Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sed

Your search found 21252 occurrences

More search results (batches of 100)
First 193 194 195 196 197 198 199 200 201 202 203 204 205 206 207 208 209 210 211 212 213

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 20706-20782:


20706. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

illi quae sunt accepta, domumque
Mox rediens struit historiam, vulgatque, viarum
Quas tenuit seriem describens naviter omnem.
Hoc fit ob immodicum, quo flagrant, laudis amorem,
Seque viatorum ut secernant plebe: potiri
Sed paucis hac laude datum, multosque videmus
Saepe una de gente loqui pugnantia secum,
Quod famam minuit scriptorum, angitque legentes.
Ast alii, ut major crescat sibi turba faventum,
Portentis chartas, magnisque eventibus


20707. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Haec alii: natura soli, positusque locorum,
Fortunaeque vices variae, praeclaraque patrum
Gesta mihi, moresque hominum, et vitia ipsa, per Orae
Dum Rhacusanae tractus juvat ire, canentur.
Unde sed exorsus sit carminis? Inclyta tellus, Locali ordine spectato, prius de Canalitana regione erat agendum, a qua Rhacusanae Orae tractus incipit, sed in gratiam veteris Epidauri huic loco primas dedimus, deinde ad illam redituri.


20708. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Dum Rhacusanae tractus juvat ire, canentur.
Unde sed exorsus sit carminis? Inclyta tellus, Locali ordine spectato, prius de Canalitana regione erat agendum, a qua Rhacusanae Orae tractus incipit, sed in gratiam veteris Epidauri huic loco primas dedimus, deinde ad illam redituri.
Stirpis origo unde, et gentis cunabula nostrae,
Qualiscumque sit illa hodie, primordia ducat.
Ergo haec,


20709. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Vir tentare animis ingentibus ausus acutos
Exemplo stimulos aliis in pectore fixit,
Jure novi in patria Tiphys sibi nomen adeptus.
Fama est, antiquos urbem posuisse colonos
Non ubi nunc gens illa habitat, sed colle propinquo,
Qui nec nomen habet modo, nec grave sentit aratrum.
Usque adeo attrivit patriam teterrimus hostis,
Et nihil ex illa placuit Diis urbe relinqui
Inscriptos praeter lapides, quos cura


20710. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Quid queror? et claris eadem fortuna Salonis
Obstitit, Illyricas Hunnis vastantibus urbes.
Per longum errabunda statim vestigia littus
Cum sociis, linter cupidos quos vexerat idem,
Infero, sed rarum mortalem est cernere: porro
Mirabar, quid se illa domi gens condere mallet,
Auras quam lenes Zephyri captare per aestum.
Ut quemdam aspexi mihi notum (is vixerat ante
Rhacusae,


20711. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]

Ad Ecclesiam S. Nicolai, qua e Parochialis.
Hinc bipatens magnam populi porta evomet undam,
Quem fugio tamen ipse: hîc sexus uterque, sed anteit
Faemineus numero, Oceano rapiente maritos.
Imus, et opperimur paulum, cum plurima se se
Aedibus e sacris effudit turba: feruntur
Permixti juvenes senibus, matresque puellis.


20712. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]

adjeci versus. Quod et hîc a me factum, et alibi asteriscus, qui apponetur, de hac re legentem admonebit. Ut autem quibusdam amicis meis, quibus illa legeram poematia, morem gererem, caetera omnia superioribus mensibus exaravi. En ut haec Periegesis orta est. Haec olim, sed versi hodie cum vestibus ipsi
Sunt mores etiam, et commendat gratia sexum,
Praecipue ex quo Itala cretas e stirpe puellas
Haud unus thalamo coepit sociare jugali.
Haud mirum: sic nativis praestare


20713. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in patriam: fluitantia passim
Corpora pontus agit, pars ripae allidit, et artus
Exanimes pia cura inhumat, pars piscibus esca
In vasto mansere mari, rus ingemit omne
Questubus illacrymans miseris. Sed rebus omissis
Tristibus ad laetas referor. Neque forte rearis
Enchelii nos agri unos absumere fruges:
Pars quoque multa Novi, exiguo quod distat ab illis


