Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sed

Your search found 21252 occurrences

More search results (batches of 100)
First 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159 160 161 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 15087-15117:


15087. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

et alios summos sua quosque aetate viros, qui doctissimis etiam lucubrationibus editis in litteraria republica magnam nominis existimationem consecuti sunt. Neque vero ii ipsi, qui domi semper haeserint, suis tantum civibus noti fuere angustisque patriae finibus nominis claritatem concluserunt, sed plerique eorum ad summam nominis amplitudinem apud exteras quoque nationes pervenerunt studiorumque commercium cum viris ubique gentium clarissimis habuere. Enim vero cum primi subsellii hominibus, nempe cum Angelo Politiano, Pomponio Laeto, Hieronymo Fracastoreo, Annibale Caro, Benedicto


15088. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

civium scriptorumque bibliothecas non instruxerit, sive alia id genus commentaria ad posteritatis memoriam non ediderit, quae praesertim eximios e suis civibus incolisque viros complecterentur. Sola fere urbs nostra non modo caeteris usque adhuc nationibus ignota, sed parum sibi ipsi cognita, fere sine nomine, sine laude, quia sine laudatore fuit. Hinc res civium nostrorum per multa secula bene gestae ex hominum memoria exciderunt, quia nempe scriptores illis laudatoresque defuerunt. At vetus est et ad multos pertinet huiusmodi negligentia, unde poeta merito


15089. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

bene gestae ex hominum memoria exciderunt, quia nempe scriptores illis laudatoresque defuerunt. At vetus est et ad multos pertinet huiusmodi negligentia, unde poeta merito conquestus est:
Vixere fortes ante Agamemnona
Multi, sed omnes illachrymabiles
Urgentur ignotique longa
Nocte, carent quia vate sacro.
Paulum sepultae distat inertiae
Celata virtus. (Horatius, liber 4, ode 9)


15090. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

Et sane si ii ipsi, quos laudavimus, scriptores exteri essent et alterius cuiuscunque nationis, aliquam fortasse ab huiusmodi censoribus gratiam inirent, nullam profecto, quia populares sunt. Etenim in gentis nostrae more positum est, ut non modo lucubrationes et ingenuae cuiusvis facultatis, sed omnium etiam illiberalium artium opera ab exteris hominibus edita, quamvis non absoluta et undequaque perfecta, in aliqua saltem laude ponant; si meliora, optima et omnibus absoluta numeris a popularibus edantur, in nullo sint apud illos loco. Ego vero qui rationem ac veritatem sequor et


15091. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

lucubrationes caeteraque opera etiam illiberalia et ea maxime, quae a popularibus graphice elaborata laude mihi digna videntur. VIII. Et haec quidem satis dicta sint de illis, qui ingenio, doctrina rebusque gestis ac scriptis illustre sibi nomen fecerunt. At non modo gravium rerum, sed etiam levissimarum scriptores laudavi et lucubratiunculas quasdam leves et valde minutas et tantum non ineptas recensui, fateor, sed certe in hoc alios bene multos, qui eandem edendi bibliothecas provinciam ante me feliciter susceperunt, imitatus sum; et sane, si doctis tantummodo et hac in re


15092. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

VIII. Et haec quidem satis dicta sint de illis, qui ingenio, doctrina rebusque gestis ac scriptis illustre sibi nomen fecerunt. At non modo gravium rerum, sed etiam levissimarum scriptores laudavi et lucubratiunculas quasdam leves et valde minutas et tantum non ineptas recensui, fateor, sed certe in hoc alios bene multos, qui eandem edendi bibliothecas provinciam ante me feliciter susceperunt, imitatus sum; et sane, si doctis tantummodo et hac in re peritis versatisque scribendum fuisset, multo fortasse magis mihi indulsissem. Iam vero et id vitio mihi vertent, quod


