Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sed

Your search found 21252 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1220-1244:


1220. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

principem, ingentibus copiis terra marique Euboiam inuasisse Chalcidemque, eiusdem insulae urbem, intra paucos dies expugnasse omnesque insulas atque ciuitates Graeciae copiarum magnitudine Othomani perterritas, iam non in uirtute sed in fuga spem habere (nam classis Othomani numerum trecentarum nauium expleuerat, terrestres uero copiae centum et uiginti milia militum excedebant), ciuitas trepida atque de statu rerum sollicita etiam propriae saluti diffidere coepit. Tunc et supplicationes indictae et uota


1221. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

igitur ad eam prouinciam delatus est, nihil antiquius ratus quam fractos animos sociorum praesentia sua atque oratione confirmare, omnes insulas atque ciuitates Graeciae percurrit, benigna oratione ciuium deiectos ac prostratos animos erigit excitatque, affirmans non uera uirtute, sed dolo Othomanum Chalcidem expugnasse, qui tanquam latro ex insidiis inopinantes atque imparatos aggressus erat, breuique se effecturum ut Othomanus ad sua tutanda potius quam


1222. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praefecit magistrum suae nauis, quem uulgo comitum appellant, qui e uestigio instructa ac disposita acie uelocissimo gradu ad uicum tendit. Coloni ac uici habitatores, subito hoste ac insperato malo perterriti, ad proximos montes diffugiunt. Nostri uicum habitatoribus uacuum, sed omni barbara merce refertum, intrant, diripiunt, distrahuntque omnia; pictis tapetis, uersicolori ac serica ueste, pannoque hircinae lanae, quem zambilotum dicunt, et omni alia pretiosissima merce se onerant. Caetera, ferre non ualentes, cum tectis supposito igne comburunt,


1223. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

qui de hoc animali multa maiora tradidit. Quapropter imperator, ut oppidanis ad necessaria exire atque euagari longius facultas daretur, circumiacentes uicos oppido depopulari statuit. Ergo tota nocte nauigans, dum adhuc tenebrae essent, ad litora oppido proxima uenit. Sed, cum aduertisset uel minimam partem nauium secum esse, nihil agendo diem opperiri statuit. Silentio enim lunae nox obscura erat; impedientibus etiam cursum nonnullis scopulis, rectores nauium per errorem alia ex parte cuiusdam promontorii naues appulerant. Sed cum iam illuxisset, praefecti,


1224. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad litora oppido proxima uenit. Sed, cum aduertisset uel minimam partem nauium secum esse, nihil agendo diem opperiri statuit. Silentio enim lunae nox obscura erat; impedientibus etiam cursum nonnullis scopulis, rectores nauium per errorem alia ex parte cuiusdam promontorii naues appulerant. Sed cum iam illuxisset, praefecti, aduertentes imperatorem secum non esse, solutis funibus ac sublatis ancoris, promontorium circumremigantes mature se ad imperatorem conferunt. Imperator ilico exponere equites


1225. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se recipiunt. Nostri, fusis fugatisque hostibus, per omnes uicos ad depraedandum discurrunt, ferro ignique cuncta deuastantes. Itaque depraedatis omnibus, maxime tapetis onusti, ad naues redeunt. Nam in his locis mulieres praecipue sunt operariae tapetorumque textrices, quae non solum ad usum, sed etiam ad mercaturam operam suam exercent. Homines pauci, praeter aliquot mulieres, quae asportandi sua cupidae non aufugerant, capiuntur. Allata sunt imperatori hostium capita absque numero; hostes uiui in proelio capti quam plurimi. Ex nostris desideratus nemo, sagittis uulnerati ad


1226. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

primum ad Psyram, insulam inhabitatam, uestigia tantum antiqui oppidi habentem, uenit, inde nocturnis nauigationibus tertia die appetente luce ad Smyrnam uenit. Cuius pars in monte, maxima autem in plano sita est: sed montana melius habitata. Tunc nostri mature e nauibus desilientes totam urbem corona circundant. Multi scalis, alii per ruinas murorum (nam, ut praedixi, pluribus in locis muri interrupti erant) muros ascendunt, in urbemque desiliunt. At Smyrnaei, subito et insperato malo oppressi, trepidi quid


1227. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

scalis, alii per ruinas murorum (nam, ut praedixi, pluribus in locis muri interrupti erant) muros ascendunt, in urbemque desiliunt. At Smyrnaei, subito et insperato malo oppressi, trepidi quid potissimum agant nesciunt: alii arma capiunt et ad ruinas murorum hosti occurrunt atque congrediuntur, sed a nostris et numero et uirtute superati sine mora trucidantur, alii tecta ascendentes tegulis ac lapidibus nostros infestant. Mulieres quoque pauidae cum adultis uirginibus ad templa, quae illi moscheas uocant, concurrunt: passis crinibus, aras amplexantes, prophetam suum inuocant.


