Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sed

Your search found 21252 occurrences

More search results (batches of 100)
First 178 179 180 181 182 183 184 185 186 187 188 189 190 191 192 193 194 195 196 197 198 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 18778-18793:


18778. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

beatissimam in coelis quietem exposcendam censetis; et perennis benevolentiae testimonium, quum ejus nomen habere semper in oculis desideratis, et vero etiam amorem singularem, quum ejus laudum recordatione dolori vestro solatium quaerere consolationemque videmini. Sed quamquam haec omnia sint a vobis, patres conscripti, summa cum prudentia constituta, illud unum vereor, ne non satis prudenter cautum fuerit, quod me nimirum ascendere jussistis in hunc locum ad dicendum ornatissimum, meque inter multos, qui hac in urbe florent


18779. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

et praeceptoribus doctissimis magnam sui expectationem fecisset. Nihil enim illo acrius ad pervidendum erat, nihil promptius ad cognoscendum, nihil tenacius ad retinendum, quod semel perceperat, nihil denique aptius ad explicandum, quidquid confirmare cupiebat. Sed haec erant in puero magni quaedam ingenii tantum indicia, quasi quidam humor in stirpibus arborum adhuc teneris, qui se virore foliorum ac luxuriae prodit, non trunci robore, ac proceritate ramorum. Ut enim cibo corpora et exercitatione confirmantur, ita artium


18780. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

artibus sponte devoverant, et videretur et esset necessarium. Utinam ego tam praeclarae disciplinae institutis saluberrimis, quantum et potueram et debueram, proficere voluissem! Non mei certe me tantopere poeniteret, quantum nunc poenitet, quod ne dicam mediocrem, sed nec parvam ullo in genere laudem sim consequutus. Sed de me satis. Incredibile vero dictu est, quantum desiderium, quam voluntatem animique ardorem exprompsit atque contulit ad litterarum studia Rogerius, statim ac e tirocinio excessit, ubi virtutum omnium radices


18781. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

Utinam ego tam praeclarae disciplinae institutis saluberrimis, quantum et potueram et debueram, proficere voluissem! Non mei certe me tantopere poeniteret, quantum nunc poenitet, quod ne dicam mediocrem, sed nec parvam ullo in genere laudem sim consequutus. Sed de me satis. Incredibile vero dictu est, quantum desiderium, quam voluntatem animique ardorem exprompsit atque contulit ad litterarum studia Rogerius, statim ac e tirocinio excessit, ubi virtutum omnium radices tam alte fixerat, quam postea in toto vitae cursu ejus


18782. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

studia Rogerius, statim ac e tirocinio excessit, ubi virtutum omnium radices tam alte fixerat, quam postea in toto vitae cursu ejus pietas, atque excellens probitas declaravit. Nullo tempore passus est eximii, quod a natura acceperat, ingenii aciem hebescere; sed audiendo magistrorum institutiones, sed libros volutando, sed commentando, scribendoque studuit quotidie magis acuere. Tantum autem conatu hoc perfecit, ut et ejus ingenium simile quiddam portenti videretur, et memoria tanta, quantam paucis in aliis fuisse, ac in


18783. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

excessit, ubi virtutum omnium radices tam alte fixerat, quam postea in toto vitae cursu ejus pietas, atque excellens probitas declaravit. Nullo tempore passus est eximii, quod a natura acceperat, ingenii aciem hebescere; sed audiendo magistrorum institutiones, sed libros volutando, sed commentando, scribendoque studuit quotidie magis acuere. Tantum autem conatu hoc perfecit, ut et ejus ingenium simile quiddam portenti videretur, et memoria tanta, quantam paucis in aliis fuisse, ac in Themistocle inprimis legimus, cui


18784. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

virtutum omnium radices tam alte fixerat, quam postea in toto vitae cursu ejus pietas, atque excellens probitas declaravit. Nullo tempore passus est eximii, quod a natura acceperat, ingenii aciem hebescere; sed audiendo magistrorum institutiones, sed libros volutando, sed commentando, scribendoque studuit quotidie magis acuere. Tantum autem conatu hoc perfecit, ut et ejus ingenium simile quiddam portenti videretur, et memoria tanta, quantam paucis in aliis fuisse, ac in Themistocle inprimis legimus, cui difficilius erat oblivisci


18785. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

ille non meminisset, nihil notatu dignum in eloquentia, quod ipsum latuisset, nihil in poesi belle excogitatum, quo non caperetur. Hinc in familiari etiam sermone illa varia fluebat eruditio, et ornatissimorum verborum copia, atque versuum ingens ex tempore numerus. Sed haec fortasse leviora. Illa ingeniorum exploratrix atque altrix geometria, illa naturae universae indagatrix philosophia vim hanc animi tantam sibi jam excolendam deposcebant, et divina, qua fulgent, veritatis luce avebant illustrare, quo idoneum facerent suarum