15093. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

velim me hic narratorem potissimum, deinde laudatorem agere, nec laudem ad indignos pertinere mihi unquam in animo fuit, ut eos laudarem, qui laude digni non videntur, propterea unicuique pro dignitate locum attribuo. Hinc et gentilis viri et Iudaei, immo et christiani, sed depravatae religionis erroribus imbuti nomen inserui, quod si laudatoris tantum partes agerem, hos praeteriissem, ex quorum scriptis genti nostrae nihil profecto laudis accedere potest. IX. Iam vero nonnullorum vitia, quae virtutibus admixta habuerunt, detego;


15094. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

clarior apparebit. Postremo uti legentes virtutum documenta prae oculis habebunt, quae sequantur, ita et vitiorum exempla, quae detestentur; aeque enim utile est homini, honestum, decorum vitia fugere ac virtutem sequi. X. Quidam autem hic uti scriptores laudantur, sed quae scripserint non proditur; at certe cuique cordato viro persuasum esse censeo, non ideo ex scriptorum albo delendos, quia scriptorum eorum monumenta sive temporis sive hominum iniuria amissa desideramus. Quin etiam de nonnullis, licet paucis, dubitabit


15095. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

Pirri, Neapolitanam Topii Bibliothecam et nostri Praedicatorum Ordinis, quam Iacobus Echardus omnibus numeris absolutam et eruditis omnibus probatissimam iampridem publici iuris fecit, multasque id genus alias et nomina in iis inscripta leget virorum exquisitae quidem et non vulgaris eruditionis, sed quos ob insignem doctrinam credibile tantum est litteris aliquid mandasse. XI. Caeterum nulla in scriptorum nomlnibus commendandis gradus, opinionis aut promeritorum ratio habita est, ut in suos ordines pro dignitate disponerentur; uti nec aetatis et temporis, quo quisque in


15096. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

XI. Caeterum nulla in scriptorum nomlnibus commendandis gradus, opinionis aut promeritorum ratio habita est, ut in suos ordines pro dignitate disponerentur; uti nec aetatis et temporis, quo quisque in vivis fuit, ordo servatus est, neque enim omnium certam novimus aetatem, sed alphabeti ordine servato cuique locum dedimus, quem litterarum ratio postulabat, quae optima id genus series disponendi ratio esse videtur. Sicut auteiri recentiores aliquot scriptores, quos vel ipsi novimus vel patrum, qui proxime nos antecesserunt, memoria floruere, a quibus


15097. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

censui lectorem. Igitur cum Ragusinorum pontificum res gestas colligerem, plurium in publicis tabulis et aliis veteribus monumentis doctorum virorum memoriam commendatam forte reperi. Hos, ne omnino praetermitterem, paucis laudare et tantum quo sub antistite floruerint indicare, mecum statueram; sed cum eorum numerus plurimum excrevisset et in dies augeretur, operae pretium me facturum putavi, si seorsum de iis agerem et in commentarium aliquem eorum nomina referrem, qui de scriptoribus Ragusinis inscriberetur et de illis eorumque scriptis rebusque, si fieri posset,


15098. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsorum lucubrationes scriptorum, quae, licet in penitioribus bibliothecis laterent, facta mihi potestate studiose rimatus sum; nihil denique intactum praeterivi, unde aliquid, quod ad rem meam pertineret, efferre possem. Habes igitur unde scribendi materiam hausi. Sed nullus dubito, quin multa et praeclara monumenta diligentiam meam effugerint, adeoque plurima et scripta et scriptorum nomina hic desiderari, quae tamen facile erit adiicere et quae a me omissa sunt supplere felicioribus post me scriptoribus, quibus ea, quae me latuerunt, e latebris eruere


