Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sed

Your search found 21252 occurrences

More search results (batches of 100)
First 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3774-3779:


3774. Dragišić, Juraj. De natura angelica, libri... [Paragraph | Section]

meum pro patre amem: a uobisque tanquam parentem amari intelligam: necesse est ut ipse quoque uos fraterno quodam amore complectar. Suscipite igitur lętis animis hęc diuina uolumina meamque in uestrum senatum inclytum obseruantiam non ex hac dicatione impressi operis: quę res est minima: Sed ex affectu animi: qui est maximus, ęstimate. Florentia Idibus Iuliis. M.CCCCLXXXXVIIII.


3775. Dragišić, Juraj. De natura angelica, libri... [Paragraph | Section]

grauissimorum senum acutissimorumque iuuenum me quoque a philosophandum mira diligentia compelli quodammodo et quasi cogi intueor. Nihil enim post Italię atque meas calamitates mihi muneris relictum uideo quam quod in urbe quietissima uacua mente et Affricano illo ocio, solus et ociosus uiuam. Sed audeo dicere me nunquam minus solum, minusque ociosum uixisse. Neque mihi cure est cetera amississe bona, quom omnibus illis longe incomparabilius sim adeptus bonum. Dedi itaque fratri Antonio Saxolino nostro communi amico et meo peracuto discipulo ad te has nostras uigilias et Epidaurinas


3776. Dragišić, Juraj. De natura angelica, libri... [Paragraph | Section]

et filiis matris meę peregrinus: Vos me singulari amore estis prosecuti, Vos hospicio suscepistis uos agnouistis, uos beneficia contulistis: his mihi, uta iam dixi, calcaria prebuistis, et non modo his, sed fide, magnificentia, magnanimitate, et frugalitate uestrę urbis pręclarissimorum ciuium, atque patrio quodam amore: cuius quidem uim maximam esse omnibus exploratum est. Natura enim incunabilis nostris afficimur et loca diligere cogimur in quibus pueri reptauimus. Et quia nescio me ulli quam


3777. Dragišić, Juraj. De natura angelica, libri... [Paragraph | Section]

Mercatelli comite uiro prudentissimo atque integerrimo, uerum etiam cum hoc presenti Guido Vbaldo cui diuinarum rerum primus alumnus atque minister fui: duce profecto ina rmis ferocissimo: et in Gręca Latinaque lingua eruditissimo. Plurim cum domo inclyta Medicum atque tota ciuitate Florentina: Sed uobiscum non minores, immo potius et maiores extant. Qua de re uobis potissimum opus hoc, ueluti et omnia mea dicaui. Erit sane munus et uestrę nobilissimę ciuitati aptissimum et studiis meis accomodatissimum, mature Deo duce et aliud de rebus mortalibus, atque ad ciuile regimen pertinentibus


3778. Dragišić, Juraj. De natura angelica, libri... [Paragraph | Section]

tandem, quo uos ipsos, nec non et urbem uestram, liberos uestros et omnia uestra conseruent et foueant, in uiamque pacis et uerę foelicitatis dirigant, et res uestras semotis malis et periculis uniuersis adaugeant, et ad uota optata animos uestros conducant. Accipietis autem non quidem meas, sed communes inter nos nuper habitas sententias, dum diuino quodam numine simul in ęde uirginis ornatissima adessemus: sicuti ergo inter nos de his habitus extitit sermo, ita ipsum in presentia describimus. Et primo libro ea, quę primo congressu


3779. Dragišić, Juraj. De natura angelica, libri... [Paragraph | Section]

uirginis ornatissima adessemus: sicuti ergo inter nos de his habitus extitit sermo, ita ipsum in presentia describimus. Et primo libro ea, quę primo congressu disputauimus exposui, secundo autem libro ea quę secundo congressu et ita deinceps. Sed quid in his moror? Communem disputationem pariter uniuersi accipite et uestri simul ac mei ingenii memineritis.
Domus nobilium Epidaurinę siue Rhagusinę ciuitatis: quę in hoc libro inducuntur disputantes uidelicet. Basilei


Bibliographia locorum inventorum

Dragišić, Juraj (ante 1445 – 1520) [1499], De natura angelica, libri principium, versio electronica (), 1777 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - tractatus] [word count] [dragisicjang].


More search results (batches of 100)
First 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.