20714. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Servandae plures glaciei publica cellas
Sub terra effodit cura, ut cum Sirius ardens
Urit agros, fauces gelidus refrigeret humor.
Saxa tenent late, visa riguisse Medusa
Haec loca credideris: sed et arx in vertice rupis,
Rupes ipsa quidem (Socolum vocat incola) structa
Visitur: id solum munimen, caetera quippe
Ipso tuta loco: cautes circum undique cingunt
Horrendae, donec juga


20715. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sic pinguescit, laetaque uligine tellus.
Quin alia utilitas oritur nova, plurima namque
Advolat huc fluvialis anas, stagnoque natantes
Agricolis plumbo multae ignescente necantur.
Pendet ab eventu praeda haec, sed certa quotannis
Est alia, autumni adducunt quam tempora secum.
Namque coturnicum Borea spirante ubi terris
Plurima ab Otmanidum vis se se huc intulit, atrae
Accensis illi facibus per tempora


20716. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Haud populo Isacidum loca per deserta vaganti
Depluere uberior vis circum castra solebat.
Nec modus hic simplex venari, aut fallere solum
Hoc avium mediocre genus solet incola, perdix
Sed multa, et turtur capitur quoque vivus, eosque
Plumbo etiam multi perimunt, raucasque palumbes,
Querquedulam, et longo armatum rostro scolopacem.
Rupibus accipitres alii venantur in altis,
Dum laqueo turdus


20717. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

manus, frenareque turbas
Aptior, huc varias venientis vendere merces
Si gentis Morlachae oritur quis forte tumultus.
Hoc genus et forte est, illisque animosius, ima
In montis qui parte habitant, sed durior illis
Et victus, nam saxa inter vix ponere vites
Exiguas licet, et caules, ubi gleba relinquit
Quid spatii; gregibus dites tamen, herbiferique
Pabula suppeditant montes satis apta, nec illic


20718. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hoc quoque prodigium posuisse his numina terris
Fertur, ut alterno duo, quae sita cominus illic,
Concursu videant homines confligere saxa,
Siqua illis pestis ventura trahatur: ad ignem
Vana sed haec parvis nutricula narret alumnis.
Non procul hinc Moluntae aperit se portus uterque,
Grandior hic, ratibusque aptus, minor ille, sed ambo
Deserti, notique tamen queis ostia saevus


20719. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Siqua illis pestis ventura trahatur: ad ignem
Vana sed haec parvis nutricula narret alumnis.
Non procul hinc Moluntae aperit se portus uterque,
Grandior hic, ratibusque aptus, minor ille, sed ambo
Deserti, notique tamen queis ostia saevus
Haud sinit Hadriaci Notus exsuperare profundi.
Visitur hîc juxta scopulus, quo Bacchica primum
Orsis excolier coepit felicibus arbos,
Et


20720. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

IX: Lib. I. Utrobique iidem pene ritus. Illos autem, quia simpliciores, ideoque plus vetustatis retinentes Canalitanis ritibus malui praeferre. 5
Sed quia longa satis jam facta est pagina, tantum
De quodam hos inter (mihi quod laudabile visum)
More loquar. Siqui aut amissa prole, vel ejus
Omnino exsortes vivunt, adsciscere patris
Haud pudet ignoti sobolem


20721. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vix posuere solo, viridans olus hîc tibi pascit
Lumina, candidiorque illic nive copia lactis;
Pruna alibi rugosa vides flavescere, in omnem
Dum partem ambrosium late jactantia odorem
Poma rubent: sed prima albo me judice pomo
Gloria sit, vix Alcinoo Phaeacia tellus
Tale dabat biferis, quos ipse colebat, in hortis:
Urbs fervet, tollitque sibi quod cuique libido.
Fertilitas haec tanta soli repetenda


20722. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

de quibus Propert. Lib. 4. Eleg. I. Annuaque accenso celebrare Palilia foeno etc.
Per medios pueri saltant festivius ignes)
Ferre solent. Sed res sane gratissima visu
Illa quoque, exacto famulatu quae sibi junctae
Sanguine dona ferat pubes hinc rustica servae.
Pulcras indutae vestes praegrandia gestant
Palladis arbustis ornata canistra


20723. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

aspro
E latere antiquae rupis fons, illicò magnus,
Impete praecipiti labens, lapsuque fragorem
Torrenti horrendum similis ciet; utque cadentes
E sublimi undas non protinus accipit aequor
Sed per saxa abrupta fluunt, sic sole videtur
Adverso pluvius describi his arcus in undis,
Res oculis pergrata, rudi at miracula vulgo,
Illius tardo causas cognoscere facti.
Hîc mola