15099. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

ad authorem Epigramma
Dignos laude viros lethaeis eripis undis,
Vita quibus fati lege caduca fuit.
Illis donasti tu, quod lex dura negarat,
Nominis aeterni per tua scripta decus.
Altera vita illis parta est, te Patre, sed in quam
Nil mors iuris habet, nil diuturna dies.
At si laudandos ornat qui laudibus, ipse
Laude est dignus, honor si redit, unde venit,
Te qui laudasti tot fama digna perenni
Nomina, quantus honor, gloria quanta


15100. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 47 | Paragraph | Section]

Aelium Cervinum, Ragusinum patritium, qui primo loco, uti litterarum ratio postulat, laudandus mihi est, donavit, non neglexit ille incultumque ac desertum reliquit, neque eo ad pravos mores facilius combibendos usus est, quod utrumque plurimorum vecordia solet, sed ab ineunte aetate atque a primis fere unguiculis et per omnem deinceps aetatem optimarum artium studiis omnique liberali et digna homine nobili ac christiano disciplina excoluit. In primis autem poeticae operam dedit assiduam certe ac sollicitam adeoque in ea


15101. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 14 | Paragraph | Section]

vel finem XV seculi contingere haud poterat, uti ex die eius natali rerumque gestarum serie mox describenda satis clarum est et manifestum. Id etiam imprudenti excidit, Ioannem nempe Lucium notis illustrasse Palladii opusculum; verum enim est Lucio curante typis illud editum, sed nullas plane illi Lucius adnotationes addidit. Ut autem ad Aelium revertamur, iam satis profecto apparet, quo in loco apud summos viros esset et quam longe lateque nominis eius fama vagaretur et floreret. Sed nemo, quod sciam, doctissimi viri res


15102. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 14 | Paragraph | Section]

enim est Lucio curante typis illud editum, sed nullas plane illi Lucius adnotationes addidit. Ut autem ad Aelium revertamur, iam satis profecto apparet, quo in loco apud summos viros esset et quam longe lateque nominis eius fama vagaretur et floreret. Sed nemo, quod sciam, doctissimi viri res gestas et unde summas hasce promeritus est laudes litteris mandavit. Id ego consultis publicis tabulis eiusque lucubrationibus, quascunque ad manus habere potui, expensis praestare utcunque summique viri res gestas paucis, cum plura non suppetant monumenta,


15103. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 15 | Paragraph | Section]

recentiora sunt et nonnisi ad seculum XVII pertinent. Eiusdem academiae tunc princeps Blondus, non certe Flavius, qui editis doctissimis lucubrationibus immortale sibi nomen peperit (hic enim mortem Romae obiit pridie Nonas Iunias anno MCCCCLXIII sex fere menses antequam Aelius noster nasceretur), sed Flavii filius; ille etenim (teste Morerio ex Leandro Alberti) quinque filios reliquit omni liberali doctrina peritissimos et patri non absimiles: Leandre Alberti dit que Flavius Blondus eut cinq fils tous sçavans. Alterum ex iis Quirinali huic academiae eo


15104. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 16 | Paragraph | Section]

superiores essent, laurea, quae poetica dicebatur, donare eo fere in modo, quo theologiae, philosophiae, iuris peritis insignia dantur, quibus habitis magistri seu doctoris locum nomenque obtinent. Verum praeclara illa maiorum consuetudo paulatim exoleverat et non modo multis intermissa seculis, sed iam fere oblivioni tradita, Benedicto XII, Romano pontifice, renovata fuit, cum anno MCCCXLI Ursus Anguillariae comes et Iordanus de filiis Ursi miles, Romani optimates et tunc Urbis senatores, Roberto, Siciliae rege, curante Franciscum Petrarcham, virum omni deinceps aetate celeberrimum et cum


15105. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 17 | Paragraph | Section]

1.
E septemgeminis parta corona iugis,
Cum modo tot victis rivalibus optio praecox
Portarem externus Romula serta puer? VII. Igitur Blondus ex victoria a Cervino reportata certior factus eum poetam non unum e multis, sed inter paucos praecipuosque primas ferre, communicato cum sodalibus consilio, laurea donandum censuit. Hinc ipse ad illum Cervinus: Elegia ad Blondum
Fallor an, ut video, mihi serta virentia nectis
Dignarisque meas cingere, Blonde, comas* Quod


