Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sed

Your search found 21252 occurrences

More search results (batches of 100)
First 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3758-3768:


3758. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

illi foret summo perfrui bono non separatum quam etiam caelos incolentem potiri deo a corpore seiunctum. O miram oppositorum amicitiam! o certo ingentem atque omnibus paene abditam divini operis virtutem! non enim iam pares cum paribus veteri proverbio congregantur, non simile, sed contrarium et dissimile, natura contra naturam, expeti videntur. Enim vero unde ipsi animo qui spiritus purus est tanta cum corpore familiaritas? unde tam dulcis societas? unde tam suave contubernium? accedite et si audire lubet huiusce


3759. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

familiaritas? unde tam dulcis societas? unde tam suave contubernium? accedite et si audire lubet huiusce rei causam me vobis hodie aperiente accipite. Locum et pars quod sint quove pacto sese respiciant cum multarum rerum periculo tum ipso loquendi modo didicistis. Novi vos non negaturos sed concessuros apertissime parti unicuique tum melius esse quum suo toti iuncta fuerit illudque constituerit; naturalia nempe munera quum adsunt et habentur oblectant, quum vero absunt maerore afficiunt. Nihil autem parti, praesertim ei quam phisicam appellamus, quam alteram perficere vel ab


3760. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

Platonicorum existimavere; nam ipsos esse quodam eudemonas aut Lares vel laruas .n. lemures aut genios; neque esse angelos illos (ut nonnulli finxere) qui in grandi illo Michaelis cum dracone conflictu neutri parti adhaeserint, sed quasi indifferentes perstiterint, eamque ob rem in haec corpora detrusos quo utram partem sequi decreverint examinarentur et ita vel cum malis poenas luerent vel cum bonis perfruerentur aeternis; opinio delira certe atque explosa hominum inimicos quae animos autumat esse. Nil enim est tam


3761. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

esse. Nil enim est tam rationi contrarium quam angelos detrudi vique persistere in loco aliquo; hi quoque nesciunt contra deum esse qui non sit cum deo et illum qui ei non adhaeret seiungi et odio habere qui aperto amore non prosequitur; non sunt itaque animi nostri daemones aut angeli ulli, sed species hoc est formae et actus vel, ut Aristotelico utar vocabulo, corporum humanorum endelechiae. Non est quoque animus humanus natura integra ut daemon seu angelus, sed humanae naturae pars nobilior et forma corporis. Quorsum iterum haec? quo non putaretis animum eo modo esse in corpore


3762. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

non adhaeret seiungi et odio habere qui aperto amore non prosequitur; non sunt itaque animi nostri daemones aut angeli ulli, sed species hoc est formae et actus vel, ut Aristotelico utar vocabulo, corporum humanorum endelechiae. Non est quoque animus humanus natura integra ut daemon seu angelus, sed humanae naturae pars nobilior et forma corporis. Quorsum iterum haec? quo non putaretis animum eo modo esse in corpore sicuti in compede aut ergastulo, ita ut quum e corpore discedit veluti e custodia quadam atque vinclis evolet. Eo namque concesso vi, non natura, corpori iungeretur et solutus


3763. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

si divinis mandatis atque praeceptis animum applicuerimus. Non ergo humanum corpus ea conditione in terram revertetur, tanquam non ita noster animus redibit ad factorem suum ac si ad pristinum corpus non foret quandoque reversurus, sed sicut granum non vivificatur nisi prius moriatur, Cfr. Iv 12, 24 sic et corpus nostrum seminatur in corruptione, surget in gloria; seminatur mortale, surget immortale. Non enim potest homo vitam adipisci perpetuam nisi praevia morte. Cur hoc? quia statutum est


3764. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

aut certo eodem in statu permaneremus, nunquam autem deficeremus, nunquam minueremur. Ecce partes extinctum atque inane corpus huiusce nostri generosi civis, viri egregii ac nostrae urbis patris conscripti, Iunii Georgei: universi maesto animo aspicimus graviterque non suis sed nostris angimur incommodis; si quid enim accidit, nobis profecto accidit, illius namque virtus illiusque magna laus emori non potest. Numquid laborum sudorum largitionem aliorumque bonorum, quae dum vivebat operatus est, non miserebitur deus? numquid iustitiae frugalitatis


3765. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

subtilia impassibilia agilia pro virtutum suarum merito postmodum, si digne supremam clauseritis diem, videbitis, felicem felices ipsi, fortunatum fortunati cernetis. Comprimite itaque fletum, abstergite lacrimas, mutate vultus. Ad universos loquor, quia omnes maestos aspicio, sed ad vos praesertim, huius praestantissimi viri praestantes germani ceterique qui ei proxime acceditis, quorum vultus depressiores maestioresque intuor; nec id iniuria; non enim potuistis non commoveri orbati tam prudentissimo viro


3766. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

germani ceterique qui ei proxime acceditis, quorum vultus depressiores maestioresque intuor; nec id iniuria; non enim potuistis non commoveri orbati tam prudentissimo viro tanquam fratre amantissimo, nec id fuisset humanitatis vestrae; sed non egetis medicina neque modo solatio; innata namque probitate et nota doctrina vestra caretis illo errore quo plerique suorum discessu angi solent. Ad te tandem potissimum mea devehetur oratio, fili tanti viri unice Sigismunde, in philosophicis atque


3767. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

theologicis disciplinis mi auditor acutissime, audeo dicere et doctissime. Quum enim parum a doctissimo viro differas (exercitatione inquam sola), nil prorsus ab eo differe videris: noli tuum genitorem, ac si non esset, lugere. Num enim, dum adhuc tecum esset, animum eius cernebas? sed eum illo in corpore ex his rebus quas gerebat intelligebas. Eundem ergo credito esse et si eum non tribuere corpori pristina officia prospexeris. Non est certo mortuus qui te reliquit sibi similem, carnem suam et paene vitam suam; qui te reliquit (quod quidem cupere


3768. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

ipseque quodammodo in te sit mutatus, iuvenem profecto qui summam spem civium, quam de te iam puero habuerant, continuo adolescens incredibili virtute superasti; qui et humanis et divinis litteris apprime eruditus es; qui certo virtute omni adeo polles ut omnis tuae aetatis non modo in hac urbe, sed (in ipso si dicere fas sit) orbe hac nostra tempestate excellere videare, nullatenus ipsum dicere audebimus extinctum, nullatenus profecto desiisse qui eminentiori modo remanserit in te. O felices, o terque quaterque beatos,


Bibliographia locorum inventorum

Dragišić, Juraj; Crijević, Ilija; Karlo Pucić; Frano Galatin (non post 1445-1520; 1463-1520; 1458?-1522; floruit 1499) [1499], Oratio funebris habita pro magnifico et generoso senatore Iunio Georgio patritio Rhagusaeo, versio electronica (), 28 versus, verborum 2459, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; poesis - epigramma; prosa oratio - oratio] [word count] [dragisicjoratio].


More search results (batches of 100)
First 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.