20724. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

precibus laesi sibi caede cruenta
Bodinus dono (fuit ut mos illius aevi
Credentis facile sic crimina magna piari)
Rex dederat: tenuere illi per saecula septem
Juxta urbem in parvo, sed commoda multa ferente
Vide annotationem num. 2. ad Zaptat. Degentes scopulo, cui vinea, sylva,


20725. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Stridentes serrae resecant: e robore curvo
Intexunt alii costas, clavosque trabales
Figunt: ingentes hîc edolat ascia malos,
Quosque alibi intorquent, huc longos cymba rudentes
Continuò adducit. Sed jam praecincta corollis,
Et variis sacro precibus lustrata ministro
(His primùm capitur felix a ritibus omen)
En laetos inter strepitus ratis ardua prono
Littore divulsa in pelagi volat ocyor


20726. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

gravior vel sicubi motus
Fervet, quem solitae nequeant compescere vires:
Felices, tali qui milite regna tuentur!
Hîc natale solum mihi dulce, urbs alma Rhacusae
Ipsa foret dicenda, sed aptius ultima de se
Ipsa loquens, prima quae gesta ab origine nobis,
Atque vices varias referet, casusque suorum. De


20727. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fertiliterque viret media usque ad dorsa supini,
Sidera qui lambit procero vertice, montis.
Faucibus a primis, geminaeque in margine ripae
Multa voluptatis causa posuere beati
Tecta Patres; sed Sorgiadum pulcherrima longe
Stat domus: huc ducunt ipso super aequore structae
Multa arte ingentes solido de marmore scalae
Pluribus ornatae signis; hinc itur in ampla
Atria, pictura paries


20728. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

patent, nam condita avorum
Temporibus, proprias cum puppes pagus habebat
Hic quoque, opesque mari referebat navita ab alto.
Hîc ego saepe moram autumni per tempora traxi,
Arrisitque locus; naturae ad munera sed nil
Addidit ars. Quod si pedibus mare propter obiri
Hic omnis posset sinus, et vestigia ferri
Longius, alliceret plures, blandeque teneret;
Nec me vicini stringentem littoris oras
Vano


20729. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

frumenti penè hîc nil emetit, atque
Area propterea siqua est, magis apta choreis,
Agrestes agitant festa quas luce puellae.
Nulla boum videas armenta hîc pascere: vaccam
Siquis habet (sed rarus habet) lac vendit, agellis
Ingeritur dein pingue fimum: nec multus abundat
Laniger hîc, multaeque locus neque prodigus herbae.
Hoc ego pauperius nil vidi rure, meaeque
Hîc


20730. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Olim hujus populi bis denae corpore magno
Sulcabant pontum puppes, nunc ille alienas
Penè suarum expers ad ripam accedere cernit.
Durior a pelago ascensus, lapidosaque ducit
Semita, sed terrae pariter prospectus amoenae
Scandentem recreat, partem nam plurima in omnem
Frondentes inter frutices, glebasque virentes
Et domus agricolûm stetit, et quae splendida multus
Hîc tecta exstruxit


20731. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

teneram ingenuasque per artes
Moribus atque bonis melius formare juventam
Noverat: hi vitae exemplis illustribus, atque
Eloquii arte sacri magnas cum civibus urbes
Crimine ab omnigeno absterrebant. Una sed auctos
Tot tantisque bonis labes maculabant, ob illam
Et periere, animis dominandi immensa cupido
Hos tenuit, regum haud facile toleranda ministris,
Quo clades, mihi crede, uno de fonte profecta,


20732. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et periere, animis dominandi immensa cupido
Hos tenuit, regum haud facile toleranda ministris,
Quo clades, mihi crede, uno de fonte profecta,
Quidquid mox mendax sparsura est fama per orbem.
Sed tempus veniet, cum tot labentibus unà
Praesidiis scelerum se turba effundet Averno,
Et modo quos delent, fors delevisse pigebit.
At quid ego haec ultra? Jam desine


20733. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

luce fuisset,
Ad Barsecinem me adduxit tertia, ubi Annae
Parthenidis matris recolit festa annua pagus.
Semita dum fuerat per planum, ac commoda, mulo
Me patiebar agi, sed cum salebrosa deorsum
Ducere coepisset, descendi, atque ipse capistro
Mulum per cautes, ut tutius esset, agebam.
Frondescens tum sylva mihi mediocris aditur.
Hîc quercus inter turba ingens,


