui paratus est ad lapsus pedit, pro, felicis, et viventis in summa tranquillitate, qui miseros periclitantesque negligit. Sic Psal. 63. Isti impii et pacati seculi multiplicant divitias. id est, qui in hoc seculo securissima pace perfruuntur. Iob 23, Cum [?: pacatam ] reddiderit animam impii. pro, cum concesserit ei [?:-re ] in summa


241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 423 | Paragraph | SubSect | Section]

omnem spem, ac plane mirabiliter ad vitam revocatur. Periculum fuit imago mortis, et liberatio resurrectionis. PARACLETUS, παράκλητος, idem plane est quod advocatus. Venit autem tum Latinae tum Graecae vocis etymologia ex eodem fonte, quia periclitantes in difficilioribus iudiciis accersunt, corrogant aut advocant patronos, qui sibi adsistant in iudicio. Nam et verbum Graecum παρακαλεῖν crebro significat accersere, adiungere, et quasi ad se vocare alium. Spiritus sanctus igitur a


242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

rem desideratam aut necessariam pauperi non concedere. Pauperum filii, pro pauperibus, Psal. 72, Iudicabit pauperes terrae, et servabit filios pauperum. i. pauperes afflictos, oppressos. Sic ibidem, [?: ] mas pauperum servabit: i. vitam afflictorum et [?: pericl- ] tium eripiet. sicut mox sequitur, A` fraude et inuria [?: ] dimet animam eorum. Sic Isa. 14, Pascentur primogenitum pauperum. i. egentes et afflicti. Saepissime in prophetis gubernatores et potentes iubentur iudicare ac [?: ] dicare pauperes. Per metaphoram


243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

121. pro, non patietur ut pes tuus nutet aut vacillet. Psal. 119, Converti pedes meos ad testimonia tua. Sic ibidem, Lucerna pedibus meis verbum tuum Domine. id est, mihi ipsi. Psal. 38. Dum declinat pes pes meus, adversum me magnificant, id est, me periclitante insultant mihi. Talia exempla huius significationis sunt plane innumera. Sic, Eripe pedes meos a lapsu aut impulsione, Psalmo 56, et 110, et centesimo quadragesimo, Meretricis pedes non habitant in domo sua. Proverb 7. id est, ipsa meretrix non continet se domi. Eodem modo et


244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

rivum, quem ipse praecedens cavat. Infixi sunt in coeno pedes tui, Hieremiae trigesimooctavo: est haerere in aliqua difficultate aut calamitate, unde non facile eluctari potes. Sic Latini dicunt, Haerere in luto, perspicuae metaphorae sunt. Pes labens, per similitudinem declarat alicuius periclitantem, aut etiam [?:-entem ] sortem ac conditionem. Proverb. 25. Deus confractus, et pes labens, fiducia peccatoris in die angustiae. id est, facile perit, irrita et inanis est omnis eius vis, ac omne id in quo confidere solet. Pedes lavare in vino, Genesis


245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 605 | Paragraph | SubSect | Section]

reipsa praestare, Iere. 29 et 33. Dan. 9. Suscitare fratri semen, Gen. 38, est procreare liberos ex eius vidua, qui postea censeantur liberi illius mortui orbi fratris: quae lex ac consuetudo postea per Moysen renovata est. SUSPENSUM aliquid, pro dubio, incertoque aut periclitante, ponunt Hebraei quoque sicut et Latini. Erit vita tua suspensa tibi eregione. Deut. 28. id est, pendens, dubia ac incerta. Sic Os. 11, Populus meus suspensi erunt propter rebellionem suam in me. id est, semper sibi timebit, neque unquam erit securo quietoque animo. Figam illum ut


246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic saepe porro cum homines iurant per alicuius vitam, videtur bene precantis esse significatio. Libro primo Samuelis, capite decimoseptimo: Vivit anima tua rex, si novi. id est, utinam ita sis felix, ac incolumis vivas, quam verum est quod dico iam. Vivere aliquando significat periclitantem in vita servari. Genes. 17, Utinam Ismael vivat coram te. id est, utinam ille maneat incolumis, et a te in hac vita servetur, tibique vicissim pie serviat. Gen. 31. Non vivat is, apud quem reperietur. id est, non sit incolumis,non servetur in vita. Gen. 42. Hoc facite, et


247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 658 | Paragraph | SubSect | Section]

plena mortis ac terroris, sive ea sint temporaria, sive spiritualia ac aeterna. Plane eadem figura videtur dicere Poeta, — Ubique est plurima mortis imago: quia in tam terribilibus locis ac summis periculis, [?: qu- ] si ubique species mortis sese obiicit ac ostentat periclitantibus. Perinde ergo umbra, ut species, quasi figuram quandam aut picturam mortis sonat. Nisi [?:--te ] quis per umbram tenebras intelligere velit, quandoquidem umbra tenebrarum genus est, quae (ut supra


248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 671 | Paragraph | Sub2Sect | Section]

et Titus, reges Romanorum, ad praecepti figurati Helisaei, et post 42 annos ascensionis eius ad caelos, Iudaicos pueros comederunt. Condensa, opaca, vel contecta Scripturae divinae. In Psal. Et revelavit condensa. Ligna, peccatores igni deputandi. In Eccles. Qui scindit ligna, periclitabitur in eis. Item in bona parta: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est. Radix, origo. In Apost. Quod si radix sancta, et rami. Et in malam partem: in Psal. Et radicem tuam de terra viventium. Arbor, homo a fructu operum. In Evang. Aut facite arborem bonam, et fructum


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.