18786. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

luminis leges non paucae, ab ipso ejus veluti parente Neutonio latae nec satis perspectae, per hunc abrogatae novaeque certiores fixae; hinc demum nova illa omnium corporum ex elementis, quae nec dividi possunt, nec tangi, nec metiri, in scholas invecta compositio. Sed haec etiam fortasse melius ex Rogerii scriptis intelligere potestis, ideoque demonstrata satis, ut opinor, magnitudine, ad ejus ego ingenii foecunditatem, patres conscripti, me vertam. Quod si jucundum ac suave est ejus ducis, quem diligimus, patriaeque


18787. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

quae hic silentur, invenies. et Bononiensis accademiae et Lipsiensis acta; pleni doctissimorum virorum, qui vel in Italia vel in Gallia vel in Britannia vel in Germania hac aetate floruerunt libri innumerabiles. O ingenii foecunditatem non praedicandam solum, sed pene etiam incredibilem! Quid vero dicam de quinque illis voluminibus, quae admodum ampla Bassani edidit, Ludovicoque XVI. Galliarum regi dicavit? Quos doctrinae sapientiaeque thesauros in ipsis non inclusit? Ecquid subtilius excogitari docerique potuit, quod et


18788. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

edidit, Ludovicoque XVI. Galliarum regi dicavit? Quos doctrinae sapientiaeque thesauros in ipsis non inclusit? Ecquid subtilius excogitari docerique potuit, quod et opticen universam, et astronomiam, et vero etiam nauticam artem amplificaret, illustraretque magis? Sed infinitus prope sim, si omnia ejus opera velim enumerare. Duo tantum hic addam in genere dissimili: naturalem nempe philosophiam ad unicam legem virium in natura existentium redactam, et poema de Solis ac Lunae defectibus sex in libros distributum. Quod opus


18789. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

Urania. Quod autem ad naturalem illam philosophiam pertinet, sic habetote: ipsam esse opus hujusmodi, ut si in ceteris rebus, quas pe[r]tractandas suscepit Rogerius, omnes fere semper vicerit, in hoc se ipsum vicisse videatur. Non enim expolivit rem ornavitque, sed plane condidit ac prope creavit. Ferebantur quidem de corporum principiis sententiae philosophorum plurimae tum veterum tum recentiorum, quae eo minus doctis hominibus in dies probabantur, quo magis recta philosophandi ratio ubique terrarum coepit invalescere.


18790. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

illam, de qua nulla umquam conticescet aetas, curvam lineam circa aliam rectam se volventem plicantemque, ductuque suo velut quibusdam cruribus ad contactum accedentem, quin usquam possit omnino concurrere, proposuit ante oculos; cujus ope non intelligeretur solum, sed videretur totum earum virium certa lege modo trahentium, modo repellentium, modo copulantium artificium. Quae res statim atque fama ac rumore percrebuit, tantos clamores tantosque plausus excitavit, quantos et rei novitas eflagitabat, et ipsa magnitudo;


18791. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

nomine censuit; illum Britannia Comitis Macclesfieldii, praesidis Societatis Londinensis, studio fuit etiam rogatus, ut cum aliis Societatis Londinensis astronomis in Californiam trajiceret Veneris transitum sub Solis disco observaturus; sed quum id facere Rogerius statuisset Constantinopoli, ire illuc recusavit. alium tamquam civem suum Neutonium et suspexit, et in sapientiae accepit Collegium; illum Germania vel aemulum vel imitatorem Leibnitii est admirata. Quid plura? Illum denique omnium


18792. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

et fruere cum tuo hoc singulari erga civem patriae carissimum studio, tum omnium hujsce urbis hominum grati animi testimonio perenni: tu enim illi praestitisti, quod Senatus, et universus ordo patricius, clarissimique cives, si illic adfuissent, facere debuissent. Sed quoniam, patres conscripti, recordatione acerbissima amissi ejus ingenii et magnitudine summi, et foecunditate excellentis, et celebritate nobilissimi ad lacrymas, ad dolorem, atque luctum et vos jam moveri sentio, et me in dicendo perturbari, abrumpam repente


18793. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

incolumitate imposterum etiam propagent atque amplificent. FINIS EPIGRAMMA
Haec tibi ego, Rogeri, ingrato in funere solvi,
Ne foret heu nostrae mutus amicitiae
Longa aetate dolor. Sed laudes non ego possim,
Non alius quivis aequiparare tuas;
Qui, quantum omnigeno doctrinae lumine praestas,
Tantum omne ingenium vincis et eloquium.


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
First 178 179 180 181 182 183 184 185 186 187 188 189 190 191 192 193 194 195 196 197 198 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.