20734. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

apud nos in terris solutioribus melius, quam in spissis provenire plerumque solent. Tam autem illa, quam triticum nostrates coloni fere in montium jugis ante crematis serunt, quod illi dicunt palit laʃine.
Hordea, sed multa passim juga consita vite,
Serius etsi illis coquitur vindemia saxis.
Hîc ego nec numerum referam, nec cuncta locorum
Nomina, cursim aliquos attingam, teque rigenti


20735. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Lib. 2. pag. 81. Editionis Rhacusanae anno 1790.
Adjecisse sibi: rex lite Uroscius illa
Aequius expensa nobis firmavit habendas.
His ego sed missis Slanaeas jam invehor oras:
Commodus hîc nautis aperitur portus, et omnem
Penè locum hac illac cinxere haud vilia tecta.
Pauperis hîc soboles Francisci degit, et Aedem


20736. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ingens, nam multo et serica in urbe
Venduntur pretio fila, et sibi foemina partem
Servat, qua summas fluitantis cycladis oras
Pingat acu, mos ut priscus gestare, colore
Fucatis roseo filis, croceove. Sed artis
Nauticae eos longe, cui se se addicere gaudet
Incola, quaque adeo valet, experientia ditat.
Ast alio quam major opum vis tempore, magnas Vide


20737. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

omnes pene devastatae ex proelio gloriose protinus acto contra tresdecim Turcarum triremium classem sub imperio Caracossae, piratae Turcae acerrimi, quae et armis, et remigio ita pollebant, ut communiter dicerentur Adriatici maris terror: sed istas Comnenus summopere afflixit, alias in ima maris immergendo, alias ad pugnam invalidas reddendo non sine maxima Turcarum occisione. Ut igitur Alexius Slanum tenuit, eum Dux Iveglia Ohmuchievichius


20738. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

magna cum omnium laetitia.... Classe verò egrediens Hispaniam versus ultimo loco natum Petrum nomine adolescentem aegra valetudine affectum.... apud hospitem ducem Ivegliam reliquit. Et paulo post. Sed ad Principem Trapezuntis supramemoratum redeamus. Tribus vix elapsis mensibus renuntiatum nobis fuit, hunc misere in Lugdunensi sinu periisse una cum submersis 7. Cataphractis navibus, totaque caterva supra duo millia militumque,


20739. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nostram ad regionem non sine maximo audientium dolore, foemineoque ululatu, deplorantibus singulatim omnibus amicis amissum virum, parentem, filium, germanum. Unde Petrus ultimogenitus.... miserando casu audito tristitiam in imam, acerbissimumque dolorem incidit. Sed summus consolator Deus.... adolescentem hunc a Divi Francisci religiosis consolari disposuit, et apprime a Ven. Fr. Francisco Radagljevichio.... qui efficaci exhortatione, innumeris adductis sacris et profanis exemplis


20740. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

commixtum melle, placentae Illyrice Prjesnaz dicitur.
Fit genus, et mitti dono solet urbis amicis.
Ulteriora sequi sed jam loca tempus, et orae
Illius breviter reliquum percurrere tractum.
Janska maris sinus est, statioque minoribus apta
Navigiis, illuc pagis e


20741. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

10 Usque ad hodiernam diem hanc aquam Turcae finitimi dobra voda appellant, hoc est aquam bonam. Nostri autem Dobaersctack vocant. Plura dici possent de hisce sepulcris, sed nunc non est his locus.
Unde sepulcrorum nunc est tot cernere moles.
Hîc mihi cordatus forte ut narrabat agrestis,
Post paucas traducendam solemniter horas
Aspectare novam me


20742. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nostri, ne infandus per gentes serperet error,
Quo geminam rerum Causam illi, Principiumque
Jactabant duplex, jussere has linquere terras.
Mox quia se questi non tantum a sede moveri,
Sed, queis vivebant, rebus privarier ipsis,
Foedere sancitum, vis certa pecuniae ut illi 16 16 Vide Monumenta Historica Provinciae Rhacusanae Ordin. Min. Auctore F. Sebastiano