15106. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 18 | Paragraph | Section]

nomen suum apposuit: AELIUS LAMPRIDIUS CERVINUS POETA LAUREATUS. Parva ea res videbitur, nec in aliqua laude ponenda, cum nulla publica authoritate (cuius est ad quemcunque nobilitatis seu dignitatis gradum promovere) sertum illud tribueretur, sed profecto, si magistrorum atque doctorum gradum magnifacimus, non parvipendenda poetarum insignia, maxime quod cum plausu et gratulatione Romani populi laurea daretur et maximus inde laureato honor accederet; fiebat enim, ut a caeteris, etsi doctrina eximiis, nobili ea nota distingueretur. Unde


15107. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 18 | Paragraph | Section]

ad regem Robertum: Novo, inquit, beneficio desertas Pierides obligasti, quibus hoc meum quantulumcunque est ingenium solemniter consecrasti etc, Et urbem Romam, et obsoletum Capitolii palatium insperato gaudio et insuetis frondibus decorasti. Parva res, fortasse dixerit quispiam, sed profecto novitate conspicua et populi Romani plausu et iucunditate percelebris... Ipse etiam Cervinus, utpote qui magni aestimabat se ad eum dignitatis gradum promotum, apud regem Ladislaum ita ea de re gloriatur:
Quod mea deductum Tiberino a flumine munus
Vecta


15108. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 18 | Paragraph | Section]

IX. Ea honoris atque dignitatis nota auctus Ragusium reversus est Sixto IV, Romano pontifice, in vivis adhuc agente; constat enim ex nobilium albo eum XX annos natum Kalendis Decembris anni MCCCCLXXXIII primum in reipublicae comitia admissum. Uxorem deinde duxit Paulam nomine, sed cuius familiae, mihi incompertum. Duas ex ea filias suscepit, sic enim ad amicum:
Testor et imbellem sexum, duo pignora, natas. Mariam minorem filiam adhuc innuptam moriens haeredem instituit eique ex omnibus bonis suis dotem conficiendam mandavit,


15109. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 19 | Paragraph | Section]

ita ad Andream, nescio quem amicum suum:
Andrea, graviter tuus poeta
Aegrescit podager... Et iterum:
Tollere nodosam nescit medicina podagram... Id autem morbi genus, non quod intemperate et incontinenter vixerit, sed sanguinis vitio a maioribus ad se transfuso, quasi haereditario iure hausisse testatur ad Marinum itidem amicum suum:
Cur non degener, o Marine, cur non
Exhaeres fuit Aelius paterni
Morbi, consimili tenore cuius
Vexatur? Neque enim Venus scyphique


15110. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 19 | Paragraph | Section]

vitio a maioribus ad se transfuso, quasi haereditario iure hausisse testatur ad Marinum itidem amicum suum:
Cur non degener, o Marine, cur non
Exhaeres fuit Aelius paterni
Morbi, consimili tenore cuius
Vexatur? Neque enim Venus scyphique
Me laesere, sed insitam propagat
Pestem nobilitas avita... Cum vero morbi vis ingrueret, animum a studiis aliquantulum avocabat, nullum caeteroquin sibi diem sine aliqua studiorum linea evolare patiebatur. Ludum etiam litterarium ab eo apertum. ubi


15111. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 22 | Paragraph | Section]

excubias et tot ieiunia vellit
Relligio vires attenuatque meas,
Infamesque deos, Cererem Bacchumque relegat,
Ne vitiet mores luxus uterque meos.
Nec patitur mentem pingui torpere Minerva,
Indecores abigit regula sancta notas. Sed id a veritate alienum omnino est, triduo enim antequam vita excederet, testamentum condidit, in quo se Canonicum appellat his verbis: Ego Aelius Lampridii de Cerva, Canonicus ecclesiae cathedralis Sanctae Mariae et poeta, memoriae tenens... Carmina autem illa de viro ecclesiasticae