1228. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aestate noua regem ad ea loca uenturum esse. Deinde ex Senatus decreto imperatori mandatum est, ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac de aduentu regis Persarum plane edoctus, ultra non esse sibi cessandum ratus, bello se praeparare ac hosti occurrere statuit. Itaque, praeter consuetas copias, per omnes prouincias ditionis suae ut quaeque septem familiae singulos armatos


1229. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

inter Ianizaros ab ipsa pueritia educatus, cui Othomanus dederat ad oppidi praesidium milites centum et quinquaginta. Hismael respondit non se esse Mustapham Cilicem cum pastoribus atque agricolis, uili turba, ad praesidium oppidi missum, sed ex praetoriana cohorte praefectum cum Ianizaris, uiris strenuis, ab adolescentia in puluere, uulneribus et sanguine uersatis, qui omnia extrema pati pro fide parati essent. Imperator accepto


1230. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

regnum iuuare uelit, asserentes Carolam ex legitima uxore, fratrem ex concubina natum esse. Tunc imperator respondit Iacobum, regem Cyprium, socium et foederatum Venetorum, regnum legitime possedisse: non enim legum formulis aut litium contestatione, sed armis atque uirtute regna in ius principum cedere; regnum autem non tantum sorori, uerum etiam Genuensibus, qui multo tempore meliorem partem insulae per tyrannidem occupatam tenebant, propria uirtute recuperasse, ac iure possedisse affirmat. Nunc reginam, per adoptionem


1231. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Regiae copiae fuere in hac expeditione trecenta et quinquaginta milia, Othomani exercitus trecenta et uiginti milia expleuerat. Ex regiis ad decem milia, ex Othomani quadraginta milia desiderati sunt. Rex ergo non copiis, nec uirtute militum ab Othomano, sed arte atque tormentis superatus est. Imperator his ex litteris Katarini Zeni cognitis, qui eum etiam monebat, ne hoc anno ultra regem expectaret (nam instante hieme in hiberna exercitum rex ducturus erat), Cilicia soluens Cyprum concessit, de filio nato


1232. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et ad Senatum mittunt, quibus continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere administrare, omnesque sibi fidos ac dicto oboedientes esse. Nam regina, tyrannide oppressa, omnia ex tyrannorum uoluntate agebat, et haec non ex sua, sed ex coniuratorum sententia scripserat. Deinde tyranni sibi fidos ac scelerum conscios arcibus praeficiunt. Et quoniam in aerario nihil pecuniarum erat, tyranni multa uasa regis argentea conflant, satellitibus suis stipendium daturi nummum


1233. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

approbare conantur, tunc se et sua omnia Senatui Veneto credituros pollicentur. Legatus, tametsi uerba factis non conuenire aduerteret, tamen, si consilio eos ad resipiscentiam reuocare posset, tentare statuit. Igitur coniuratis respondit Andreae caedem non publicam, sed priuatam iniuriam esse: eos, modo in fide regi suo manere uelint, Senatum Venetum amicos habiturum affirmat; ad hanc rem non uerbis, sed factis opus esse.


1234. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

caedem non publicam, sed priuatam iniuriam esse: eos, modo in fide regi suo manere uelint, Senatum Venetum amicos habiturum affirmat; ad hanc rem non uerbis, sed factis opus esse. Proinde, si uera sunt quae pollicentur, arces ac uectigalia regni reginae restituant. Illi, ex communi consilio reliquorum, omnia se facturos promittunt. Legatus, cum plures dies in componendis rebus cum tyrannis


1235. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

noxios esse, qui nunc, ad potentiam suam cuncta trahendo, omnia perturbabant, totumque regnum in magno discrimine esse affirmabat. Quapropter uehementer imperatorem rogabat obtestabaturque, ne se ac regnum in maximo periculo positum desereret, sed cum omnibus copiis ad extirpandam tyrannidem et componendum regni statum uenire maturaret. Imperator, lectis litteris reginae ac legati, diligentique aestimatione omnibus pensitatis, cum omni apparatu Cyprum se conferre statuit, primum ut regnum a tyrannide uendicatum componeret,


1236. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum decem triremibus ad tutandas Aegeas insulas misit. Et cum iam per multos dies Cypri successorem expectasset, nihil de aduentu successoris audiret, tandem redduntur ei a successore litterae, quibus significabat se in terram Graec[i]am uenisse, sed ex Senatus decreto Cyprum accedere nolle, quoniam totum negocium illius regni ei demandatum erat. Imperator acceptis litteris successoris sui, cernens regni statum optime constitutum et omnia quieta et