20743. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

satis, ast illuc lex praecipit ipsa, per omnes
Ut semel accedant annos, cum mollior, atque
Unà opibus dives variis pars incipit anni.
Addicti officio veniunt, pariterque ministri,
Et plura utiliter curant; sed et octo diebus
Indulgent genio: merces ea sola laboris,
Multaque nos penes et patriae impenduntur amori.
Hanc sine Praetoris permissu antiquitus urbem
Haud ulli fuerat peregrino intrare potestas,


20744. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Stagnaei sedes est inclyta Praesulis, ex quo urbs
A Corcyraeo distracta antistite coepit
Fulta suo pastore regi vigilantius: aedes
Non haec ampla satis, sacro sed splendida cultu.
Hinc aliud subeo phanum: pars laeva legendum
Hoc dabat, e coetu Francisci bina jacere
Corpora ibi indigetum, patria qui Sardus, et Anglus.


20745. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Anglus. B. B. Andreas a Sardinia, et Joannes ab Anglia.
Sed vel murus habet, vel non, calx eruta muro
Dicitur aegroto deducere corpore febris
Id genus horrificae, cui subjacet incola. In urbe
Nil aliud mihi praeter aquam laudabile visum,


20746. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

atque brevi vesicam permeat hora.
Unicus hic fons urbi, at sufficit unicus, extra
Qui fuit alter, in imum aliquot depressus ab annis,
Fors aliqua quia parte jacens corrumperet auras.
Sed me rura vocant Stagni, gratissima rura,
Quae toties et equo, et pedibus lustrare solebam.
Parthenidi sacrum vidi hîc ante omnia templum
In campo positum, campestris et inde


20747. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sophos. Habitant hîc, sacra puellae 1 Hae sunt ex illis religiosis, quas Itali Pizzocare vocant. 1
Virginitatis amant quae vincula, non tamen omni
Tempore, sed facilis donec fortuna maritum
Obtulit. In parvae inducunt nos limina sedis,
Et curant dape, paupertas quam munda sinebat,
Lacte novo, et cerasis, regio haec queis affluit, albis.
Visa ut multa soli mihi


20748. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quid remedî cito cura malum, quod crescit in horas.
Ad castrum redeo, teres illi forma, Coronae
Majores apto voluerunt nomine dici.
Bellica habet tormenta locus, sed caetera desunt,
Quae bene dispositae sibi poscunt scilicet arces.
Excubiae in muris prope nullae in tempora noctis,
Invalidus, rarusque meret stipendia miles,
Nulla fora ad merces coemundas, omnia


20749. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

his acipenser,
Dentexque, et quidquid praestantius in grege Prothei
Expatiatur aquis: verùm haec magis apta voraci
Inservire gulae, licet ipsa haec parcior est qui
Exsiccet sale sparsa prius. Sed lucra quotannis
Sardarum ex uno piscatu immensa trahuntur.
Incipit hic primi sub tempora veris ad usque
Circiter Octobres idus, noctesque per omnes,
Cum vel luna latet, modicam vel splendet ad horam,


20750. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

populi, semperque augescit habendo.
Ad Boream oppositus locus est, multumque frequentat
Dalmata, seque juvant in rebus mutùa egenis.
Non ego cuncta meis hujus loca versibus orae
Complectar, memorabo aliquot, sed plurima mittam,
Ordine nec certo peragam. Tu Jagnina carmen
Prima aperis, populo namque et numerosius aucta es,
Nomen et ipsa viro, qui late his praesidet arvis (4)


20751. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quorum unus tumulo, aut aliis qui carior, infert.
Dat Cererem, Bacchumque domus, vivumque tegebat
Quae melior vestis, tegit haec et lumine cassum,
Sic placitum priscis, haec funeris unica pompa,
Sed jam me abruptum monet ordo resumere carmen.
Sreserium sequitur, piscatu indulget, habetque
Tres contra scopulos in longum uno ordine ductos.
Juxta illos alii totidem, quos nomine


20752. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

vocatur ab Illyrico oskoruscja sorbus.
Nunc quoque ab his dicant: non, quod mage nobilis arbos
Radices agere haud posset, contraria patrum
Sed quia in his etiam (cujus vis maxima) rebus
Consuetudo obstat: seritur quoque, parva sed affert
Dona Ceres, primoque hortis plantare phaselum
Vere student, ut brumae habeant in tempora victum.
Fons illis


