Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: an

Your search found 2580 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 755-766:


755. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4v | Paragraph | Section]

(eo enim iam ventum erat vt si paulum adhuc immorati fuissemus in illis vanis occupationibus, ne ipsa quidem sapientia, si forte venisset, habuisset quo diuerteret) anceps tamen eram, prosequerer ne susceptum opus, quod tanto studio eram aggressus (adhuc enim aliquem scintillae rationis extabant) an vitae consulerem. Siquidem et timebam leuitatis argui, vetusque illa doctrinarum cupido nondum exoleuerat, et in corporis animique pestiferam tabem procubueram, sed tandem vicit ratio melior: extemplo reuocaui mentem ad meum vetus institutum viuendi, abiectis studiis sapientiae:


756. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii | Paragraph | Section]

consentaneum rationi videtur, quod arbitraris nos tantum ex libris institui ad cultum pietatis et iusticiae, quasi libri continentes praecepta sapientiae cecidissent e caelo, nec essent ab hominibus perscripti. Quaero igitur diuinitus ne homines eam doctrinam sancte pieque viuendi acceperunt, an per semetipsos (vt credere par est) inuenerunt excolueruntque? Procul dubio inquam tribuenda est origo et incrementa eiusce rei hominibus propter animae vim quandam in excogitando perficiendoque diuinam: quam summa dei optimi benignitate idoneam ad


757. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii_v | Paragraph | Section]

qui non dubitauit iactare, se Rempublicam ex parua posse facere amplissimam et opulentam, si inquam huic contigit, nescire minimam particulam musicae, que aurium dumtaxat oblectamento est, quod in ea se non exercuisset, quid dicam de his, qui inferiores sunt ingenio, alienique a studio literarum? an diuinam illam virtutem, quae sola certam et compendiariam viam nobis ad beatam vitam ostendit quam plaerique mortales summis adiuti opibus ingenii diuturnisque lucubrationibus aegre tandem assequi potuerunt, inertes illi homines abutentes otio atque desidia, non adhibitis


758. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c_v | Paragraph | Section]

et exercitibus praeficiat: quum fratres eorum et cognati rudes homines non magnopere vincant prudentia bestias, inter quas degunt. Sic profecto res habet, vt homines caeteris praestant animantibus, ita literarum imperitis eruditos antecellere. Quid tu ad haec vir optime? contradicere pergis? an satis factum putas? Commode inquit plaeraque ad persuadendum attigisti: Verum adhuc vrget me quidam scrupulus. At nos inquam curabimus illum eximi, si patieris medicamenta salubria. Quidni patiar inquit? neque eo dementiae perueni, vt abhorream a


759. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii | Paragraph | Section]

nec animus dum aut eferuescit ira, aut premit dolor, aut extrariae cupiditates vrgent, illam assequitur tranquillitatem quam querimus: quod tanquam hostibus in eius possessionem irruentibus, confusus distrahitur, Caeterum vbi sedatae fuerint aegretudines animae, tum primum securitatem assequitur: An tu aliter existimas? Nunc quid contradicam non habeo prae manibus. Iam ergo inquam confessus es quietem animi non posse simul esse cum perturbationibus in eodem subiecto? Et valde. Ac securitati nullum locum restare obsesso a prauis


760. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4v | Paragraph | Section]

ac prorsus diuinam agere vitam in humano corpore videamur. Neque sapientiae vis praestantissima domicilio tantum animi contenta tam angustis finibus clauditur. Sed (quod multo praeclarius est) longe lateque extenditur, gentium ac populorum saluti et commoditati consulens. An existimas a Minoe, Licurgo, Solone, leges boni et aequi interpretes et custodes, absque perfecta philosophiae cognitione fuisse conditas? quae quamdiu valuerunt, tamdiu Creta, Sparta, Athenae concordia, et bonis artibus floruerunt. Postquam ab his discessum est, agitati domesticis discordiis ac


761. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii | Paragraph | Section]

corporum sequuntur, vnde ipsae manarunt. Idcirco determinare oportet, solam mentem esse diuinam atque aliunde accedere, Quum autem abstracta sit a materia necesse est a deo veniat vel per creationem, vel inspirationem, vel alio modo, vt melius ipsi deo visum fuit, Num te non afficit haec ratio? An aliquid certius expectas? Sane inquit non inepta mihi videtur, sed vellem quippiam subtilius afferri. Tum ego, n e istud quidem, quo tibi mos geratur, conari negligam. Haud existimo te latere in plantis terrestribusque pariter et aquaticis animantibus perpetuum


762. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4v | Paragraph | Section]

secundum diuitias gratiae suae fecit aptiores, est autem infaelicis artificis semper simulare cupressum , vt ait Poeta. Quid vero de Deo sentiendum, cuius sapientia omnem cogitationem exuperat? quippe magnitudo diuinae mentis ex incredibili varietate rerum: quas creauit, dignoscitur. An dicemus eum nesciuisse, nisi ad vnum scopum sua tela dirigere, qui mirabili varietate caelum et terram ornauit? Neque de forma rerum loquor, sed de natura, praecipue caelestium globorum. Aliam Lunae, aliam Solis, aliorumque syderum ex effectibus eorum conditionem conspicimus: ex quo licet


763. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e | Paragraph | Section]

nostrum. Illud praeterea non minus euidens ad demonstrandum diuisam esse penitus rationem a sensibus: quippe hominibus quibusdam vel a die natali, vel in cursu aetatis mente captis, sensus tamen integros manere non ignoramus. Libet autem quaerere, quo tum ratio abiit? vbi exulat intellectus? an peregrinantur apud Anthipodas? Anima, igitur quum excesserit e corpore, nihil commune habet cum corruptione, vtpote quae existat separata prorsus a materia: quid aliud dicemus nisi migrantem e corpore ad alias sui similes in caelum subuolare animas? Quod genus hominum apud Thurcos obseruatur


764. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii_v | Paragraph | Section]

est, appetens. Accusabimus ne deum iniusticiae, quod lenierit brutorum desideria, propositis omnibus ad eorum vsum: hominem vero torqueri velit aethernum cupiditatibus immodicis aestuantem? at quia dei sumus imago, consentaneum est, maiorem illi de homine curam esse, qui brutis imperat. An requiremus in deo prudentiam, quod aliquid magnis in rebus temere fecerit, qui ne in minimis quidem quicquam absque summa ratione atque sapientia facit? Proinde credendum est deum non fuisse passurum, appetitum quoque rationalem hominis extendi in immensum, nisi proposuisset illi finem, quem


765. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii | Paragraph | Section]

exprimi, aut cogitatione complecti queant. Nam si magnopere delectamur intuenndo solem illustratorem orbis, reliquasque stellas flagrantes, ac miram vniuersi pulchritudinem, quanta iucunditas futura est, cum contemplabimur deum ipsum, qui haec omnia condidit? An inquit omnibus ea gaudii merces repromissa est? Omnibus procul dubio, qui conformantes se per omne tempus Dei voluntati iuste sancteque vixerunt; Alioqui stolidi est existimare, homines superbia tumentes, ardentes odio, furentes inuidia, flagitiis contaminatos,


766. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii_v | Paragraph | Section]

virtutem occines. Quos etiam vesana cupido, aliena per iniuriam ocupandi vrget, importune ad honestatem hortabere. Si opus est pecunia ad classem instruendam exercitusque comparandos: Num probi hominis in eius conquisitione vtenur opera, quem citius de vita quam de officio deduces? an potius eorum, qui per acerbitatem exigendis vectigalibus inueniendisque nouis subinde formulis ditando fisco per sanguinem subditorum et externorum summi habentur artifices? Idem genus hominum ad alia huiusmodi negotia quasi lues pestilens immittitur: pauci nimirum hac aetate


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.