1237. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quod in nauem rediens ante pedes ducis magna cum laude proiecit. Interea magister classis cum sua expeditione ad pontem uenit, sed, cum nec transire pontem, nec hoste prohibente destruere posset, sagittis tantum et glande plumbea Turcos pontem tuentes uulnerabat. Igitur, cum nostri duces frustra conatus fieri aduertissent, signo receptui dato ab incepto desistunt, et ad stationes suas


1238. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

interque primos apud Othomanum eum futurum promittit; nec expectare uelit ut capto oppido uictoris licentia per omnes gradus atque sexus sine discrimine uagetur. Tum Laoredanus respondit non esse se ex illa colluuione Othomani ad praesidium oppidi electum, sed ex patricia Venetorum gente, cuius maiores non oppida sibi credita hosti tradere, sed urbes expugnare et hostem in deditionem accipere soliti essent; se uero fidei integritatem patriaeque amorem omni gazae atque opibus


1239. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

oppido uictoris licentia per omnes gradus atque sexus sine discrimine uagetur. Tum Laoredanus respondit non esse se ex illa colluuione Othomani ad praesidium oppidi electum, sed ex patricia Venetorum gente, cuius maiores non oppida sibi credita hosti tradere, sed urbes expugnare et hostem in deditionem accipere soliti essent; se uero fidei integritatem patriaeque amorem omni gazae atque opibus Othomani longe praeponere. Ille uero, si uir et non mulier, ut fertur, est, oppidum muris nudatum


1240. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

adurebant. Tum saxa ingentis magnitudinis deuoluunt, quae in subiectas petras per prona montis saepius incidentia maiore impetu ferebautur, atque cateruas Turcorum proterebant. Lapides quoque plures, simul bombardis excussi, non singulos, sed turbam inimicorum occidebant. At Turci indignati per aceruos cadauerum, beluarum more ruentes, munitiones ascendere conabantur. Sed oppidani magnanimi atque audaces ubique aderant, saxa, ignem ac tela ingerentes hostem prosternunt, a munitionibusque summouent.


1241. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

incidentia maiore impetu ferebautur, atque cateruas Turcorum proterebant. Lapides quoque plures, simul bombardis excussi, non singulos, sed turbam inimicorum occidebant. At Turci indignati per aceruos cadauerum, beluarum more ruentes, munitiones ascendere conabantur. Sed oppidani magnanimi atque audaces ubique aderant, saxa, ignem ac tela ingerentes hostem prosternunt, a munitionibusque summouent. Nec Laoredanus aliquo in loco deerat, circumeundo cuncta prospiciebat, sicubi rariores,


1242. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

barbaro defenderent. Nec Bassa cessabat, cum reliquis ducibus circumeundo, Turcos claua ferrea percutiendo, tamquam pecudes ad oppugnationem subigere. Et cum duas horas ante lucem ad quartam diei oppugnatio durasset, nec aliquid Turci proficerent, sed ubique passim caderent, propriis corporibus suorum cadauera tegentes, tandem diffusi in fugam terga uertunt. Oppidani eruptione facta tergis hostium insistunt, fugientes usque ad radices montis persequendo trucidant; tum, multis signis militaribus potiti et spoliis occisorum onusti, in oppidum


1243. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Naues uel igne consumpsit uel ad commodum urbium quae Venetis subditae sunt reliquit. Itaque toto quadriennio, quo ipse imperium administrauit, res publica Veneta ne minimo quidem damno affecta est. Hunc ego uirum non tantum nostris imperatoribus, sed Romanis illis magni animi atque egregiae uirtutis praeferre ausim. Nam hic non ut illi, qui uana ambitione inflati caducis honoribus inhiantes et ad propriam potentiam omnia referentes cuncta gerebant, sed christianae religionis et uero amore patriae captus, semper propriae etiam


1244. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

damno affecta est. Hunc ego uirum non tantum nostris imperatoribus, sed Romanis illis magni animi atque egregiae uirtutis praeferre ausim. Nam hic non ut illi, qui uana ambitione inflati caducis honoribus inhiantes et ad propriam potentiam omnia referentes cuncta gerebant, sed christianae religionis et uero amore patriae captus, semper propriae etiam saluti publicum commodum praetulit. Nec dignitates ei defuere quas, quo uehementius fugiebat, citius consequebatur. Nam et ante imperium censuram integerrime administrauit princepsque in Senatu rogandarum sententiarum


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.