20753. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nunc quoque ab his dicant: non, quod mage nobilis arbos
Radices agere haud posset, contraria patrum
Sed quia in his etiam (cujus vis maxima) rebus
Consuetudo obstat: seritur quoque, parva sed affert
Dona Ceres, primoque hortis plantare phaselum
Vere student, ut brumae habeant in tempora victum.
Fons illis lucri non unicus, et mare postquam
Hi quoque coeperunt ratibus percurrere magnis,


20754. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

subigit bos vomere campos.
Melle tamen, subamari aliquid quod servat, abundans
Est regio, montesque thymo redolente virescunt.
Finibus in multis nostros (nam in talia vulgus
Pendet ubique rude) agricolas, sed maximè in illo
Vana superstitio tractu tenet: hos apud umbrae
Per noctem volitare leves, lemuresque maligni,
Et larvae horribili aspectu creduntur, ibi esse (12) (12) Erroneae


20755. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tum nautae innumeri, quorum non unus ob omni
Puppe Rhacusana, externisque adducitur, arte
Quippe valent multumque illa, a teneris secuti
Vix aliam noscunt: pauci, quibus arcta supellex,
Addicuntur agro. Sed, quod mireris, olusque
Ipsa suis serit hîc manibus, nudoque rubentes,
Despumante mero, pede foemina comprimit uvas:
Multaque praeterea, agrorum quae postulat usus,
Exequitur muliebre genus: labor ille


20756. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Impertivit agri, ut propriis contenta maneret
Sedibus, et facili posset subsistere victu.
Addita temperies coeli optima, sanaque jussit
Corpora ibi nasci, durisque laboribus apta.
Horum ego sed varios mores aperire priusquam
Aggrediar, primo generatim in carmine quaedam
De populis dicam, quorum vasto aequora terras
Undique complexu cohibent. Nascuntur agresti


20757. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Indulsere viri precibus, cui janua primùm
Clausa domus, lotii dein foeda aspergine limen
Dum servant, reducemque expectant, polluit: imber
Hoc illis subitus poterat tum forte videri.
Sed postquam olfactu clarè res cognita vestis,
Rem foedam involvi noctis cupiere tenebris;
At nisi derisor narrasset, mortuus esset.
Mittere sed tempus levia haec, veteremque referre
Juverit historiam, quam


20758. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Hoc illis subitus poterat tum forte videri.
Sed postquam olfactu clarè res cognita vestis,
Rem foedam involvi noctis cupiere tenebris;
At nisi derisor narrasset, mortuus esset.
Mittere sed tempus levia haec, veteremque referre
Juverit historiam, quam nulla oblitteret aetas.
Hac Rhacusani juga detrectare Senatus Hoc fuit paulo post


20759. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Mittere dono urbi deberent, utque togatos
Transveherent picto, sua quemque ad rura, phaselo,
Haud alio pressere jugo. Stupeo haec tamen illis
Committi officia, ipsa trahit nam occasio crimen.
Sed mala paupertas animos infringit, et horrent
Majorum id facinus meminisse, subire parati
Servitii quodcumque velint imponere Patres.
Mitius hi, neque enim revocant his pristina jura,


20760. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]

mala paupertas animos infringit, et horrent
Majorum id facinus meminisse, subire parati
Servitii quodcumque velint imponere Patres.
Mitius hi, neque enim revocant his pristina jura,
Sed quibus a primo gaudebant tempore firmant: Vide Jacob. Luccarum pag. 50. Hi a servitute rustica dominis praestanda immunes omnino sunt. Habent Magistratus tam in civilibus, quam in


20761. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Incumbit, queisque haec scatet insula, tempore nullo
Ut desinit. Saltem dignas addicere ad artes
Se vellent, corpusve aliquo exercere labore,
Qui non dedeceat mystas, nec lumina vulgi
Offendat, sed cura aliquos haec unica tangit,
Rustica nobilium ut mercede negotia tractent.
Hinc turba agrestum in media nunc fervida musta
Hos pleno cumulare lacu, pinguesque trapetis
Nunc baccas


20762. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]

rure sati cum sint, et vilibus orti
A patribus, pariterque rudi, crassaque Minerva.
Interea hic cum patricio Praetore sedebit,
Consiliumque dabit, removebitur ille, quod absit
Nobilium a tabula nomen; decisa sed ut res
Jam fuit, hic pariter tellurem bobus arabit,
Aut uvam feriet pede, vel sarmenta putabit,
Qui stultis poterat sapiens paulò ante videri.
Sed nunc ipse locus, nam me hactenus incola solus