15112. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

et appositum. Quod si id etiam fieri posse quispiam contendat, inficias non ibo; inficiari tamen nullus omnino verebor, eum non ita celeriter litteras percepturum, ut ex officina se proripiens, depositis extemplo illiberalibus suae artis instrumentis, ad litteraria se conferat non studia modo, sed etiam opera, in iisque, quasi iam inde a puero cum Musis conversatus esset, summus appareat; nisi is ipse singulari quodam et quale nulli vel admodum paucis contingit praeditus esset ingenio, de quo plane ita, neminem scilicet mortalium illi anteferendum, paucos omnino conferendos, nemo non


15113. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

spectat, eo deferente gerendum suscepit parique integritate, virtute, solertia gessit. Quamvis autem negotiis gravibus adeo assiduisque distentus, Musas cum Latinas, tum Illyricas, cum quibus a teneris rationem habuerat, minime neglexit, sed cum iis quotidie versatus cecinit scripsitque utraque lingua multa poemata, quae vel periere pro humanarum rerum conditione, vel ex iis forte nonnullae erunt, quae sine authoris nomine circumferuntur. Extat unicum, quod sciam, carminum eius monumentum, scilicet in Ioannis


15114. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

propylaeo speciosae res illae ad oculos veniant eorumque animum occupent; fit enim inde, ut attonitis et in admirationem iam traductis atque voluptate affectis caeterae loci partes, etsi quaedam non omnino admirandae, admirationi sint ac voluptati. Id a me, ne cogitante quidem, sed casu et ex ordine illustria doctorum hominum nomina referente iam factum adverto, qui in alterius huiusce tomi initio, quasi in limine rem admodum speciosam, doctissimae scilicet poetriae lectissimaeque matronae, quae se mihi laudandam offert, nomen, suae


15115. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

huiusce tomi initio, quasi in limine rem admodum speciosam, doctissimae scilicet poetriae lectissimaeque matronae, quae se mihi laudandam offert, nomen, suae olim Patriae ornamentum, seculis deinceps omnibus praedicandum exhibeo. Floria de Zuzoris olim non modo Ragusii, sed in tota fere Italia poeticae artis laude notissima ea est, ad quam laudandam aggredior. Neque vero oris eius pulchritudinem et vultus venustatem, quamvis specie ad miraculum exculta fuisse perhibeatur; non castos mores atque pudicitiam, qua omnium


15116. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_4 | Paragraph | SubSect | Section]

commendabo, id illi cum multis commune; neque enim adeo difficile est et pulchras, et pudicas, et industrias mulieres, praesertim matronas, reperire. Quod singulare, quod proprium decus eius fuit et ad mulieres, ut ita dixerim, non pertinens, illud laudabo. Sed primum omnium nobilissimae poetriae genus referendum mihi est. II. Itaque Franciscus Zuzoreus, Blasii filius, Floriae pater, vir ex civium ordine, cum opibus, tum cultu et vitae honestate admodum spectabilis Ragusii, uxorem


15117. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_5 | Paragraph | SubSect | Section]

eius monumenta placet hic describere. Caetera, ne longior sim, praetereo. Sane vero Floriae poemata ab aliquo ex iis, qui eius virtutem summopere mirabantur, collecta fuisse nullus dubito, sed utrum aliquando in lucem prodierint, vel adhuc in aliquo angulo lateant, omnino me fugit. Ubi gentium obierit, ignoro, cum et Florentiae et Ragusii etiam cum viro domicilium habuisse constet. Post virum tamen obiisse et ante Dominicum Slataricchium certum est, nam idem


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].


More search results (batches of 100)
First 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159 160 161 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.