20763. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]

absit
Nobilium a tabula nomen; decisa sed ut res
Jam fuit, hic pariter tellurem bobus arabit,
Aut uvam feriet pede, vel sarmenta putabit,
Qui stultis poterat sapiens paulò ante videri.
Sed nunc ipse locus, nam me hactenus incola solus
Plus justo tenuit, pauca admonet addere, mancum.
Ne sit opus, mutilumque legi morosa queratur
Posteritas. Praecincta altis haec insula passim


20764. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]

nomen nunc aptius esset:
Sponte sua veniens nam terram oleaster inumbrat
Plurimus: innumeris hinc patrum industria colles
Palladis arboribus texit, sequiturque nepotes
Cura eadem; pars multa soli sed et illius expers
Culturae tamen omnis adhuc: minus insula sic est
Dives opum. Haec subita navim jactante procella
Tuta aperit nautis haud unius ostia portus, Horum


20765. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Italicè Corzola.
Interdum antiquis Melitene est insula dicta,
Crebrius at Melita, è majoribus ultima, in ortum
Si tendis, contra in solem sed prima cadentem.
In longum tenuata jacet: si latius esset
Huic spatium, multum inde suo accessisset honori.
Quà pelago incumbit, scopulis ac cautibus altis,
Pars multa, in valli speciem praecingitur; at nec


20766. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

viros quis adiverit advena, mensa
Dum lauta accipiant, quantum sinit arcta supellex,
Pluribus esuriem haud dubitant exinde diebus
Ferre ipsi, hospitii accendit sic gloria pectus.
Ad cultum mediocre solum, sed fortia multò
Fert vina, et varios fructus: minus apta serendo
Frumento tellus; nec quod satis, incola verrit,
Secum ex urbe tamen cum vendita ligna reportat
Queis plenos lintres vehit huc plus mille


20767. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

diversa per aequora cursus
Jam nautae facti, vitaeque hinc commoda multis
Ignorata prius duram accessere per artem.
Temperies coeli generatim sana per omnem
Hunc tractum, Blatti in pago sed morbidus aer; Blatto Illyrice, Stagnum latine significat.
Nec causam nescire licet: torpentibus undis
Hic


20768. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

locus, anguillis locuples aqua, regiaque alti
Cum caeli tonat, è quodam egrediuntur hiatu
Immanes, numeroque adeo densantur, agrestes
Ut facile vel fuste necent: hoc provida culpam
Correxit natura bono. Sed mittere tempus
Haec levia, utiliusque aliquid rimarier istis,
Quo morer historiae veteris monumenta sequentes.
Quod Melitae Illyricae scriptoribus insula priscis
Nota foret (plures meminerunt quippe)


20769. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Illyr. Et alios. 1
Foedere Corcyrae quod juncta, aliisque propinquis
Forte etiam Illyriae populis pollentibus aequè
Non tantum Hadriacas classe infestaverit undas,
Sed maria ulteriora etiam, ingentique quod aegrè
Mole illam belli superarit denique Caesar.
Tradita ab antiquis proavis haec incola narrat
Ulterius (factoque fidem natura colentum
Conciliat) quod majores,


20770. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ieram passus, cum mî obvius ecce
Fit domini puer: hic ad herum me ducit, ubi horae
Non jucundè mihi pars traducitur. Ille
Plura docet, non hîc addictum vivere glebae
Agricolam, sua sed rastris invertere rura,
Impositumque oneris nil illi hoc praeter, ut hasta
Armatus turbam teneat, cum festa Patroni S. Blassi Martyris die 3. Februar.


20771. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Adversa, haec gregibus pascendis insuper apta.
Hinc fit, ut hibernis huc mensibus incola tractus
Oppositi traducat oves, cum parcior herba
Se penes: illi ultrò viridantes pascere saltus
Permittunt; sed et omne fimum sibi linquere cogunt,
Mutua ab alternis capientes commoda damnis.
Hoc evadentes portu longo ordine magnas
Octavî puppes angusti in gurgitis unda,
Totque inter scopulos


20772. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Jacob. Luccari lib. 2. pag.80. 13
Post cladem profugum cum conjuge nostra triremis
Abstulit: hunc parvo post tempore (fata tulere
Sic miseranda viri, pravis sed debita factis)
Urbis dum clausum custodia detinet, acris
Vis morbi subitò abripuit; nos ossa sepulcro
Condimus, et viduam genitori mittimus aegro.
Hîc illae angustae fauces, quas dicere vulgò


20773. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

vulgare, gulosum
Distringens: Vin tu, ut Delaphodius omnia in unam
Fercla vorare diem? nascentes mutùa in agro
Furantur fructus, manibus sed caetera puris.
Sic tonsas agitare habiles, ut concita bino
Remige par Scythicae cymba sagittae:
Docti adeo et clavum regere, atque intendere vela,
Naufragium hos nullo fecisse ut tempore quisquam


20774. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nec tegerent, nec pernox invigilaret
Armati custodia militis. Hinc ego sensim
Crescere, postque aliquot clarae urbis saecula vultum
Prodere vix tandem potui, haud obnoxia gentis
Externae sceptro, propriis sed legibus utens.
Quod mihi per duros est partum nempe labores,
Nam vicinorum toties tentata duello De bellis, seu potius concertationibus a principio Rhacusanae urbi


20775. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Meque Naronaeis, qui tum terraque, marique Vide Luccar. pag. 7.
Pollebant, junxi populis; sed reddere ut aequor
Infestum incipiunt, atque exercere rapinas,
Bosphorici jussu me 10 10 Basilii videlicet dicti Macedonis.


20776. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pars etiam: tum tecta struunt, atque ardua templa,
Arcesque, et duplex cum fossa murus ab Arcto
Me cinxit; spatiisque datum ut majoribus auctae 14 Notandum, quod non uno, sed diversis temporibus auctiones illae factae sunt.
Crescere, sic et ager mihi crevit, et insula multa,
Pars empta argento, pars et data munere regum,
Quorum plus uni miseris in rebus asylum


20777. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Multos et Luccarus et Razzius in suis nominant annalibus, apud quos vide. 15
Fida dedi, et tutos dimisi, opibusque levavi.
Omnia parva prius, sed tuta, et moribus apta,
Quippe supervacuum nil tum sectabar, ab altis
Undam attingebant puteis, nunc divite sumptu
Per clivos longè deductis fontibus ornor, 6


20778. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ordine descripti certo, in classesque redacta
Jura suas, Verùm qui mox labentibus annis
Adveniunt, dum plura sibi, quam pacta sinebant,
Attribuunt, piget externos tolerare, jugumque
Excussisse velim, sed ineluctabile lorum
Detinet: hoc nobis, Lodoix tu magne, resolvis, 19 Ludovicus Hungariae Rex inter conditiones pacis cum Venetis faciendae in Rhacusanorum gratiam et


20779. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

bis dena semel populi mihi millia ademit:
Arsi 20 Hoc incendium contigit anno 1296. ante dimissionem Veneti Rectoris, adeoque ordo chronologicus exigebat, ut hic eventus illum praecederet. Sed ut Poetae reddebatur perdifficile exactum in omnibus ordinem, rationemque temporum sequi posse, ita et hìc, et alibi fortasse aliquis non magni momenti a quibusdam nasutioribus animadverti poterit anachronismus. 20 etiam flammis penè hausta, et talia


20780. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Alphonso Rege Neapollitano, cum Florentinis, et multis Italiae civitatibus Rhacusani foedera propter commercium inierant. 27
Jungebant: sed jam fatalis venerat hora,
Cum Constantini clara urbs horrentibus armis
Mechmetis capta aeterno servilia flexit 28 Anno 1453.


20781. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

longè
Nomina jam totum fama celebrata per orbem.
Omnibus hospitium, vestes, pretiosa supellex,
Et naves dantur vota ad cujusque paratae
Exulis, atque animo sortem deflemus acerbam.
Sed mihi quam dispar rerum nunc ordo priori
Incipit! Ut parvi me circum regna tenebant,
Discordesque animis reges, facile unius iram
Vincere erat studio alterius, vel pellere vim vi.
Unus


20782. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

De foeminarum veste. CXXXI Quomodo apud Melitaeos ars obstertricia exerceatur. CXXII Lapidicinae ibi egregiae, sed defectu artificium desertae. ib. In Jupana. Quadrupedis dicti Italicè il caicale


Bibliographia locorum inventorum

Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].


More search results (batches of 100)
First 193 194 195 196 197 198 199 200 201 202 203 204 205 206 207 208 209 210 211 212 213

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.